Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[blocks in formation]

Concilium. Quæ in hac synodo Romæ acta fue-
rint, summatim apud Lambertum recensentur his
verbis: « Legati, ut jussum fuerat, summo conatu
iter accelerantes, pridie quam a papa Romæ synodus
indicta celebraretur (erat, ex more, prima hebdo-
mada Quadragesima), Romam ingressi litteras tra-
dunt. Tunc cæteram legationem, sicut in mandatis
habebant, verbo non minus contumelioso quam
scripto exsequuntur. Papa, nihil permotus atrocitate
nuntii, postera die, cum clerus et populus ad syno-
dum frequens confluxisset, in auribus omnium litte-
ras recitari fecit, et sic cunctis qui convenerant
episcopis id fieri decernentibus, regem excommuni-
cat, et cum eo archiepiscopum Moguntinum Sige-
fridum, episcopum Trajectensem Wilielmum, epi-
scopum Bambergensem Robertum. Cæteris qui con-
spirationis hujus participes exstiterant diem statuit,
qua, nisi Romam præsentati causam dicerent novæ
hujus et inusitata contra sedem apostolicam rebel- B
lionis, similem cæteris excommunicationis senten-
tiam sortirentur. Porro Ottonem Ratisponensem
episcopum, et Ottonem Constantiensem episcopum,
et Burchardum Lausannensem episcopum, Eberhar-
dum comitem, Uldalricum, et alios nonnullos, qui-
bus rex potissimum consiliariis utebatur, jampri-
dem excommunicaverat. » In eadem hac synodo, teste
Domnizone presbytero in Vita Mathildis, Gregorius
papa ad repræsentandum et exprimendum totius
tragœdiæ quam cum rege habebat argumentum,
hoc usus est symbolo : «< Anguis quidam, inquit,
percussus seipsum spiris collegit; qui dum morsu
rabido ovum lapideum juxta se positum ad læden-
dum appeteret, a lapide quem lædere intendebat
ipse læsus aufugit. » Quod symbolum ea haud du-
bie intentione dixit, ut significaret petram, quæ est
Ecclesia, furore persequentis regis lædi non posse;
ipsum vero potius lædi, qui eam persecutione lace-
randam attentavit. Verba Domnizonis presbyteri C
metrice conscripta ita sunt :

Incipiens synodum pastor Gregorius, ovum
Gallina sculptum, gestans in cortice scutum
Et colubrum nigrum, qui tendebat caput, ictu
Quippe repercussus quodam, pertingere sursum
Non poterat, caudamque plicans dabat sinuatam,
Non erat hæc plana, sed erat sculptura levata.
Ad synodum fertur nunquam par ante repertum.
Quod dum miratur, prædictus et ecce Rolandus
In medium venit, papæ mox dicere cœpit :
Rex jussit terræ, jusserunt pontificesque,
Ut linquas sedem quam non es dignus habere.
Romanis clericis mox idem portitor, inquit:
Costes in pente Romam, testor, veniet rex.
Missurus papam, lupus hic, non est quia papa.
Hæc eadem de Rolando habent acta ipsius Grego-
rii, quibus ejusdem pontificis Vita texitur, et reliqua
consentientia iis subjiciuntur. Nunc pergit Domnizo. D

Has gestare decet virtutes non modo vere,
Atque crucem Christi studeamus ferre metipsi.
Non nos a Christo tribulatio separet isto
Tempore, sed colla subdamus membraque nostra
Martyrio. Verbo fidei feriatur hic ergo
Ostensus serpens, qui scutum gestat et ensem
Adversus matrem Romanam catholicamque
Ecclesiam Christi de sanguine rubra benigni.
Plura loquens papa; dixit synodus sibi sancta :
Tu pater es patrum, blasphemum contere, pravum,
Est nostrum quippe jussis parere, tuisque
Pro Christo mortem patienter gliscimus omnes.
Judicium confer, gladium trahe, percute fortem.
Omnibus excelso dignum clamantibus esse
Privari regno regem, maledicere nec non.
Papa dolens vinclis anathematis illico strinxit
Regem prædictum. Cui regnum devetat ipsum.
In Quadragesima synodus celebrata sit ista.

Qui Petrum sanctum, qui papam diligit almum,
Hoc anathema probat.

Eadem habentur in rebus gestis sancti Anselmi Lucensis episcopi his verbis : « Inaudita deinde audacia et admirabili superbia sui facinoris compotes, nec dicendos colligit episcopos in civitatem Wormatiam, habitoque conciliabulo, proscripserunt primæ sedis episcopum quod a sæculis non est auditum. Fecit deinceps legationem in Italiam, eamdem affirmans præsumptionem per schismaticos sibi complices episcopos. Hujus legationis lator fuit quidam (Rolandus) Ebarardus nomine, Teutonicus natione, filius sæculi, hamus diaboli, inventor omnis fere mendacii. Hic circuivit et perambulavit terram ut schismatica omnes inficeret contagione. Multos certe, qui propter interdictum domini papæ divino ab officio cessaverant, ipse interdictus et vinculo perditionis ligatus inaudita temeritate ac superbia reconciliavit; et ex parte domini sui regis, ut officium more priori celebrarent, indixit.

« Cum igitur dissimulare amplius tanti facinoris malitiam non posset apostolicus, excommunicavit tam ipsum quam omnes ipsius fautores, atque omnem sibi regiam dignitatem interdixit, et obligatos sibi sacramentis ab omni debito fidelitatis absolvit. Quia (quod verecundum etiam est dicere) præter hæreticam, quam prælibavimus, culpam, aderant in sancto concilio nuntii illius sic audentes latrare : Præcipit dominus noster rex ut sedem apostolicam, papatum utpote suum, dimittas, nec locum hunc sanctum ultra impedias. Proh nefas ! O exsecrabilem infelicissimi hominis temeritatem! En suum esse dixit quod solum apostolorum principi Petro Christus Dominus commisit; nec subito quidem commisit, verum tertio antequam committeret interrogavit: Simon, inquiens, amas me? pasce oves meas (Joan. XXI). Non regem, non imperatorem, aut aliquam Christianæ professionis conditionem excepit, præter eam quæ suam se ovem esse negaverit. Igitur quem sui solius judicio Dominus reservavit, hic non solum judicare, verum etiam suum dicere, et, quantum in se est, audet damnare. Quam ob causam omnis illa sancta synodus jure indignata, anathema illi conclamat atque confirmat. » Hactenus de his ibi.

In Vita autem ejusdem pontificis additur, quod sequenti die, post Rolandi illius in synodo habitam invectivam orationem, allatæ sunt litteræ pœnitentium episcoporum. Sunt autem hæc ibi scripta: << Die vero altera ab episcopis ultramontanis litteræ ad pontificem sunt allata, in quibus confitebantur se errasse, et nimium deliquisse qui postulabant quoque veniam, et omnem de cætero sibi obedientiam observaturi firmiter spoponderunt. Vixque sedato tumultu, synodalis tractatus in tranquillitate processit. Sed cum tempus jam instaret absolvendi synodum, pontifex habito cum centum et decem episcopis utiliori consilio, in eumdem regem, qui ecclesiasticam unitatem scindere attentavit, excommunicationis sententiam protulit, et usque ad condignam satisfactionem sententiam ipsam firmiter observari præcepit. » Quod quidem pie, sancte, juste riteque factum prædecessorum exemplis pluribus auctor docet. Gregorius igitur ubi anathematis sententia in synodo perculit Henricum regem, et omnes qui perpetrati sceleris fuissent auctores, ad omnes Christi fideles has litteras dedit, quibus et sententiam excommunicationis in eosdem latam adjunxit: « GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus qui cupiunt se annumerari inter oves quas Christus beato Petro commisit, salutem et apostolicam benedictionem.

<< Audistis, fratres, novum et inauditum, ut supra epist. 6. lib. III.

» etc.

Ad hanc quoque synodum spectare noscuntur sententiæ illæ breviores, quæ inter epistolas Grego

rii lib. 11, post epist. 55, habentur hoc titulo in- A pore in Romanam Ecclesiam insurgentium experiscriptæ Dictatus papæ. Quas sine dubio pontifex retur. Vide Baronium anno 1076, numero 16 et sequentibus.

:

eo consilio promulgavit, ut rex ex his audaciam schismaticorum episcoporum et principum hoc tem

AD CONCILIUM ROMANUM III ADDITIO.
(MANSI, Suppl., t. II, pag. 16.)

Scitum est Romani hujus concilii habendi causam præbuisse impudentiam Henrici Germaniæ regis, quo agente conciliabulum Wormatia coactum eo devenerat audaciæ, ut Gregorium e pontificali sede dejiceret. Cujus definitionis auctoritate fretus Henricus litteras injuriarum plenas dedit ad Hildebrandum seu Gregorium papam, quas integras inseruit in aliis litteris ea de causa ad Romanum clerum destinatis. Hæ vero litteræ tum quæ ad Henricum cum quæ ad Romanos scriptæ sunt, per bajulum missæ, Gregorii jussu recitatæ sunt in plena Romana synodo anni 1076, teste annalista Saxone Eccardi ad ann. 1076, ex quo easdem litteras integras habemus. Cum igitur ad acta synodi hæc pariter scripta pertineant, æqui bonique facient lectores ecclesiasticæ Historiæ studiosi, si huc translatas habeant; quos tamen præmonitos volo ut quæ in Gregorium fœda jactantur, hæc dicta accipiant ab homine impotenti, qui commoti animi insanias non veritatis consilia sequitur.

