Obrazy na stronie
PDF
ePub

ejus. Novissima autem illius amara quasi absynthium, et (lingua ejus) acuta, quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Per semilam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus ejus, et investigabiles.-Longè fac ab eâ viam tuam, et ne appropinques foribus domûs ejus. Prov.5.2.etseq.

ver

Dic sapientiæ, soror mea es: et prudentiam voca amicam tuam, ut custodiat te à muliere extranea, et ab alienâ, quæ ba sua dulcia facit. De fenestrâ enim domûs meæ per cancellos prospexi, et video parvulos considero vecordem juvenem, qui transit per plateam juxta angulum, et propè viam domûs illius graditur, in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. Et eccè occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula, et vaga, etc. Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens, etc. Ibid. 7. 4. et seq. Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. Statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans, quòd ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit, quòd de periculo animæ illius agitur. v. 21, et seq. usque ad finem.

Mulier stulta, et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omninò sciens, sedit in foribus domûs suæ super sellam in excelso urbis loco, ut vocaret transeuntes per viam,et per gentes itinere suo. Ibid. 9. 13. et seq. Vide et reliquos versus.

Petulanti gestu.

Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum suam, et apprehenderit verenda ejus abscindes manum illius, nec flecteris super eam, ullâ misericordiâ. Deut. 25. 11. 12.

Et inveni amariorem morte

mulierem, quæ laqueus venatocula sunt manus illius, etc. Ecrum est, et sagena cor ejus, vin

cles.

7.27.

Vide totum versum. Manus debiles, et genua dissoluta, mulier, quæ non beati

ficat virum suum. Eccli. 25.32.

Sicut boum jugum, quod Qui tenet illam, quasi qui apmovetur, ità et mulier nequam, prehendit scorpionem. Mulier cbriosa, ira magna: et contumelia, et turpitudo illius non tegetur, etc. Ibid. 26. 10. 11. Vide et versus sequentes.

mulier. Ibid. 36. 23. Multa Omnem masculum excipiet invenies in Tit. Fornicatio.

Domum destruit.

Sapiens mulier ædificat domum suam: insipiens extructam

quoque manibus destruet. Prov. 14. 1.

Vir, qui amat sapientiam, lætificat patrem suum : qui an. tem nutrit scorta, perdit substantiam (et animam suam). Ibid. 29. 3.

Mulier mala summè cavenda.

Quia mandatum lucerna est, etc., ut custodiant te à muliere mala, et à blanda linguâ extraneæ. Non concupiscat, etc. Prov. 6. 23 et seq. Nunquid po test homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? etc. Sic qui ingreditur mulierem, etc. 27 et seq.

Os scorti profondus est hiatus, in quem cadet ille, cui Dominus irascitur. Ib. 22. 14. Ne dederis mulieribus substantiam tuam. Ibid. 31. 3.

Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, etc. Eccli. 19. Vide et c. 25. 28. Bonum est homini mulierem non tangere. 1. Cor. 7. 1.

2.

[blocks in formation]

etc. Ibid. 9. 2. Vide versus sequentes usque ad 14.

Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. Si non ambulaverit ad manum tuam, confundit te in conspectu inimicorum. A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. Ibid. 25. 34 et seq. Vide versus præcedentes.

Super mulierem nequam bonum est signum. Ibid. 42. 6. Ab eâ, quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Mich. 7. 5.

[blocks in formation]

Moabitas et Ammonitas. Ib.

c. 20.

Cùm permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, etc. Ibid. 24. 24. Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem multò enim plures nobiscum sunt, quàm cum illo. Cum illo enim est brachium carneum nobis cum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis, etc. Ib. 32.7.8.

Non timeo millia populi circumdantis me. Psal. 3. 7.

Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? etc. Psal. 26. 1. În die malorum protexit me—et exaltavit caput meum super inimicos meos. v. 5. 6.

