Obrazy na stronie
PDF
ePub

gerentur: tantum quos ipso initio habes scriptores, eos simul jungendos censui, Polycarpum, Irenaeum, Hippolytum, quum Hippolytus discipulus Irenaei fuisset, Irenaeusque Polycarpum, Joannis Apostoli discipulum, audivisset.

Dicendum nunc de Annotationibus quas adposui. Hae in textus emendatione maxime versantur. Concilia enim cum octo, Cyprianum vero cum septem Codicibus MStis, eoque plus, contuli: Tertullianum ex editionibus vetustissimis cor

rexi.

Vale, Lector, et ex utilitate horum operum aestima veteres istos ecclesiasticae doctrinae testes. Ne citius prodirent, obstitit alius cujusdam telae textura, quae suscepta mihi pro veritate adversus exterum quendam criticum pugnanti, propterea relicta est, quia partes defensionis a pluribus occupatae videbantur.

[1832.]

LECTORI.

HAEC olim praefatus sum. Nunc mendis editionis prioris nimio pluribus expurgatis, et notis haud raro vel refectis, vel ampliatis, alteram ego editionem, ut spero, emendatam, saltem auctam, tibi, Lector, in manus trado. Etenim Synodicam addidi S. Cyrilli Alexandrini ad Nestorium Epistolam, quippe quae, una cum Duodecim illis Capitulis, apud Generale Concilium Ephesi paulo post habitum recepta est; quae vero in Canonum Codice Ecclesiae Romanae huic ipsi Concilio attribuitur. Quid quod Appendicem quoque duobus auxi opusculis? Nam praeter positam in ea Joannis Antiocheni, Praesulumque Orientalium, Fidei Confessionem ab eodem S. Cyrillo comprobatam, nunc, quae postrema est Ecclesiae Universae de Persona et Incarnatione Christi Definitio, Formulam Fidei subjunxi a Concilio Sexto Generali contra Monothelitas editam. Quod si addi ista debuisset, tamen necesse nequaquam fuit catholicae veritatis causa Fidei proferre Formulam Quinti Generalis; quippe tantum non omnem versatam in condemnatione vel dogmatum ab Ecclesia jam proscriptorum, vel demum singulorum hominum, seu Nestorianis seu Eutychianis erroribus aliquatenus faventium. Iterum vale, mi Lector.

[1840.]

[blocks in formation]

CONCILII NICAENI Symbolum et Canones.... 365-383
CONCILII CONSTANTINOPOLITANI Canones et

400-416.

[blocks in formation]

Ex Epistola S. CHRYSOSTOMI ad Caesarium... 121-129 130-134.
Ex Opere GELASII De Duabus Christi Naturis, 135-139 140-144.
EX LIBRO DIURNO ROMANORUM PONTIFICUM, 145-155 156-163.
EX AELFRICI ABBATIS Epistolis .
165-177 178–186.

APPENDIX.

CONCILII NICAENI Ad Alexandrinos Epistola Synodica .. 189-194. JOANNIS GARNERII Notae in S. Cyrilli Alex. Epistolam Synodicam..

195-200.

JOANNIS Episcopi Antiocheni ad S. Cyrillum Alex. Epist... 201-208. REGULA FIDEI ex S. Irenaei Contra Haereses lib. I. c. 10.. 209-216. S. ATHANASII Expositio Fidei

217-228. DEFINITIO FIDEI Apud Concilium Generale Sextum... 229-243. ARNOBII Disputationum Adversus Gentes Liber Primus... 245-297. LACTANTII Epitome Institutionum Divinarum. .299-383.

S. POLYCARPI EPISTOLA.

B

« PoprzedniaDalej »