Obrazy na stronie
PDF
ePub

nonnulla reperies, quorum nullum in notationibus A sextus, septimus, qui Græcis auctoribus incertis cirdatum indicium.

Adverte quarto mirandum non esse, si compluscula eadem in diversis libris, variato tantum stylo, reperias. Evenit hoc quod olim diversi eremum obiere, et Vitas dictaque Patrum vel coram vel ab aliis excepere. Quisque quod vidit vel audivit, in commentarium retulit. Accedit, quod quidam aliorum scrinia compilarunt, et præterea quædam ex suis quoque armariolis adjunxere. Dedimus igitur omnia prout apud diversos auctores et interpretes invenimus, ut suus cuique constaret labor, et plurium testificatione plus quoque Patrum dictis accederet auctoritatis. Vide quæ de hac convenientia diximus prolegomeno 4, § 3.

Adverte quinto: sicubi ea auctorum convenientia occurrat in margine* fere notavi singulorum loca, ut se mutuo illustrarent. Qualem in multis reperies inter librum secundum Ruffini, Palladium Herveti, Heraclidis Paradisum, et Palladium ex veteri interpretatione. Ruffinum et Palladium Herveti inter se commisi; Paradisum Heraclidis per Palladium Herveti illustravi; Palladium ex veteri interpretatione cum Heraclidis Paradiso comparavi. Multa quoque eadem reperies in libro in Ruffini, Pelagio, Joanne, Paschasio, quorum concordiam in margine notatam invenies.

cumferuntur, certos tamen habent interpretes, cum quintus citandus est, cito Pelagium; cum sextus, Joannem; cum septimus, Paschasium; quorum singuli suorum singulorum librorum sunt interpretes. Quia Vero Pelagius et Joannes librum quisque suum in varios libellos [LXXXVII] distinctum habet, dum eos in margine cito, libellorum simul ordinem cum dictorum numero in margine assigno.

Adverte octavo, me nunc hoc anno 1627, cum prima editio Moretiana anni 1615 distracta esset, uti et Lugdunensis Galliæ, rursus rogatu D. Balthasaris Moreti Vitas Patrum recensuisse ; maxime textum octavi libri per Palladium, et noni per Joannem Moschum, qui ante Græce non prodierant. Nunc B Græca eorum editio Parisiensis varios interpretum errores detexit, et multis tenebrosis locis facem præluxit. Notationes quoque subinde auxi, et inprimis Onomasticon, quod id multorum votum esset, maxime religiosorum, quibus non suppetit librorum copia, nec usum lexicographorum et criticorum habent, qui rem antiquariam tractant. Accessere quoque tres novi indices, unus sacrarum Scripturarum, alter concionum, et tertius auctorum in notationibus adductorum ; quos reliquis ante datis insertos vel

subsertos invenies.

Adverte nono, etsi aliæ nonnullæ vitæ EremitaAdverte sexto: ut compendio convenientiam illam rum Orientalium hinc inde typis editæ sint, et plucitarem, cum novem posteriores libri, in quibus res ex Mss. erui possint, quia tamen institutum meum ejusdem rei repetita narratio maxime occurrit, vel non fuit omnium eremitarum Vitas conquirere, et in auctorem certum habeant vel interpretem, ubi auctor C unum fascem colligere, sed tantum decantatissimum certus est, eum citavi; ubi de eo minus constat, in- Vitarum Patrum librum, qui ante centum annos toterpretis nomen margini apposui. Verbigratia, quæ ties cusus recususque fuit, recensere et illustrare; paria ocurrunt libris secundo, tertio, qui Ruffinum studio abstinui a reliquis indagandis. Is enim labor agnoscunt vel auctorem vel interpretem ; quarto, qui novum facile tomum extundere posset. Mihi nunc excerpta habet ex Severo Sulpicio et Joanne Cassia- satis fuit SS. Patrum insistere vestigiis, qui has vino; octavo, qui Palladium: nono, qui Theodoretum; tas olim et legerunt et commendarunt. decimo, qui Joannem Moschum repræsentant auctores; tantum in margine cito auctorum nomina cum capitibus vel numeris, prout cujusque liber vel per capita vel per numeros digestus hic reperitur. Rursus vero cum in margine citandi sunt liber quintus,

Has notas in textum inter uncinos revocavimus. EDIT.

Ego vero te, mi lector, non unis votis rogatum velim ut Deum mihi tuis precibus propitium facere digneris, uti ea quæ his libris tractantur vel ex parte aliqua moribus vitaque exprimere possim; ne sim ▷ plane velut æs sonans et cymbalum tinniens. Ita tibi Deus, eremitarum suffragantibus meritis, favorem omnem opemque aspiret. Vive, vale, mei apud Deum

memor.

VITÆ PATRUM

SIVE

HISTORIÆ EREMITICÆ.

LIBRI DECEM.

Collationes Patrum, et institut, et Vitæ eorum, et Regula S. N. P. Basilij,
quid aliud sunt, nisi bene viventium et obedientium monachorum exempla
et instrumenta virtutum ? (S. Benedictus, Regulæ suæ cap. ult.)

O desertum floribus Christi vernans! O solitudo in qua illi nascuntur lapides
de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur! O eremus familia-
rius Deo gaudens!
(Hieronymus, epist. 1 ad Heliodorum, de laude erem.)

PRELUDIA AD LIBRUM PRIMUM.

Lectori.

3 Quia divus Hieronymus hoc libro primo sæpe interloquitur. idemque, arctioris vitæ incensus desiderio, eremitas olim invisit, inque eremo annos aliquos vixit; placuit hic brevi synopsi, viæ vitæque ejus periodos, qua peregrinationes ejus spectant, oculis sujicere; ad nonnullam eorum lucem, quæ lecturus es. Quos ex illustrissimi cardinalis Baronii laudatissimis Annalibus concinnavi, ut magno duce divi Hieronymi consecteris vestigia.

DIVI HIERONYMI PEREGRINATIO.

Divi Hieronymi primordia et profectio Gallicana. A Donatum audivit ; ipsum enim suum nominat præAnno Christi 342. Baron. tom. III, Adam, 372. - Natus est Stridone, oppido in Dalmatia, honestis quidem parentibus, et substantiis haud infimis, quas postea pro ædificatione monasterii per Paulinianum fratrem distraxit (Hier. ep. 26); non enim de seipso sed de voluptuosis clericis atque monachis, ex persona tamen sua illa ait (Hier. epist. 2): « Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare poteram ventrem, nunc similam et mella fastidio, etc.

[blocks in formation]

ceptorem (Hieron., in Chron. anno 20 Constantii), tum, ut ipse tradit (Hier., lib. I cont. Pelag, et in Epist. ad Gal. cap. 11), scholastico more lusit in controversiis declamandis. Ibi adulta ætate sacro baptismo initiatus est (lier., epist. 57.) : quo suscepto, paulo solutiorem vitam, quam gesserat, continuo emendavit ; nam priori amissa corporis integritate, secundam, quam vocat continentiam post baptismum, servavit immaculatam totus piis officiis deditus una cum ejusdem instituti sodalibus (Hier., Apolog. pro lib. adv. Jovin.), singulis diebus Dominicis (ut ipse tradit [Hieron., in Ezech. c. XL]) invisebat in subterraneis cœmeteriis reliquias sanctorum martyrum; nihilque cæteris diebus otii sibi relinquens, totus erat in describendis libris ; sic enim bibliothecam Romæ summo studio atque labore sibi confecisse testatur (Hier. ep. 22).

In Gallias post hæc peregrinatus cum ipso Bonoso, eadem siti librorum, Treveris sancti Hilarii libros de

Synodis manu sua descripsit ; aliosque ibi positus an- A deinde per Ciliciam in Syriam descendisse, 5 ubi tiquos Codices, usus opera amicorum atque inter alios consedit in solitudine monachus (Hier. epist. 4). Florentii, describendos curavit (Hier., epist. 6 et 4). Hæc totius ejus est peregrinationis periodus, una ProfectioSyriaca post varias grbis provincias lustratas cum fidissimis comitibus, Evagrio presbytero AntioAnno Christi 370. Baron., ad ann. 372. -- Contigit cheno (b), Innocentio, Heliodoro, et, ut ait, cum Hyla autem post hæc ut qui semel peregrinari cœperat, sancti Melanii famulo. proficisci quoque in Orientem in animum induxerit; id quidem cum eruditionis, tum etiam religionis causa; ut ex his, quæ gessit inspicere licet. Porro peregrinationis ejus quæ remanent vestigia assectantes, dicimus eum cum Bonoso comite e Galliis revertentem, Aquileiam pervenisse (a), consedisseque ibi aliquo temporis spatio, fruiturus consortio sanctissimorum virorum, nimirum sancti Valeriani, ejus civitatis post Fortunatianum episcopi, Heliodori, Nepotiani, Ruffini, Chromatii, Jovini, Eusebii, Bo-B nosi, Florentii, Nicææ subdiaconi, Chrysogoni monachi: ad quos omnes, intimæ necessitudinis testes, ejusdem Hieronymi litteræ exstant (Hier., epist 41, 42, 43, 44).

Horum igitur suavissima consuetudine aliquantisper detentus est sanctus Hieronymus Aquileia; cum inde discedere cogitur, nescio quo improviso rerum eventu, ut ipse, ex eremo ad Ruffinum scribens, testatur verbis illis : « Postquam me a tuo latere subitus turbo convulsit, postquam glutino charitatis hærentem impia distraxit avulsio(Hier., epist. 41, » etc., tunc Aquileia recedens, in Dalmatiam, patrium solum, veniens, sororem juvenculam, ætatis lubrico lapsam, primum viro maxime pio Juliano, qui eam ad meliorem frugem restituit, deinde etiam per litteras Chromatio commendavit (Hier. epist. 37 et 43).

Quando autem contigerit ut ipse sic monasticæ vitæ arripuerit institutum, diligenti rerum ac temporum discussione pervestigandum est. Caeterum, quod in re dubia et incerta versemur, nitendum est conjecturis, aliisque argumentis, quantumlibet videri possint a longe petita; sic enim sæpe accidit per angustas rimulas perspicere quæ indagatur sollicite veritas.

Cum igitur reperiamus Evagrium individuum comitem fuisse sancti Hieronymi, æque etiam cum eo Hieronymum peregrinatum ex Occidente in Cappadociam, par est credere, cum de se tradat ipse Hieronymus cum eo profectum esse in Cappadociam. Hæc igitur ut asseramus, eadem certe Hieronymi atque Evagrii in Cappadociam peregrinatio persuadet. Huncque ipsum Evagrium, de quo sanctus Basilius meminit (Basil., epist. 8), eumdem esse cum Evagrio, Hieronymi socio atque comite, cum nomen, tum munus presbyterii, tum patria, nempe Antiochia, nec non locus ipse, unde venit, nimirum ex Italia, æque demonstrant, eumdemque Evagrium illum esse, qui egregiam navaverat operam Mediolani adversus Auxentium, de quo, ad unum ex comitibus Innocentium, ante Hieronymus scripserat, nos suo loco retulimus (Hier., epist. 49.

Quando autem acciderit Evagrium ad sanctum Basilium in Cappadociam pervenisse, ex eadem Basilii epistola possumus intelligere, qua, antequam de Evagrio faciat mentionem, de vehementi morbo, in quem tunc inciderat, agit, cum ait : « Quinquaginta his diebus æger decubui, quibus mihi sedulo adfuit dilectus et omnium studiosissimus frater noster et cooperator Elpidius. Multum enim febre consumptus, C penuria nutrientis materiæ, arida hac carne, ceu lucernarum papyro, circumdatus, marcida longaque ægritudine laboravi : antiquum vulnus huic accedens a cibis me abstraxit, oculis somnum ademit, tandem morți et vitæ confinem me effecit, tantum vivere permittens, quantum ad dolorem sentiendum opus est (Basil., epist. 8). » Hæc et alia plura de eadem corporis infirmitate Basilius, quam ei contigisse superius diximus anno (Anno 369 et 370) quo creatus est Cæsarea episcopus, qui numeratur Domini 370, quo pariter dixerimus Hieronymum, cum eodem Evagrio et aliis sociis, devenisse in Syriam ; inde vero ejusdem provincia deserta petiisse, non ante (mea sententia) annum Domini trecentesimum septuagesimum primum quod quidem et insinuare videntur citatæ ejusdem superius litteræ ad Ruffinum (Hier., epist. 4), Ex his igitur inducimur ut credamus, præsentem annum esse secundum ejus in eremo incolatus.

