Obrazy na stronie
PDF
ePub

ctabimur, audiamus Jesum filium Nave populo di- A vero contra monachos et virgines Christi,odium est. centem Rectum facite cor vestrum ad Dominum Deum Israel (Josue XXIV). Nec Joannes dissonam tulit de virtute sententiam, prædicans: Rectas facite semitas ejus (Lucæ 1). Siquidem hoc est rectam esse animam, cum ejus principalis integritas nulla vitiorum labe maculatur; si naturam mutaverit, perversa tunc dicitur; si bona conditio servetur, et virtus est. Animam nostram commendavit nobis Dominus,servemus depositum quale accepimus. Nemo causari potest extrinsecus situm, quod in se nascitur: facturam suam qui fecit agnoscat, opus suum inveniat ut creavit. Sufficit nobis naturalis ornatus; ne deturpes, homo, quod tibi largitio divina concessit. Opera Dei immutare velle, polluere est.

:

Illud etiam sollicite providere debemus, ut tyrannicam iræ superemus insaniam, quia scriptum est: Iracundia viri justitiam Dei non operatur (Jac. 1). Et iterum Desiderium concupiscens parit peccatum, quo perfecto, mors gignitur (Ibid.). Divinæ vocis præceptum est (Prov. Iv), ut jugi custodia tueamur animam nostram, 42 quia exercitatos ad supplantandum habemus inimicos, dæmones scilicet, contra quos nobis, secundum apostolicam contestationem, pugna sine intermissione est. At enim : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates hujus mundi, adversus spiritalia nequitiæ in cœlestibus (Ephes. vi). Ingens eorum turba istum pervolat aerem, non procul a nobis hostium caterva discurrit. Et diversitatem quidem eorum non est meæ parvitatis exponere, sed hanc majoribus concedo rationem. Quod autem in promptu est, et ignorare non expedit, dolos scilicet eorum adversum nos compositos breviter indicabɔ.

Hoc primum debemus mentibus affigere, nihil Deum fecisse quod malum est (37), nec ab ejus institutione dæmonum cœpisse principia: perversitas ista, non naturæ, sed voluntatis est vitium. Boni etenim, utpote a Deo conditi, ex proprio mentis arbitrio ad terras ruere de cœlis; ibique in cœni sordibus volutati, gentilitatis impias constituere culturas; et nunc de nobis torquentur invidia, atque universa mala commovere non cessant, ne pristinis eorum sedibus succedamus.

Diversa autem eorum et partita nequitia est (38). Quidam enim ad summum nocendi verticem pervenere, alii ex comparatione pejorum videntur esse leviores; atque omnes pro possibilitate virium, diversa contra singulas sumpsere certamina. Idcirco necessarium est donum spirituum discernendorum a Domino petere (I Cor. x), ut possimus tam fraudes eorum quam studia pervidentes, adversus disparem pugnam unum Dominicæ crucis elevare vexillum. Hoc munere Paulus accepto, docebat dicens: Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. 11). Ad cujus exemplum etiam nos oportet ex his quæ passi sumus, mutuis nos invicem instruere sermonibus. Hostile illis contra omnes Christianos, maxime PATROL. LXXIII.

Eorum semitis laqueos prætendunt, eorum mentes impiis atque obscœnis cogitationibus nituntur evertere; sed nihil vobis in hoc terroris incutiant. Fidelium enim orationibus atque jejuniis ad Dominum statim corruunt; nec tamen si paululum cessaverint, prorsus plenam putetis esse victoriam. Solent etiam saucii gravius assurgere, et mutata arte pugnandi, cum in cogitatione nihil egerint, pavoribus terrent, assumentes nunc mulierum, nunc bestiarum, nunc serpentium formas,necnon et ingentia quædam corpora, et usque ad tectum domus porrectum caput, infinitas species et militum catervas. Quæ omnia ad primum quodque crucis signum evanescunt (39). His quoque agnitis fallaciarum modis, incipiunt præsaB gire, et futurorum dierum eventus velle prædicere. Cumque et in his contempti fuerint, ipsum jam suæ nequitiæ principem ac totius mali summitatem, ad subsidium sui certaminis vocant.

