Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Seriei Patrum quæ a Tertulliano ad Gregorium Magnum erlenditur quasi coronidem imponimus Vitas Patrum Rosweydi, opus videlicet omnium votis exoptatum, laudibus commendatum. Nec a nostro proposito nobis aberrare videmur, dum sex priorum sæculorum monumentis hanc Vitarum collectionem subjicimus quarum auctores forle omnes ad illam temporis periodum, salis mulli ad Patrologiam Latinam pertinent: iis qui Græce scripserunt nonnisi sub antiquissimæ interpretationis larva se nunc Lectori studioso offerentibus, et quasi jus latinitatis ab hac speciali forma mutuatis, donec ipsos, in serie Græca, suis locis legere liceat, propriam linguam loquentes recentiorique interpretatione donatos. M.

AD ANTONIUM DE WINGHE

ABBATEM LÆTIENSEM ORDINIS SANCTI BENEDICTI

ET RELIGIOSUM EJUS CETUM

Heriberti Rosweydi prođemium

Annus jam agitur quartus, ex quo mihi provinciam hanc, admodum reverendissime Domine, Vitas Patrum recognoscendi imposuisti, omnem operam qua a libris qua a sumptibus, ut olim Evagrius in Syriæ eremo Vitas sanctorum Patrum non minus calamo quam vita crprimenti llieronymo, identidem spondens. Exstimulabat te copiosus, quem exhoc libro cujusque religiosum animum consequi posse censebas, fructus. Ego primum detrectare, causari quod alio opere distinerer, suggerere de Baronii legendis reliquiis, quem sciebam eo olim animo fuisse, ut eam ornaret provinciam ; ideoque Romæ inquirendum esse, si quæ forte ornamenta reliquerit.

Primo igitur quoque tempore Romam cogitans, per illustrem et reverendissimum admodum dominum Moronatum sancti Michaelis in Gallia abbatem,etiam illustrissimi cardinalis Perronii accedentibus auspiciis,a Baronianorum studiorum consciis inquiris, si quid subsidii ad hanc rem præstantissimus Annalium scriptor reliquerit. Responsum vero hoc Roma accipitur(Epistol.Rom.ad cardın. Perron.): « Verum quidem est, ad instantiam multorum piorum fratrum fuisse animum illustrissimo cardinali Baronio S. M. amplificare et scribere in librum Vitas Patrum,quod et promisit in aliquibus suis libris; sed hucusque operi non adhibuerat manum,quia studia sua alio direcit.Præceperat quidem in eum finem procuratori ordinis Cassinensis, ut scriberet ad duo vel tria principalia monasteria sui ordinis,et inquireret an haberi possent libri impressi vel manuscripti, qui tangerent hanc materiam;et si bene memini illustrissimo cardinaliSappatæsupplicavit,utin Hispaniam scriberet pro simili inquisitione.Et existimabat aliquid seetiam reper:urum in bibliotheca Vaticana;sed præventus morte ersequi non potuit pium suum desiderium.Domi non inveni nisi unum librum Vitas Patrum, impressum Lugduni anno 15:22,tam mendosum ut vix possit intelligi. Hæc causa est cur illustrissimæ Dominationi vestræ nequeam satisfacere,sicut ipsa cupit, et sicut ego libenter et cum omni reverentia facerem, si mihi esset integrum. Si quis sit qui manum adhibere velit huic operi, et operam suam impendere ut perfectum reddat hoc opus, rem præstabit gratissimam Deo optimo maximo et utilissimam omnibus religiosis volentibus pie vivere. »

Hoc habito responso,cum viderem hanc provinciam mihi integram relictam, quam a me adornari optabas, omnibus aliis studiis sepositis, in unam hanc rem incubui. Et quidem tria mihi potissimum in hac recognitione præstanda esse sentiebam.

