Obrazy na stronie
PDF
ePub

et considera vias ejus, etc. Prov. 6. 6. et seq.

Egestatem operata est manus remissa. Ibid. 10. 4. Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. v. 26.

Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Ibid. 12. 11. Vide. c. 19. 15. Ubi non sunt boves præsepe vacuum est: ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Ibid. 14. 4.

Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergò æstate, et non dabitur illi. Ibid. 20. 4.

Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate. Ibid. 28. 19.

[ocr errors]

Consideravit (mulier fortis) semitas domûs suæ, et panem otiosa non comedit. Ibid. 31.

27.

Mane semina semen tuum, et vesperè ne cesset manus tua etc. Eccles. 11. 6. Vide Eccli. 20. 30.

Multam enim malitiam docuit otiositas. Eccli. 33. 29. Eccè hæc fuit iniquitas Sodoma (et origo excidii ejus) -superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus. Ezech. 16. 49. Jonas, dum omnes erant occupati in navi vel labore ad evitandum naufragium, vel oratione ad Deum, solus dor

[merged small][ocr errors]

Cùm autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici. Ibid. 13. 25.

Pater familias increpat otiosos in foro stantes, eosque ad laborem mittit. Ibid. 20. 3. 6.

Virgines fatuæ, quia oscitantes, et dormientes præ desidiâ, lampades suas reficere, et oleum emere neglexerunt à superveniente sponso reprobatæ sunt. Ibid. 25. 12.

Servus piger et inutilis, qui cum commisso sibi talento noluit operari, ejicitur in tenebras exteriores. Ibid. v. 3o.

Nolite locum dare diabolo: qui furabatur, jàm non furetur magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est. Ephes. 4. 27. 28.

Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis et operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis, etc. 1. Thess. 4. 10. 11.

Si quis non vult operari, nec manducet. 2. Thess. 3. 10. Vide. et v. 11.

Paulus præcipit Timotheo vitare illas viduas, quæ otiosæ

[blocks in formation]

Non inibis cum eis (Gentilibus) fœdus, nec cum diis eorum. Exod. 23. 32.

Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum); ne, cùm fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam, ut comedas de immolatis. Ibid. 34. 15.

[ocr errors]
[ocr errors]

Non inibis cum eis (Gentili bus) fœdus neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo. Deut. 7. 2. 3.

Rex Achab à Prophetâ reprehenditur, quòd fœdus cum Benadad rege Syria inierit, illumque vivum dimiserit. 3. Reg. 20. 34. et 42.

Pactum contra Dei voluntatem cum infidelibus initum, punitur.

sæpiùs per extraneos reges affligitur. Judic. c. 3. Vide et c. 2. 2.

Rex Achab à Prophetâ reprehenditur, et punitur, quòd fœdus cum Benadad rege Syria inierit, illumque vivum dimiserit. 3. Reg. 2. 20. 34. et 42.

Cui (regi Josaphat) occurrit Jehu (Propheta) filius Hanani, Videns, et ait ad eum : Impio (Achaz) præbes auxilium, et his, qui oderunt Dominum, amicitiâ jungeris, et idcircò iram quidem Domini merebaris. 2. Paral. 19. 2.

Pactum init Deus cum populo.

Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. Gen. 17. 2. Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. v. 7.

Si ergò audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra. Exod. 19. 5.

Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. Deut. 5. 2.

Eccè dies venient, dicit DoIsraël, dum sociatur Gen- minus: et feriam domui Istibus à Domino derelictis, ad raël, et domui Juda fœdus noipsius exercitationem, earum vum. Jerem. 31. 31. Vide sceleribus contaminatur: ideò v. 34. Item Oseæ. 2. 18.

Pactum init populus cum Deo.

Percussit ergò Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta, atque judicia in Sichem. Josue. 24. 25.

Stetitque rex (Josias) super gradum : et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde,

et in totâ animâ, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. 4. Reg. 23. 3. Vide 2. Paral.

15. 12.

Pepigit autem Joïada foedus inter se, universumque populum et regem, ut esset populus Domini. 2. Paral. 23. 16. Vide 2. Esdr. 10. 29. Pacta sunt servanda. Exempla.

Rahab verò meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël usquè in præsentem diem; cò quòd absconderit nuntios, quos miserat, explorarent Jericho. Josue 6. 25. Vide v. 22. et confer cap. 2. 12. 14.

ut

Inquit Saül ad David: Jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, etc. Et juravit David Saüli. 1. Reg. Reg. 24. 22. Confer 2. Reg. 19. 23. et 3. Reg. 2. 8.

Respondit Michæas Pro

pheta nuntio Regis Achab: vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. 2. Paral. 18. 13. Vide versus sequentes.

PALMES SPIRITUALIS.

Extendit palmites suos usquè ad mare; et usquè ad flumen propagines ejus. Psal. 79. 12.

vinea, et fructificavit in palFacta est ergò (Domus Dei) Ezech. 17. 6.Videv. 7. 8. 9.11. mites et emisit propagines.

Vidit (domus Dei) altitudinem suam in multitudine palmitum suorum. Ibid. 19. 11.

ferentem, fructum, tollet eum Omnem palmitem in me non (Pater meus): et omnem, qui fert fructum purgabit eum,

ut fructum plus afferat. Joan. 15. 2. Sicut palmes non potest ferre fructum à semetipso, nisi manserit in vite : sic nec vos, nisi in me manseritis, etc. v.4. Vide v. 5. et 6.

PANIS.

Sumitur pro quolibet cibi
genere.

In sudore vultûs tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de quâ sumptus es. Gen. 3. 19.

Ponamque bucellam panis (ait Abraham ad hospites suos), et confortate cor vestrum, posteà transibitis. 1b. 18. 5.

Surrexit itaque Abraham

manè, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus (Agar) tradiditque puerum (Ismaëlem) et dimisit eam. Ibid. 21. 14.

Jacob immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. 1b. 31. 54. Fratres Joseph postquàm miserunt hunc in cisternam, sedentes, comederunt panem. Ibid. 37. 25.

Fratres Joseph parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim, quòd ibi comesturi essent panem. Ibid. 43. 25.

Quarè dimisistis hominem? (ait Raguel sacerdos Madian filiabus suis) vocate eum, ut comedat panem. (Hic homo erat Moïses.) Exod. 2. 20.

Obtulit ergò Jethro cognatus Moïsi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. Ibid. 18. 12.

Afflixit te (Israël, dicit Moïses Deus) penuriâ, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Dei. Deut. 8. 3. Confer Matth. 15. 2. Vide Marc. 7. 2.

Quarè discipuli tui (dicunt Pharisæi ad Jesum) transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas

cùm panem manducant. Matth. 15. 2. Vide Marc. 7. 2.

Et cùm venissent discipuli ejus (Christi) trans fretum, obliti sunt panes accipere, etc. Ibid. 16. 5. Vide v. 7. et seq. usq. ad. 13.

Et convenit iterùm turba, ità ut non possent neque panem manducare. Marc. 3. 20.

Et cùm vidissent (Pharisæi) quosdam ex discipulis ejus (Christi) communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Ibid. 7. 2.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodiè, Domine. Luc. 11. 3. Item Matth. 6. 11.

Quotidiè quoquè perdurantes unanimiter (discipuli Christi) in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cihum cum exultatione et simplicitate cordis. Actor. 2.46. Videv. 42. Item Luc. 24. 35.

Neque gratis panem manducavimus ab aliquo, etc. 2. Thess. 3. 8.

Panis labore comparandus.

Vide etiam in Lit. O. in Tit. Opus, sub finem: operatio domestica.

Item Otium vitandum. In sudore vultûs tui vesceris pane. Gen. 3. 16.

Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Job 5. 7.

Qui operatur terram suam, satiabitur panibus. Prov. 12. 11.

Manè semina semen tuum, et vesperè ne cesset manus tua. Eccles. 11. 6.

Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum. Eccli. 20. 30.

Nolite locum dare diabolo : qui furabatur, jàm non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat undè tribuat necessitatem patienti. Ephes. 4. 27. 28.

Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis. 1. Thess. 4.

10. 11.

Si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim, inter vos quosdam ambulare inquietè, nihil operantes, sed curiosè agentes. Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 2. Thess. 3. 10. et seq.

Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.. Tit. 3. 14.

Papa est Judex Controversiarum. Vide Tit. Judex, sub finem.

Parabola.

Parabolarum Catalogus. Parabola amici, petentisab

alio tres panes, Luc. 11. 5. Aquarum egredientium è domo, Ezech. 47. Aquilarum grandium, c. 17. 3. Arborum ungentium regem super se, Judic. 9. 8.

Duorum canistrorum ficuum, Jerem. 24. 1. Cardui et cedri, 4. Reg. 14. 9. Item 2. Paral. 25. 18. Cinguli linei, Jerem. 13. 1. Cœnæ magnæ, Matth. 22. 2. Item Luc. 14. 16. Vide Apoc. 19. 9.

Divitis et pauperis,habentis unam oviculam, 2. Reg. 12. 1. Divitis, cujus agri exuberant, Luc. 12. 16. Duorum debitorum. c. 7.41. Dispensatoris seu villici iniqui delati ad dominum, c. 16. 1. Drachmæ amissæ, c. 15. 8. Eruca, locusta, bruchi, et rubiginis. Joel. 1. 2. et seq.

Fermenti, Matth. 13. 33. Item Luc. 13. 21. Ficus, Matth. 24. 32. Item. Marc. 13. 28. et Luc. 13. 6. Reg. 14. 5. Filiorum duorum, unius morigeri, immorigeri alterius, Matth. 21. 28. Fratrum septem, c. 22. 25. Item Marc. 12. 20. et Luc, 20. 29.

Grani sinapis, Matth. 13. 31. Item Marc. 4. 31. et Luc. 13. 19. Invitatorum ad nuptias, Luc. 14. 7. Judicis iniqui. c. 18. 2. Lagenæ testacea. Jerem. 19. 1. 10. et 11. Leœnæ et leunculorum. Ezech. 19.

vers. 2.

Margarita, Matth. 13. 45. Menarum servis distributa

« PoprzedniaDalej »