Obrazy na stronie
PDF
ePub

Non absimilem Honorii vel erroremvel corruptionem vide initio libri II, notatione ad veterum de Ruffino elogia.

lata verba Gelasii ex decreto, d. 15: «Vitas Patrum A Græca Evagrii in Latinum sermonem transtulisse. Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus ;» hæc subdit: «Ea est usus cautela Gelasius, quoniam et Evagrius Ponticus scripsit Vitas Patrum, et miscuit Origenistas nonnullos, quos idem Hieronymus notat scribens ad Ctesiphontem. » Et passim Evagrii nomine eas Vitas citat tum in Martyrologio, tum in Annalibus. In Martyrologio quidem 15 Januarii, notatione ad Isidorum; et 17 Januarii, notat. ad sanctum Antonium; et 27 Martii, notat. ad Joannem eremitam. In Annalibus vero anno Christi 1, et anno 393, et anno 394, et aliis locis.

Possevinus quoque in Apparatu sacro,in Evagrio, ait existimari eum Vitas Patrum composuisse, hoc est, primam earum partem (citat ex vulgatissima, quam secundam voco, editione) ab initio prologi : Benedictus Deus qui vult omnes, usque ad caput : De periculis in eremo, quod præcedit Vitam sancti Pauli.

Sed et Aloysius Lipomanus,præfatione ante Palladium,quem repræsentat tomo III de Vitis sanctorum, loco illo divi Hieronymi inductus, existimavit ab Evagrio librum quasi de monachis conscriptum, qui tamen non exprimit an hujus eum libri auctorem censeat; imo sentire videtur eum Evagrii librum jam non exstare.

Videamus nunc quibus hæc sententia, quæ Evagrium Ponticum libri hujus auctorem facit, argumentis niti possit.

1. Non aliud videtur Baronius sententiæ suæ argumentum habuisse quam illam divi Hieronymi epistolam ad Ctesiphontem, adversus Pelagianos, quæ libri cujusdam de Monachis seu Patrum Vitis mentionem facit. Respondeo: Non rite eam intellectam a Baronio mox ostendam,ubi Ruffinum illarum Vitarum auctorem (vel certe interpretem, ex ipsomet divi Hieronymi loco clarissime probabo.

B

[ocr errors]

Omitto quod in hoc secundo libro de Vitis Patrum, cap. 27, exstet Vita Evagrii, « tanquam continentissimi et eruditissimi viri, » ut cam ibi haberi asserit Gennadius. Nam ejus eo in libro « spiritualium rerum scientia, et incredibilis abstinentia » commendatur, quam non est simile vero Evagrium ipsum de se historiam texuisse.

3. Quod si manuscripti quidam libri Evagrium præferunt, ut ille, de quo diximus, Burdegalensis, et qualem esse audio Parisiis apud clarissimum virum Nicolaum Fabrum, non magnopere: movere debet. Duplici enim hoc causa fieri potuit,tum ex Vita sancti Antonii, quæ Patrum Vitis plerumque præmittitur, cui Evagrii tanquam interpretis titulus præfigitur,qui et aliis sequentibus post adhæsit; tum ex divi Hieronymi ad Ctesiphontem epistola male intellecta, de qua paulo post in Ruffino dicemus.

4. Locum invenio in Socrate, lib. Iv, cap. 23, edit. Gr., et c. 18, edit. Lat., qui in hanc sententiam afferri posset. Ita enim capitis titulus concipitur : Περὶ τοῦ ἁγίου μονάζοντος Αμμοῦ, καὶ ἑτέρων ἁγίων ἀνδρῶν κατάλογος ἐκ τῆς Εὐαγρίου συγγραφής : De sancto Ammun monacho,et aliis viris sanctis catalogus,ex Evagrii libro. Verum in hoc capite tractatur de Ammone, Didymo, Piore, Isidoro, Pambone, Petiro, Macariis duobus,de quibus etiam agitur in hoc secundo de Vitis Patrum libro. Si igitur illa apud CSocratem desumpta sunt ex libro Evagrii,ut titulus capitis præfert, videntur et hæc in Vitis Patrum ex ejus libro desumpta. Respondeo: Hæsi hic primo gradu, nec videbam qui me ab hac pedica expedirem ; ubi tamen caput totum perlegi, e vestigio expeditus fui.