CAP. XVI. Crebro denique Antonius talem a se visum diabolum asserebat, qualem et beatus Job, Domino revelante, cognoverat (Job XLI). Oculi ejus ac si species Luciferi, ex ore ejus procedunt lampades incense. Crines quoque incendiis sparguntur, et ex naribus ejus fumus egreditur, quasi fornacis æstuantis ardore carbonum. Anima ejus ut pruna, flamma vero ex ore ejus glomeratur. Cum hujusmodi terroribus visus est princeps dæmonum, inquit Antonius, et ingentia sæpe, ut dixi, promittens, impietatis suæ defurit lingua magniloqua. De qua C Dominus triumphavit, ad Job dicens (Ibid.) : Arbitratur enim ferrum ut paleas, æramentum ut lignum putridum, maria ut terram, tartarum profundi tanquam captivum æstimavit, abyssum ut deambulatorium. Per prophetam quoque increpat,dicens: Persequens comprehendam (Exodi xv), et omnem orbem terrarum manu mea ut nidum obtinebo, et ut ova derelicta auferam (Isaiæ x). Sic iniquus funereas evomens voces, bene viventium aliquos frequenterillaqueat, sed nos nec ejus pollicitationibus credere, nec minas formidare debemus; fallit enim frequenter, nihilque verum promittit. Nam si non mendacia cuncta loqueretur, quomodo talia et tam infinita promittens, hamo crucis ut draco aduncatus a Domino est (10), et capistro ligatus ut jumentum, Det quasi mancipium fugitivum vinctus circulo, et armilla labia perforatus (Job XL), nullum omnino fidelium devorare permittitur? Nunc miserabilis ut passer, ad ludum irretitus a Christo est (41), nunc comites suos quasi scorpiones et serpentes, calcaneo Christianorum substratos gemit. Ille qui universa maria a se deleta plaudebat, ille qui orbem terrarum manu sua teneri pollicebatur, ecce a vobis vincitur, ecce me adversum se prohibere non potest disputantem. Contemnenda est, filioli, penitus cum inanibus verbis superba jactantia; fulgor ille, qui lucere se simulat, non veri splendor est luminis, sed quibus arsurus est indicat flammas. Nam dicto citius recedens, suarum secum refert simulacra pœnarum.

5

Solent etiam cum modulatione nonnunquam appa- A mini, tamen eadem nunc explicanda sunt latius, rentes psallere, proh nefas! ad hæc et impure ore quia non mediocrem affert repetitio cautelam. sacra Scripturarum eloquia meditantur. Frequenter enim legentibus nobis, quasi Echo ad extrema vei ba 43 respondent. Dormientes quoque excitant ad orandum, ut totius noctis somnum eripiant ; plerosque etiam, dum se in monachorum nobilium habitu transferunt, monachos coercent, et pristina, quibus conscii sunt, peccata imputant; sed spernendæ sunt eorum increpationes, et admonitiones jejunandi, vigiliarum quoque fraudulenta suggestio. Ob id enim familiares nobis species assumunt, ut affinitate virtutum nocentes, facilius virus interserant, et innocentes quosque per speciem honestatis elidant. Impossibile postea durumque hoc studium prædicant, ut dum onerosum esse videtur quod cœptum est, ex desperatione tædium, et ex tædio succedat ignavia. Idcirco propheta missus a Domino, luctuosa denuntians, sublimi voce dicebat: Væ qui potat proximum suum subversione turbida (Habac. ). Hujusmodi enim exhortamenta, depravatoria sunt itineris, quod ducit ad cœlum. Idcirco cum venisset Dominus ad terras, et vera de eo dæmones inviti prædicarent, (vere enim dicebant [Luce iv] : Tu es Christus Filius Dei vivi), vociferantiu: ora claudebat,qui vinctas hominum linguas solvebat, ne cum præconio veri perversitatis venena miscerent; et ut nos ejus exemplo, etiamsi profutura suaderent, in nullo his commodaremus assensum, quia profecto non congruit nos post libertatem a Domino concessam, et Scripturarum præcepta vitalia, a diabolo vivendi capere consilia, qui suum deserens ordinem, sacrum Christi temeravit imperium. Propterea etiam Dominus eum de Scripturis loquentem jubebat tacere, quia peccatori dicit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX)? Omnia dæmones simulant, colloquuntur sæpe cum fratribus, sæpe cum turba inconditos excitant sonitus, manus apprehendunt, sibilant, insipienter cachinnant, ut vel in puncto peccati Christianum pectus introeant. Cumque ab universis fuerint repulsi, ad extremum debilitatem suam lamentatione testantur. Et Dominus quidem quasi Deus, et suæ conscius majestatis, obmutescere his imperabat ; nos autem vestigiis sanctorum inhærentes, eamdem gradiamur viam, qui memoratas subtilius fallacias pervidentes, D canebant: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. xxxvII). Et iterum: Ego vero tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et factus sum ut homo non audiens (Psal. XXXVI). Christus silentium ut Dominus imperavit, nos diabolo nihil credamus, et vincemus. Si orare compellunt, si jejunia suadent, non ex eorum nos monitis, sed ex nostra consuetudine id agamus. Denique etiam si irruentes mortem nobis intentare videantur, ridendi potius sunt quam timendi, quia cum sint debiles, minantur cuncta, nec faciunt. Equidem de istis jam transitorie me dixisse me