At, quod ad hanc rem pertinet, haud assentiri possumus affirmanti, Hieronymum cum Ruffino atque collegis, itineris sociis, primum Jerosolymam petiisse, inde vero inter se divisos, Ruffinum in Ægyptum, Hieronymum autem in diversas provincias pe-D regrinationem instituisse atque illinc deserta Syriæ petiisse (Marian. Victor. in Vit. S. Hier ). Nam Ruffinum Roma recessisse cum Melania profectumque in Ægyptum, indeque Jerosolymam pervenisse, cum jam sanctus Hieronymus in Syria monachus degeret, tum quæ superius dicta sunt, tum quæ dicentur inferius, perspicue demonstrabunt. Ex peregrinatione vero ipsius Hieronymi, a se descripta, possumus pariter intelligere tempus ipsius ex Occidente in Orientem migrationis; ad Ruffinum enim, cum ille jam pervenisset in Ægyptum, ex eremo Syriæ scribit, se primo profectum in Thraciam, inde in Pontum atque Bithyniam, postea in Galatiam et Cappadociam,

Anno Christi 371. Baron ad. an. 372- Cum autem primum in Syriam venit, ibi cum Evagrio Antiocheno, in via comite, Antiochiæ consedit. Erat Evagrius prædives ac nobilis, dominusque villa Maronia dicta; ubi aliquando agens Hieronymus cum Evagrio nactus ibi sanctissimum illum Malchum monachum, totius vitæ ipsius cursum, quam postea factus senex conscripsit, accepit: testatur id quidem Hieronymus ipse, cum ait : « Maronia triginta fere millibus ab

B

Antiochia, urbe Syriæ, haud grandis ad Orientem A culum, putabam me Romanis interesse deliciis! Sedistat viculus: hic, post multos vel dominos vel pa- debam solus, qui amaritudine plenus eram; horretronos, dum ego adolescentulus morarer in Syria, ad bant sacco membra deformia, et squalida cutis situm papæ Evagrii (c), necessarii mei, possessionem de- Ethiopicæ carnis obduxerat: quotidie lacrymæ, quovolutus est, quem idcirco nunc nominavi, ut osten- tidie gemitus; et si quando repugnantem somnus derem, unde nossem, quod scripturus sum (Hieron. imminens oppressisset, nuda humo vix ossa hærenin Vita Malchi). » Post vero descriptam egregie vitam tia collidebam. De cibis vero et potu taceo, cum Malchi, ista ad postremum : « Hæc, inquit, mihi senex etiam languentes monachi aqua frigida utantur, et Malchus adolescentulo retulit, hæc ego vobis narravi coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego senex, et castis historiam castitatis expono. » Quo qui ob gehennæ metum tali me carcere ipse damplane Malchi exemplo, et aliorum plurimorum mo- naveram, scorpionum tantum socius et ferarum, nachorum, quibus (ut vidimus) Syria tunc florebat, sæpe choris intereram puellarum: pallebant ora jeincaluit cor ejus ad consectandum vitæ monastica juniis, et mens desideriis æstuabat in frigido corpore, institutum: cum et ad Theodosium, magni nominis et ante hominem sua jam carne præmortuum [leg., virum (d), et alios præclaroș anachoretas litteras suum, jam carne præmortua] sola libidinum incendedit, petens eorum precibus solvi vinculis sæculi; dia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad ubi hæc inter alia: « Nunc vestrum est ut volunta- Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergetem sequatur effectus; meum est ut velim; obse- bam, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia crationum vestrarum est ut quod velim et possim subjugabam. Non erubesco confiteri infelicitatis meæ (Hier., epist. 38). » miseriam ; quin potius plango me non esse quod fuerim. Memini me clamantem, diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret, Domino increpante, tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam, quasi cogitationum mearum consciam, pertimescebam: et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam: et sicubi concava vallium, aspera montium, rupium prærupta cernebam, ibi me orationis locus, ibi illud miserrimæ carnis ergastulum; et, ut ipse testis est Dominus, post multas lacrymas, post cœlo inhærentes Coculos, nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum; et lætus gaudensque dicebam: Post te in odorem unguentorum tuorum cucurrimus(Cant. 1). » Hactenus ipse.

Inter hæc temporis spatia, cum quid esset decernendum de statu suo Deum servosque Dei ita consuleret, agens Antiochiæ docentem audivit Apollinarem, 6 de quo ipse ad Pammachium : « Apollinarem Laodicenum audivi Antiochiæ frequenter et colui ; et cum mein sanctis Scripturis erudiret, nunquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. » Hæc ipse. Porro cum (ut superius dictum est) Apollinaris nondum perfecte cognitus neque damnatus esset, licenter docebat, audiebaturque licentius.

De loco vero, a sancto Hieronymo in Syriæ solitudine, ad habitandum delecto, ad Chromatium scribens, ita ipse meminit: « In ca parte delatæ sunt (tuæ scilicet litteræ) quæ inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit. » Eadem habet ad Florentium. Chalcidis provinciæ ea erat (ut alibi ipse testatur) solitudo (Hier., epist. 43, 6; Præf. in Abdiam).