Primo,ut quoniam ab auctoribusomnis libris auctoritas,in eos non perfunctorie inquirerem. Quod qua cura præstiterim,tum manuductione librorum scriptorum, tum historia variæ monitu, docebunt proxime sequentia prolegomena.

Sccundo,ut textus prodiret genuinus,nullis interspersus glossematis, nullo subdititio adornatus fuco. Nempe ramenta auri e venis suis sinceriora exeunt,quam a fornace aurificis mistione nescio qua subinde adulterata. Quam in rem manuscriptos undique Codices non e Belgio tantum,sed ctiam ex Germania evocavi, quorum catalogum prolegomeno 24 reperies. Quæsivi et editiones quas nancisci potui vetustissimas; imo me prope omnes,seu recentiores seu vetustas nactum esse vir dubitem asserere.Certe ad xix diversa exemplaria indagavi et inspexi, quæ locis et annis assignatis prolegomenon17suggeret.His fretus subsidiis manuscripta cum impressis imprimis comparari, nunc manuscripta cum manuscriptis, nunc impressa cum impressis quoque committens.

Tertio, ut sicubi verbum aliquod difficile occurreret,sicubi ritus aliquis rarior dubium teneret lectorem,sicubi historia perplexa sensum turbaret, difficultatem explicatione tollerem, raritatem similium adductione noPATROL. LXXIII.

1

[ocr errors]

tiorem facerem, perplexitatem collatis inter se historicis evolverem, omnibus denique locis tenebrosis, quantum mihi domestica suggerebat facula, lucem inferrem.

Quia vero memineram Baronium hisce Patrum Vilis jam olim bene voluisse (Baron. Notat. in Martyr. Roman. 17 Jan.), quidquid ex ejus scriptis ad has Vitas illustrandas colligere potui, suis locis ejus verbis dedi, et vel eo nomine libuit magno viro parentare.

Habes, admodum reverendissime domine prælate, instituti mei rationem, habes Vitas Patrum tantopere desideratas. Quas tibi luoque cætui imputabit posteritas, quod favore sumptuque vestro, veste nunc prodcant cultiore.

Sed nullasne solemni præfatorum more, laudum tibi luoque cætui licebit hic laureas texere? Non permillis Deo domesticoque sal gloriosus teste. Sustinere igitur me calamum a luis tuorumque laudibus jubes, « ne affectus, inquis, tuus crga nos transferat te supra rei veritatem (Epist. Abbatis Winghii ad Herib.). » Ego vero, etsi de affectu testari possim, nihil me extra verum de te tuisque sentire, ne tamen in limine, quod aiunt, ad inobedientiæ lubricum offendam, jussis pareo.

Nihil dicam de religionis quo flagras studio, nihil de paupertatis quo gaudes amore, nihil de pielalis quo in Deum erxstuas ardore, nihil de præclaro tuorum regimine, quibus non verbis magis quam exemplo præis; nihil denique (dle quo tamen ego copiosissime loqui, tu libentissime audire posses) de singulari tuo in minimam societatem nostram affectu, quem animus tunicaque non minus nostratem, quam religiosa regulæ discretione præcipuæ observantia (Greg. 1. 11 Dial., c. 36), et maforte Benediclinum facit. Nihil igilur de tuis laudibus dicam, quod hæc laudum flabella semper slagella existimasti.

Sed nec te pro merito convenire licebit, religiose cætus Lætiensis, qui disciplina vestra repræstatis nobis Tabennam Pachomii, Ammonis Nitriam, Macarii Sceten ? Quos enim non una Lætitia virtutum manipulos exhibuit sub Blosio? quibus non charitatis pyropis exsplenduit sub Doulletio ? quo non effulsit religionis decore sub Le Franequio? Quisquis profecto Vitas Patrum leget, dum Ægypti perambulans solitudines, Paulos, Antonios, Paphnutios lustrat ; dum Palæstinæ deserta pervadens, Hilariones, Hesychas, Epiphanios invisit; dum Syriæ rupes antraque perreptans, Ephræmos, Ap!ıraates, Julianos visitat; is Lätiam oculis, Lætiam animo, Lætiam adoret vestigiis. Ibi magnorum illorum virorum imitatores, quorum sacra in religiosorum animis viget memoria, abbates inveniet. Quibus ne Winghium non minus virtutum quam dignitatis successorem accenseam, ejus non patitur modestia. Quare cum posteris, non suspectis mortuorum censoribus, laudandum relinquo.