Adveniente Domino, destructus est inimicus (42), et omne penitus ejus robur elanguit. Propter quod pristina virtutis memor, quasi tyrannus jam senescens, cum ruisse se videat, in perniciem grassatur humanam; nec tamen potest firmum Deo pectus cogitationum et cæterarum fraudum arte pervertere. Nam luce clarius est quoniam adversarii nostri, cum nec humana carne sint septi, ut causari valeant, ideirco nos a se non posse superari, quia, clauso ostio interiore (43), intrare non valeant. Et revera si fuissent hoc fragili corpore colligati, observato introitu, iisdem negaretur accessus. Cum autem (ut diximus) hoc impedimento sint liberi, et obstructa B penetrent, atque in omni licenter volitent aere, manifestum est ob enervationem eorum permanere ecclesiæ corpus illæsum. Denique satellites impiicum principe suo diabolo, quem Salvator in Evangelio homicidam et patrem malitiæ ab initio fuisse firmat (Joan. VIII), nobis adversum se dimicantibus fortiter, nullo modo cessissent, si potestas eorum non fuisset ablata. Nam si mentior, cur nobis, Satanas, pareis, qui ubique discurris? cur, qui nullo clauderis loco, adversum te bene viventium et disputantium non potes labefactare constantiam ?

Sed fortasse nos diligis, quos quotidie conaris obruere; aut credibile est te esse bonitatis magistrum, et favere magis optimis quam nocere? Et quid tam charum tibi esse potest quam lædere, maxime eos C qui tuis sceleribus viriliter repugnant,secundum quod scriptum est: quia abominatio est pietas peccatori (Eccli. 1). Quis tam secundum ad malitiam possidet pectus? quis tam meditatas implere conatur insidias? Scimus te impurissimum cadaver; scimus quia ideirco vivimus Christiani, et contra te nobis est secura congressio, quia infirmatus es a Domino. Ideo de tuis confoderis jaculis, quia minationem tuam non sequitur effectus: quod si fallimur, cur cum terrore simulato, cur magnitudine corporum nostram aggrederis fidem? Si voluntatem sequitur possibilitas, tantum tibi velle sufficiat. Is enim potentiæ mos est, non extranea fallaciæ adjumenta conquirere, sed sua virtute implere quod cupiat. At nunc dum theatrali mutatione formarum (44), quasi rudem infantiam scenica 44 niteris simulatione deludere, exhaustas vires manifestius probas. Nunquidnam verus ille angelus contra Assyrios missus a Domino (IV Reg. xIx), aut populorum eguit societate, aut sonitus quæsivit, aut plausus; et non potius tacitam exercens potestatem,centum octogintaquinque millia hostium,sermone velocius, juxta jubentis Domini prostravit imperium? Vos ergo cum fragiles sitis viribus, perpetuus vos consequitur interitus.