Fuere ejus comites Innocentius atque Hylas, accessitque postea Heliodorus. His omnibus Evagrius Antiochenus cuncta necessaria ministrabat; quin et ejus impensis Hieronymo ad scribendos libros suppeditati sunt antiquarii; illis enim se ibi abundasse testatur; ejusdemque Evagrii opera, litteræ quæ diversis ex locis Antiochiam afferebantur, eidem reddebantur; vicissimque ad alios mittendas, ab ipso ille accipiebat (Hier., epist. 41, 43, 6).

Sed rebus in hunc modum probe dispositis, illud funestum in primis accidit, ut dulcissimo comite Innocentio morte exstincto privaretur, Heliodorusque cito recesserit, spe tamen redeundi; ipse vero crebris laboraret corporis infirmitatibus. Quod sæpe queritur ad diversos amicos scribens (Hier., epist. 41, 1, 37, 3, 37, 41).

Quas insuper præter hæc passus sit impugnationes dæmonum, et quæ cum exercuerint prælia carnis, hic retexam ex ejusdem epistola ad Eustochium (Her., epist. 22): «O quoties ego ipse in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quæ, exusta solis ardoribus, horridum monachis præstat habita

Verum non jejunia solum, aliasque afflictiones, ad carnis impetus infrenandos, adhibebat, sed et juge studium litterarum: unde ipse ad Rusticum scribens hæc ait (Hier., epist. 4): « Dum essem juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum, ardoremque naturæ ferre non poteram: quem cum crebris jejuniis frangerem, mens tamen cogitationibus æstuabat ; ad quam edomandam, cuidam fratri, qui ex Hebræis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, D alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque

verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim, quoties cessaverim, et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia, tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago Deo meo, quod de amaro semine litterarum dulces fructus carpo. » Hæc ipse.

Baron., ad an. 372 et 378.-Ex multis vero ærumnis, quibus ibi graviter afflictatus est, illæ quidem sibi maxime visæ sunt; quod Occidentalis ipse homo, collegis parum cognitus, suspectæ illis fidei haberetur. Nam eamdem prorsus calumniam, quam Paulinus episcopus Antiochenus (ut vidimus ex Epipha

necessitas (Hier. epist. 611, etc. Indicat his sane verbis Hieronymus, se vocatum a Damaso.

nio atque Theodoreto) passus est a Vitale primum, A cibus Paulino et Epiphanio, ecclesiastica traxisset ac deinde a Flaviano, cum ab eis Sabellianus appellaretur, pati cogitur sanctus Hieronymus in Syria solitudine apud Chalcidem in eremo agens, quod communicaret cum eodem Paulino, a Meletii, puto, studiosis exagitatus; nominatus et ipse ab iisdem Sabellianus, adeoque vexatus, ut coactus fuerit inde recedere. Tradit hæc omnia ipse (Hier., epist 77) scribens ad Marcum presbyterum Chalcidensem (e). Profectio prima Jerosolymitana.

pro

Anno Christi 378. Baron., ad eumdem an. Quo autem profectus sit ipse egressus ex Syriæ eremo, certe quidem Jerosolymam ante abiisse, quam Romam veniret ad Damasum, ex ipsius assertione batur, dum in præfatione ad Paulinum in Didymi commentarium de Spiritu sancto, recedens tunc Roma post obitum Damasi, se postliminio Jerosolymam reversum affirmat; et in epistola ad Asellam, quam, Roma egressus, navem conscensurus conscripsit, ait: «Ora autem ut de Babylone Jerosolymam regrediar (Hier. epist. 99). Quibus intelligas jam ante ipsum Jerosolymis versatum fuisse, quam Romam veniret ad Damasum. Quantum vero temporis Jerosolymis manserit, haud satis liquet.

