Obrazy na stronie
PDF
ePub

tivit; nisi audiam, Qui biberit de aqua, quam ego de- A Prædicantes itaque, Fratres charissimi, similem Fidero ei, non sitiet in æternum (Joan. iv, 13). Non audiam, Christus passus est; nisi audiam, Nunc est hora ut Filius hominis clarificetur (Joan. x11, 23). Non audiam, mortuus est; nisi audiam, resurrexit. Nihil solitarium ex divinis sacramentis ad suspicio. nem audientium et ad occasionem blasphemantium proferamus. Ante nativitas Filii, ante subjectio, ante similitudo naturæ prædicanda est: ut non impie unius esse et Pater et Filius substantiæ prædicetur. Et non intelligo, cur ante cætera tamquam maximum et potissimum et solitarium prædicandum sit, quod nec pie possit ante cætera prædicari, et jam impie necesse sit post cætera denegari.

[ocr errors]

71. Et pie dici potest, et pie taceri. Non est, Fratres charissimi, una Patris et Filii neganda sub- B Stantia: (a) sed nec irrationabiliter prædicanda. Sit una substantia ex naturæ genitæ proprietate; uon sit aut ex portione, aut ex unione, aut ex communione. Potest una substantia (b) pie dici, et pie taceri. Habes nativitatem, babes similitudinem. Quid verbi calumniam suspiciose tenemus, rei intelligentia non dissidentes? Credamus, et dicamus esse unam substantiam; sed per naturæ proprietatem, non ad significationem impia unionis. Una sit ex similitudine, non ex solitudine.

Sed

72. Vox homæusion an minus propria. forte parum proprietatis in se habere similitudo videatur. Hoc si est, quæro quo modo possim alterum ad alium nisi per similitudinem coæquare? Aut numquid non idem est, esse (c) similes quod æqua- C les? Si unum dico, habet et unici suspicionem : si similem dixero, habet indifferentis comparatio nem. Inter similem et unum quæro quem locum habeat æqualis : et interrogo utrum similitudinis potius, aut solitudinis res sit. Non est æqualitas in dissimilibus, nec similitudo est intra unum. Aut quid differunt similes, et æquales; ut ab uno iterum discernatur æqualis? Non sunt itaque dissimiles æquales: Et quid aliud possunt esse similes quam æquales, cum in dissimilibus non sit æqualitas?

73. Æqualitatem perfectam significat similitudo naturæ. Quod Moysi similitudo, id Joanni æqualitas.

(a) Lips. et Par., sed ne tum cum cæteris edit. D sequentia sic conjungentes, irrationabiliter prædicanda sit una substantia, etc., efficiunt sensum ab Hilario alienum,

(b) Ita in mss. nisi quod in Carnnt. ut in vulgatis exstat, impie dici.

(c) Sic ms. Carn. Alii autem, similes et æquales: ubi editi habent, simile quod æquale.

(d) Origenes, lib. 1 Periarch. c. 2, ex iisdem Scripturis confirmat imaginem interdum id dici, quod ejus cujus imago est naturam obtineat, caque ratione Filium Patris imaginem nuncupari : Sièut secundum historiam dicimus imaginem Ad esse filium ejus Seth; ita enim scriptum est, Et genuit Adam Seth secundum speciem suum. Quæ imago etiam naturæ ac subs!entiæ Patris et Filii continet unitatem.

(e) In plerisque mss., paritudinis. Vocabulum partitudinis jam occurrit n. 17.

