Obrazy na stronie
PDF
ePub

Semei procedebat egrediens, et maledicebat, mittebatque lapides contra David, et dicebat: Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial. 2. Reg. 16. 7.

Eliseus maledixit pueris illudentibus ei, et dicentibus: Ascende calve, ascende calve. Et lacerati sunt quadraginta duo pueri à duobus ursis. 4. Reg. 2. 23. 24.

Maledictio autem matris eradicat fundamenta. Eccli. 3. 11.

Cùm Judas Machabæus obsideret quoddam præsidium, hi, qui intùs erant,-supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant. 2. Mach. io. 34.

Pharisæimaledixerunt cæco nato, per Jesum illuminato, et dixerunt : Tu discipulus illius fis. Joan. 9. 28.

Arguebant Judæi Paulum, dicentes: Summum Sacerdotem Dei maledicis? Sed ille excusavit se, et dixit: Nesciebam, fratres, quia princeps est Sacerdotum. Actor. 23. 4. 5. Maleficia. Vide Incantationes.

MALUM ET MALI.

Malum dicens bonum,

punietur.

Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum pcnentes tenebras lucem, et lucem tenebras ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Isa.

5. 20.

Qui dicunt impio: Justus es maledicent eis populi et detestabuntur eos tribus. Qui arguunt eum, laudabuntur : et super ipsos veniet benedictio. Prov. 24. 24. 25.

In eo quod dicitis: Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certè ubi est Deus judicii? (Comminantur Dominus, se maledicturum benedictionibus sacerdotum, nisi resipiscant, etc.) Malach. 2.17.

Malum declinandum et bonum faciendum.

Ne sis sapiens apud temetipsum time Deum, et recede à malo. Prov. 3. 7.

Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perversè, discite benefacere, etc. Isaï. 1. 16. 17.

Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam : vitâ vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. etc. Ezech. 18. 21. 22.

Malorum multitudo.

Cum factum fuerit diluvium, octo tantum homines salvati sunt. Omnis quippè caro corruperat viam suam. Gen. 6. per totum.

In quinque civitatibus So

domorum non sunt inventi decem justi. Ibid. 18. 32. Plures fuerint filii Ismaëlis, quàm filii Isaac; et plures filios suscepit Abraham de Cetarâ, quàm de Sarâ. Ibid. c. 25. per totum.

Inter omnes fratres Joseph non fuerunt nisi duo, Ruben et Judas, qui laboraverunt ut ipsum liberarent: sed prævaluerunt tamen mali. Ibid. 37. 22. et 26.

Sexcentamillia pugnatorum numerati fuerunt, de quibus duo tantùm, Caleb et Josuë, intraverunt terram promissio nis. Num. 11. 21. etc. 14. 30. Moyses exploratores misit ad considerandum terram promissionis; sed duo tantùm erant boni, scilicet Josue et Caleb. Ib. 14. 6. Vide et Caput præcedens.

Plures fuerunt cum Absalom regnum patris usurpare nitente, quàm cum David benè et justè regnante. 2. Reg. 15. per totum.

Major pars filiorum Israël fuit in regno Samaria, scilicet decem tribus ; ubierant homines multò pejores; minor autem pars in regno Jerusalem, scilicet duæ tantùm tribus. 3. Reg. totum.

12. per

Tantus erat numerus bellatorum regis Syriæ, qui pugnabant contra Israël, ut diceret ipse rex, pulverem Samariæ non sufficere pugillis eorum. Ibid. 20. 10.

[merged small][ocr errors]

Omnis populus, qui habitabat in terrâ Ægypti, et mulieres, quarum stabat multitudo grandis, sacrificabant diis alienis. Jerem. 44. 15.

Non remanserunt cum Judâ Machabæonisi octingenti viri; et erant in exercitu Bacchidis et Alcimi proditoris 20000 virorum, et duo millia equitum. 1. Mach. 9. 3.

Clamaverunt ergò rursùm omnes dicentes: Non hunc (dimitte), sed Barabbam.Joan. 18.40. Érgò in maximâ multitudine istâ, quæ erat eo tempore Paschali in Jerusalem quandò passus est Dominus, non inventus est vir, qui se opponeret manifestè morti tam nequiter procurata.

De sectâ hâc Christianorum notum est nobis, quia ubique ei contradicitur. (Sic quidam Judæi, quos invenit Paulus Romæ in primo adventu suo, dixerunt ei.) Actor. 28.22.

Mali opprimentes bonos. Vide Oppressio bonorum.

Malorum consortium

vitandum.

Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in viâ peccatorum non stetit, et in cathedrâ pestilentiæ non sedit. Psal. 1. 1.

Non sedi cum consilio vani

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Cum audace non eas in viâ ne fortè gravet mala sua in te : ipse enim secundùm voluntatem suam vadit, et simul cum stultitiâ illius peries. Ibid. 8. 18. Vide Gen. 4. 8.