[ocr errors]

Profectio Constantinopolitana.

a

Sed quod ait venisse Romam cum iisdem nominatis episcopis, haud puto intelligendum, eum Antiochia una cum Paulino solvisse, vel cum Epiphanio e Cypro insula. Nam cum ipsius sententia, ut dictum est superius, constet ipsum apud Gregorium Nazianzenum permansisse Constantinopoli usque ad tempus, quoidem Gregorius episcopatum ejus Ecclesiæ consecutus est, plane apparet eum non ante præteritum annum recessisse Contantinopoli: quem quidem haud existimo Antiochiam reversum esse, ut cum Paulino et Epiphanio se Romam conferret ; sed B Damasi monitum litteris venturum Romam, iter per Græciam suscepisse, eoque tempore Athenas adire voluisse. Ipsum namque petiisse Athenas, verba hæc in commentariis in Zachariam fidem faciunt : « In arce, inquit, Atheniensium juxta simulacrum Minervæ, vidi sphæram æream gravissimi ponderis, quam ego pro imbecillitate corpusculi movere vix potui. Cum quærerem quidnam sibi vellet, responsum est ab urbis ejus cultoribus, athletarum in illa massa fortitudinem comprobari, nec prius ad agonem quemquam descendere, quam ex levatione ponderis sciatur quis cui debeat comparari (Hieron., in Zachar. cap. x). Hæc ipse. Sic igitur, qui Constantinopoli recedens per Græciam in Italiam venit, iisdem episcopis eodem tempore vocatis Romam venientibus potuit occurrisse. Venisse creditur et ipse vocatus a Damaso papa, qui eo in responsionibus synodalibus uteretur. Contigisse autem videtur ipsius Hieronymi et aliorum episcoporum Romam adventus autumnali tempore; nam cum ad Asellam scribens dicat, se prope triennium Romæ mansisse, minime tamen absolvisse; rursumque ejusdem Hieronymi in apologia adversus Ruffinum assertione certum sit, ipsum mense Augusto Roma profectum, certe quidem ipsum hoc anno, autumnali (ut dictum est) tempore, vel hieme Romam venisse oportuit.

Anno Christi 379. Baron., ad eumdem an. Gregorii Nazianzeni fama permotus, impulsusque sanctus Hieronymus, una cum collega Vincentio, e Syria, tam longinquo terrarum spatio, contulit se Constantinopolim. Quantum autem temporis contigerit Hie-C ronymum apud Gregorium Constantinopoli commorari, exactius inquiramus, ex consignata ab ipso superius ejus scriptionis chronographia, cum testatur se illa scripsisse, Gregorio ipso jam facto Constantinopolitano episcopo. Contigit id post annum sequentem.

Quod insuper se ibi Gregorium Nyssenum cognovisse testetur, quem tempore indicta Constantinopolitanæ synodi illuc cum aliis episcopis contigit proficisci; ex his, inquam (si a præsenti anno numeres) invenies Hieronymum tribus ferme annis Constantinopoli audisse Gregorium. Ipse vero de Gregorio Nysseno ita meminit : «Gregorius, Nyssenus episcopus, frater Basilii Cæsariensis, ante paucos annos, mihi et Gregorio Nazianzeno contra Eunomium legit libros (Hieron., de Script. Eccles, in Gregor. Nyssen.)», etc.

Profectio Romana.

Anno Christi 382. Baron., ad eumdem an.—Trecentesimus octogesimus secundus Domini annus,consulatu Syagrii secundo cum collega Antonio annotatur: quo Romæ concilium celebratum est, ex episcopis diversarum provinciarum, nempe Orientis, aliarumque catholici orbis regionum.

Sanctus Hieronymus ad Principiam scribens tradit, se quoque tum Romam ex Oriente venisse, cum iisdem sanctis episcopis; nam ait de sancta Marcella : << Denique cum et me Romam, cum sanctis pontifi

D

Profectio secunda Jerosolymitana.

Anno Christi 385. Baron., ad ann. eumdem.-Anni trecentesimi octogesimi quinti exordio,nempe pridie Idus Januarii, cum vacasset sedes post obitum Damasi triginta et uno diebus, Siricius Romanus ex patre Tiburtio in ejus locum subrogatus est.

Cum autem non, ut Damasus fecerat, Siricius papa in conscribendis ejusmodi litteris, Hieronymi opera uteretur, neque eum, ut ille, quod par erat, amplecteretur atque foveret, mox pontificis Romani destitutus præsidio, idem Hieronymus acerbissimos pati cœpit persecutores, illos scilicet clericos quorum mores improbos scriptis editis suggillasset. Quamobrem ut se a concitato turbine liberaret, tranquillum cogitans portum, nempe tutain Jerosolymæ mansionem, illuc navigaturus, hoc anno ab urbe recedens, navim conscensurus, ad Romanum portum se contulit. Id quidem hoc anno factum esse, ex eo perspicuum redditur; cum enim ipse testetur (Hier. epist.

« PoprzedniaDalej »