lium in omnibus Patri, nihil aliud quam æqualem prædicamus. Perfectæ æqualitatis significantiam ha bet similitudo : et hoc ex sanctis Scripturis intelligendum est. 503 Legimus (ɗ) namque: Vixit autem Adam ducentis triginta annis, et genuit secundum effigiem suam et secundum similitudinem suam, et cognominavit nomen ejus Seth (Gen. v, 3). Quæro cujusmodi similitudinem et effigiem suam Adam in Seth genuerit. Tolle corporum infirmitates, tolle conceptus initium, tolle dolores (e) partitudinis, et omnem humanam necessitatem: quæro similitudo hæc, quæ in Seth est, utrum per naturam dissentiat auctori, aut utrum alterius generis essentia fuerit in utroque, ne non naturalem habuerit Adæ Seth natus essentiam. Sed similitudo Adæ est,.(f) etiamsi negemus ; quia non est natura dissimilis. Similitudo autem naturæ non habuit in Seth alterius generis naturam, quia non aliunde Seth natus est: ita similitudo res ipsas (g) naturalis coæquat, per similitudinem non indifferentis essentiæ. Omnis itaque filius, secundum naturalem nativitatem, qualitas patris est; quia est et similitudo naturæ. Et beatus Joannes docet in natura Patris et Filii, quam Moyses in Seth et Adam similitudinem dieit, hanc eamdem æqualitatem esse naturæ, ait enim: Propter hoc eum magis quærebant Judæi interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (Joan. v, 18). Quid tantorum virorum doctrinis atque dictis inserimus torpentia peccatis gravibus ingenia, et sensus hebetes atque temerarios (h) adversum indissolubiles prædicationes impii fatigamus? Per Moysen Seth Adæ similitudo est, per Joannem Filius Patri æqualis est : et quærimus tertium nescio quid inter Patrem et Filium, quod natura non recipit. Similis cst Patri, filius Patris est, ex eo natus est: per hoc solum pie potest quod unum sint prædicari.

[blocks in formation]

(f) Lips. et Par., etiam sine genere: contra mss. fidem et Hilarii mentem. Vetus mis. Carn. cum Mich., Tell., necnon edit. Bad., Er. et Mir., etiamsi genus : quod commodum animo offert sensum, puta, Seth ctiamsi genus Adæ obtineat, ipsius tamen similitu dinem cognominari. Præferimus tamen cum Corb., Pratel., Silv., Remig., Theod., Rom. et altero Carn., etiamsi negemus: maxime cum num. 75, rursum occurrat, æqua plane est etiamsi negemus: ubi denuo Lipsius de suo posuit, etiam sine genere.

(g) In excusis, naturales, elegantius ac verius in mss. naturalis. Tum in his verbis, per similitudinem non indifferentis, abundat quidem particula negans, nec male omittitur in ms. Rom., sed hujusmodi locutionis jam non semel exempla vidimus. V. lib. vu de Trin. n. 73.

(4) Ita mss. At editi, adversum indissolubilis prædicationis auctoritatem; et mox, Patris æqualitas est, non æqualis est.

et æqualitatem differre dicunt; quæro unde compa- A aut aliud aliquid inter simile differt, et æquale; cum

retur æqualitas. Namque si secundum essentiam et virtutem et gloriam et tempus Patris Filius similis est; interrogo ex quo non videatur 504 (a) æqua lis. Nam etiam hæc in superiori fide constituta damnatio est : ut anathema csset, qui Patrem dissimilis sibi essentiæ diceret patrem. Si ergo naturam neque aliam, neque dissimilem ei, quem impassibiliter generabat, dedit; non potest aliam dedisse, nisi propriam. Ita similitudo proprietas est, proprietas aqualitas est, et æqualitas nihil differt. Quæ autem nihil differunt, unum sunt; non unione personæ, sed æqualitate naturæ.

-

75. Filii et Patris eadem virtus. Quamquain vero et communi sensu, et divinis auctoritatibus, in

B

quæ similiter fiant, eadem fieri intelligantur? Nisi forte quisquam quæ eadem sunt, negabit æqualia ; ut quæ similia sunt, non dicantur æqualia: cum quæ similiter fiunt, non modo æqualia fieri, sed eadem prædicentur.

505 76. Homæusion recte dici posse.-Caret igitur, Fratres, similitudo naturæ contumelia suspicione : nec potest videri Filius idcirco in proprietate paternæ naturæ non esse, quia similis est: cum similitudo nulla sit, nisi ex æqualitate nature; æqualitas autem naturæ non potest esse, nisi una sit; una vero non personæ unitate, sed generis. Hæc fides pia est, hæc conscientia religiosa, hic salutaris sermo est, unam substantiam Patris et Filii idcirco non negare,

quia similis est: similem vero ob id prædicare,

quia unum sunt.

