Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuis, nempè filiam Archisynagogi. Matth. 9. 25. Marc.5.42. Luc. 8. 55. Filium viduæ, extra portam civitatis Naïm delatum. Luc. 7. 15. Et demùm 15. Et demùm Lazarum. Joan. 11. 44. Vide totum Caput verè miraculo

sum.

Posteà sex cæcos legitur illuminâsse. De duobus conjunctim fit mentio, Matth. 9. 27. Item de duobus simul illuminatis narratur, Matth. 20. 30. De uno cæco, Marc. 8. 22. Tandem de cæco nato, Joan. c. 9. per totum.

Dæmoniacos septem liberavit. Duos apud Matth. 8. 28. Confer Luc. 8. 30. ubi extat, quod unus ex illis multa dæmonia habuerit, quia nomen habebat Legio, alterum, qui erat cæcus et mutus. Matth. 12. 22. Lunaticum, qui non poterat liberari, nisi in jejunio et oratione. Matth. 17. 14. Marc. 9. 16. Luc. 9. 38. Alium, qui eratè Synagoga Judæorum. Marc. 1. 23. Luc. 4. 33. Item filiam mulieris Chananææ ad instantiam matris. Matth. 15. 22. Marc. 7. 25. Tandem Mariam liberavit à septem spiritibus immundis. Marc. 16. 9. Luc. 8. 2.

Iter faciente Jesu per civitates, castella, et vicos Galilaa,offerebantur ei omnesmale habentes, et curabat eos, et liberabat obsessos à spiritibus malignis. Matth. 4. 23. 24. Marc. 1. 34. Luc. 8. 2.1

Non parvum quoque fuit Christi miraculum, quandò habitatores Nazareth ira repleti, duxerunt illum usquè ad supercilium montis-ut præcipitarent eum : ipse autem transiens per medium illorum, ibat. Luc. 4. 29. 30.

[ocr errors]

Cum socrus Simonis tenercturmagnis febribus, imperavit Jesus febri, et continuò surgens mulier, ministrabat eis. Marc 1. 30. Luc. 4. 38. Item paralyticum, per tegulas et tectum demissum sanavit. Matth. 9. 2. Marc. 2. 3. Luc. 5. 18. Hydropicum quoque curavit, dùm Sabbato in domo Pharisæi comederet; incurvatamque mulierem, nec sursùm respicerevalentem, erexit. Luc. 13. 11. et c. 14. 2.

Hominem, manum aridam habentem, incolumitati restituit. Matth. 12. 10. Item sanavit verbo servum Centurionis, qui jacebat paralyticus. Ibid. 8. 13. Porrò surdum fecit audire, et mutum loqui. Marc. 7. 32. Filium reguli de Capharnaüm, incipientem mori, ab infirmitate liberavit, Joan. 4. 46. Fluxum sanguinis in muliere hæmorrhoissa cessare fecit, sola tactu fimbria vestimenti sui. Matth. 9. 20. Mare. 5. 25. Luc. 8. 43. 44.

Tempestate validâ in mari, ipso dormiente, exorta, imperavit ventis, statimque venti et mare obedierunt ei. Matth. 8. 24.

.

Ambulavit, discipulis admirantibus, supra mare, et Petrum ambulare fecit super undas, et incipientem mergi, manu extensâ, salvavit. lb. 14. 25.

Insigne miraculum ostendit Christus tribus illis discipulis, dum coram ipsis transfiguratus est. Ibid. 17. 2. Vide et Marc. 9. 1. Luc. 9. 29.

Item quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit, et superfuerunt duodecim cophini. Matth. 14. 19. Vide et Marc. 6. 41. Luc. 9. 16. Joan. 6. 9. Quatuor millia hominum alia vice refecit de septem panibus et paucis pisciculis ; superfueruntque septem sportæ. Marc. 8. 5. Vide et Matth. 15.34.

Christus ficum, habentem folia sine fructu, maledixit, et continuò aruit. Matth. 21. 19. Marc. 11. 13.