Qui tetigerit picem, inquinabitur ab eâ et qui communicaverit superbo, induet superbiam, etc. Ibid. 13. 1.

Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quaenim participatio justitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas lucis ad tenebras ? Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? 2. Cor. 6. 14. et seq.

Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite

recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi: Ave, communicat operibus ejus malignis. 2. Joan. v. 10 et 11.

Et audivi aliam vocem de cœlo dicentem; Exite de illâ (scilicet Babylone), populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. Apoc. 18, 4.

Malum non est reddendum pro malo.

Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. Prov. 17. 13.

Ne dicas Reddam malum (pro malo) exspecta Dominum, et liberabit te, Ibid, 20, 22. Vide c. 24. 29.

Benedicite persequentibus vos benedicite, et nolite maledieere. Rom. 12. 14. Nulli malum pro malo reddentes. v. 17,

Maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur et sustinemus. 1. Cor. 49 129

Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est seetamini in invicem, et in omnes. 1. Thess. 5. 15.

In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed è contrario benedicentes, etc. 1, Petr. 3. 8. 9.

[blocks in formation]

Quia dereliquerunt Dominum Deum suum (İsraëliticus populus), qui eduxit patres eorum de terrâ Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos.: idcircò induxit Dominus super eos omne malum hóc. 3. Reg. 9. 9.

Nonne vidisti ( Elia ) humiliatum Achab coram me ? Quia igitur humiliatus est met causâ, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus. Ibid. 31. 29.

est

et

Ego Dominus, et non alter, formans lucem, creans malum. Isa. 45. 6. 7. Hæc dicit Dominus: Eccè ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. Jer. 11.11.Vide c. 32. 42. Item. Jona. 3. 10. Propter quod statuit Dominus Deus noster, ut adduceret super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo, quemadmodum facta sunt in Jerusalem, etc. Ut manducaret homo carnes filii sui, et carnes filiæ suæ. Baruch. 2. 1. et seq. Vide Deut. 28. 53.

Si clanget tuba in civitate,

et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Amos. 3. 6.

Descendit malum à Domino in portam Jerusalem. Mich. 1.

12.

Dicit Dominus.: Eccè ego cogito super familiam istam malum : undè non auferetis (scilicet Samaria et Jerusalem) colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. lbid. 2. 3. Malum culpæ summe aversatur Deus, multòminus Deum auctorem habet.

Mendacium fugies: insontem et justum non occides: quia aversos impium. Exod. 23.7.

Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentiâ cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas. 2. Paral. 19. 7:

Deus enim illorum ( filiorum Israël) odit iniquitatem. Judith. 5. 21.

Viri cordati, audite me, absit à Deo impietas, et ab omnipotente iniquitas. Job. 34. io.

Manè adstabo tibi, et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Psal. 5. 5. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem perdes omnes quiloquuntur mendacium, etc.

[ocr errors][merged small]

biles Domino vota justorum placabilia. Abominatio est Domino via impii: qui sequitur justitiam: diligitur ab eo. Prov. 15. 8. 9.

Similiter autem odio sunt Deo, impius, et impietas ejus. Sap. 14. 9.

Nemini mandavit (Deus) impiè agere, et nemini dedit spatium peccandi. Eccli. 15.

21.

Perditio tua, Israël : tantummodò in me auxilium tuum. Osea. 13. 9.

Quid ergò dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Absit. Rom. 9. 14.

Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis. 2. Cor. 6. 15. 16.

Nemo, Cùm tentatur, dicat, quoniam à Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Jacob. 1. 13.

Malos Rectores et Prælator seu Præpositos permittit Deus ob peccata populi.

Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Job. 34. 30. Vide 3. Reg. 12. 14.

Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, Prophetas et principes vestras, qui vident visiones, operiet. Isa. 29. 10. Vide Ezech.

Dabo tibi regem in furore meo, et auferam indignatione meâ. Oseœ. 13. 11.

Ideò (Quia Christum non receperunt) mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. 2. Thess. 2. 10.

Jubetque eis obedire.

Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi. Omnia ergò quæcumque dixerint vobis, servate et facite: secundùm opera verò eorum nolite facere dicunt enim, et non faciunt, etc. Matth. 23. 2. 3. Servi, subditi estote dominis, non tantùm bonis etmodestis, sed etiam dyscolis. 1. Petr. 2. 18.

Malorum etiam ministrorum operâ utitur Deus.

Multi dicent mihi in illâ die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Matth. 7.22.

Respondit illi (Jesu); Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia qui non sequitur_nos, et prohibuimus eum. Jesus autem ait : Nolite prohibere eum, etc. Marc. 9. 37. 38. Idem verbatim habetur Luc. 9. 49.

MANENDUM EST NOBIS IN
CHRISTO.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »