Obrazy na stronie
PDF
ePub

EX S. CONGR. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

CAIETANA

IURISDICTIONIS

Alumni Institutorum non exemptorum proprio Episcopo sub

esse propriaeque dioecesi pertinere minime desinunt.

Factispecies. Sac. Augustus Lauretti e Congr. Missionariorum Pretiosissimi Sanguinis, ratione infirmaç valetudinis et de Superiorum licentia, se in propriam familiam restituit in oppido Valliscursae commorantem, dioecesis Caietanae, quin cessaret ad suam Congregationem pertinere, quae illuc ecclesiam domumque habet. Plura munera ab Archiepiscopis dioecesanis commissa eidem fuerant; sed a. 1903 per aliquot menses ei denegata est renovatio schedulae pro sacramentalibus confessionibus excipiendis, et a. 1904 prohibita quoque celebratio missae per totam dioecesim, dein vero permissa in sola ecclesia Missionariorum P. S., praemissis tamen tribus diebus spiritualium exercitiorum. Verum sacerdos Lauretti, huic impositioni obtemperare renuens, ad H. S. C. confugit, enixe rogans ut ad suum pristinum statum restituatur.

Informatio Ordinarii. Praemittit se nullimode suspensionem tulisse in sacerdotem Lauretti, sed ei dumtaxat facultatem celebrandi in diocesi denegasse, eo quod ille non ad Caietanam dioecesim sed ad Institutum Pretiosissimi Sanguinis pertineat, ad quod proinde redire debet, cum Ordinarius nulla detineatur obligatione recipiendi in sua dioecesi Religiosos extra Ordinem degentes. Affirmat deinde praedictum sacerdotem aere alieno gravatum esse atque pluribus familiis magna detrimenta fraudibus attulisse. Denique eumdem arguit tamquam 'discordiarum excitatorem inter dioecesanum clerum, praesertim vero Valliscursae.

A

Recursus sacerdotis. Lauretti imprimis animadvertit suam commorationem in patria legitimam esse, quia Missionarii P. S. haudquaquam propriae dioecesi renuntiant, quinimo ordinantur cum dimissoriis Ordinariorum et titulo sacri

patrimonii, prout et ipse fecit. Cumque ob adversam valetudinem suum reliquerit Institutum, Valliscursae commorari ibique ecclesiae ac domui Congregationis suae inservire optimè valet. Insuper addit se iam per 40 annos, scientibus et annuentibus Ordinariis, in sua familia vixisse, atque ab ipsis munia haud levis momenti sibi concredita fuisse, uti coadiutoria cuiusdam paroeciae et officium oeconomi in spiritualibus nec non negotiorum tractatio. Hinc absque suae famae discrimine subiacere deberet Archiepiscopi ordinationi; vulgus enim, minime distinguens suspensionem inter et denegationem facultatis missae celebrandae, gravissimas culpas in illo statim praesumeret.

Quoad aes alienum ipse affirmat uni solae personae quamdam pecuniae summam debere, et quidem non personaliter sed tamquam suae familiae sponsorem. Caeterum hoc debitum esse nequit sufficiens causa eidem comminandi suspensionem, quando fideles pro missa audienda ad ecclesiam iam convenerant. Ultimo accusationem discordiarum excitatoris in dioecesi repellit tamquam meram assertionem nullo fundamento innixam, cui e contra nonnullas opponit epistolas praesertim ipsius Vicarii Generalis, quibus sua prudentia laudatur in negotiis sibi commissis.

Dubium. Se il sacerdote Augusto Lauretti debba essere restituito nel primitivo stato nella diocesi di Gaeta nel caso (1).

Resolutio. S. Congr. Episcoporum et Regularium, reformato dubio ut sequitur: Se si sostenga la prescrizione fatta da Mons. Arcivescovo al sac. Augusto Lauretti di non cele

(1) An sacerdos Augustus Lauretti restituendus sit in pristino statu in Caietana dioecesi in casu (V. R.).

brare la S. Messa, che nella chiesa dei Missionari del Preziosissimo Sangue, e di compiere precedentemente tre giorni di spirituali esercizi nel caso (1); die 27 Ianuarii 1905 rescribendum censuit:

Negative et amplius.

Colliges. 1°. Alumni Congregationum non exemptarum, secluso privilegio Apostolico, ordinari nequeunt absque litteris dimissorialibus proprii Episcopi.

2°. Hinc ipsi semper pertinent ad suam dioecesim, ad quam redire ius habent quoties ex legitima causa et de Superiorum consensu extra Ordinem morantur.

3°. Insuper subditi remanent proprii Ordinarii, qui non solum tamquam Apostolicae Sedis delegatus sed etiam potestate ordinaria in eos delinquentes animadvertere valet.

4o. Debita contrahere per se non est delictum, nisi pravus sit finis pravaeque extent circumstantiae.

5. In themate sacerdos Lauretti est membrum Congregationis non exemptae a iurisdictione Ordinariorum, et ordinatus fuit cum dimissoriis Episcopi Caietae, cui subditus est non solum titulo originis et ordinationis sed etiam domicilii.

6o. Cum praeterea accusationes contra praefatum sacerdotem non sustineantur, eo ipso nec sustineri possunt poenae ab Archiepiscopo in eum prolatae.

(1) An praescriptio a Revño Archiepiscopo facta sacerdoti Augusto Lauretti non celebrandi S. Missam nisi in ecclesia Missionariorum Pretiosissimi Sanguinis peragendique prius tres dies spiritualium exercitiorum sustineatur in casu (V. R.).

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

ORDINIS MINORUM CONVENTUALIUM Posita Episcopi prohibitione etiam Regulares recipere non possunt eleemosynam Missae taxa dioecesana inferiorem.

Beatissime Pater, Fr. Vincentius Buri, Guardianus Conventus Pyrrhani, in dioecesi Tergestino-Iustinopolitana, regularis Provinciae Dalmato-Patavinae, Ordinis Minorum S. Francisci Conventualium, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, quae sequuntur exponit:

Saepe ad dictum Conventum veniunt villici afferentes, sive paupertatis sive parsimoniae causa, S. Missas cum eleemosyna tamen minori quam ea quae in dioecesi viget. Dictas Missas Religiosi huius Conventus semper recipiebant easque aliis sacerdotibus indigentibus ac libenter accipientibus celebrandas fideliter committebant. Ast anno elapso 1904 Riñus Ordinarius Tergestinus decretum edidit prohibens, ne sacerdotes Missas cum eleemosyna inferiori dioecesana statuta a dioecesanis reciperent. Stante hoc Rmi Ordinarii decreto, Orator ad securitatem propriae conscientiae et ne dicti offerentes ab ecclesia eorumdem Religiosorum averterentur, humiliter proponit sequens solvendum dubium:

Utrum dicti Religiosi possint, prout hucusque erant in usu, non obstante supradicto decreto Rņi Ordinarii, eleemosynas pro Missis inferiores taxa dioecesana recipere, easque aliis sacerdotibus indigentibus et bene sibi notis, extra tamen dioecesim, celebrandas committere.

Die 8 Maii 1905. S. Congregatio Concilii Tridentini Interpres proposito dubio ita respondendum censuit:

Dentur resolutiones in una S. Severini die 16. Iulii 1689, et in una Romana die 15 Ianuarii 1639.

Tenor vero harum resolutionum ita se habet:

Sancti Severini. Sacerdotes quotidie se offerunt celebrare ad rationem tenuis eleemosynae dimidii Iulii pro qualibet Missa, (Episcopus) supplicat declarari, an ipse statuere possit eleemosynam manualem unius integri Iulii pro qualibet Missa, imponendo poenam celebrantibus pro minori quantitate.

R. Affirmative quoad eleemosynam manualem.

Romana. Eleemosynam pro qualibet Missa per Regulares celebranda in eorum ecclesiis esse taxandam arbitrio Ordinarii iuxta morem regionis (1).

+ VINCENTIUS Card. Episc. Praenest., Praefectus. L. * S.

Caietanus De Lai, Secretarius.

BREDANEN.

DUBIORUM SUPER ELEEMOSYNIS MISSARUM

Licita est permutatio eleemosynarum Missae cum victu et

servitio, nunquam vero earumdem partialis retentio.

Dubia. S. Congr. de Propaganda Fide ad H. S. C. tria infrascripta dubia, ab Episcopo Bredanensi in Hollandia proposita, transmisit:

(1) Episcopi enim ex ipso Concilio Tridentino (Sess. 22, cap. Quanta cura, de sacrif. Missae) amplissima potestate muniuntur ad statuendam taxam stipendii pro Missis « etiam ut delegati Sedis Apostolicae....» et « non obstantibus privilegiis, exemptionibus... ac consuetudinibus quibuscumque ». Regulares, sicut et clerici saeculares, hac in re subiiciuntur iuri Episcopi, qui perspiciens eleemosynam Missae infra taxam aliquando noxiam evadere posse aliis sacerdotibus, prohibere valet etiam Regularibus ne eleemosyna praebeatur vel acceptetur taxa synodali vel consuetudine minorem. Spectato tamen iure comuni, ac proinde extra casum praedictae prohibitionis episcopalis, quilibet sacerdos applicare potest Missam pro eleemosyna infra taxam, quia quisque remittere potest de iure suo, imo gratis omnino celebrare. Quinimo gratuitam Missae celebrationem nec Episcopus prohibere potest, cum nullum damni periculum pro aliis sacerdotibus timeatur. Cfr. Benedictus XIV (De Syn. dioec., lib. 5, cap. 9, n. 2) - (N. R.).

« PoprzedniaDalej »