CAP. XVII. - At dicet aliquis: Cur diabolus egrediens, beati Job omnem in ruinam impulit domum (Job 1)? cur ejus opibus penitus dissipatis, parietum quoque fundamenta subvertens, unum numerosæ sobolis coacervavit sepulcrum (Ibid., 11)? cur ipsum ad

extremum diri vulneris novitate percussit? Qui hoc A nia considerantes, rapido cursu sibi invicem nuntiant. opponit, audiat e diverso: non diabolum potuisse hoc, sed Dominum, a quo potestas adversum nos dupliciter datur, vel ad gloriam, si probamur, vel ad pœnam, si delinquimus. Quin potius ex hoc animadvertat, ne contra unum quidem hominem diabolum quidquam potuisse, si non potestatem accepisse: a Domino. Nullus enim quod suæ ditionis est ab alio deprecatur. Sed quid Job memoro, quem nec expetitum potuit vincere? sed nec contra jumenta quidem ejus, nec contra oves suas, sine concessu Dei propriam robur exercuit. Sic etiam in Evangelio scriptum est: Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum (Matth. vIII). Quomodo igitur qui porcorum expetunt mortes, imaginem Dei hominem, et tam charum Conditori animal suo valebunt jure pervertere ?

Magna, dilectissimi, adversum dæmones(15) arma sunt vita sincera et intemerata ad Deum fides. Credite mihi experto pertimescit Satanas recte viventium vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, voluntariam paupertatem,vanæ gloriæ contemptum, humilitatem, misericordiam, iræ dominatum, et præcipue purum cor erga Christi amorem. Novit teterrimus coluber, ex præcepto Domini sub justorum se jacere vestigiis, qui ait: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Lucæ x).

Sed si forte contigerit ut Deinutu ad finem cœpta non veniant, hoc est, si aut viator e media regrediatur via, aut suspensæ nubibus aquæ ad altum cœli cardinem deferantur,tunc decipientium una cum credentibus error aperitur. Hæc gentilitatis fuere principia, his præsagitorum dolis apud delubra dæmonum quondam credebantur oracula : quæ adventu Domini nostri Jesu Christi, indicto sibi silentio (17), obmutuerunt, suosque perdidere captivos. Quis (rogo) aut medicum ex observatione morborum, cum animæ æstuantis incendium de venarum pulsu levi digitorum scrutatur attactu, divinam arbitratur habere notitiam? Quis gubernatorem navigationis suæ viam inter cœli sidera requirentem majestatis honore veneratur?Quis agricolam de aridis æstatis fervoribus, aut de hiemali Baquarum largitate vel frigore disputantem, non potius experientia laudat, quam dei consecrat nomine?

Verum, ut concedamus paulisper vera dæmones nuntiare, respondete mihi, quis fructus est nosse venientia? Nunquid aut sciens hæc aliquando laudatus, aut punitus est nesciens? In hoc unusquisque sibi præparat, seu tormenta, seu gloriam, si vel negligat Scripturarum mandata, vel faciat Nullus ob id nostrum hanc arripuit vitam, ut habeat paæscientiam futurorum, sed ut præceptis Demini obediens, amicus esse incipiat de servo. Curandum est non præscire quæ veniunt, sed implere quæ jussa sunt; nec institutionibus bonis hanc flagitare mercedem, cum magis debeamus victoriam contra diabolum ab auxiliatore Domino postulare. Sed si forte aliquis hoc libenter assumat, ut futura cognoscat, habeat purum cor; quia credo animam Deo servientem; si in ea perseveraverit integritate qua nata est (18), plus scire posse quam dæmones. Talis erat anima Elisæi, quæ aliis incognitas virtutes faciebat.

