Obrazy na stronie
PDF
ePub

ROMANA

SPOLII SEU REDINTEGRATIONIS

Cumulatur iudicium possessorium cum petitorio quoad ius

funerandi benedicendique domos in Sabbato Sancto.

Species facti. Archisodalitas nationalis Lombardorum adnexas ecclesiae SS. Ambrosii et Caroli de Urbe domos cum hospitali possidet, quae, vi Brevis Xisti IV a. 1471 et concordiae a. 1723 initae cum parocho S. Laurentii in Lucina, amplissima exemptione a paroeciali iurisdictione donatae sunt. Quum a. 1898 quaedam mulier nomine Ester Carli in praefato aedificio tamquam conductrix incolens obiisset, Archisodalitatis Rector accedens ad levandum defunctae cadaver, illud processionaliter et cum quadam pompa in nonnullis viis sub iurisdictione parochi S. Laurentii perduxit; postea, iustis funebribus in ecclesia Archisodalitatis expletis, ad coemeterium recto tramite et sine pompa associavit. De hoc certior factus parochus, cuius consensus minime requisitus fuerat, recursum contra Archisodalitatem instauravit apud Emum Urbis Vicarium, petens redintegrationem per actum scriptum excusationis et emolumentum lib. 110 tamquam damnorum indemnitatem. Ablegato recursu pro voto ad Cleri Camerarium, hic ad controversiam componendam confirmavit actum excusationis ab Archisodalitate emittendum, et reduxit indemnitatem ad lib. 21, 85; at parochus huic concordiae acquiescere renuit.

Interea insequenti anno cum Sabbato Sancto Archisodalitatis Rector superpelliceo et stola indutus ad domorum benedictionem perficiendam in dicto aedificio accessisset, novae querelae motae sunt a parocho circa usurpatam iurisdictionem parochialem apud eumdem Emum Urbis Vicarium. Quare duobus libellis in unum cumulatis in iudiciali citatione diei 10 Octobris 1899 facta a parocho, causa primum acta fuit apud tribunal Vicesgerentis, quod sententiam Archisodalitati favorabilem tulit, in qua primo abusivam tantum retinuit associationem cadaveris processionaliter et cum pompa per vias subiectas iurisdictioni parochi S. Laurentii in Lucina ideoque damnavit Archisodalitatem ad solvendam mulctam lib. 50 favore parochi querelantis; secundo autem declaravit eamdem Archiconfraternitatem suo iure parochiali usam esse, sive in associatione cadaveris ad coemeterium eiusque tumulatione, sive in benedictione domorum Sabbato Sancto. Ab hac sententia parochus appellationem interposuit apud tribunal secundi gradus seu Eñi Urbis Vicarii, qui priorem sententiae Vicesgerentis partem reformavit eo sensu ut transitus per dictas vias parocho subiectas, sive in associatione cadaveris ad ecclesiam sive in publica domorum benedictione, veram violationem ac reale spolium iurium iurisdictionalium parochi S. Laurentii constituat, cui proinde debentur lib. 50 non titulo mulctae sed uti iura stricte parochialia; deinde cassavit alteram sententiae partem iudicium petitorium respicientem, utpote contra ius et ultra petita.

At huic iudicio non acquiescens Archisodalitas per supplicem appellationis libellum ad hanc S. C. provocavit.

Deductiones Archisodalitatis. Patronus primum inquirit de natura actionis a parocho intentatae, et contendit etiam partem adversam saltem tacite facultatem concessisse iudici cumulandi iudicium possessorium cum petitorio. Nam ex intentata actione spolii ob funebrem associationem cum pompa vindicari non poterat emolumentum totius funeris, nisi iudex in petitorio iudicio statueret, cuinam hoc ius spectaret. Idque eo fortius erat admittendum, quia Archisodalitas iam fassa erat se bona fide egisse quoad associationem, et rem prudenti iudicis arbitrio iam remiserat. Idem dicendum est quoad aliam citationis partem de benedictione domorum. Sane intelligi non valet, ipse ait, quomodo in themate stricte applicari posset principium spoliatus ante omnia est restituendus, seu quod praesens controversia tantum in possessorio

[ocr errors]

agi debeat. Spolium enim iuxta Santi (Prael. can., lib. 2, tit. 12, n. 3) cum sit deiectio a possessione rei vel quasi possessione iuris ex magna et notoria iniustitia, patet hanc deiectionem non nisi vi evenire posse; hinc sancitum redintegrationis remedium per praetoris edictum Unde vi. In deiectione a possessione rei vis realis et formalis intercedit, at in deiectione a quasi possessione iurium incorporalium vera vis non semper habetur, sed potius ficta, quae turbativa quasi possessionis nuncupatur. Iam vero quando quis a quasi possessione iuris per fictam vim fuit deiectus vel turbatus, tunc iuxta auctores citatum supra interdictum competit, sed ad instar alii interdicti Uti possidetis, quod nec restitutionem iubet ante omnia, et admittit dominii exceptionem. Cfr. Gonzales (Comm. ad lib. 2 Decret., tit. 13, 6. 7). Hinc iure merito, concludit patronus, iudex primi gradus quaestionem possessoriam et petitoriam insimul tractavit.