Nam Socrates initio capitis agit quidem de istis Patribus, sed nullam in textu mentionem facit unde ea desumpserit. Post medium capitis subjungit quædam de Vita Evagrii et ejus scriptis,inter quæ nullum numeratur quod diserte Vitas Patrum complexum fuerit. Inde ait opportunum esse tempus, «pauca ex illis quæ sunt ab eo de monachis commemorata, [XIX] huic sermoni attexendi. » Recenset autem ibi

2. Prosententia Baronii adducere quis posset Honorium, de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus, cap. 40, ubi ita habet: « Evagrius monachus, supradicti Macarii (Ægyptii) familiaris discipulus, divina et humana litteratura insignis, scripsit multa necessaria monachis, scilicet Vitam Patrum, et Adversum octo principalium vitiorum suggestiones. » Respondeo : D quædam Didactica ex libro qui Monachus seu De Omnino vereor ne limi aliquid contraxerit hic rivulus, [XVIII] qui in fonte suo fluit purius. Ita enim Gennadius cap. 11, ex quo sua corrivare solitus est Honorius: Evagrius monachus, supradicti Macarii (Ægyptii) discipulus, divina atque humana litteratura insignis, cujus etiam liber qui attitulatur Vita Patrum, velut continentissimi et eruditissimi viri mentionem facit,scripsit multa monachis necessaria, ex quibus ista sunt: Adversus octo principalium vitiorum suggestiones. »

Nec existimo quemquam hic facile dubitaturum, potiorne Gennadio an Honorio fides sit adhibenda, cum ipse Gennadius ibidem asserat se pleraque

vita in actione posita inscribitur; item quædam ex libro, qui Gnosticus seu Scientia præditus dicitur. Et nihil eorum in hoc libro de cujus auctore controvertimus reperitur. Nicephorus quoque,lib. xi, cap. 42, enumerat scripta Evagrii, et nihil de Patrum Vitis habet; et cap. 43, citat quædam ex libro de Monachis et Gnosticis, sed nihil eorum in hoc libro comparet.

Quare quod titulus capitis habet, ex Evagrii libro, referendum est non ad totum caput, sed ad ea quæ textus expressis verbis monet ex Evagrii libro desumpta, Monacho scilicet et Gnostico. Et epigraphe capitum sæpe non valde distincta, quia plerum

dando, auctoris veritati restitui.

« Composuit et cœnobitis et synoditis doctrinam aptam vitæ communis.

que non ab auctore, sed a librario aliquo concinna- A confusum vidi, partim reinterpretando, partim ementur. Sic Petrus Gillius Bosphori Thracii lib. 11, cap. 10, clare deprehendit elenchos capitum historiæ Sozomeni ab inscito homine factos. Nam quod clare in textu est lib. 11, cap. 3, de Michaelio, illud in Hestiis esse ille έλεγχοποιός dicit esse in Sosthenio, quod Gillius ait amplius duodeviginti stadiis inde remotum. Pro Sosthenio apud Stephanum, de urbibus in Γυναικόπολις est Λεωσθέτειον.