CAP. XVIII. Nunc jam cæteras vobis dæmonum explicabo fallacias. Solent nocte venientes, angelos Dei se fingere, laudare studium, mirari perseverantiam, futura præmia polliceri. Quos cum videritis, tam vos quam domos vestras crucis armate signaculo, et confestim solventur in nihilum : quia metuunt illud trophæum in quo Salvator aereas exspolians potestates, eas fecit ostentui. Solent etiam variis simulationibus membra torquere, et nostris procaciDter offerre se visibus, ut mentem pavore, et corpus

Si autem et divinationem se habere simulantes, venturos fratres nuntiaverint, et adfuerint quos venire prædixerant, nec sic fides est commodanda men-C dacibus: ob id enim præcessere venientes,ut credulitas sibi paretur ex nuntio, et postea aditus ex credulitate fallaciæ. Verum in hoc nullum Christiano debet esse miraculum, cum non tantum qui levitate naturæ per cuncta discurrunt, valeant pervenire gradientes; sed homines quoque equorum velocitate prævecti, nuntiant adfuturos. Non enim ea quæ nondum fieri cœpta sunt referunt, quia Deus solus conscius est futurorum (Dan. XIII); sed quorum conspiciunt in actu initium, eorum sibi tanquam fures apud ignaros vendicant notionem. Nam quantos nunc putatis qui possint velocitate puerili istam cœtum nostrosque contra se sermones, ante relatum alicujus hic positi, longe manentibus indicare? Hoc quod dico vobis, perspicuum fieri potest exemplis. Si quis a Thebaide aut alicujus regionis oppido cœperit proficisci, et hunc dæmones viderint in itinere ambulantem, pernicitate memorata possunt prædicere venientem. Ita et de Nili inundatione solemni (16), cum multas in Æthiopia viderint pluvias, e quibus fluvius intumescens, ultra alveum effluere consuevit, præcurrentes ad Ægyptum, nuntiant amnis adventum. Hoc autem et homines, si illis celeritatis esset tanta natura, faeile nuntiarent. Ut enim speculator beati David ad verticem loci celsioris ascendens (II Reg. xvít', prior quam hi qui in terra erant prospiciens venientes, non quædam incerta de futuris, sed de his qui venire cœperant nuntiabat; sic et dæmones cura pervigili om

horrore concutiant. Sed et in hoc fides Deo tuta fugat eos quasi infirma ludibria.

Non est autem difficilis bonorum spirituum malorumque discretio (49), quæ sic Deo tribuente panditur: Sanctorum angelorum amabilis et tranquillus aspectus est, quia non contendunt neque clamant, neque audiet aliquis vocem eorum ; verum tacite leniterque properantes, gaudium, exsultationem, fiduciam pectoribus infundunt, siquidem cum illis est Dominus, qui est fons et origo lætitiæ. Tunc mens nostra non turbida, sed lenis et placida angelorum luce radiatur; tunc anima cœlestium præmiorum aviditate flagrans, effracto (si posset) humani

virtutes multas fecimus (Matth. vII)? respondebit Dominus: Amen dico vobis, non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis. Non enim novit Dominus vias impiorum. Hoc ergo magnopere postulemus, ut donum spirituum discernendorum mereamur accipere; quo, secundum sententiam Scripturarum, omni spiritui non credamus (I Joan. Iv).