77. Exposita, Charissimi, unius substantiæ, quæ grace homousion dicitur, et similis substantiæ, quæ homæusion appellatur, fideli ac pia intelligentia; (e) et vitiis, quæ ex verborum vel brevitate subdola, vel periculosa nuditate accidere possint, absolutissime demonstralis reliquus mihi sermo ad sanctos viros Orientales episcopos dirigendus est; ut quia jam de fide nostra nihil inter nos suspicionis relictum est, ea quæ adhuc in suspicionem ex verbis veniunt purgentur et dabunt veniam, ex communis conscientiæ fide secum liberius locuturo.

ter similitudinem et æqualitatem nihil differre intelligatur; quippe cum secundum Moysen et Joannem Patri Filius et similis sit, et æqualis: tamen videamus an Dominus, Judæis irascentibus quod Patrem sibi Deum dicendo Deo se coæquásset, se esse docuerit Deo æqualem. Ait enim, Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. v, 19). Auctorem discrevit cum ait, Non potest ab se facere: (b) obedientiam significat cum addit, nisi quod viderit Patrem facientem. Non enim virtutis differentia est, non posse nisi videat; quia virtutem magis præstat natura, quam visus at vero obsequela est, tunc posse cum videat. Atque ita per id, quod tunc potest cum videt, significat non ex visu se accipere virtutem, sed auctoritate visus præsumere potestatem. Non ergo differt naturæ virtus in C studiosi tandem apostolicæ atque evangelicæ doctriPatre et Filio: cui hoc posse quod Pater possit, non ex incremento aliquo naturæ profectus tribuat, sed (c) auctoris exemplum. Denique honorem, quem subjectio conservavit, naturæ virtus æquavit. Subjecit enim: Quæcumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit (Ibidem). Numquid similitudo (d) non æqua est? Equa plane est etiamsi negemus: cadem cnim similiter facit. Numquid similiter facta non eadem sunt? aut eadem non recipiunt æqualitatem?

(a) Rursum hic in vulgatis, æqualitas est. Verbis sequentibus laudatur Ancyranæ synodi definitio septima.

(b) Obe lieutix nomen, quod hic sano sensu admittit Illarius ad significandam Filii a Patre originem, simpliciter respuit Gregorius Nazianz., Or. XXVI: Ut enim Verbum, inquit, nec obediens erat, nec ino- D bediens, ὡς μὲν γὰρ λόγος οὔτε ὑπήκοος, οὔτε ἀνήκοος.

(c) Michaelinus codex cum Telleriano, auctoritatis exemplum: quod non abhorret ab llilariana locutione. Hic auctoris vel auctoritatis exemplum perinde est, quod supra auctoritas visus, quod lib. VII de Trin. n. 18: virtutis ac naturæ in se paternæ conscientia.

(d) Lips. et Par., non æqua plane est etiam sine genere? corrupte.

(e) In antiquiore ms. Carnut. et Michaelino una serie hic adtexitur, quod in altero Carn. ac Telleriano ad libri oram est rejectum: Non pulo quemquam admonendum in hoc loco, ut expendat quare dixerim similis substantiæ piam intelligentiam, nisi quia intelligerem et impiam; et idcirco similem non solum æqualem, sed etiam eamdem dixisse: ut neque similitu dinem, quam tu, frater Lucifer, prædicari volueras, im

78. Orientalium laus ob hæresim coercitam. 0

[ocr errors]

næ viri, quos fidei calor in tantis tenebris hæretica noctis accendit! Quantam spem revocandæ veræ fidei attulistis, constanter audacis perfidia impetum retundendo! Antea enim in obscuro atque in angulis Dominus Christus Dei esse secundum naturam filius negabatur: et essentia inops paternæ, accepisse cum creaturis originem de non exstantibus prædicabatur. At vero nunc publicæ auctoritatis professione hæresis prorumpens, id quod antea furprobarem; el tamen solam piam esse similitudinis intelligentiam admonerem, quæ unitatem substantiæ prædicaret.

In eo vero, quod laudans eos (Orientales scil. homæusion propugnantes) in invidiam deducor a quibusdam; parum intellectus sum. Non enim eos veram fidem, sed SPEM REVOCANDÆ VEBÆ FIDEI attulisse dixi : ut sicut illi auditi sunt, ita et nos ex hoc contra Valentem et Ursacium possemus audiri, et (in mss. Mich. coaplandus, in Carnutensi autem et Tell. coapta ea Deus: an pro quo aptæ ad eos, vel cœplus ad eos) allocutionis sermo blandus nihil aliud quam procacium conviciorum effugeret fœditatem; cum amarius atque etiam probrosius in consequentibus occulta expositionum essem scandala proditurus.

