Obrazy na stronie
PDF
ePub

hum domûs Israël. Et de sacerpotibus et Levitis non interibit vir à facie meâ, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificium, et cædat victimas omnibus diebus. Ibid. 33. 16.

et seq.

Et auferent juge sacrificium; et dabunt abominationem in desolationem. Dan. 11. 31.

Et à tempore cùm ablatum fuerit juge secrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. Ibid. 12. ̧11.

In die illâ suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant, instruabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis. Amos. 9. 11. Vide Actor, 15. 16.

Quis est in vobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuitò? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum: et munus non suscipiam de manu vestrâ. Ab ortu enim solis usquè ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur, et offeretur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum. Malach. 1. 10.

:

Salem, proferens panem et vinum (erat enim sacerdos Dei Altissimi), benedixit ei, et ait: Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit cœlum et terram. Gen. 14. 18. Vide Hebr. 7. 1.

Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens, obtulit holocaustum pro filio. Ib. 22.13.

Erit autein agnus absque maculâ, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis hoedum. Exod. 12. 5. Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usquè in æternum. v. 24.

Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Ibid. 25. 30.

Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, panesque azymos, et crursulam absque fermento, qua conspersa sit oleo, lagana quoquè azymna oleo lita: de similâ triticea cuncta facies. Ibid. 29. 1. 2. Unum quoquè arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. v. 15. Vide to tum caput. Item Levit. 2. 1. 11.

Masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum : ponetque manum super caput hostiæ, et accepta-bilis erit, atque in expiationem At verò Melchisedech rex ejus proficiens. Levit. 1. 3. 4.

Missa Sacrificium per varias figuras veteris Testamenti significatum est.

TOMUS II.

7

Si peccaverit princeps, et fecerit unum è pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur, et posteà intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris

immaculatum. Ibid. 4. 22. 25. Sin autem non poterit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum, dabitque eos sacerdoti Ibid. 5. 7. 8.

Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari, in monimentum odoris suavissimi Domino. Ibid. 5. 15. Vide c. 9. 8.

Præcipiet sacerdos) ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum, etc. Ibid. 14. 4.

Vitulum pro peccato offeret (Aaron), et arietem in holocaustum. Ibid. 16. 3.

Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii, arietem, etc. Ibid. 19. 21.

Offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus, ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato. Num. 15. 24. Vide c.

18. 17.

Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laïcos panes ad manum, sed tantùm

[blocks in formation]

Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem. 16. 11. 31.

:

Et à tempore cùm ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem dies mille ducenti nonaginta. 12.11.

Nec interibit offerens
sacrificium.

Et de Sacerdotibus et de Levitis non interibit vir à facie meâ, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificium, et cædat victimas omnibus diebus. Jer. 33. 18. Et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno ejus, et Levitæ et sacerdotes ministri mei. v. 21.

Missæ sacrificium à Christo institutum.

Et accepto pane (Christus), gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur;

hoc facite in meam commemorationem. Luc. 22. 19. Item Matth. 26. 26. Marc. 14. 22. 1. Cor. 11. 24.

Pro vobis datus, didqueror, datum in præsenti vel præterito; ergò Corpus Christi debuit de facto esse victima; non immolanda, ergò immolata; et consequenter tunc fuit saerificium. Et licet Marcus et Matthæus, ille c. 14. 24. hic c. 26. 28.posuerint futurum verbum, tamen hoc ut præteritum intelligi debere, ratio convincit, quia quod necdum immolatum est, non potest habere rationem comestibilis, ut victima, nec aptum esse, ut sit cibus et potus; sed Christus in hâc cœnâ habebat rationem comestibilis, et verè cibus et potus erat; ergò jam erat immolatus: non in cruce, quod posteà secutum est ; ergò per incruentum sacrificium, quod cruentum crucis

antecessit.

[blocks in formation]

Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum, secundùm ordinem Melchisedech. Ps. 109.4. Confer Hebr. 5. 6. 10. et c. 7. 17. Atqui Melchisedech sacerdos Dei Altissimi panem et vinum in sacrificium obtulit; ergò etiam Christus in ultimâ cœnâ (nam de nullo alio tempore dici hoc potest) sub speciebus panis et vini Corpus et Sanguinem obtulit.

Protulisse Melchisedech panem et vinum admitites Abrahami, certum est ex Gen. 14. 18. Sed non ut cos cibaret quia jàm comederant, et saturi erant ex cibariis acceptis Sodomorum, ut habetur v. 24, Ergò panem et vinum sanctificatum protulit, ut ea primùm in sacrificium oblata, militibus divideret, non ad famem sublevandam, sed ut sacrificii hujus participes efficeret; qui sensus probatur ex verbis immediate sequentibus: Erat enim sacerdos Dei Altissimi. Ergò et Christus sic sacrificium obtulit, et hoc fieri in suam commemorationem, præcepit.