corporis domicilio, et membris exonerata mortalibus, A nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo cum his quos videt abire festinat ad cœlum. Horum tanta benignitas est, ut si quis pro conditione fragilitatis humanæ, miro fuerit eorum fulgore perterritus, omnem continuo ex corde auferant metum Ita Gabriel cum Zachariæ loqueretur in templo (Lucæ XII); et angeli cum divinum Virginis partum pastoribus nuntiarent (Matth. xxvIII), et qui Dominici corporis agebant excubias, securis videntium se CAP. XX. - Volueram quidem jam finire sermomentibus ostendentes, ne metuerent imperabant. nem, et silentio premere quæcunque meæ acciderant Metus enim non tantum ex pavore animi, qnantum 46 parvitati; sed ne putetis me frustra commemoex magnarum rerum sæpe incutitur aspectu. Pessirasse quæ evenire non possent, idcirco (licet insimorum vero vultus truces, sonitus horridi, sordidi piens fiam, tamen Dominus, qui secretæ mentis est cogitatus, plausus motusque indisciplinatorum ado- inspector, novit non me causa jactantiæ, sed vestri les centum vel latronum; e quibus confestim timor gratia profectus hoc facere), pauca replicabo de animæ, sensibus torpor incutitur; odium Christiano-B plurimis. Quoties me nimiis laudibus efferre conati rum, monachorum moror et tædium, suorum re- sunt, cum a me in nomine Domini maledicta recipecordatio, metus mortis, cupido nequitiæ, lassitudo rent (59) ! quoties augmenta Nili fluminis futura virtutis, cordis hebetatio. Si igitur post timorem dixerunt, cum a me audirent: Et hoc ad vestram horrore conceptum. successerit gaudium et ad Deum quid pertinet curam? quoties minitantes ut milites fiducia atque ineffabilis charitas, venisse sciamus armati, scorpionibus, equis, belluis, et variis serauxilium, quia securitas animæ præsentis majestatis pentibus circumdederunt me, et domum in qua eram indicium est. Sic namque et Abraham patriarcha repleverunt, cum ego e contra psallerem : Hi in videns Deum, gavisus est (Joan. VIII); et Joannes curribus et hi in equis,nos autem in nomine Domini cum Mariam supervenisse sentiret, quæ in sacri Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX). Et statim miventris hospitio universitatis gestabat parentem, sericordia Christi fugabantur. Quodam autem temexsultavit necdum natus in gaudium (Lucæ 1). Si pore cum ingenti luce venientes, dixerunt : Venimus, autem incussa formido permanserit, hostis est qui Antoni, nostrum tibi præbere fulgorem. Et ego, videtur quoniam nec refovere novit, ut Gabriel clausis oculis, quia lucem diaboli dedignabar aspipaventem Virginem ne timeat jubet (Lucæ 1); et cere, orabam, et dicto citius impiorum lumen exsicuti pastores nuntio consolati sunt (Ibid.). Quin- C stinguebatur. Post menses autem paucos cum coram imo pavorem duplicat, et usque ad profundam me psallerent, et de Scripturis sibimet sermocinaimpietatis foveam, ut sibi homines prosternantur rentur, ego tanquam surdus non audiebam. Comimpellit. Exinde misera gentilitas, dominicæ inter- moverunt aliquando monasterium meum (51), et dictionis ignara, falso dæmones deos opinata est. ego mente immobili Dominum deprecabar. Sæpe Christianorum autem populos his fallaciis irretiri strepitus, sæpe saltationes, sæpe sibilos ingessenon passus est Dominus, qui diabolum in Evangelio runt; et me psallente, sonus eorum in voces flebiles audacter sibi principatum omnium præsumentem vertebatur. repulit, dicens: Vade retro, Satana. Scriptum est enim Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. Iv; Deut. vi et x). Horum verborum etiam nobis licentia est tributa; quia idcirco locutus est talia, ut similitudo tentamentorum auctoris nostri frangeretur eloquiis.

:

CAP. XIX. Illud quoque, mei charissimi, admoneo, ut vitæ magis sit vobis, quam signorum sollicitudo. Nullus ex vobis hæc faciens, aut ipse superbia intumescat, aut despiciat eos qui facere non possunt. Conversationem magis scrutamini singulorum : in hac vita et imitari vos quæ perfecta sunt convenit, et implere quæ desunt. Nam signa facere non est nostræ parvitatis, sed Domini potestatis, qui ad discipulos gloriantes, in Evangelio ait: Ne gaudeatis quia dæmones vobis subjecti sunt, sed quod nomina vestra scripta sunt in cœlis (Lucæ x). Nominum enim in libro vitæ conscriptio, testimonium est virtutis et meriti; expulsio autem Satana, largitio Salvatoris est. Unde his qui non in vitæ laboribus, sed in prodigiis exsultabunt, dicentibus: Nonne in