Adest jam tertium responsum libri bujus apologeLicum cujus prima pars cadit in hæc verba, pia intelligentia, altera vero ad numeri sequentis initium attinet. Ex eo liquet 1° hunc librum Lucifero displicuisse, 2° Hilarimin etiam quibusdam propter eumdem librum in saspicionem venisse, 3° eum veram non existimasse Orientalium fiden), 4o quo eos consilio tot laudibus cfferat, ac demum cur tam multa edisserat in gratiam similitudinis essenti.

ipsa illa præsens nune subscriptio non caret faisitate. Excusant enim se idcirco bomousion et homœusion taceri voluisse, quia unum atque idem significari verbo utroque existimarent. Rudes credo episcopi et ignorantes homousii significationem: quasi numquam de hoc aut synodus fuisset, aut lites. Sed esto ignoraverunt homousion, (f) aut nesciebant homæ«sion id significari, quod similis esset essentiæ. 507 Jam si hoc nesciebant, cur nesciri volebant generatio nem: Filii? (9) Numquid si inenarrabilis est, ideo et ignorabilis est? Sed si ignoratur quo modo natus est; numquid ignorari vel hoc potest, quod Filius Deus non ex alia substantia, sed ex Deo natus, non diversam habeat essentiam? Numquid non legerunt,

Tim mussitabat, nun? (a) non ciam victrix gloríaba- A tres charissimi, fallunt, quin semper fefelierunt ; et tur. 506 Quibus enim antea cuniculis in cathoficam Ecclesiam non tentavit irrepere? Quas non (b) exseruit, falsæ religionis blandimento, sæculi potestates? Homines enim perversi eo usque prorupe. rant, ut cum hoc ipsi prædicare publice non auderent, Imperatorem tamen fallerent ad (c) audiendum. Fefellerunt enim ignorantem regem, ut istiusmodi perfidiæ fidem bellis occupátus exponeret, et creden. di formam Ecclesiis nondum regeneratus imponeret. Contradicentes episcopos ad exsilium coegerunt. Coegerunt enim nos ad voluntatem exsulandi, dum impietatis imponunt necessitatem. Sed exsulemus semper, dummodo incipiat verum prædicari. Domino enim gratias, quod ignorationem per vos adinonins Imperator agnovit, et errorem non suum, sed B sicut Patrem, ita et Filium houorificanduın (Joar. v, (d) adhortantium, per has fidei vestræ sententias recognovit: el se invidia apud Deum atque homines impiæ voluntatis exemit, cum legationem vestram honorifice habeus, falsitatem eorum, quorum auctoritate in invidiam deducebatur, coacta (e) a vobis ignorantiæ suæ professione, cognovit.

79. Sirmiensis formulæ auctores semper fallaces Lepide carpuntur ac refelluntur. Christus unus, non duo. Valentis et Ursacii suspecta subscriptio. — Fallunt enim, quantum et vereor et mihi videtur, Fra

(a) Editi, nunc victrix : tum Mir. gloriabitur ; Lips. et Par. gloriatur. Veteres mss. Colb., Carn. et Germ, nune jam victrix gloriabatur. Magis placet cum Corb., Prat., Faur.. Rom., Rem., Silv., etc., nunc non clam victrix gloriabatur: scil. post concilium Sirmiense an. C 557. Antea enim, ut Sulpicii Severi verbis utamur lib. n, pag 243: Ariani perfidiam suam occultabant : non ausi palam erroris sui dogma »rædicare, catholicos se gercbant. Quo spectat illud Luciferi sub them lib. 1 pro Athanasio, ubi Constantio exprobra: quod egerit more meretricum, quæ primo clum scortentur. postea vero ita sunt inverecundæ, ut velint scontari in propatulis.

(b) Sic mss. At Editi, exercuit.

(c) Longe mallemus ad audendum. Certe cum his apprime convenit, quod Sulpicius Sever., lib. 11, narrat Mediolanensi synodo an 355 factum esse: quod nimirum Valeus et Ursacius cæterique metu plebis non ausi piacula profiteri, epistolam sub Imperatoris nomine mittunt omni pravitate refertam, co nimirum consilio, ut si ea æquis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupitu proferrent. Sin aliter fuisset excepta, omnis invidia essct in rege, et ipsa etiam venialis, quia etiam tum catechumenus_sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire. Ex hac porro synodo Lucifer Calarit, ut ipse narrat initio libri, quem Moriendum esse pro Dei filio inscripsit, cum Constantio intra velum stant contradixisset, in exilium pulsus est. Pulsi etiam sunt eamdem ob causam Eusebius Vercell., Dionysius Mediolan. ac postmodum Liberius.

