Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS,

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM,

QUI AB EVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS
ET CONCILII florentinI (ANN. 1439) PRO GRÆCIS floruerunt :

CHRONOLOGICA

RECUSIO

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA
ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGEN-
TER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA; OMNIBUS
OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS DETECTIS, AUCTA;
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI SUBSEQUENTI-
BUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINA-
RUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNA-
TA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE
AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA ;

DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI-
STICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMATICUM, MORALE, litur-
GICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE ULLA EXCEPTIONE; SED PRÆSERTIM
DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM OMISSO,
IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM
SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ VERSUS, A PRIMO
GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT:

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS,
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM
IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE
PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES LATINA.

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINE
A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III:

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliothecæ Cleri universæ,

SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIAE ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

[ocr errors]

PATROLOGIE TOMUS CXLVIII.

SANCTI GREGORII VII EPISTOLÆ ET DIPLOMATA PONTIFICIA. TOMUS UNICUS.

PARISIIS,

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,

IN VIA DICTA AVENUE-DU-MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU-MAINE, 127.

1878

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

S. GREGORII VII

ROMANI PONTIFICIS

EPISTOLE ET DIPLOMATA PONTIFICIA

ACCEDUNT

PROLEGOMENA ET APPENDICES AMPLISSIMÆ

VETERUM ET RECENTIORUM MONUMENTA PERPLURIMA GREGORII VII APOLO-
GETICA, VEL ÆTATEM EJUS ILLUSTRANTIA, COMPLECTENTES

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSÆ

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIE ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE

TOMUS UNICUS

PARISILS,

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET F.-P. MIGNE SUCCESEORES,
IN VIA DICTA avenue du MAINE, 189, OLIM chaussée-DU-MAINE, 127.

1878

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CXLVIII CONTINENTUR

ELENCHUS

S. GREGORIUS VII PAPA

Registrum.

Operum pars prima.
Operum pars secunda. - Epistolæ extra Registrum vagantes.
Operum pars tertia. - Concilia Romana.

Appendix prima. - Opera a nonnullis Gregorio VII ascripta. - Commen

Fragmentum expositionis in

tarius in VII psalmos pœnitentiales.
Matthæum.

-

[ocr errors]

Appendix secunda. - Wiberti antipapæ epistolæ.

Appendix tertia. Monumenta Gregoriana.

Col. 283

643 749

823

825

843

ANNO DOMINI MLXXXV.

S. GREGORIUS VII

PONTIFEX ROMANUS

PROLEGOMENA.

OG

ELOGIUM EX MARTYROLOGIO ROMANO. Salerni depositio beati Gregorii septimi, Ecclesiæ libertatis propugnatori ac defensoris acerrimi.

LEGENDA EX BREVIARIO ROMANO.

tertio, Summus Pontifex electus, sicut sol effulsit in domo Dei: nam potens opere et sermone, Ecclesiasticæ disciplinæ reparandæ, fidei propagandæ, libertati Ecclesiæ restituendæ, exstirpandis erroribus et corruptelis tanto studio incubuit, ut ex Apostolorum ætate nullus Pontificum fuisse tradatur qui majores pro Ecclesia Dei labores molestiasque pertulerit, aut qui pro ejus libertate acrius pugnaverit. Aliquot provincias a Simoniaca labe expurgavit. Contra Henrici imperatoris impios conatus, fortis per omnia athleta, impavidus permansit, seque pro muro domui Israel ponere non timuit, ac eumdem Henricum, in profundum malorum prolapsum, fidelium communione regnoque privavit, atque subditos populos fide ei data liberavit.

B

LECTIO IV. Gregorius Papa septimus, antea Hilde- A lendas Maii, anno Christi millesimo septuagesimo brandus, Suanæ in Hetruria natus, doctrina, sanctitate, omnique virtutum genere cumprimis nobilis, mirifice universam Dei illustravit Ecclesiam. Cum parvulus ad fabri ligna edolantis pedes, jam litterarum inscius luderet, ex rejectis tamen segmentis illa Davidici elementa oraculi, Dominabitur a mari usque ad mare, casu formasse narratur, manum pueri ductante Numine : quo significaretur ejus fore amplissimam in mundo auctoritatem. Romam deinde profectus, sub protectione sancti Petri educatus est. Juvenis Ecclesiæ libertatem a laicis oppressam, ac depravatos Ecclesiasticorum mores vehementius dolens, in Cluniacensi monasterio, ubi sub regula sancti Benedicti austerioris vitæ observantia eo tempore maxime vigebat, monachi habitum induens, tanto pietatis ardore divinæ majestati deserviebat, ut a sanctis ejusdem coenobii patribus Prior sit electus. Sed, divina providentia majora de eo disponente in salutem plurimorum, Cluniaco eductus Hildebrandus, Abbas primum monasterii sancti Pauli extra muros Urbis electus, ac postmodum Romanæ Ecclesiæ Cardinalis creatus, sub summis Pontificibus Leone Nono, Victore Secundo, Stephano Nono. Nicolao Secundo, et Alexandro Secundo, præcipuis muneribus et legationibus perfunctus est, sanctissimi et purissimi consilii vir a beato Petro Damiano nuncupatus. A Victore Papa Secundo legatus a latere in Galliam missus, Lugduni episcopum Simoniaca labe infectum ad sui criminis confessionem miraculo adegit, Berengarium in Concilio Turonensi ad iteratam hæresis abjurationem compulit: Cadolai quoque schisma sua virtute compressit.

LECTIO V. Mortuo Alexandro Secundo, invitus et mærens unanimi omnium consensu, decimo KaPATROL. CXLVIII.

14

LECTIO. VI. Dum Missarum solemnia perageret, visa est viris piis columba e cœlo delapsa, humero ejus dextro insidens, alis extensis caput ejus velare : quo significatum est, Spiritus sancti afflatu, non humanæ prudentiæ rationibus ipsum duci in Ecclesiæ regimine. Cum ab iniqui Henrici exercitu Roma gravi obsidione premeretur, excitatum ab hostibus incendium signo crucis exstinxit. De ejus manu tandem a Roberto Guiscardo duce Northmanno ereptus, Cassinum se contulit, atque inde Salernum ad dedicandam Ecclesiam sancti Matthæi Apostoli contendit. Cum aliquando in ea civitate sermonem habuisset ad populum, ærumnis confectus in morbum incidit, quo se interiturum præscivit. Postrema morientis Gregorii verba fuere : Dilexi justitiam, et odivi iniquitatem, propterea morior in exsilio. Innumerabilia sunt quæ vel fortiter sustinuit, vel, multis coactis in urbe Synodis, sapienter constituit vir vere sanctus, criminum vindex, et acerrimus Ecclesiæ

C

1

« PoprzedniaDalej »