Creditisne, filioli, quod dicturus sum vobis? Vidi aliquando diabolum excelsum corpore, qui se Dei virtutem et providentiam ausus est dicere, et ait ad me: Quid vis, ut a me tibi donetur, Antoni? At ego sputaculum (52) maximum in os ejus ingeminans, totum me in eum Christi nomine armatus, ingessi: et statim ille procerus aspectu inter medias manus Dexolevit. Jejunanti etiam mihi visus est ut monachus; et panes offerens,his sermonibus suadebat ut vescerer, et huic aliquid indulgerem corpusculo: Et tu, inquit, homo es, et humana fragilitate circumdaris; labor paululum conquiescat, ne ægritudo subri. piat. Illico luridam faciem serpentis agnovi; et cum ad consueta Christi munimenta confugerem, tanquam per fenestram fumus laberetur, evanuit. Auri quoque decipulam mihi in deserto frequenter tetendit; quod ideo offerebat, ut aut visu irretiret me aut tactu commacularet. Sæpe quoque me a dæmonibus non denego verberatum. Canebam autem sic: Nullus me separabit a charitate Christi (Rom. vIII). Ad cujus vocis auditum, in se invicem defurentes, non meo,

sed Domini fugabantur imperio, qui ait (Lucæ x): A nexuit. Una est ergo ratio vincendi inimicum, Vidi Satanam quasi fulgur cadentem de cœlo. Hæc ergo, filioli, apostolici memor eloquii, in me transformavi, ut propositum vestrum nec dæmonum terror, nec aliqua lassitudo dissolveret.

Sed quoniam ob vestram utilitatem multa memorando, insipiens factus sum, et hujus rei vobis impertiri cupio notionem, quam veram esse nullus ambigat audientium. Pulsavit aliquando dæmon monasterii ostium : egrediens, video hominem enormi sublimitate, porrectum caput usque ad cœlum. Cum ab hoc quisnam esset inquirerem, ait: Ego sumn Satanas. Et ego: Quid, inquam, hic quæris? Respondit: Cur mihi frustra imputant monachi? cur mihi omnes Christianorum populi maledicunt? Et ego: Juste faciunt, tuis enim frequenter molestantur B insidiis. At ille ait: Nihil ego facio, sed ipsi se invicem turbant. Nam ego miserabilis factus sum. Rogo, nonne legisti : Quia defecerunt inimici frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti (Psal. Ix)? En nullum jam habeo locum, nullam possideo civitatem, jam mihi nulla sunt arma: per omnes nationes cunctasque provincias Christi personat nomen, solitudines quoque monachorum stipantur choris. Ipsi se, quæso, tueantur, et me sine causa non lacerent. Tunc ego Dei gratiam cum alacritate miratus, sic ad eum locutus sum: Non tuæ veritati, quæ nulla est, tam novam et tam inauditam ascribo sententiam. Nam cum fallacia caput sis, hoc sine mendacio coactus es confiteri. Vere enim Jesus tuas funditus subruit vires, et honore nudatus angelico, volutaris in sordibus. Vix dum verba compleveram, et ille sublimis aspectu Salvatoris nominatione dejectus est. Quæ ergo jam, o filioli, poterit residere cunctatio? quæ trepidatio manebit ulterius? Quis nos eorum turbo poterit convellere? Securæ sint animæ singulorum non sibi fingat vana cogitatio vana discrimina; non aliquis timeat a diabolo sublatum ad præcipitia se posse deferri. Pellatur omnis anxietas; Dominus enim, qui nostros prostravit inimicos, manens, ut promisit, in nobis (Joan. XIV), a variis nos Satanæ munivit incursibus. En ipse diabolus, qui hujusmodi cum suis satellitibus exercet astutias, nihil se posse contra Christianos fatetur.

