Obrazy na stronie
PDF
ePub

« 1°. In dioecesi Vicarii (adiutores parochorum) in domo parochi tamquam eius familiares degunt communi utentes victu. Parochis pro Vicarii victu et servitio salarium modicum ex ecclesiae reditibus solvitur, quod ferendis his expensis impar est. Unde consuetudine introductum est ut, pro victu et servitio Vicarii, parochis in cumulo cedant fructus missarum pinguiorum et Vicariis tribuatur stipendium ordinarium missae lectae, unius floreni. In hoc casu stipendii ordinarii augmentum solvitur parocho pro victu et servitio, ita tamen ut ex stipendiis pinguioribus non plus retineatur quam honesta compensatio postulat.

« 2o. Ad providendum honestae suae sustentationi, parochi in pluribus dioecesis locis missas non in determinata ecclesia fundatas, anniversaria necnon alias missas manuales, quae per annum a fidelibus offeruntur quaeque parochi eorumve Vicarii celebrare nequeunt, e suggestu publicant et alibi celebrari curant retenta sibi parte stipendii pro administratione et publicatione. Ita v. g. pro missis,

g

quae

ad S. Congregationem quovis mense mittuntur ad f. 0.60, a fidelibus saepe offertur stipendium unius floreni. Quoad missas fundatas et anniversaria, quae per annum offeruntur, haec praxis fere communis est ac populo haud raro nota. Quoad aljas missas manuales hic usus solummodo viget in parochiis ubi cum consensu Ordinarii e suggestu publicatum est partem stipendii, nisi fideles obstent, retentum iri pro sustentatione parochi missasque aliis sacerdotibus dicendas traditum iri.

« 3o. Una alterave adest parochia, ubi Vicarii omnes fere missas ad intentionem parochi celebrare debent, qui eis praestet victum et servitium, dum ipsi ex aerario ecclesiae determinatam obtinent pensionem.

« Dubitatur num triplex haec consuetudo a decreto S. C. Concilii diei 1 Maii 1904 De observandis etc. (1) sit reprobata ».

(1) Cfr. Acta S. Sedis, vol. 36, p. 672.

Animadversiones. Quoad primum dubium sustineri non posse videtur consuetudo retinendi augmentum stipendii ordinarii missae pro victu et servitio Vicariorum. Etenim decretum De observandis decernit: « Pro missis manualibus stipem a fidelibus assignatam, et pro missis fundatis aut alicui beneficio adnexis (quae ad instar manualium celebrantur) eleemosynam numquam separari posse a missae celebratione, neque in alias res commutari aut imminui, sed celebranti ex integro et in specie sua esse tradendam.... ». Hinc eo ipso est prohibita quaelibet conventio, cuius vi etiam stipendii pars separetur a celebratione missae atque commutetur cum victu et servitio, prout evenit in casu; mens enim H. S. C. fuit ut quodcumque « commercii genus cum eleemosynis missarum » vitaretur, et « eleemosynae ipsae » non minuerentur.

Nec aliter quoad secundum dubium respondendum videtur, nempe parochis licitum non esse sibi retinere partem stipendii pro missis quas aliis sacerdotibus celebrandas committunt. Sane decretum De observandis praecise statuit missae eleemosynam non posse « imminui, sed celebranti ex integro... esse tradendam ». Haec autem praescriptio iam a pluribus Summis Pontificibus inculcata fuit, adeo ut regula generalis invaluerit, nempe quando missae aliis sacerdotibus litandae committuntur, integram quoque eleemosynam tradendam esse, ac nullam eiusdem partem retineri posse. Cfr. ad rem decreta Cum saepe diei 21 Iunii 1625 et Nuper 22 Nov. 1697 ab H. S. C. edita, necnon Const. Quanta cura Benedicti XIV diei 30 Iunii 1741 et alia responsa,

Ratio autem prohibitionis peti potest ex ipsa natura rei; nam, ut disserit Pignatelli (Cons. can., tom. IV, cons. 227, n. 8 et 9): « retinens sibi partem stipendii non habet iustum titulum retinendi, et ideo laedit eum, in quem transfert onus celebrandi missas , ac eum a quo accepit stipendium ». Nec obiiciatur quod retinendo partem elemosynae nemini infertur damnum; non illi pro quo est celebrandum,

[ocr errors]

Acta S. Sedis, Vol. XXXVIII, fasc. 1.

2

quia aeque missa celebratur; non celebranti, quia voluntarie accipit stipendium. Nam imprimis respondit S. Alphonsus (lib. 6, n. 322): « Sacerdotem celebrantem non aliter acquirere dominium eleemosynae, nisi iuxta voluntatem dantis, qui non solum vult ut Missa celebretur sed ut celebretur tali stipendio; cum enim pinguem tradit stipem, ea intentione dat, ut uberiorem fructum ex missa celebranda percipiat Praeterea sacerdos, qui celebrationem missae recipit, potest totam eleemosynam vel aliquam eius partem condonare, sed hoc fieri debet omnino libere et sponte.