Auriculam per Petrum servo principis sacerdotum amputatum benigne restituit, et Petrum super hoc increpavit. Luc. 22. 50.

Cum Salvator penderet in cruce, à sextâ horâ diei usque ad horam nonam tenebræ facta sunt per universam terram, et velum templi scissum est, et monumenta aperta sunt, etc. Matth. 27. 45. 51. et seq.

Resurgente Domino, terræ motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit

de cœlo: et accedens, revolvit lapidem, etc. Ibid. 28. 2.

Christus intrat ad discipulos congregatos, januis clausis. Joan. 20. 19. 26.

Apparuit Jesus discipulis ad mare Tiberiadis, ubi ad præceptum ejus mittentes rcte in mare, impletum est illud magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent, non est scissum rele. Ibid. 21. 11.

Apparuit insuper duobus discipulis pergentibus Emmaïs, quibus sub specic pcregrini se comitem adjunxit, completoque itinere, accubuit cum eis ad mensam, panem benedixit, ac fregit, statimque evanuit ex oculis eorum. Luc. c. 24. Vide Marc. 16. 12.

Tandem Christus, Salvator mundi, postquàm per quadra ginta dies post resurrectionem suam apparuerat discipulis, increpans cos et instruens, elevatus est in cœlum, videntibus illis et mirantibus, et nubes suscepit eum ab oculis corum. Luc. 24. 31. Marc. 16. 19. Actor. 1. 2. 9.

Sunt autem et alia multa, quæ fecit Jesus; quæ si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum caperc posse eos, qui scribendi sunt, libros: Joan. 21. 25. Vide c. 20. 30.

Fuit sanè magnum miraculum effusio Spiritus Sancti super discipulos in die Pentecos

tes: unde fuerunt mirè roborati, consolidati, et illustrati. Actor. c. 2.

Miracula Apostolorum.

Videns Petrus hominem claudum juxta portam speciosam templi, dixit ei: In nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. Et apprehensâ manu ejus dextera, allevavit eum, et protinùs consolidatæ sunt bases ejus, et plantæ, etc. Actor. 3. 6. 7.

Angelus Domini per noctem januas carceris aperiens, Apostolos ibi detentos eduxit. Ibid. 5. 18.

[ocr errors]

In plateis ponebant infirmos in lectis et grabatis, ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatem Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos à spiritibus immundis qui curabantur omnes. Supr. v. 15.

Prædicante Philippo in Samaria, multi, qui habebant spiritus immundos clamantes voce magnâ exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. Ibid. 8. 7. 8.

Invenit autem ibi (Petrus) hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus surge, et sterne tibi; et TOMUS II.

continuò (sanatus) surrexit. Ibid. 9. 33. 34.

Ejectis autem omnibus foràs, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus (mortuæ Tabitha), dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos et viso Petro, resedit. Dans autem illi manum, erexit eam. Et cùm vocâsset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. Ibid. v. 40.

Describitur etiam admiranda Sauli persecutoris conversio, Domino ei apparente, dùm iret Damascum ad capiendos Christi discipulos. Calesti enim lumine circumdatus et in terram prostratus est: sed interiùs illustratus, quamvis exteriùs obcæcatus. Exod. cap. à v. 1. usq. ad 20:

Petrum in carcere catenis duabus vinctum, et à militibus diligentissime custoditum Angelus Domini solutum eduxit, et porta ferrea ultrò aperta est eis. Ibid. 12. 6. et seq.

Elymam magum, pseudoprophetam Judæum, Paulus privavit lumine oculorum, co quòd Proconsulem Sergium à fide avertebat, et Apostolis verbum Dei prædicantibus resistebat. Ibid. 13. 8. et seq.

In civitate Lystrys erat quidam vir claudus ex utero matris suæ, qui nunquàm ambulaverat, quem intuens Paulus, et videns quia fidem haberet, ut salvus fieret, dixit magnâ voce : Surge super pedes tuos rectus

6

Et exilivit et ambulabat. Ibid. 14. 7. et seq.