Facile est concludi multos in manu paucorum : et non est differentia in conspectu Dei cœli liberare in multis, et in paucis: quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cœlo fortitudo est, ,etc. 1. Mach. 3. 18. 19. Vide Tit. Bellum.

MUNDITIES.

Mundities cordis.

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem à Domino, etc. Psal. 23. 4. 5.

Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis. Psal. 50. 12.

Quàm bonus Israël Deus his, qui recto sunt * corde! Psal. 72. 1.

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Matth. 5.8. Animas vestras castificantes in obedientiâ caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentiùs. 1. Petr. 1. 22.

Mundities exterior et interior commendatur.

Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis intùs autem pleni estis rapina et immunditia. Matth. 23. 25. Item Luc. 11. 39.

Has ergò habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritûs, perficientes sanctificationem in timore Dei.. 2. Cor. 7. 1.

[blocks in formation]

Cor mundum crea in me, etc. Isa. 1. 16. TOMUS II.

11

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Salvabitur innocens; salvabitur autem in munditiâ manuum suarum. Job. 22. 30.

Et ero immaculatus cum eo: -Et retribuet mihi Dominus secundùm justitiam meam : et secundùm puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Psal. 17. 24. 25. Vide et v. 21.

Quis ascendet in montem Domini ?Innocens manibus et mundo corde. Psal. 23. 3. 4. Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentiâ. Psal.

[blocks in formation]

rum habebit amicum regem. Ibid. 22. 11.

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Mat. 5. 8.

Sicut elegit nos in ipso (Christo), ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, in caritate. Ephes. 1. 4.

Siquis ergò emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. 2. Tim. 2. 21.

Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magnâ, et laverunt, stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideò sunt ante thronum Dei, etc. Apoc. 7. 14. 15.

Beati qui lavant stolas suas in sanguine Agni. Ibid. 22, 14. A Deo datur.

Nunquid homo, Nunquid homo, Dei comparatione justificabitur, aut factore suo purior erit vir? etc. Job. 4. 17.

Si lotus fuero quasi aquis novis. et fulserint velut mundissimæ manus meæ tamen sordibus intenges me, etc. Ibid. 9. 30. 31.

Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui solus es? Ibid. 14. 4. Vide Psal. 50. 4.

[ocr errors]

Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? Eccè inter sanctos ejus nemo immu

tabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus. Ibid. 15. 14. 15.

[ocr errors]

Ab immundo quid mundabitur? et à mendace quid verum dicetur? Eccli. 34. 4.

Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. Isa. 4. 4.

Et convertam conversionem Juda-et emundabo illos ab omni iniquitate suâ, in quâ peccaverunt mihi : et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, etc. Jerem. 33. 7. 8.

Et lavi te aquâ, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo, etc. Ezech. 16. 9.

Multo labore sudatum est, et non exivit de eâ nimia rubigo ejus, neque perignem. Immunditia tua execrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata à sordibus tuis: sed nec mundaberis priùs, donec quiescere faciam indignationem meam in te. Ibid. 24. 12. 13.

Et hæc quidam fuistis sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. 1. Cor. 6. 11.

in immunditiam, sed in sanctificationem. 1. Thess. 4. 7.

Qui ( Christus) cùm sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, etc. Hebr. 1. 3.

Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ as persus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: quantò magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? Ib. 9. 13. 14. Vide 1. Joan. 1. 7.

Qui (Christus) dilexit nos, et lavit à nos peccatis nostris in sanguine suo. Apoc. 1. 5. Vide 1. Petr. 1. 19.

Munditia ficta acriter reprobatur.

Audite et intelligite: Non quod intrat in os coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Matth. 15. 10. 11. Vide Marc. 7. 15.

Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intùs autem pleni estis rapinâ et immunditiâ. Pharisæe cæce, munda priùs quod intùs est calicis et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. Non enim vocavit nos Deus Ibid. 23. 25. 26. Vide et v. seq.

1

Has ergò habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritûs, perficientes sanctificationem in timore Dei. 2. Cor. 7. 1.

« PoprzedniaDalej »