Fruere interea, admodum reverendissime domine prælate, cum religioso tuo cætu hoc sumptibus tuis elimato de Vitis Patrum tomo. Cui si aller quandoque tomus accedat, qui omnia Patrum ascetica scripta uno velut fasce comprehendat, haberes quidquid ad veterum ascesim requiri possit. Quo enim hic liber ad mores esformandos exemplis prait, alter docendo manuduceret. Sed quia scriptum memini : CÆPIT JESUS FACERE ET DOCERE (Act. 1), hic nunc factorum liber præcurrat.

Quod si solito favore studia mea perrexeris prosequi, et sacræ historiæ amantes e suis singuli provinciis Sanctorum Vitas pergant submittere, dabo operam ut illæ quoque simili modo recensitæ subsequantur.

Ilova Allocutio

flæc vola mea erant anno 1615, quando ex umbra ad solem auspiciis vestris l'itæ Patrum typis Moretianis prodibant. Et jam sanctorum reliquorum Historiæ me accingebam, cum ecce tibi prodiit nonnemo Ecclesiæ hostis, cui necessario occurrendum fuit. Relictis igitur sanctorum armariis ad sancitorum armamentaria me converti.

Et post tres debellatos hostes, post Historiam Ecclesiasticam et nonnulla alia patriæ data, cum jam Vitas Sanctorum in manus resumerem, e! Januarius pluteum premeret, ut ad prælum adornaretur, interpellor ab accuratissimo typographo mihique amicissimo Balthasare Moreto, qui asserebat Vitas Patrum posci, identidemque reposci. Huic igilur operi rursus me impendi, et hos æstivos menses correctioni et editioni dedi, adjutus singularibus tuis observationibus, bonarum spongiarum plenis.

Gratas porro nunc, uti olim, has veterum Patrum melotas denuo erpumicatas, in piorum auclorum domesticum tuum cimiliarchium venturas, spem facit certam præclara illa tua sedulitas, quam in elucidando et ornando Blosio, parente Lætiensium optimo, non laboribus, non sumptibus parcens adhibes, donec tandem nora amiclus synthesi post hasce Vitas, his ipsis D. Moreli amici tui typis, publico animarum bono, in lucem veniat. Quod ut cito fiat, omnes vocemus.

Interea, admodum reverendissime domine, redit ad te tuamque Lætiensium coronam, qua merilo gloriari potes, liber hic laborque denuo desudatus ; qui priscus, qui novus tuus est totus, tuus ære libraque, mancupio tuus. Tantum oro atque obtestor, ut precibus apud Deum optimum maximum quibus vales, velis obtinere, ut hæc novantiqua editio, ad æmulandam sanctorum Patrum virtutem in omni religioso cætu, toto orbe terrarum fecundior apparere possit.

IN VITAS PATRUM

PROLEGOMENA XXVI

Benevolo lectori salutem.