Puella quædam habens spiritum phythonem, magnum quæstum præstabat dominis suis divinando. Hæc sequebatur Paulum et Silam, clamans et dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt. Paulus autem spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab eâ. Et exiit eâdem horâ. Ibid, 16. 16.

[ocr errors]

terræ motus

Cùm essent Paulus et Silas in carcere laudantes Dominum subitò factus est magnus, ità ut moverentur fundamenta carceris, Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt, et custos carceris conversus est. Ibid. v. 26. et seq.

Virtutes non modicas faciebat Deus per manus Pauli, ità ut etiam super languidos deferrentur à corpore ejus sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. Ibid. 19. 11. 12.

Quidam Judæi tentaverunt invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. Respondens autem spiritus nequam, dixit: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis ? Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium, Dominatus est eorum,

ità ut nudi et vulnerati effugerent. Ibid. v. 13.

Una Sabbati Paulus disputans, protraxit sermonem usquè ad mediam noctem. Sedens autem quidam adolescens super fenestram, cùm mergeretur somno gravi, —cecidit de tertio cœnaculo deorsùm, et sublatus est mortuus. Ad quem cùm descendisset Paulus, incubuit super eum. Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minimè. Ibid. 20. 9. et seq.

Tempore hyemali, cùm evasissent Paulus et socii ejus de confracta navi, et calefacerent se ad ignem, vipera à calore cùm proceesisset, invasit manum Pauli; quam ille excutiens in ignem, nihil mali passus fuit, cùm tamen crederetur ab hominibus regionis illius illicò moriturus. Ibid. 28. 3. et seq.

Patrem Publii, febribus et dysenteriâ laborantem, Paulus oratione, et manuum impositione sanavit. Quo facto omnes, qui in insulâ illâ habebant infirmitates, accedebant et curabantur. Ibid. v. 9.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

MISERICORDIA.

(Vide Thesaurum Patrum.) Misericordia Dei. Vide Bonitas: item Caritas

Dei.

Misericordia Dei est generalis,

nullum excludendo.

Misericors fuit Deus erga Caïn, dùm posuit ei signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Gen. 4. 15. Misericors fuit Deus erga Noë, dum eum liberavit à diluvio; consequenter erga totum humanum genus, ut non funditus periret. Ibid. c. 7.

Adeò fuit Deus misericors erga Sodomitas, ut si in eorum civitate decem tantùm justos invenisset, omnibus pepercis

set. lbid. 18. 32.

Sic etiam misericors fuit Deus erga Lot et suos, dùm ipsos per Angelos de Sodomitis et flamma ignis eripuit. Ibid, 19. 15.

Misericors fuit Deus erga populum Israëliticum, dùm eum liberavit à durâ servitute Egyptiaca. Exod. c. 14.

Sic erga cumdem populum, dùm à captivitate Babylonica eripuit, et in patriam reduxit, misericors fuit Deus. 1. Esdr.

c. 1.

Miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi pla cuerit. Exod. 33. 19.

Dominator Domine Deus, misericors, et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax.

Qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem pa trum filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam progeniem. Exod. 34. 6. 7. Vide Jerem. 32. 18.

Ego enim sum Dominus Deus tuus et faciens misericordiam in multa millia, diligentibus me, et custodientibus præcepta mea. Deut. 5.

9. 10. Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis, et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus, in mille generationes. Ibid 7. 9.

Misericors fuit Deus erga David qui vix pœnitenti corde illam vocem pronuntiavit: Peccavi Domino: statim à Prophetâ Nathan audivit : Dominus quoquè transtulit peccatum tuum. 2. Reg. 12. 13.

Erga Manassen, qui post immania flagitia dedit gratiam, qua egit pœnitentiam valdè coram Deo patrum suorum. 2. Paral. 33. 12.

Misericordiâ Domini plena est terra, Psal. 33. 5.

Et tu Domine Deus miserator et misericors, patiens, et multæ misericordiæ. Psal. 85. 14. Vide etiam v. 5.

Miserator et misericors Dominus, etc. Psal. 144. 8. Suavis Dominus universis : et mise

« PoprzedniaDalej »