Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus (ait Salomon): audi hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodiè ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die super domum, de quâ dixisti: Erit nomen meum ibi, ut exaudias orationem, quam orat in loco isto ad te servus tuus, etc. 3. Reg. 8. 28. per tot. caput. Idem habetur 2. Paral. 6. 19. per totum pariter caput.

Dixitque Dominus ad eum (Salomonem): exaudivi orationem tuamquam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc, quam ædificâsti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum: et erunt oculi

mei, et cor meum ibi cunctis diebus. Ib. g. 3. Vide 2. Paral. 9. 7. 12. et seq.

Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. Matth. 21. 23. Vide Jerem. 7. 11. Item Marc. 11. 17. Luc. 19. 46. Joan. 2. 16. Templa manufacta non inhabitat Deus, quasi iis concludi possit, vel illis indigeat, ut homo ædibus.

Ergòne putandum est, quòd verè Deus habitet super terram? si enim cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt, quantò magis domus hæc, quam ædificavi (ait Salomon)? 3. Reg. 8. 27. Idem verbatim habetur 2. Par. 6. 18. et caput

[blocks in formation]

Hæc dicit Dominus: Colum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum : quæ est ista domus, quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? Isa. 66. 1.

Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum, dicit Dominus? numquid non cœlum, et terram ego impleo, dicit Dominus? Jer. 23. 24.

Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut Propheta dicit: Coelum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum, etc. Act. 7. 48. 49. Vide tot. versum. Item c. 17. 24.

Deus in templis materialibus habitare dicitur.

Et habitabo (ait Dominus) in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israël. 3. Reg. 6. 13.

Tunc ait Salomon: Dominus dixit, ut habitaret in nebulâ. Ibid. 8. 12. Vide v. 11. Item 2 Par. 6. 1. et c. 5. 14. et c. 7.2.

Dixit enim David: requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usquè in æternum. 1. Par. 23. 25.

Et repulit (Dominus) tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus. Psal. 77. 60.

Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitatio

nem sibi. Psal. 131. 13. Vide totum Psal.

Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bonas facile vias vestras, et studia vestra: et habitabo vobiscum in loco isto. Jer. 7. 3. Vide et v. 7.

Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso. Matth. 23. 21. Vide actor. 7. 46.

Templum locus dicitur sanctus.

Ait Jacob: Verè Dominus ́est in loco isto: et ego nesciebam. Pavensque, Quam terribilis est inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cœli. Gen. 28. 16. 17.

At ille (Dominus Moïsiait) : Ne appropies, inquit, hùc: tuis: locus enim, solve calceamentum de pedibus tuis locus enim, in quo stas, terra sancta est. Exod. 3. 5. Vide actor. 7. 33.

Templum magnis muneribus dotatur.

Oblatis plurimis donariis, gloria Domini implevit templum, etc. 2. Par. c. 3. 4. 5.

bitaretur in omni pace; leges Igitur cùm sancta civitas haetiam adhuc optimè custodirentur, propter Oniæ Pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent, etc. 2. Mach. 3.

1. 2.

Templi profanatores à Deo puniuntur.

Heliodorus volens spoliare templum, à Deo miraculosè percutitur: sed Onia precibus ac sacrificio liberatur, etc. 2. Mach. 3. 23. et seq. imò per totum caput.

Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit, etc. Matth. 21. 12. Item Marc, 11. 15. Luc. 19. 45.

Et cùm fecisset (Jesus) quasi flagellum de funiculis, omnes.

ejecit de templo: oves quoquè et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit, etc. Joan. 2. 15. Vide v. 16.

TEMPUS.

Tempus fructuosè expen

dendum.

[blocks in formation]

Omnia tempus habent, et Temporis opportunitas in om

suis spatiis transeunt universa sub cœlo. Eccles. 3. 1. Vide versus sequentes.

Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio. Ibid. 8. 6.

Fili, conserva tempus, et devita à malo. Eccli. 4. 23.

Ante mortem benefac amico tuo, et secundùm vires tuas exporrigens da pauperi. Non defrauderis à die bono, et particula boni doni non te prætereat. Ibid. 14. 15. 14.