Ne quis porro lectoris animo scrupulus insideat vel ob Baronii, vel aliorum auctoritatem, Vitas Patrum Evagrio Pontico asserentium, subjiciam hic librorum Evagrii Catalogum, ut is exstat apud Socratem, Suidam, Nicephorum, Gennadium.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ita igitur Socrates supra: Touto xai Bibλía aɣav Τούτῳ καὶ βιβλία ἄγαν σπουδαῖα συγγέγραπται. Ὧν τὸ μὲν Μοναχός, ἢ περὶ πρακτικῆς ἐπιγέγραπται, τὸ δὲ Γνωστικὸς ἢ τὸν καταξιω θέντα γνώσεως (lege ex Suida, ἢ περὶ τῶν καταξιωθέντων γνώσεως), κεφάλαια δὲ αὐτοῦ πεντήκοντα. Τὸ δὲ, ΑντιρTỏ ῥητικὸς ἀπὸ τῶν θείων γραφῶν πρὸς τοὺς πειράζοντας δαίμονας, ἐν ὀκτὼ διῃρημένον μέρεσι, κατὰ τὸν ἀριθμὸν τῶν ὀκτὼ λογισμῶν. Καὶ ἑξακόσια προγνωστικά προ θλήματα · ἔτι μὴν καὶ στιχηρὰ δύο, ἓν πρὸς τοὺς ἐν κοι νοσίοις ἢ ἐν συνοδίαις μοναχούς · καὶ ἓν πρὸς τὴν παρ(évov : « Libri ab illo accurate conscripti, quorum unus Monachus, sive de vivendi ratione quæ in agendo cernitur; alter Gnosticus, sive scientia præditus dicendus sit, in quo sunt capita quinquaginta, alter Antirrheticus, id est, adversus dæmones tentantes confutatio, ex sacris Litteris collecta, inque octo partes divisa, numero octo cogitationum mentis nostræ apte respondentia. Sexcenta præterea problemata de rerum præsensione futurarum. His accedunt duo carminum libri: unus ad monachos qui in cœnobiis et conventibus ætatem degunt, alter ad virginem.» Quæ eadem ad verbum habes apud Suidam in Maxápios, et apud Nicephorum, lib. XI, cap. 42.

Gennadius vero de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus, cap. 11: « Evagrius monachus supradicti Macarii (Ægyptii) familiaris discipulus, divina atque humana litteratura insignis. Cujus etiam liber qui attitulatur Vitæ Patrum, velut continentissimi et eruditissimi viri [xx] mentionem facit, scripsit multa monachis necessaria, ex quibus ista sunt:

« Adversum octo principalium vitiorum suggestiones, quas aut primus advertit, aut inter primos didicit, ex SS. Scripturarum testimoniis opposuit libros; ad similitudinem videlicet Domini, qui tentatori suo semper Scripturarum testimoniis obviavit, ita ut unaquæque species vel diaboli, vel vitiatæ naturæ suggestionum contra se haberet testimonia. Quod opus eadem simplicitate, qua in Græco inveni, jussus in Latinum transtuli.

• Composuit et anachoretis simpliciter viventibus librum centum sententiarum, per capitula digestum. « Et eruditis ac studiosis quinquaginta sententiarum, quem ego Latinum primus feci. Nam superiorem olim translatum, quia vitiatum per tempus et

[ocr errors]

« Et ad virgines Deo sacratas libellum competentem religioni et sexui.

<< Edidit et paucas sententiolas, valde obscuras et (ut ipse in his ait) solis monachorum cordibus cognoscibiles. Quas similiter ego Latinis edidi.»

Non hic affero que de eodem habet Honorius Catalogo suo 'de illustr. Ecclesiæ Scriptor., qui Gennadium exscribere solitus, idque subinde mutilate, ut monui hic argumento secundo.

Si Evagrius alicubi tractasset de Vitis Patrum in aliquo librorum ab auctoribus citatis assignatorum, valde simile vero est quod hoc praestitisset in libro de Monachis; nam titulus ille in eam rem maxime quadrat;reliqui enim aliud promittere videntur quam Vitas Patrum, videlicet didactica quædam, et sententias. Sed nihil Vitarum in libro de Monachis fuisse, colligi potest ex reliquiis apud Socratem et Nicephorum, quæ tantum morales quasdam instructiones et sententias continent, quas suo loco verbis Evagrii dabimus, ubi eadem illae sententiae apud aliorum librorum de Vitis Patrum interpretem Evagrii se nomine prodent.

§ VI. Auctorem videri Joannem Jerosolymitanum episcopum.

Henricus Gravius, notis ad epistolam divi Hieronymi ad Ctesiphontem, cum dicit hunc librum non C esse Hieronymi vel Joannis Jerosolymitani, videtur innuere fuisse aliquos in ea scntentia, ut existimaverint Joannem Jerosolymitanum harum Vitarum esse auctorem.