(d) In excusis, astantinm. Concinnins in mss. adhortantium, scil. Eudoxii, Acacii, Uranii, Valenis, etc., quorum hæresis per Basilium, Eustathium, Ele sium et Leontium Ancyrane synodi legatos patefacta, continuo ab Imperatore damuata est, ut narrat Sozomenus, lib. iv, c. 12 et 13.

(e) Editi, coacia a nobis: mendose. Sermo enim est ad legatos Ancyranos, qui Valentem et Ursacium coegerunt ignorantiam fateri, uti jam indicatum est mum. 3 et 63

(In aliquot mss. hic additur, numquid ignora

25): ut Patrem honore preferrent? Numquid incognitum habebant Patrem in Filio videri (Joan. xXIV, 9): ut Filius apud cos dignitate, claritate, majestate differret? An et hoc ex ignorantia venit, ut cum cœteris Patri subjectus sit Filius: ni dum cum cæteris subjicitur, non discernatur a cateris? cum subjectio Filii naturæ (k) pietas sit, subjectio autem cæterorum creationis infirmitas sit. Passum quidem sciebant : sed dicant, oro, compassum (i) quando cognoverunt? Evitant homousion et homæusion, quia nus

D

verunt homæusion? Apud Ancyranæ synodi legatos, qui homousion respuerant, ea valebat excusatio, qua homousii et homousii unam et eamdem significa tionem se existimasse reponebant.

(g) Haud aliter Africani jussu Hunerici in unum coacti subjecto Esair loco respondent apud Victo rem Vit., lib. nu de Perscc. Afric.: Divina enim, inqnjunt, generatio inenarrabilis est, non ignorabilis. Nam usque adeo non est ignorabilis. id est, non ignaratur unde sit, ut et Pater de se ip、o genuisse, et Filins de Putre se natum sæpissime protestetur. Altera ca tione Phobadius Sirmiensis formulæ auctores sie sugillat: Illud autem quis ferre possit, ut quem intum habere pro certo asserunt, hujus nativientem kabeant in incertum? Eodem special illud Victoriai initio lib. contra Arium: Addit Eusebius principium Filii sciri nec ab homine posse, nec ab aliqua superiore vel potentia vel excogitatione: et audet tamer dicere figmentum esse Filium, voluntate et sententia Pairis subsistere. Apposite Leontius hanc hæreticorum in divinis mysteriis ignorantiæ professionem, qua ineffabilia ea esse volunt, vocat reverentiam a reverentia revera alienam: quippe qui ut licenter impietate abutantur, ad honesta nomina tamquam ad propugna culum quoddam validum et inexpugnabile confugiunt. Contra christiana pietas, in divinis mysteriis, magnum inter rem reique modum novit ponere diserimen; neque rem in dubium vocat co obientu, qued modum nesciat; sed de cæteris sentit, quod de Deo sentiendum tradit Hilarius, lib. 1 de Trin, n. 7: Perfeeta scientia est, sic Denn scire, ut non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias.

(h) Hic locus apud Bad., Er. et Mir, est omnino depravatus. In editionibus aliis, naturæ proprietas, non pietas: quod malumus cum mss. Sic supra, n. 51 Pietatis subjectio non est essentiæ diminutio.

(i) Editi, quomodo cognoverunt. Eadem Sirmiensis blasphemiæ verba pariter agnoscit Phœbadius fraude ac veneno referta, eaque prope simili ratione convelit. Primum, inquit, non video cur maiuerint compassibilem dicere, quam libere passibilem confiteri Qresi vero aliud sit compati,quam pati. Porro autem si