[ocr errors]

Nemini mandavit (Dominus) impiè agere, et nemini dedit spatium peccandi. Ibid. 15.

[blocks in formation]

nibus rebus observanda.

Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cœlo. Eccles. 3. 1. Vide versus sequentes.

Qui custodit præceptum, non experietur quidquid mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio. Ibid. 8. 5. 6.

Est tacens non habens sensum loquelæ et est tacens sciens tempus aptum. Eccli.

20. 6.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

palpari queant. Exod. 10. 21. Vide v. 22.

Misit (Deus) tenebras, et obscuravit et non exacerbavit sermones suos. Psal. 104. 28. Vide Sap. 17. 3. et seq. per totum caput. Item. c. 19. 16.

In tenebris versatur mundus, et amat eas.

Positum est ergò seculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sinè lumine. 4. Esdr. 14. 20. Vide Job. 5. 14.

Propter hoc elongatum est judicium à nobis, et non apprehendet nos justitia: expectavimus lucem, et eccè tenebræ ; splendorem, et in tenebris ambulavimus. Isa. 59. 9. Vide Caput. 9. v. 1. Item Matth.

[blocks in formation]

quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quàm lucem : erant enim eorum mala opera. Ibid. 3. 19.

Iterùm ergò locutus est eis (Pharisæis) Jesus, dicens: Ego sum lux mundi : qui sequi tur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Ibid. 8. 12.

Dixit ergò eis (turbis) Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate dùm lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quò vadat. Ibid. 12. 35. Vide v. 46. Item. Act. 26. 18.

Qui enim dormiunt, nocte dormiunt et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 1. Thess. 5. 7. Vide v. 4. et 5. Item Rom. 13.

12.

Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quò eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. 1. Joan. 2. 11. Vide Luc. 22. 53.

TENTATIO.

(Vide Thesaurum Patrum.) Tentare Deum non licet.

Et dixerunt (filii Israël) ad Moïsen Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideò tulisti nos ut moreremur in solitudine ? quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto? Exod. 14. 11.

Qui (Populus Israël) jurga

tus contra Moïsen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moïses : Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? Ibid. 17. 2. Vide Num. cap. 20. v. 3. et сар. 21. 5.

Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentâsti in loco tentationis. Deut. 6. 16. Vide Matth. 22. 18. Marc. 12. 15. Luc. 20. 23. Item Act. 5. 9. et c. 15. 10.

Et qui estis vos, qui tentatis Dominum? Judith 8. 11.

Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Matth. 4. 7. Item Luc. 4. 12.

Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum (Num. 21. 5.) tentaverunt, et à serpentibus perierunt. 1. Cor. 10. 9.

Tentat, seu veriùs probat Deus

suos variis modis.

Fides et obedientia Abrahæ in filii sui præceptâ immolatione probatur. Gen. c. Vide totum caput.

22.

At ille (Moïses) clamavit ad dominum, qui ostendit ei lignum quod cùm misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt; ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum. Exod. 15. 25.

Dixit autem Dominus ad Moïsen Eccè, ego pluam vobis panes de cœlo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum, utrùm ambulet in TOMUS II.

[ocr errors]
[ocr errors]

lege meâ, an non? Ibid. 16. 4. Vide Judith 8. 21. et seq.

Et ait Moïses ad populum : Nolite timere: ut enim probaret vos, venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. Ibid. 20. 20. Vide Deut. 8. 2.

Non audies verba prophetæ illius, aut somniatoris quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat, utrùm diligatis eum, an non, in tote corde, et in totâ animâ vestrâ. Deut. 13. 3. Vide Judic. 2. 22. et c. 3. 1. Item 2. Paral. 32. 31. de Ezechiâ.

Dixit ergò Dominus ad Satan: Eccè universa quæ habet (Job), in manu tuâ sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan à facie Domini. Job 1. 12. Vide c. 2. 6.

In paucis vexati (justi), in multis benè disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Sap. 3. 5. Vide v. 6.

Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine, et in humilitate tuâ * patientiam habe: quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Eccli. 2. 4. 3. Vide c. 4. 18. 19. et c. 27. 6. 8.

Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse.

60

« PoprzedniaDalej »