Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sivè Judæi, sivè Gentiles, sivè servi, sivè liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. 1. Cor. 12. 13.

Sicut ergò accepistis Jesum Christum dominum, in ipso ambulate, radicati, et superædificati, etc. Coloss. 2. 6. 7. Et nunc, filioli, manete in eo ut cùm apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu ejus. 1. Joan. 2. 28. Vide v. 6. et 27. Et qui servat mandata ejus in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus, quoniam manet in nobis de Spiritu, quem dedit nobis. Ibid. 3. 24.

[ocr errors]

In hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Ibid. 4. 13.

MANNA.

Murmurantibus in Sin Israëlitis, pluit Dominus coturnices et Man ad saturitatem: jussio Domini de eo colligen do, et in monumento reponendo. Exod. c. 16. per totum. Anima nostra arida est: niTOMUS II.

hil aliud respiciunt oculi nostri, nisi Man. Erat autem Man quasi semen coriandri, coloris bdellii. Num. 1.1. 6. 7.

[ocr errors]

Afflixit te penuria (Israël) et dedit tibi cibum Manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi, quòd non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Dei. Deut. 8. 3. Vide Josue. 5. 12.

Et pluit illis Manna ad manducandum; et panem cœli dedit eis. Psal. 77. 24.

Angelorum escâ nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Sap. 16.20.

[ocr errors]

Patres nostri manducaverunt Manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cœlo dedit eis manducare. Joan. 6. 31. Vide Exod. 16. 14. Item. 1. Cor. 10. 3.

MANSUETUDO. Vide et PATIENTIA IN ADVERSIS.

Ait Josue ad Acham: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Josue. 7. 19.

Responsio mollit frangitiram: sermo durus suscitat furorem. Prov. 15. 1.. Vide 1. Reg. 25. 25. Item 2. Reg. 16. 10. et seq.

Patientiâ lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam. Ibid. 25. 15.

2

Usquè in tempus sustinebit patiens, et posteà redditio jucunditatis. Eccli. 1. 29. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Matth. 5. 4. Vide Psal. 36. 11.

Tollite jugum meum super vos, et discite à me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. Ibid. 11. 29.

Fructus autem Spiritûs est: caritas', gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, Adversùs hujusmodi non est lex. Galat. 5. 22. 23. Vide c. 6. 1.

Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut dignè ambuletis, vocatione, quâ vocati estis, cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientiâ, supportantes invicem in caritate, etc. Ephes. 4. 1. 2.

Induite vos ergò sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam supportantes invicem, etc. Coloss. 3. 12. 13.

ས》

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tur aquæ, quæ sub cœlo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ità. Et vocavit Deus aridam, terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Gen. 1. 9. 10.

Concluditur suis terminis.

Terminum circumdedit aquis, usquè dùm finiantur lux et tenebræ. Job. 26. 10. Vide Gen. 1. 9.

Quandò ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus. Ibid. 28. 26.

Quandò circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos. Prov. 8. 29.

Cedit filiis Israël.

[blocks in formation]

:

Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Num. 24. 17.

In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tanquàm sponsus procedens de thalamo suo. Ps. 18. 6.

Myrrha et gutta et casia à vestimentis tuis, à domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiæ regum in honore tuo. Astitit Regina à dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Psal. 44. 9.

10.

Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus : Deus in medio ejus, non commovebitur: adjuvabit eam Deus manè diluculò. Psal. 45. 5. 6.

Quàm dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! Concapiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Psal. 83. 2. 3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Psal. 86. 3.

Surge, Domine, in requiem luam, tu et arca sanctificationis tuæ. Psal. 131. 8.

Mulierem fortem qui inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Prov. 31. 10. Multæ filiæ congregaverunt divitias tu supergressa es universas. v. 29.

Osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum no

un

men tuum : ideò adolescentulæ dilexerunt te. Trahe me post te curremus in odorem guentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua : exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te. Cant. 1. 1. et seq. Si ignoras te, ô pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum (tuorum), et pasce hædos tuos juxtà tabernacula pastorum. v. 7. Eccè tu pulchra es, amica mea, eccè tu pulchra es, oculi tui columbarum, etc. v. 14. per totum caput.

[ocr errors]

Ego flos campi, et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Ibid. 2. 1. et seq. En dilectus meus loquitur mihi: surge propera, amica mea columba mea, formosa et veni. Jàm enim hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terrâ nostrâ, tempus putationis advenit, etc. v. 10. Surge amica mea, speciosa mea, et veni. Columba mea in foraminibus petræ, in cavernâ maceria, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora, etc. v. 13. et 14. per totum caput.

[ocr errors]

Quæ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thu

ris, et universi pulveris pigmentarii? etc. 1b. 3. 6. per totum caput.

Quàm pulchra es, amica mea, quàm pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecùs latet. Ib. 4. 1. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te, etc. v. 7. Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. v. 12. Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano, etc. v. 15. per totum caput.

in altissimis habitavi, et thronus meus in columnâ nubis. Gyrum cœli circuivi sola et profundum abyssi penetravi : in fluctibus maris ambulavi, et in omni terrâ steti: et in omni populo, et in omne gente primatum habui. Et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, et dixi mihi : In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices. Ab initio et ante secula creata

sum

et usquè ad futurum seculum non desinam, et in habitatione sanctâ coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmala sum, et in civitate sanctificatâ similiter requievi, et in Jerusa

Qualis est dilectus tuus ex dilecto, ô pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurâsti nos? etc. Ib. 5.9. Quò abiit dilectus tuus, ô pulcherrima mulierum? quò declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum. v. 17. Pulchra es, amica mea, suavis et decora, sicut Jerusalem potestas mea. Et radicavi lem terribilis, ut castrorum acies ordinata. Ibid. 6. 3. Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genitrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt, reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? etc. v. 8. et 9. per totum caput.

Ego feci in cœlis, ut oriretur lumeni ndeficiens, et sicut nebula texi omnem terram : ego

in populo honorificato, et in
parte Dei mei hæreditas illius,
et in plenitudine sanctorum
detentio mea,
etc. Eccli. 24.6.
et seq. per totum.

Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Isa. 7. 14. 15.

Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum Spiritus Domini: Spiritus sapientiæ et intellectûs, Spiri

tus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiæ, et pietatis, etc. Ibid. 11. 1. et seq.

Eccè Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti à facie ejus, et cor Egypti tabescet in medio ejus. Ibid. 19. 1.

Rorate, culi, desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet Salvatorem : et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. Ib. 45.8. Usquequò deliciis dissolveris, filia vaga ? quia creavit Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum. Jer. 31. 22. Maria Virgo præfigurata per Arcam Noë.

Fac tibi Arcam de lignis lævigatis mansiunculas in Arcâ facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecùs. Gen. 6. 14.

Per Rubum Moïsis.

Apparuitque ei ( Moïsi) Dominus in flammâ ignis de medio Rubi et videbat, quòd Rubus arderet, et non combureretur. Exod. 3. 2.

Per Arcam fœderis.

Arcam de lignis Setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem Exod. 25. 10.

Per Virgam Aaronis. Sequenti die egressus ( Moï

:

ses), invenit germinâsse Virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. Num. 17. 8.

Per Vellus Gedeonis.

Si salvum facis per manum Dixitque Gedeon ad Deum : meam Israël, sicut locutus es, si ros in solo vellere fuerit, et ponam hoc vellus lanæ in areâ : in omni terrâ siccitas, sciam quòd per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. Factumque est ità. Et de nocte consurgens, expresso vellere, concham rore implevit. Dixitque rursùs ad Deum : Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. Fecitque Deus nocte illâ, ut postulaverat : et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terrâ. Judic. 6. 36. et seq.

Per Tronum Salomonis.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »