Obrazy na stronie
PDF
ePub

LECTORI

S.

TESTES hosce ecclesiasticae doctrinae a te peto ut accipias benigne, quippe, quo propius absunt a primordiis Christianismi, eo magis contra haereticam pravitatem justissimas ob causas valent. Quae res quum ita sit comparata, idcirco ex operibus antiquorum Patrum libellos aliquot mihi visum est seligere, qui veritatem catholicam luculenter et accurate, tum vero scite et eleganter tradant. Hoc in genere alia praeterea opuscula adjicio, pietatem atque virtutem non tam persuadentia quam inspirantia, utpote quum praecepta hominum iis contineantur, haud magna loquentium, sed, quod aiunt, viventium; quorum plerique pro Christo vitam posuerunt. Et quoniam sine libertate vix salva esse poterit aut veritas, aut virtus, id quoque egimus, ut ex hoc praestantium operum delectu liquido pateat, quid de auctoritate sedis Romanae, cuncta sibi vindicantis, sanxerit antiquitas.

Certe in primis saeculis haud quaquam Orientali aut etiam Occidentali Ecclesiae placuit, ut Romanae Ecclesiae vel dominatio in ceterarum fidem, vel immunitas ab errore quasi a Deo concessa attribueretur. Quaecunque enim nunc sunt, vel unquam fuerunt, jura primae sedis ac privilegia, omnia ea nullo alio niti fundamento praeter vetustam consuetudinem et synodicas constitutiones, Orientalis saltem Ecclesia statuebat. Immo totus orbis in Concilio Nicaeno jura nonnisi ex veteri more orta eidem sedi, aliisve majoribus Ecclesiis, adscribita. Et quantumcunque sibi honorem ex amplitudine Apostolorum Petri et Pauli, qui Ecclesiam Romanam stabiliverunt, urbis Romae Episcopi sibi comparaverint, his tamen, judice Concilio generali Chalcedonensi, dià rò Barrλεύειν τὴν πόλιν ἐκείνην οἱ Πατέρες εἰκότως ἀποδεδώκασι Tà Tρеoßeîab. Ex quo, etsi Ecclesiae Hierosolymitanae honor solitus et antiquus Canone septimo Nicaeno confirmatus est, Caesareae tamen metropoli, eodem Canone jubente, salva manebat ecclesiastica sua dignitas, cujus quidem instituendae praerogativa civilis fuerat initium. Quae porro deferebantur ad Episcopum Romanum appellationes, quas favens ei, et in honorem S. Petri, concesserat Sardicense Concilium, ut nimirum causae nonnullae, etsi prius judicatae, si tamen Pontifex ille ita juberet, in eadem quidem provincia retractarentur, has utique provocationes

a Canone sexto Nicaeno.

b Canone vicesimo octavo Chalcedonensi.

universa Ecclesia neutiquam sanciebat. Quod quidem Canone sexto Concilii Secundi generalis liquido ostenditur. Idemque comprobat Canon nonus Chalcedonensis. Quin et ipsum Concilium Sardicense saeculo nono haud receptum a Graecis fuisse, ex epistola scimus Nicolai I. Pontificis Romani ad Photium. Taceo de epistolis pseudodecretalibus, in quibus appellationes istae apparent; hae enim epistolae merces tantum furtivae, et paulo ante haec tempora Photiana inductae, nunc omnibus videntur.

Sed haec hactenus. Ut libri, quos edo, jam noti tibi fiant, dicam qui sint singuli et omnes. De unitate Divina et Filii persona exponit S. Hippolyti liber ille contra Noetum. Haeresis vero omnigenae prae ecclesiastica doctrina novitatem, et quasi posteritatem, ostendit Fragmentum, quod exstat, Epistolae S. Irenaei ad Florinum, tum vero fusius arguit liber de Praescriptione Haereticorum a Tertulliano scriptus. Adversus eos, qui negent in Sacramento corporis et sanguinis Domini adhuc manere elementorum substantiam sive naturam, hic habes, praeter pýres alias adductas, tria praesertim veteris fidei testimonia; quorum unum desumptum est ex Epistola ad Caesarium monachum, in numero scriptorum S. Chrysostomi habita vel antiquitus; alterum praestat liber Gelasii Papae de Duabus Christi Naturis; exstat cum pluribus tertium in Aelfrici

c Concil. tom. v, p. 135, edit. Harduin.

Anglo-Saxonis Epistolis. Porro ethnicorum superstitiones et docte et eleganter insectatus est S. Cypriani de Idolorum Vanitate libellus. Denique si tibi quaeratur fides, tum vero disciplina, Ecclesiae universae, utraque in Symbolis et Canonibus Conciliorum Quatuor Primorum Generalium aveνTIKOS tradita servatur.

De libris, unde doctrina ecclesiastica petatur, tantum. Pietatem in Deum et officia Christianorum agnosces in S. Polycarpi ad Philippenses Epistola, atque Tertulliani de Oratione libro; quibus tres addidi S. Cypriani libellos, quos de Mortalitate seu Peste, de Opere et Eleemosynis, de Zelo atque Livore composuit.

Venio ad scripta quae ad quaestionem illam de antiqua Romani Praesulis auctoritate spectant. Hujus vero generis duo quidem hic comparent opuscula; Epistola Firmiliani Caesareae Cappadocum Episcopi, cujus interpres S. Cyprianus habetur; ubi dicitur Stephanus Romanus, quando se ab Orientalibus sciderit, a communione ecclesiasticae unitatis non illos, sed seipsum scidisse. Hanc sequitur epistolam Capitulum Secundum Libri Diurni Pontificum Romanorum, in quo Honorium urbis Romae Episcopum, a generali Concilio ante damnatum, successores ejus anathemate nominatim feriunt.

Quod libros istos tali ordine commemoravi, hoc eo spectabam, ut in locos distribuerentur; contra vero in ipso volumine auctores singuli suo quisque temporis ordine collocati sunt, ut utilius le

« PoprzedniaDalej »