quam scriptum sit: quæro compassum esse unde A
præsumpserint? Aut numquid volunt duos esse qui
passi sunt? id enim compassio testatur. Ubi illud
est Jesus Christus Filius Dei? aut numquid alius est
Jesus Christus, alius filius Dei? Si non idem atque
unus intra extraque Dei filius est; credite («) in ho-
mousio ignorationem, si hæc ignorari licet. Si au-
tem in his ipsis ipsa illa ignoratio impia est, que
tamen non potest, nec falso, excusari; vereor ne et
(b) homæusii ignorationem professio mentiatur. Non
queror admodum de venia quam 508 dedistis:
religiosum est Deo sua reservare, et ignorationis
error humanus est. Sed ignoscant mibi jam duo epi-
scopi Valens et Ursacius, quod eos (c) pro ætate at-
que exercitatione sua ignorasse non credo. Et difti-
cillimum est ne mentiri existimentur, qui se in alio
(d) negotio non possunt nisi mendacio purgare. Sed
Dominus hoc magis tribuat, ut nos male opinemur,
quam illi (e) non ignoraverint. Malo enim ego male
cxistimans judicari, quan fidem vestram hæreticæ
conscientiæ communione violari.

81. Epistola Sirmium delata de romousi et honuusii expositione. Homousion ob nativitatem male respuitur. - Epistolam, quam a vobis de homousii et de homæusii expositione apud Sirmium Valens et Ursacius et Germinius poposcerunt legi, intelligo in quibusdam non minus 509 circumspectam esse, quam liberam. Et ipsa homousii et homonsii demonstratio nihil reliquit difficultatis. Et quidem de homæusio, quod est similis essentiæ, communic judicium est. De homousio vero, quod est unius essentiæ, tractantes, primum idcirco respuendum pronuntiastis, quia per verbi hujus enuntiationem substantia prior intelligeretur, quam duo inter se parti'i essent. Intelligo vitium in intelligentia. Et profanus hic sensus est, et communi judicio ab Ecclesia reB spuendus. Secundo quoque id addidistis, quod patres nostri, cum Paulus (g) Samosateus hæreticus pronuntiatus est, etiam homousion repudiaverint: quia per hanc unius essentiæ nuncupationem solitarium atque unicum sibi esse Patrem et Filium prædicabat. Et hoc sane nunc quoque profanissimum Ecclesia recognoscit, Patrem et Filium in his nominum professionibus ad unionis ac singularis solitudinem negata personarum proprietate revocare. Tertio etiam hæc causa improbandi homousii commemorata a vobis est quia in synodo, quæ apud Niceam fuit, coacti patres nostri propter eos qui creaturam Filium dicebant, nomen homousii indidissent: quod non recipiendum idcirco sit, quia nusquam scriptum reperiretur. Quod a vobis dictum satis miror. Si enim homousion propter novitatem repudiandum sit; vereor ne et homæusion periclitetur, quia nusquam (h) scriptum reperiatur.

80. Oro autem vos, sanctissimi viri, ut cum bona venia sollicitudines meas estimetis. (f) Testis enim Dominus est conscientiæ meæ, in nullo me expositiones hos, quas Sirmium detulistis, fidei vestræ velle convellere. Sed date veniam, si quædam intelligere non possum, et consolabor me : quia legi: Spiritus prophetarum prophetis subjectus est (I Cor. XIV, 32). Ex quo forte non impudenter etiam a me præsumitur, ut et ego intelligam, quod alius ignoret. Non quod quidquam vos secundum mensuram scien- ( tiæ ignorare ausus sim dicere: sed super fidei catholicæ unitate, patimini non minus in nobis esse soilicitudinum, quam in vobis.

impassibilis Deus, utique incompassibilis. Tam ergo compassus non est, quam nec passus est, ex ea tamen conditione qua Deus. Ex quo, ut et ex nostro Hilario manifestum est, hæreticos dicentes filium Dei hominem de Maria suscepisse, per quem compassus es!, duos in Christo asseruisse, quorum unus esset suscipiens, alter susceptus, uterque vero passibilis. Nam si dixissent per quem passus est; sequeretur tantum Christum passum esse secundum naturam hominis: at cum scribant per quem compassus est, passione hominis naturam Verbi similiter affici significant.

(a) Omues mss. in hʊmousion.

(b) Nonnulli mss. cum excusis, homousii. Rectius Colb., Corb., Pratel., Faur., etc., homæusii. Hic redit Hilarius ad id quod jam delibarat dicens, Et ipsa iliu nunc præsens subscriptio non caret falsitate: homœnsii autem, non homousii professioni subscribere coacti sunt. Sed quam vere de Ursacio et Valente subodoratus sit, eos non ex animo homœusion suscepisse, testis est Germinius Fragmento xv, n. 5: Miror autem, inquit nominatim de Valentc, prædictum Valentem aut oblitum esse, aut certe subduie dissimviare quod in præteritum gestum sit, etc., quando Filium similem Patri per omnin esse manu nostra subscripsimus. Quippe isti duo, ut notat Socrates, lib. n, cap. 37: Semper ad corum partes transibant, qui pirs posse viderentur.