Et ab ejus discipulis usitatum.

Ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus, etc. Autogrɣri wr λυτέργοντων sacrificantibus ipsis. Actor. 13. 2.

Et à S. Paulo confirmatum.

[ocr errors]

Calix benedictionis, cui benedicimus, nonnè communi¬

catio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonnè participatio corporis Domini est? 1.Cor. 10. 16.

Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Ib. v. 18. N. B. Triplicem mensam seu altare Apostolus agnoscit, Judæorum, Gentilium et Christianorum. Confer etiam Hebr. 13. 10. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Si ergò altare habemus, necesse est ut habeamus et sacrificium; et cùm ex altari, non ex cruce victimam sumamus, sequitur,. victimam esse sacrificii incruenti, quod fit per consecrationem Eucharisticam.

Ego enim accepi à Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in quâ nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit, et dixit; Accipite, et manducate: hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur : hoc facite in meain commemorationem, etc. Ibid. 11, 23. 24.

Quemadmodùm et in alio loco dicit (Psal, 109.4.): Tu es Sacerdos in æternum, secundùm ordinem Melchisedech. Hebr. 5. 6.

Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. Hebr. 7.12. Ergò et translatio sacrificii necessaria est; nam sacerdotium et sacrificium inseparabiliter connexa sunt : et quidem sacrificium perpc

tuum, uti sacerdotes perpetui. Et sicut in lege mosaïcâ sacerdotes habebant sacrificium crucis ut futurum; et tamen sua propria bestiarum et similia, quæ futurum crucis repræsentabant ; sic in lege Christi, peracto semel sacrificio cruento crucis, sacrificium habere quoddam debemus, quod præteritum crucis sacrificium repræsentet. Vide tit. Sacerdotes. Mobilitas populi.

Vide Inconstantia.

MONACHUS.

Cùm votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus: et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Deut. 23. 21. Vide Eccles. 5.4.

Semita justorum declinat mala: custos animæ suæ servat viam suam (id est, animam). Prov. 16. 17.

Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem incorruptam. 1. Cor. 9. 25. Vide 2. Tim. 2. 5.

Nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus: ut ei placeat, cui se probavit. 2. Tim. 2. 4.

Morbus. Vide Egrotatio.

MORS ET MORTUI.

(Vide Thesaurum Patrum } Mors in genere.

Nec possum in monte salvari,

(ait Lot), ne fortè apprehendat me malum, et moriar. Gen. 19. 19. (Si antiqui in V. T. mortem timebant, et longam vitam optabant, non erat mirum; nam ipsi non poterant adhuc in cælum ascendere, nec divina perfrui visione, donec Salvator adveniret ad aperiendas januas Paradisi).

Moriatur anima mea (dixit impius Propheta Balaam) morte justorum. Num. 23. 10. (Sic etiam mali optant benè mori).

Noluit David flere pro filio mortuo, cùm tamen flevisset pro eodem infirmo. 2. Reg.

12. 21.

ut

Cùmque venisset, et sederet (Elias) subter unam juniperam, petivit animæ suæ, moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam; enim melior sum, quàm peque patres mei. 3. Reg. 19. 4.

Tobias auditis exprobrationibus uxoris suæ, ingemuit; et cœpit orare cum lacrymis, dicens: Justus es, Domine, etc. Tob. 3. 1. 2. Et præcipe in pace recipi spiritum meum; expedit enim mihi mori magis, quàm vivere. v. 6.

Sara, filia Raguelis, acceptâ ab unâ ancillarum gravi contumelia, oravit Dominum dicens: Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certè desuper terram eripias me. Ibid. v. 15.

Ezechias Rex Juda ambu

lavit coram Domino in veritate, et fuit bonus et pius; attamen quandò nunciatum fuit ei per Isaiam, quia mori deberet, oravit Dominum fletu magno, ut adhuc ei vitam prolongaret. Isa. 38. 3. Item 4. Reg. 20. 3.

Discipuli omnes, relicto eo (Christo), fugerunt. Matth. 26. 56. (Ante adventum Spiritûs Sancti nimis timuerunt mortem Apostoli, qui comprehenso Domino omnes eum reliquerunt: postquùm verò fuerunt virtute ex alto roborati

ducti coram principibus et tyrannis, fiducialiter loquebantur, et imperterriti mortem non ampliùs formidabant). Non solum alligari, sed et mori paratus sum, propter nomen Domini Jesu. Actor. 21. 13.

Mors est poena peccati.

De ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. Gen. 2. 17. (Et hæc sententia Dei quàm vera, et inevitabilis est ! nam homo ab utero matris, et per totam vitam quasi vivens continuè moritur).

In sudore vultûs tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de quâ sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem rever-teris. Ibid. 3. 19.

Proptereà, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per pec

« PoprzedniaDalej »