D

Qui hoc sentirent non legi, quare nec rationes eorum divinare possum. Fors inducti fuere in eam opinionem de Joanne, quia hic libro Iv, cap. 35, auctor de Theodoro abbate dicit: «Meoque me [xx1] vocitans nomine dixit: Quanti, inquit, o Joannes, de Deo loquuntur?» quare eum Joannem existimaverint quorumdam librorum de Vitis Patrum auctorem. Quod autem Jerosolymitanum hic potius quam quemvis alium intellexerint, ea causa esse potuit, quod liber quidam de asceticis circumferatur Joannis Jerosolymitani nomine, qui eis suspicionem ingenerare potuit eumdem esse cum eo cujus libro illo quarto fit mentio.

Sed nec libri illius quarti, nec hujus secundi auctor est Joannes Jerosolymitanus. Quæ enim habentur libro iv, cap. 35, desumpta sunt ex Joanne Cassiano, lib. v Institut., cap. 35,ex quo et Severo Sulpicio totus ille liber contextus est, ut ibi ostendam. Unde et Ms. Lætiensis major quarto libro Joannem Cassianum præfigit.

§ VII.Auctorem videri Petronium Bononiæ episcopum.

Gennadius (non Hieronymus, ut non recte apud Antoninum, part. 2, tit. 11, cap. 11. § 5) de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. 41, Petronium Bononiæ episcopum libri hujus auctorem suo tempore existima

historiis.» Respondeo Gelasium tantum asserere se omni cum honore omnium eremitarum Vitas, quas scripsit beatus Hieronymus suscipere,non tamen inde necessario deduci potest eum omnium eremitarum Vitas scripsisse. Scripsit præter enumeratas disertis nominibus (excepta illa Antonii, quæ ex versione Evagrii Antiocheni est, ut videre est in notationibus ad eam Vitam), Vitam Malchi captivi monachi, forset aliorum quorumdam, de quibus hunc liquide nɔn constat. Quare recte in veteri illa Vita dicitur scripsisse Patrum Vitas insignium, qualis Paulus, Hilarion, Malchus, » etc.

[ocr errors]

tum refert: « Petronius, ait, Bononiensis Ecclesiæ A trumque Vitas insignium veracissimo eloquio texuit episcopus, vir sanctæ vitæ, et monachorum studiis ab adolescentia exercitatus, scripsisse putatur Vitas Patrum monachorum Egypti, quas velut speculum ac normam professionis suæ monachi amplectuntur. » Similia habet Honorius Augustodunensis episcopus; Vincentius Belvacensis, in Speculo Historiali,lib. XX, cap. 25; Mombritius, tom. II de Vitis sanctorum, et Trithemius in Catalago illustr. Ecclesiæ Scriptorum. Nec aliunde quam ex Gennadio existimo deprompta que habentur in Vita sancti Petronii, 4 Octobr., Petri Galesinii industria concinnata, ut ipse fatetur notationibus suis ad Martyrologium, licet Sigonii nomine apud Surium tomo V exstet: « Itaque in Fors editoribus a Gelasio data est occasio, ut hacteÆgyptum venit, ubi in intimam eremum penetrans, nus Hieronymi potissimum titulum Vitis Patrum præsingulorum colloquio uti non destitit, quoad plane B fixerint. Cui et illa accedere potuit,quod in Mss.quicognovit sancta eorum Vitæ instituta. Inde domum busdam præmissa fuerit Vita quædam certo ab Hiereversus illam disciplinam tam vehementer amavit, ronymo conscripta, et post idem Hieronymi nomen ut litterarum monumentis tradiderit Monachorum reliquis sequentibus libris applicuerint, ut de EvaVitas, quas religiose conscriptas valdeque probatas grio Antiocheno hoc ipso prolegomeno 4, § 4, dixiiidem monachi amplexi sunt, quasi certas quas- mus. Sanein Ms. Lætiensi minore primo ponitur Hidam regulas, in quibus maxime eluceret omnis op- larionis Vita per divum Hieronymum conscripta, tima monastici instituti sui ratio. » Si tamen hæc ex inde Vitæ Patrum, seu liber hic secundus cum duoveteribus monumentis adumbrata sunt, non ex Gen- bus sequentibus subnectitur. nadio, erit hoc secundum pro hac sententia testimonium.