[1] Ne offendare, lector, si stylus quandoque rudior, si phrasis occurrat in Vitis Patrum et verbis seniorum incomptior ; rem ipsam appende, non verba : fructum lege, non folia ; slorem carpe, ne volaticos desidera pappos. Præclare magna Ecclesiæ lumina, sanctus Hieronymus : « In loquendo simplicitatem excusabit sanctimoniæ magnitudo (Ilieron., epist. 101, Pammach.). Sanctus Augustinus : « Bonorum ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quærimus, nisi patere quod clausum est (Auguslin., lib, iv de Doctrina Christ., cap. 11, ? » Quibus egregie succinit illustrissimus cardinalis Baronius : « Sicut effossum informe aurum et rude eo charius esse solet, quod nihil videatur alterius metalli habere commistum, ita egregia monumenta sua ipsius vetustate atque simplicitate micantia, quibus res potius quam verba in pretio esse solent, gratiora plane erunt atque jucundiora quovis scripto recentioris auctoris, quibuscunque eloquentiæ pbaleris exornato. Quidquid enim obducitur fuco atque pigmentis, suspectum redditur, pulchriorque enitescit ipsa sua puritate simplicitas, quæ quod mentiri nesciat, omne quamvis ad ornatum compositum velamentum abhorret (Baronius, tom. III, anno 356). »

Ego vero ita mecum ratiocinari soleo : Qui hæc legent, vel in Latinitatis adyta penetrarunt, vel ante Latinitatis portas etiamnum [11] exercentur et suspirant, prioribus non oberit stylus minus Latinus, cum ipsis domi suppetat, unde Latiniorem depromant ; posteriores hic incunabula sua quandoque reperient, nec ipsi lingua minus prompti erubescent ad tertiata et velut offensantis lingua fragmine dimidiata verba; Equidem solidum aurum, licet terrulenta obductum fæce, caryoticis vilium Kalendarum strenis semper prætuli; venustis quidem specie, fronteque divitias mentientibus, sed tenui tamen tantum auri illitis aspergine, et hoc fuco domesticam tegentibus paupertatem.

Ne mirere quoque, lector, Vitas Patrum toties cusas, recusas, et per tot doctorum virorum transisse manus, nec nitori tamen suo pristino hactenus redditas. Sed enim considerari opto, quod monet divus Augustinus, nempe sumus, « tanquam minuscularii vectigalium conductores, vel tanquam opifices in vico argentario, ubi unum vasculum, ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici possit. Sed aliter non putatum est operantium multitudini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile discerent singuli, ne omnes in arte una tarde et difficile cogerentur esse perfecti (Aug., lib. vil de Civitate Dei, cap. 4.)

Ita plerumque evenit in libris recensendis. Non ab uno aliquo, non a duobus, sed a pluribus sæpe res una perficitur; cum hic in antiquariorum præstantiam inquirit, ut typographorum castiget vitia ; iste ordinis et rerum majorem rationem habet, ille historiæ. Ita multorum collata manu, prout quemque genius ducit, prodit tandem aliquid accuratum,

Quod ut de editione hac spondere non audeam, ita lectorem invitare non vereor, ut editionem hanc cum aliis editionibus conferat, et arbiter sedeat operæ a singulis præstitæ.

Quæ mihi subsidia fuerint, tum a libris mss., tum ab Editis, quid alii quoque præstiterint, qui ante me hac decurrere orbita, edisseram ordine, si prius de horum librorum inscriptione, auctoribus, interpretibus, auctoritate (quæ solemuia fere præambula sunt) non omnino perfunctorie disseruero.

[ocr errors]
[ocr errors]

PROLEGOMENON PRIMUM.

A 2. Gennadius, de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. Quæ horum librorum inscriptio.

11, in Evagrio monacho : « Cujus etiam liber, qui atti(111] Dico primo, ut nunc passim, itajam olim libri tulatur Vitæ Patrum, velut continentissimi et erudihi, (vel certe eorum pars) inscripti fuere: Vita Patrum. tissimi viri mentionem facit. » Et cap. 41, de Petro1. Gelasius

papa,

in concilio anno Christi 494 cum nio Bononiensi episcopo : « Scripsisse putatur Vitas Lxx episcopis Romæ habito delectum habuit eccle- Patrum monachorum Ægypti. » siasticorum librorum, decretumque condidit, quod 3. Paschasius S. R. E. diaconus prologo suo in habetur in decreto Gratiani dist. 15, cap. Sancta librum, quem de Vitis Patrum rogatu Martini DuRomana Ecclesia, in quo ista habet : Vitas Patrum, miensis abbatis Latinitati donavit : « Vitas Patrum Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum, sanctorum, Græcorum (ut cætera) facundia studiose quas tamen vir beatus scripsit Hieronymus,cum omni conscriptas, jussus a te, sanctissime Pater, in Latihonore suscipimus. )

num transferre sermonem. »

[ocr errors]

4. Cassiodorus Instit. divin. lect. cap. 32 : « Vitas A mentione in hisce libris. Apud Ruflinum, lib. 111 ViPatrum, confessiones fidelium, passiones martyrum tarum Patrum, num. 130 : Quod verbum antequam legite constanter; quas inter alia in epistola Hiero- quiescam, sero ex cordis mei recenseo veritate. » nymi ad Chromatium et Heliodorum proculdubio Apud Pelagium, libro y Vitarum Patrum, libello ni, reperitis, qui per totum orbem terrarum floruere, ut n. 2: « Dic mihi aliquod verbum. » Et n. 9 : « Rosancta imitatio vos provocans, ad cælestia regna gabant autem eum senes, ut faceret verbum ad fraperducat. »

tres. » Et num. 24: « Abba, dic mihi aliquod ver5. Sanctus Benedictus in regula sua, cap. 42: bum. » Et libello v, n. 13 : « Ostende charitatem, Monachi omni tempore, sive jejunii sive prandii abba, et dic mihi verbum. » Et num. 32: « Audivi fuerit, mox ut surrexerint a cena, sedeant omnes enim quia dixerit abbas Pastor, sed et alii fratres in unum, et legat unus Collationes vel Vitas Patrum, hoc verbum. · Libello vi, num. 5: « Dicens quodam aut certe aliquid quod ædificet audientes.

verbo, quod memoriæ dignum est commendari. » 6. Gregorius Turonensis, lib. i de Vita Patrum. Num. 12: « Dic mihi unum verbum. » Et apud sui sæculi, in Leobardo recluso, cap. 12, cui tenta- Joannem, libro vi Vitarum Patrum, libello jii, n. 4: tatio cellulam relinquendi incesserat : a Ego vero « Dic fratribus verbumædificationis, pater. » Et alibi suspirans non minimo dolore increpare hominem B passim. cæpi, asserens diaboli esse caliditatem librosque ei, Sane jam olim profanis auctoribus verbum pro

et Vitas Patrum, ac institutionem monachorum, vel axiomate vel brevi sententia, qualia hæc Patrum · quales qui recluduntur esse debeant, vel cum quali verba sunt, usurpatum. Terentius Andria, act. 1,

cautela monachos vivere oporteat, abscedens ab eo scen. 5 : « Miseram me, quod verbum audio ? » Ubi · direxi. Quibus relectis non solum cogitationem pra- Donatus : « Verbum pro dclopa more suo posuit. »

vam a se discussit, verum etiam tanto sensum acu- Ibidem, act. 11, scen.5: « Verum illud verbum est, mine erudivit, ut miraremur facundiam locutionis vulgo quod dici solet. » Ubi Donatus : « Id est, proejus. »

verbium, [v] et sententia ; et sic veteres verbum pro 7. Georgius Alexandrinus in Vita sancti Joannis sententia. » Idem, Eunucho, act. 1, scen. 2: « Uti• Chrysostomi, c. 22 : 'Evo tais GUVTUY! 015 avtoù Blov nam istuc verbum. » Donatus : « Et istuc verbum,

αγίων Πατέρων και αναχωρητών, και [1] την τούτων pro tota sententia. Verbum pro dicto. Sed proprie πολιτείας και αρετήν εξηγείτο, ώστε Tõv to!OTWY Fwplą, id est sententia vel enuntiatio, quæ uno ligaρημάτων πολλούς κατανύττεσθαι και πλήθος δακρύων tur et astringitur verbo, verburn a veteribus dicebaκαταφέρειν εκ των οφθαλμών αυτών, ποθήσαι δε και τον tur. » Ibidem : « Victus uno verbo quam cito. » Do

с porten Blov usteàlsiv, zał drotáč&50 at tìs cúporis zal natus : «Verbum dictum intelligas, quod verbo comGUY ÚSEWS tou slou. « Porro in suis familiaribus col- plectitur, et completa sententia pronuntiationem, loquiis subinde commeminit Vitæ sanctorum Patrum quod diopa nominabatur. » Idem, Eunucho, aet. et anachoretarum, eorumque conversationis ac vir. 4, scen. 5: « Verbum, Hercle, hoc. » Donatus : tutis, ita ut ejusmodi sermonibus compungerentur « Verbum, proverbium. » Idem, Adelph., act. 5, non pauci, ita ut ex eorum oculis uberrimæ elice- scena 8 : « Non meum illud verbum facio. » Donarentur ac defluerent lacrymæ, et ingenti desiderio tus : « Verbum pro arbu.&te posuit, quod uno strincaperentur solitariam exercendi vitam, et extremum gitur verbo. Ergo verbum brevis sententia, verbum vale dicendi turbulentæ confusioni vitæ hujus. » dixit veram sententiam. Nam verba esse a veritate

8. Fulbertus Carnotensis episcopus, epist. 79: dicta, testatur Varro. ) a Mitto tibi Cyprianum, Porphyrium, et Vitas Patrum Quæ alii verba, Cassianus scila vocat libro v Instit., cum Psalterio, ut petisti. » Et in fine libri post hym- cap. 24 : « Cum de Syriæ partibus Seniorum scita dinum de Nativitate Christi et Epiphania : « In Vitis scere cupientes, Ægypti provinciam petissemus. » Patrum veterum quiddam legi jucundum. » Ubi Dicebantur etiam sententiæ. Pelagius, libello xi, rhythmice recenset Joannis Parvi seu Brevis histo- n. 20 : « Loquar de verbis et sententiis Seniorum. v riolam, qui instar Angeli agere desiderabat nihil D Quandoque sermones. Pelagius, libello iv, n. 1: operans, quod habes apud Ruflin., lib. III, n. 56, et «Sedentes in navi loquebantur sermonem Patrum. ) Pelagium, libell. x, num. 27.

Et apud Cassianum, collat. 1, cap. 1, habes « SerDico secundo: Quidam ex his libris inscripti quan- monem ædificationis. ). doque fuere, Verba seniorum.

Subinde responsa. Paschasius, cap. 44, in fine : Ita Beda Martyrologio suo, 19 Julii : « Apud The- « Hæc sapientium et spiritualium responsa Patrum. » baidam sancti Patris nostri Arsenii, de quo in Ver- Et Sigebertus de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. bis Seniorum refertur, quia propter redundationem 1.8: « Interrogationes et responsiones. )) lacrymarum teryendarum sudarium-semper in sinu Item apophthegmata. Petronius, Bononiensis epivel in manu habuerit. » Eadem apud Usuardum, scopus, apud Alphonsum Ciacconem, tractatu de sanRabanum, Adonem, Notkerum. Desumpta sunt au- cti Hieronymi cardinalitio, ut mox citabitur prolegotem ex lib. Ini Ruffini, num. 163, et Pelagii, libello meno 4, § 7. Et nuper in Bibliotheca Patrum, tomo

IX, in secunda et tertia editione, liber quintus et Originem tituli hujus credo esse ex crebra verbi sextus Vitarum Patrum hoc nomine editus est. Quin

:

[ocr errors]
[ocr errors]

III, n. 1.

« PoprzedniaDalej »