(c) Ut potè qui anno 335 Tyrio conciliabulo interfuerant, et abhiuc per 23 annos innumeris prope conventibus, in quibus solemnes erant de pradictis vocibus controversiæ.

(d) Satis advertunt prudentes, hic indicari litte

D

[blocks in formation]

(e) Abest non a quibusdam mss. male.

Erasmus monet se in recentiore quodam codice reperisse hic additum: Pro prudentia vestra expen dite, quid sil a sanctissimis viris poscere, ut cum bona venia audiant dicentem; et an ejusdem sit adulari, et objurgare. Hoc ideo ita dictum est, quia ea, quæ ad præsens tacita ab his fuissent, eram proditurus, non tamen in his quæ possent tamquam excusabilia defendi, viderer calumniari. Erasmi notam ac verba retinuit Miræus, que in sequentibus edit. prorsus suppressa sunt. Qui autem Remigianum codicem ante annos 400 pinxit, eadem ad marginem exscripsit, primonens ea in quibusdam exempluribus haberi. Exstant in recentiore Carn. et Tell. ad oram libri; at in altero Carn. ante annos 900 scripto et Mich. etiamin ipso textu. His quarto se purgat Hilarius, osten ditque se non adulationis vitio, sed charitate dictante Orientales sanctissimos viros appellasse: quo scil. prodesset correctio, quam eis adhibiturus erat.

(g) In retusto codice Colb. et Germ. Noateus. An Paulum sic vocat Hilarius a Noeto, cujus hæresim quodam modo instauravit? Epiphanius enim tradit hær. Lxv, n. 1, Paulum epinatum esse, filium Dei subsistentiam habere per sese nullam, sed in Deo subsistere id quod Sabellio quoque placuit, Novato, et Noelo.

(4) Argumentum a vocis novitate petitum Athanaius, Or. 1, pag. 516 et 536, et Epiphanius, har. LXXIII,

hinc non calumnior. Malo enim aliquid novum com- A huic sermoni nostro non irreligiosc inseremus. memorasse, quam impie respuisse. Prætermissa itaque quæstione novitatis, ne in his quidem residet quastio, quæ communi omnium nostrum judicio damnantur. Quis enim sane mentis tertiam substantiam, quæ et Patri et Filio communis sit, prædicabit? Vel quis secundum Samosateum, in Christo renatus, el Filium confessus ac Patrem, quod Christus in se sibi et pater et filius sit confitebitur? Par itaque in condemnandis impietatibus hæreticorum nostra sententia est et hanc homousii intelligentiam non modo respuit, sed et odit. 510 Atque ita non relinquitur vitios:e intelligentiæ quæstio, ubi in vitii damnatione communis assensus est.

[ocr errors]

‹ Credimus in unum Deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est, de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiæ cum Patre, (d) quod græce dicunt homousion, per quem omnia facta sunt quæ in cœlo et in terra, qui propter nostram salutem descendit (e), incarnatus est, et homo 511 factus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et adscendit in cœlos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem, qui dicunt, Erat quando non erat, et ante quam nasceretur non erat, et quod de nou exstantibus facDicturo autem me tandem de ter- B tus est, vel ex alia substantia aut essentia, dicentes convertibilem et demutabilem Deum : hos anathematizat catholica Ecclesia,

83. Quod pie a Nicæna synodo susceptum, non debeat improbari. tia quæstione, oro vos, ne ubi pax conscientia est, ibi sit pugna suspicionum : neque quidquam me nisi ad unitatis profectum proferre existimetis. Inane enim est, calumniam verbi pertimescere, ubi res ipsa, cujus verbum est, non habeat difficultatem. Displicet cuiquam in synodo Nicæna homousion esse susceptum? Hoc si cui displicet, placeat necesse est quod ab (a) Ariis sit negatum. Negatum enim idcirco est homousion, ne ex substantia Dei patris Deus filius natus, sed secundum creaturas ex nihilo conditus prædicaretur. Nihil novum loquimur, pluribus edita litteris ipsa Ariorum perfidia sibi testis est. Si propter negantium impietatem pia tum fuit intelligentia confitentum; quæro cur hodie convellatur, quod tum pie susceptum est, quia impie negabatur? C Si pie susceptum est: cur venit constitutio pietatis in crimen, qua impietatem pie per ea ipsa quibus (b) impiabatur exstinxit?