Quia tamen Gennadius ait, putatur scripsisse, non omnino certum est eum Vitas Patrum scripsisse. Et ut aliquas scripserit, certe has ab eo non esse scriptas, evidenti divi Hieronymi testimonio firmari potest, qui eas alteri ascribit, uti clarum fiet § 10. C Et quidem Alphonsus Ciacco, tractatu De divi Hieronymi cardinalitio [xx] hæc citat ex ms. tractatu Petronii de selectis SS. Patrum Apophthegmatis: « Hieronymus vir in omni doctrinarum genere absolutissimus, S. R. E. presbyter cardinalis, cum ab æmulis suis accusaretur, ex voluminibus Origenis innumera in sua transtulisse opera, dixit: Laus quæ debet Origeni offerri, maxima est; et cum illum in meis operibus imitatus sum, illum imitari proposui, quem nobis et omnibus prudentibus placere minime vereor. » Quæ verba cum in hoc libro non exstent, certum est alium aliquem librum de Vitis et apophthegmatibus Patrum scripsisse sanctum Petronium. Quem variis litteris ex Italia evocatum nondum nancisci potui.

§ VIII. Auctorem videri divum Hieronymum. Ita quidem editiones pleræque omnes in fronte præferunt. Et videri possunt iis nec auctores, nec astipulatores defuisse.

1. Gelasius Romanus pontifex in concilio Romano, de quo supra, Prolegom. 1, decreto de libris authenticis,ait: « Item Vitas Patrum Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum, quas tamen vir beatus scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus. Quibus quidem verbis insinuare videtur Gelasius,etiam aliorum aliquot eremitarum Vitas ab Hieronymo fuisse conscriptas. Vetus quoque Vita divi Hieronymi ms.: « Plerumque eremitarum Pa

D

Vel certe non absonum erit dicere Gelasium censuisse Vitas Patrum ab Hieronymo compositas, cum jam olim ea opinio videatur invaluisse. Certe Græci hunc secundum librum eLatio inGræciam deduxerunt [xx]Hieronymi nomine, cujus partem Græcam nuper accepi Venetiis; et in Augustana quoque Bibliotheca quoddam Ayos de Vitis Patrum fragmen. tum exstat Græce Hieronymi titulo. Quod non alia ratione contigisse existimo, quam quod libri ejus auctor incertus esset cui quisque pro captu suo auctoris nomen præfixit.

2. Cassianus, præfatione in libros Institutionum ad Castorem episcopum, inter reliquas excusationis causas, ob quas minus prompte se onus scribendi monachorum instituta suscipere exponit, ait: « Huc accedit quod super hac re viri et vita nobiles, et sermone scientiaque præclari,multa jam opuscula desudarunt, sanctum Basilium et Hieronymum dico aliosque nonnullos;quorum anterior sciscitantibus fratribus super diversis institutis vel quæstionibus, non solum facundo, verum etiam divinarum Scripturarum testimoniis copioso sermone respondit; alius vero non solum suo elucubratos ingenio edidit libros, verum etiam Græca lingua digestos, in Latinum vertit eloquium. » Ex cujus testimonio videtur colligi posse Hieronymum de Vitis Patrum scripsisse. Respondeo, recte quidem ex Cassiano colligi divum Hierony mum quædam monachorum instituta et Vitas suis scriptis attigisse, seu latino ea stylo conscripserit, seu e Græco verterit; hujus tamen libri eum auctorem esse nullo modo colligi potest.

3. Cassiodorus, Instit. divin. lect., cap. 32, sic ait : « Vitas Patrum, confessiones fidelium,passiones martyrum legite constanter, quas inter alia in epistola Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum de

stinata procul dubio reperitis, qui per totum orbem A persuasum est Fabro, Hieronymum quoque de Vita terrarum floruere, ut sancta imitatio vos provocans et moribus sanctorum Patrum librum scripsisse,

ad cœlestia regna perducat. » Respondeo, exstare eam epistolam Hieronymi nomine initio Martyrologii Usuardi, sed nulla ibi mentio Vitarum Patrum. Ut nullo modo inde colligi possit Hieronymum vel harum Vitarum vel aliarum auctorem esse. Tantum epistola ea respicit Martyrologium quod Hieronymi nomine post epistolam eam tunc exstabat. Quodque nunc recens nactus sum ex Bibliotheca Epternacensi, sane vetustissimum, ante DCCCC annos, id est sancti Willibrordi tempora, scriptum. Quas igitur eo loco non refert remotissimum Vitas Patrum, sed tantum duo sequentia, confessiones fidelium, et passiones martyrum quorum brevissima in Martyrologio illo memoria, seu potius nomenclatio exstat.