Jam curæ Christianorum et monachorum sit ne per eorum inertiam vires dæmonibus præbeantur. Nam quales nos et nostras repererint cogitationes, tales se nobis præstare consueverunt. Et si quod in pectoribus malæ mentis et pavoris semen invenerint, quasi latrones, qui deserta obtinent loca, cœptos cumulant timores, et crudeliter imminentes, infelicem puniunt animam. 4 Si autem alacres fuerimus in Domino, et futurorum bonorum cupido nos succenderit; si semper omnia manibus Dei committamus, nullus dæmonum ad expugnandum valebit accedere; magis enim, cum munita in Christo corda conspexerint, confusi revertentur. Ita et Job firmatum in Domino diabolus refugit; et infelicissimum Judam exspoliatum fide, vinculis captivitatis in

lætitia spiritualis, et animæ Dominum semper cogitantis jugis recordatio: quæ dæmonum ludos quasi fumum expellens, persequetur adversarios potius quam timebit. Non est enim nescius Satanas ignium futurorum, et æstuantis gehennæ copiosa novit incendia.

Sed ut mea jam claudatur oratio, illud in finem commemoro: Cum aliqua se vobis obtulerit visio, audacter requirite, quis sit ille, et unde venerit; ac sine mora, si sanctorum fuerit revelatio, angelica consolatione timor vertetur in gaudium. Si vero diaboli fuerit oblata tentatio. fidelis animæ percunctationibus evanescet ; quia maximum est securitatis indicium, interrogare quisnam est et unde. Sic et Nave filius auxiliatorem suum interrogando cognovit (Josue v); nec Danielem percontantem latere potuit inimicus (Dan. x).~

Postquam Antonius dicendi finem fecit, lætantibus cunctis, in aliis virtutis cupido exardescebat, in aliis infirma refovebatur fides, ex aliorum mentibus falsæ opiniones pellebantur, ex aliorum sensibus inanium terrorum pellebatur accensio : simulque universi, cum jam dæmonum insidias contemnerent, mirabantur in Antonio tantam gratiam spirituum discernendorum, quam Domino tribuente perceperat. CAP. XXI. Erant igitur in monte monasteria tanquam tabernacula, plena divinis choris psallentium (53), legentium, orantium : tantumque jejunandi et vigiliarum ardorem cunctorum mentibus C sermo ejus afflaverat, ut futuræ spei aviditate, ad charitatem mutuam etmisericordias indigentibus exhibendas jugi studio laborarent, qui infinitam regionem quamdam, et oppidum a mundana conversatione sejunctum, plenum pietatis et justitiæ videbantur incolere. Quis tantum monachorum agmen aspiciens, quis virilem illum concordiæ cœtum cernens, in quo nullus nocens, nulla detractio susurronis, sed multitudo abstinentium et certamen officiorum erat, non in hanc statim erumperet vocem: Quam bonæ domus tuæ, Jacob! tabernacula tua, Israel, tanquam nemora obumbrantia, tanquam paradisus super fluvios, tanquam tabernacula quæ fixa sunt a Domino, tanquam cedri circa aquas (Num. xxiv)!

D

CAP. XXII. Dum hæc ita geruntur, quibus in dies beatæ vitæ studium cresceret, Antonius mansionum in cœlo positarum recordans, et præsentis vitæ despiciens inanitatem, quasi parva essent quæcumque jam gesserat, separatus a fratribus instituebatur. Cumque eum sive cibum sive somnum indulgere corpusculo, aut alias naturæ necessitates, cogeret humana conditio, miro afficiebatur pudore, quod tantam animæ libertatem modici carnis termini coercerent. Nam frequenter cum fratribus sedens, a cibo cui fuerat appositus, memoria escæ spiritualis, abstrahebatur Edebat tamen, utpote homo, sæpe solus, sæpe cum fratribus. Et cum hæc mira (ut prædixi) ageret, cum confusione animæ adhibendam magnopere corpori diligentiam persuade

« PoprzedniaDalej »