84. Nicænæ synodi scopus. Symbolum Nicænum. Videamus igitur quid Nicæna synodus (c) studuerit, homousion, id est, unius substantiæ confitendo : non utique hæresim parturire, quæ de homousii vitiosa opinione concipitur. Non, opinor, illud loquentur, quod unam anteriorem substantiam Pater et Filius in substantiam suam partiendo diviserint. Et ipsam quidem religiose tum scriptam fidem, nunc quoque

n. 14 et 19, in ipsos hæreticos pariter retorquent :
quippe qui patrem dixere ingenitum, Filium vero ex
non enle, et non fuisse prius quam nasceretur, et alias
voces excogitarunt Scripturis prorsus incognitas. Ve- D
rum, ut docet Athanasius, lib. de Synod. p. 913, Hila-
rio nostro hic suffragante, nihil id refert, si quis voces
in Scriptura non repertas usurpet, quam diu pias sen-
tentias, complectitur. Contra hæreticus tametsi voces
suas e sacris litteris usurpet, nihilominus suspectus
animoque corruptus audiet a Spiritu, Quare tu enarras
justitias meas?

(a) Excusi hic, quod ab Arianis est negatum ; et infra, Arianorum : dissentientibus mss. Sic et apud Phoebadium Arii, non Ariani nuncupantur. Quomodo bie Hilarius, ita Athanasius, lib. de Syn: p. 920, idem vócabulum homousion recte et ab Antiochena synodo contra Samosateum rejectum, et a Nicæna contra Arianos susceptum probat ex scopo utriusque concilii.

(b) Sic mss. Editi vero, implebatur. Verboʻimpiari usus est Plautus : quod quidem ad instar græci

Non hic sanctissima religiosorum virorum synodus nescio quam priorem, quæ in duos divisa sit, substantiam introducit, sed Filium natum de substantia Patris. Numquid et nos negamus? aut quid aliud confitemur? Et post eæteras communis fidei expositiones ait, Natum non factum, unius substantiæ cum Patre, quod græee dicunt homousion. » Quæ hic vitiosæ intelligentiæ occasio est? Natus esse de substantia Patris Filius, non factus prædicatur: ne nativitas divinitatis, factura sit creationis. Idcirco autem unius substantiæ : non ut unus subsistat aut solus, sed ut ex substantia Dei natus non aliunde subsistat, neque ut in aliqua dissidentis substantia diversitate subsistat. Aut nunquid non hæc fides nostra est, ut non aliunde subsistat, neque quod indissimilis subsistat? Aut aliud hic testatur homousion, quam ut una atque indissimilis duum sit secundum naturæ (f) progeniem essentia, quia essentia Filii non sit aliunde ? Qu:c quia aliunde non est, unius recte esse ambo credentur essentiæ; quia substantiam nativitatis Filius non habeat nisi de paterna auctoritate naturæ.

85. Homousion num improbandum, quia vitiose soleat intelligi. - Sed forte e contrario dicetur, id

dobɛïv, id est, impietatem agere, confictum videtur. Porro illud impiabatur ad Samosatei hæresim referri commode queat : ut qua ille voce nude posita impietatem suam enuntiabat, ea ipsa per alias superiores exposita Arii impietatem Nicæna synodus exstinxerit. Nisi forte quis mallet hic alludi ad eam rationem, qua vocem homousion adversus Eusebii. argutias Nicæ susceptam narrat Ambrosius, lib. 1 de Fide c. 15, n. 125, quod minus probabile est.

(c) In vulgatis, statuerit. Verius mss. studuerit: cum non tam quæratur an homousion statutum sit, quam quo consilio.

(d) Aliquot mss. ut Fragmento 11, num. 27, quod Græci dicunt homousion. Hæc autem verba non babet

exemplar Corb. sæculo sexto exaratum, quod hoc Symbolum cum aliis antiquis monumentis continel.

(e) Addunt editi, de cœlis : quod neque hic in mss. exstat, neque Fragmento 11, neque apud Luciferum lib. de non parcendo, etc.

(f) Ita mss., ubi in vulgatis, propaginem.

« PoprzedniaDalej »