4. Gratianus, in decreto, parte 2, causa 97, B quæst. 2, cap. 26, post recitata verba Nicolai I ad Carolum regem, quibus decernit « non licere, nisi ex consensu utriusque conjugis, vota continentiæ suscipere;

subdit glossam, « licere, quando tantum sunt desponsati.» Probatque: « Ut enim refert beatus Hieronymus, Macarius præcipuus inter Christi eremitas, [XXIV] celebrato nuptiarum convivio, cum vespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens, transmarina petiit, et eremi solitudinem sibi elegit. Quod in Vita Macarii Romani invenitur, quæ habetur nunc quidem libro primo de Vitis Patrum, olim forte libro secundo annexa fuit, ubi de aliis duobus Macariis agitur. Respondeo Gratianum fortassis occasionem sumpsisse Vitam Macarii tribuendi Hieronymo, quod existimaret omnes Vitas Patrum ab Hieronymo conscriptas, inductus duabus rationibus, quas jam primo argumento proxime dedimus.

5. Trithemius quoque, in Catalago Eccl. Script., Vitas Patrum Hieronymo tribuit. Et ne quis existimet de aliis eum Vitis loqui quam vulgatis, quæ Hieronymi nomine circumferuntur, earum præfationem inchoare ait, Benedictus Deus, a qua et vulgatæ illæ initium ducunt. Respondeo: Imposuit Trithemio vulgata editio; nam in Mss. alii auctores assignantur, uti partim vidimus, partim visuri sumus.

6. Jacobus Faber Stapulensis, præfatione ad lectorem, quam Heraclidis Paradiso Parisiis edito, de quo supra, § 3, præfixit, asserit se a quodam suorum monitum quod non rite in epistola dedicatoria Vitas Patrum Hieronymo abjudicasset, quas Hieronymus ipse a se scriptas agnosceret ; quem enim alium certiorem quam ipsum testem desideremus? Nam in Regula sanctimonialium, quam scripsitad Eustochium et reliquas virgines, cap. 10, ita scribit : « Dum igitur per eremorum antra septem annis sanctos Patres degentes ibidem in terris, velut in cœlis angelos assistentes assiduo labore itineris, arduisque vivendi incommodis, cæterisque innumeris calamitatibus peragrando visitarem, de quorum vita moribusque mirificis, quæ luculenter ipse perspexi, libellum compegi, qui vobis sit ut lucerna in candelabro, ad meditationem religionis et vitæ. Quo quidem testimonio

C

D

qui nunc desideretur; nec enim inde sequi sustinebat, eum librum qui vulgo titulo Vitarum Patrum increbuit, ab Hieronymo conscriptum esse. Primo, quia Hieronymus ipse alium earum auctorem evidentissimis indiciis designat, uti post videbimus. Secundo, quia ex Vita Joannis, quæ primo loco ponitur, discimus eum qui librum conscripsit, presbyterum non fuisse, sed solum diaconum; non senem, sed juvenem : Hieronymum autem cum deserta petiit, et presbyterum fuisse, et ætate senem, nullus forte dubitat. Ita quidem Faber.

Sed ut recte Vitas has ab Hieronymo negat esse profectas, ita non satis circumspecte citato testimonio sibi passus est persuaderi, ab Hieronymo quoque Vitas Patrum, etsi alias a vulgatis, fuisse.conscriptas; cum Regulæ illæ sanctimonialium a prudentioribus viris ab opere [xxv] Hieronymiano jam pridem sint ablegatæ ; et in calcem rejectæ, velut ab Hieronymi genio aliena.

Scripsit quidem Hieronymus epistolam ad Eustochium, quæ est ordine 22, de custodienda virginitate, in qua quædam attingit de monachorum generibus, et eorum regula atque instituto. Sed nullum inde indicium colligi potest quod Hieronymus vel regulæ illius vulgatæ in calice operum ejus rejectæ, vel libri hujus auctor sit.