Deinde appellatam sententiam nullitatis tabe infici asserit, quia non dicit ius inter partes. Iam vero appellata sententia, licet per errorem spolium in prima quaestione quoad solemnem associationem admiserit, tamen ius dixit; at quoad aliud comma respiciens domorum benedictionem vere peregrinavit a litis obiecto. Dum enim a parocho promota fuit actio spolii ob domorum benedictionem arbitrarie peractam, sententia percutit Rectoris accessum in forma publica ad domum benedicendam. Item quoad adiudicationem emolumentorum totius funeris factam a iudice primi gradus favore Archisodalitatis, appellata sententia poterat reformare vel irritare decisionem editam in petitorio, et quaestionem dirimere in possessorio, iudicialiter edicendo an Archisodalitas iure vel iniuria funus peregerit; sed e contra coarguit dumtaxat primum iudicem de lata decisione, quam cassare censuit.

Tandem advocatus disserit de causae merito et asserere satagit Archiconfraternitati bonum ius in iis funerandis, qui vel titulo conductitio domos claustrales ipsius incolunt. Id aperte constare ait ex concordia inter Archisodalitatem et parochum inita die 22 Sept. 1723, et Apostolico beneplacito munita. In ipsa enim ex parte parochi statutum fuit: « Quod ius omne administrandi sacramenta cunctis personis, sive in hospitali degentibus, sive in ambitu et domibus claustralibus dictae nationalis ecclesiae tam uti cappellanis, quam uti inservientibus hospitali, ac etiam conductitio et alio quovis titulo quomodolibet commorantibus, perpetuis futuris temporibus spectet et pertineat Rectori pro tempore eiusdem ecclesiae et hospitalis... Quod eidem Rectori in futurum perpetuo spectare debeat ius omne faciendi funera et sepulturae tradendi in eadem nationali ecclesia cadavera omnium dictorum pro tempore habitantium ut supra qui decederent in dictis claustralibus domibus et ambitu... ita ut praefati parochi seu Clerici Regulares Minores nullum amplius in futurum ius praetendere possint ». Ex parte Archiconfraternitatis conventum fuit ut ipsa « teneatur anno quolibet in perpetuum solvere eisdem parochis seu PP. Clericis Regularibus Minoribus Sancti Laurentii in Lucina scuta decem monetae.... ».

Quare notat advocatus nullam vim habere posse argumentum quod forte adduci posset ex cessatione praedicti hospitalis a. 1849, tum quia concordia non habuit tamquam causam finalem ipsum hospitale, tum quia etiam post a. 1849 Archisodalitas conventam praestationem parocho solvere perrexit. Neque item utiliter a parocho oggeri valet argumentum praescriptionis; Archisodalitas enim ab a. 1778 usque ad a. 1866 fuit in pacifica possessione funerandi eos qui quocumque titulo domos ipsius incolebant, quin imo anno 1876 parochus, occasione cuiusdam spolii ab eodem peracti, testimonium reliquit de bono iure Archisodalitatis. Opposita praescriptio igitur ad 22 annos reducitur; verum ad praescribendum contra iura ecclesiarum ex capp. 6, 8 et 9 de praescr. 40 anni requiruntur.

Tandem quoad benedictionem domorum patronus carpit

[ocr errors]

appellatam sententiam de distinctione facta in benedictionem publicam et privatam, et advertit ex relata conventione clare apparere concessam exemptionem primario fuisse localem et secundario personalem. Neminem autem fugit domorum benedictionem primario fieri in loca, et secundario in personas, uti patet ex formula Ritualis: « Pax huic domui et omnibus habitantibus in ea ». Si itaque, concludit advocatus, Rector Archisodalitatis vi concessae exemptionis ius habet sacramenta administrandi in domo Archisodalitatis degentibus eosque funerandi, a fortiori potiri debet facultate benedictionem in eadem peragendi in Sabbato Sancto.

Deductiones parochi. Eiusdem defensor sustinet appellatam sententiam Emi Urbis Vicarii esse confirmandam, quia est in omnibus iuri consona. Nam in prima iudicii sede clare posita fuerat quaestio circa iurisdictionis parochialis spolium, quod in dubium non revocabatur, imo accedebat aperta ipsius Archisodalitatis confessio. Iudicium ergo instituendum erat possessorium redintegrationis seu spolii. Neque alia actio proposita fuerat a parocho, qui tantum invocaverat remedium privilegiatum restitutionis, seu applicationem interdicti Unde vi. In cuius favorem duo sancita sunt, nempe ut spoliatus ante omnia restituatur in amissam possessionem, occlusa via cuicumque exceptioni proprietatis vel dominii ex parte spoliatoris iuxta cap. s de restit. spol., et cap. 4 de Ordine cognit.; deinde ut spoliatus restituatur ad totam causam cap. II de restit. spol., idque in odium patrati spolii Clem. un. de causa poss. et propr. Quare iure merito iudex appellationis correxit et in parte irritandam duxit sententiam primi gradus in petitorio editam.

Quin obiiciatur aliquando per viam exceptionis iudicium possessorium cum petitorio cumulari posse; reponit enim parochi defensor id nequaquam fieri posse, actore excipiente contra spoliatorem et allegante hoc privilegium antequam reus audiatur. Cfr. De Angelis (Prael can., lib. 2, tit. 12,

« PoprzedniaDalej »