Quibus accedit resolutio H. S. C. diei 21 Nov. 1898, in qua decernitur non licere sacra colligere eaque aliis litanda tradere, emolumento, quod ex aeris permutatione provenit, sibi retento, quamvis sacerdos colligens retineat hoc lucrum sive pro impensis quae tot sacris colligendis distribuendisque necessariae sunt, sive pro damnis, quae subire cogitur, cum stipendia sacerdotibus litantibus debita exigere nequeat. Cfr. Acta S. Sedis, vol. 31, pag. 623. In themate autem parochi non solum nullam expensam pro missis colligendis faciunt nullumque damnum sustinent, sed nihil laboris impendunt. Adest quidem publicatio missarum ex suggestu a parochis peracta, at haec inutilis et, quum a iure non praecipiatur, omittenda esse videtur.

Tertium dubium primo est valde affine, ideoque argumenta supra adducta heic valere possunt. Eo vel magis quod in primo dubio Vicarii percipiunt taxam saltem synodalem, dum e contra hic nullum stipendium percipiunt: praeterea si non licet commutare aliquam partem eleemosynae in alias res, a fortiori illicitum erit integram permutare eleemosynam.

Ex altera vero parte relate ad primum dubium non videtur absolute esse damnanda praxis, vi cuius parochi retinent augmentum stipendii ordinarii pro victu et servitio Vicariorum. Revera prohibitio decreti De observandis est tantum relativa ad nonnullos casus, nempe ad commercium librorum

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

et sacrorum utensilium, atque ad diariorum et ephemeridum associationem, uti patet ex ipso decreti contextu. Praeterea non stipendium missae sed dumtaxat eiusdem augmentum commutatur pro victu Vicariorum, qui proinde eleemosynam proprie dictam revera accipiunt. Accedit demum resolutio H. S. C. in una Trevirensi die u Maii 1888 quae in proposito dubio: «Utrum licita sit conventio, qua sive expresse sive tacite inter aliquos parochos Vicariosque statuitur, ut pro commodiore victu Vicariis concedendo, parochis cedant in cumulo fructus fundationum pinguiorum, et Vicariis tribuatur stipendium ab Ordinario taxatum », probavit huiusmodi conventionem, declarans ipsam « non comprehendi sub Const. Quanta cura Benedicti XIV, quum non verificetur damnabile lucrum ex parte parochorum, et ex altera parte Vicarii celebrantes integram tandem eleemosynam accipiant ». Huiusmodi casus non longe distat a praesenti, ideoque eadem valere debet decisio.

Item quoad secundam quaestionem non videtur interdictum parochis ut in casu sibi retinere possint partem stipendii missarum, quas alibi celebrari curant, pro administratione, publicatione et expeditione. Etenim, praeter titulum celebrationi intrinsecum, habentur alii tituli extrinseci, e. g. libera sacerdotis celebrantis condonatio, consensus offerentium, collectio missarum, expeditio etc., pro quibus partem eleemosynae retinere licet, uti communis fert Doctorum sententia. Cfr. S. Alphonsus (lib. 6, n. 321); D'Annibale (Summula , ed. 2, vol. 3, n. 497, p. 369), Lehmkuhl (Theol. mor., vol. 2, n. 204, p. 151, ed. 10), Gasparri (De Euch., vol. 1, p. 445, n. 609). In casu praeterea, veluti ex Episcopi relatione liquet, habetur consensus saltem tacitus oblatorum. Nec praetereundum est pro casu nostro extare responsum S. Poenitentiariae diei 6 Apr. 1742, quo declaratum fuit prohibitione contenta in Bulla Quanta cura Benedicti XIV, retinendi nempe ex

[ocr errors]

cessum taxae ordinariae eleemosynae non comprehendi Hollandiam. Cfr. Acta S. Sedis, vol. 25, pag. 445.

Tandem circa tertium dubium licitam esse praxim inductam probari videtur ex argumentis allatis in responsione ad primum: agitur enim non de turpi lucro aut venali mercimonio, sed de expressa vel saltem tacita conventione parochos inter et Vicarios inita.

Responsa. S. Congr. Concilii, omnibus sedulo perpensis, die 25 Februarii 1905 rescribendum censuit :

Attentis omnibus, ad I et III. Consuetudinem sustineri.
Ad II. Non sustineri, et ad mentem.

Colliges. 1° Nefas omnino est, etiam sub poenis incurrendis, eleemosynas missarum tradere bibliopolis, mercatoribus aliisque venditoribus, necnon diariorum et ephemeridum administratoribus, quum id semper aliquam negotiationis aut turpis lucri speciem praeseferat.

2o. At licita censenda est honesta stipendiorum missae commutatio cum victu, servitio aliisque rebus, quoties in subsidium alicuius commercii non vergat.

3o. Item absolute integra missarum eleemosyna celebrantibus est tradenda, nec ullam vel minimam illius portionem retineri potest, etiamsi eleemosyna sit maioris pretii.

4o. Permittitur tamen aliquid erogare aut retinere pro titulis ipsae celebrationi extrinsecis necnon pro necessariis expensis, quae sustineri debent ex. gr. pro administratione et expeditione.

5°. In casu igitur, quamvis liceat parochis permutare eleemosynas missarum cum victu et servitio Vicariorum, absque tamen Apostolico indulto 'minime eis licet retinere 40 pro centum super stipendiis missarum Romam mittendis.

6o. Praeterea quum publicatio e suggestu fieri solita veluti insufficiens habita sit, in templo exponenda praecipitur tabella, quae declaret modum et locum celebrationis missarum, quae supererint. Cfr. Benedictus XIV (Inst. 56, n. 14).

« PoprzedniaDalej »