Quin imo Hieronymum hujus libri auctorem non esse, ex ipso Hieronymo evincitur, ut § 10 videbimus. Qui enim Hieronymus, quos ipse detexit esse hæreticos, et asserit in concilio episcoporum damnatos, in litteras mitteret, et tanquam sanctos commendaret?

Nec illa Fabri assertio est solida, qua pertendit Hieronymum et presbyterum fuisse et senem, cum ad Syriæ se recepit eremum. Imo nec senex nec presbyter tunc erat. Vide hic initio primi libri Hieronymi peregrinationem, et quæ in lege Talionis, tabula 5, pro Baronio contra Casaubonum disputavi. § IX. Auctorem videri Postumianum monachum.

Invenio in quibusdam manuscriptis, uti Aquicinctino, Lætiensi majore, et Camberonensi, hunc secundum librum una cum quarto ascribi Postumiano monacho. Eum titulum etiam quædam editio præferre dicitur. Nihil de eo legi quod hanc opinionem stabilire possit.

Non inanem prorsus suspicionem existimo, si quis dicat ortum hunc titulum ex Severo Sulpicio, qui in Dialogis suis Postumianum ex Oriente post triennalem peregrinationem reducem, multa de monachorum et eremitarum vita ac instituto narrantem introducit: «Postumianus, » inquit initio dialogi primi, «< ab Oriente, quo se ante triennium patriam relinquens contulerat, regressus, » etc. Nam quæ hic libri quarti prioribus aliquot capitibus habentur, ea omnia compendio sublecta sunt ex primo Severi dialogo, in quo Postumianus narrator introducitur.

§ X. Auctorem esse Ruffinum Aquileiensem presby- A sed de Ruffino dicitur, qui Xysti Pythagoræi librum

S

terum.

Primus, quod sciam, e recentioribus librum hunc Ruffino saltem ut interpreti (nam Evagrium quoque hujus libri auctorem facere videtur) vindicavit Jacobus Faber Stapulensis præfatione ad Paradisum Heraclidis, nixus divi Hieronymi auctoritate, qui in epistola ad Ctesiphontem contra Pelagianos, ita de Evagrio et Ruffino scribit : « Evagrius, inquit, Ponticus Hyperborita, qui scribit ad virgines, scribit ad monachos, scribit ad eam, cujus nomen nigredinis (Melaniam [xxvI] innuit nominis significatu) testatur et perfidiæ tenebras, edidit librum et sententias eр anabelas (quam nos impassibilitatem vel imperturbationem possumus dicere), quando nunquam animus ullo perturbationis vitio commovetur; et, ut simpliciter dicam, vel saxum vel Deus est. Hujus libros per Orientem Græcos, et interpretante discipulo ejus Ruffino Latinos, plerique in Occidente lectitant.

<«< Qui librum quoque scripsit quasi de monachis, multosque in eo enumerat, qui nunquam fuerunt, et, quos fuisse scribit, Origenistas ab episcopis damnatos esse non dubium est; Ammonium videlicet, et Eusebium, et Euthymium, et ipsum Evagrium, Or quoque et Isidorum, et multos alios, quos dinumerare tædium est, et juxta illud Lucretii:

Ac veluti pueris, absinthia tetra medentes,
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt dulci mellis flavoque liquore;

[ocr errors]

ita ille unum Joannem in ipsius libri posuit princi

titulo Sixti martyris edidit, ut clarum est ex aliis divi Hieronymi locis, ut in XXII cap. Jerem., ubi eum nomine Grunnii perstringit, et in cap. xviii Ezech., item ex Augustino lib. II Retractat., cap. 40 (qui deceptus ante libro [XXVII] de Nat. et Grat., cap. 64, Sixti Pontificis nomine allegarat), et ex ipsa Ruffini epistola ad Apronianum, quam interpretationi Enchiridii Sixti præfixit.

3. Quia similem fraudem subnectit hic divus Hieronymus de suppositio Pamphilo in defensione Origenis: « Fecerat, ait, hoc et in sancti Pamphili martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis, Eusebii Cæsariensis, quem fuisse Arianum nemo est qui nesciat, nomine Pamphili Bmartyris prænotaret. Atqui a Ruffino eam fraudem consutam, nimis quam notum. Meminit ejusdem fraudis divus Hieronymus ap. 1. 1 adversus Ruffin., lib. II, et epist. 65, ad Pa. et Ocean., et in cap. xvIII Ezech., et dial. adv. Pelagianos, quam nondum detexerat divus Hieronymus, cum scriberet Catalogum Script. Eccles., ut patet ejusdem cap. 75 in Pamphilo.

Unum hoc divi Hieronymi testimonium sufficere judico, ut liber hic Ruffino asseratur. Omitto suffragari Mss. complures, ut Audomarensem notæ optimæ, et a vetusta manu, quo præcipue in recensendis his libris usus sum; ut alios quos vidisse se asserit Henricus Gravius, notis ad epist. divi Hieronymi ad Ctesiphontem, de qua jam actum.

pio quem et catholicum, et sanctum fuisse non du-C Nescio an et Ruffinus ipse videri possit insinuare

bium est, ut per illius occasionem cæteros, quos posuerat, hæreticos Ecclesiæ introduceret. »

Audisti divum Hieronymum, lector; quid nunc de hujus libri auctore censes, in quo omnium istorum qui enumerantur fit mentio?

se hujus libri auctorem vel interpretem esse. Nam cap. 29 libri hujus secundi, ubi de Macario Alexandrino agit, addit : « Sed et multa, ut diximus, alia de operibus sancti Macarii Alexandrini mirabilia feruntur, ex quibus nonnulla in libro x1 Eccles. Hist. inserta qui requirit inveniet. » In quo libro xi, videlicet posteriore ex duobus, ab ipsomet Ruffino ad Eusebii Ecclesiasticam Historiam (quam e Græco verterat) additis, cap. 4, habentur quædam de Macario Alexandrino, quæ hoc libro secundo de Vitis Patrum desunt; quorum primum est de cæco reluminato, qui pulvere ex cella Macarii deterso, et aqua putei quo bibere solitus erat macerato, oculos inunxit; secundum vero de leænæ catulis visu donatis,

Vide igitur num alii cum Baronio sint lapsi, quod existimarint hæc verba, « qui librum quoque scripsit quasi de monachis, de Evagrio intelligenda. Sed de Ruffino intelligi debere, cujus nomen proxime præcessit, manifestum est argumentis sequentibus. 1. Quia subdit divus Hieronymus quod ille qui librum de monachis scripsit,in eo enumerat et ipsum Evagrium; videlicet cujus jam ante mentio facta. Nec simile vero, ut jam supra, § 5, dixi, suomet se ornasse præconio Evagrium, et suam quoque aliorum Dad quæ ipsa mirabilia capite illo 29 libri secundi de Vitis immiscuisse. Quod forte animadvertens Marianus Victorius Hieronymi scholiastes, existimavit secundo hoc loco alterius Evagrii distinctam ab Hyperborita mentionem fieri. Sed de Hyperborita secundo quoque loco intelligendum divum Hieronymum, nimis quam manifestum esse quisque deprehendet.

2. Quia immediate post verba hic ex divo Hieronymo reddita subjungit idem divus Hieronymus : « Illam autem temeritatem, imo insaniam ejus quis digno possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagoræi, hominis absque Christo atque ethnici, immutato nomine, Sixti martyris, et Romane Ecclesiæ episcopi prænotavit?» quod non de Evagrio,

Vitis Patrum videtur lectorem remittere.

Equidem Vitas Patrum scriptas esse post libros illos historiæ Ecclesiastica a Ruffino, partim translatos, partim compositos, ipse ejusdem libri XI, cap. jam dicto, manifeste declarat; subdit enim : « Verum si singulorum mirabilium gesta prosequi velimus, excludimur a proposita brevitate, maxime cura narrationem proprii operis mereantur. » Quod ipsum postea præstitisse, librum hunc e Græco textu concinnando, divi Hieronymi testificatione didicimus.

Quæres: unde tam incertus, etiam jam olim, hujus libri auctor fuit? Respondeo: Quia auctor nomen suum suppressit, uti et interpres, [xxvIII] cujus nomen

« PoprzedniaDalej »