HENRICUS Dei gratia rex, universo sanctæ Romanæ Ecclesiæ clero et populo, gratiam, salutem et omne bonum.

existimans, in ipsum caput ausus es insurgere, mandans quæ nosti, scilicet, ut tuis verbis utar, quod aut tu morieris, aut mihi animam regnumque tolleres. Hanc inauditam contumaciam ego, non verbis, sed re confutandam dijudicans, generalem conventum omnium regni primatuum, ipsis supplicantibus, habui, ubi cum ea quæ hactenus metu et reverentia tacebantur in medium deducta fuissent, veris assertionibus illorum, quas ex ipsorum litteris audies, palam factum est te nullatenus in apostolica sede posse persistere. Quorum sententia, quia justa et probabilis coram Deo hominibusque videbatur, ego quoque assentiens, omne tibi papatus jus, quod habere visus es, abrenuntio, atque ut a sede urbis, cujus mihi patriciatus, Deo B tribuente et jurato Romanorum assensu, debetur, ut descendas edico. >>

Hæc fides firma et inconcussa creditur, quæ semper et eadem et præsenti et absenti servatur, nec diuturna ejus, cui debetur, absentia, nec longi temporis tædio immutatur, quam talem vos nobis servare scimus, et gratias agimus; et ut eadem perseveret petimus, videlicet, ut, sicut facitis, amicis nostris amici, inimicis inimici jugiter existatis. In- C ter quos scilicet Hildebrandum monachum notantes, vos in ejus inimicitiam excitamus; qui huic Ecclesiæ invasorem et oppressorem, et Romanæ reipublicæ vel regni nostri insidiatorem deprehendimus, ut in sequenti epistola sibi a nobis directa in promptu est.

« HEINRICUS, Dei gratia rex, HILDEBRANDO.

Hæc series epistolæ nostræ ad Hildebrandum monachum, quam idcirco et vobis scripsimus, ut et vobis nostra voluntas, et nobis, imo Deo et nobis vestra satisfaciat charitas. Exsurgite igitur in eum, fidelissimi, et sit primus in fide, primus in ejus damnatione. Non autem ut sanguinem ejus fundatis dicimus, quippe cum major sit ei post depositionem pœna vita quam mors; sed ut eum, si nolit descendere, cogatis, et alium communi omnium episcoporum et vestro concilio a nobis electum in apostolicam sedem recipiatis, qui quod iste in Ecclesia vulneravit, curare et velit et possit. HENRICUS non usurpative, sed pia Dei ordinatione rex, Hildebrando, jam non apostolico, sed falso monacho.

Hanc talem pro confessione tua salutationem promeruisti, qui nullum in Ecclesia ordinem præteriisti, quem confusionis non honoris, maledictionis non benedictionis, participem non feceris. Ut enim de multis pauca et egregia loquamur; rectores sanctæ Ecclesiæ, videlicet archiepiscopos, episcopos, presbyteros non modo tangere sicut christos Domini non timuisti, quin sicut servos nescientes quid faciat Dominus eorum sub pedibus tuis calcasti; in quorum conculcatione tibi favorem ab ore vulgi comparasti, quos omnes nil scire, te autem omnia nosse judicasti, qua utique sententia, non ad

« Cum hactenus ex te ea quæ patris sunt expectarem, tibique in omnibus magna fidelium nostrum indignatione obedirem; percepi a te vicissitudinem, qualem oportebat ab eo qui vitæ regnique nostri perniciosissimus esset hostis. Nam cum in primis omnem hæreditariam dignitatem, quæ mihi ab illa sede debebatur, superbo ausu rapuisses, longius inde progrediens, regnum Italiæ pessimis artibus D ædificationem, sed ad destructionem uti studuisti,

alienare tentasti. Nec hoc contentus, in reverendis

simos episcopos, qui nobis velut dulcissima membra uniti sunt, manum mittere non timuisti, eosque superbissimis injuriis acerbissimisque contumeliis contra divina et humana jura, ut ipsi aiunt, exacerbasti. Quæ omnia cum ego quadam patientia dissimularem, tu hoc non patientiam, sed ignaviam

ut jure hoc B. Gregorium, cujus nomen tibi vindicasti, de te prophetasse credimus sic dicentem: Ex affluentia subjectorum plerumque animus prælati extollitur, et æstimat se plus omnibus nosse, cum se videt plus omnibus posse. Et nos quidem hæc omnia sustinuimus, dum apostolicæ sedis honorem servare studeremus; sed tu humilitatem nostram ti

morem fore intellexisti, ideoque et in ipsam regiam A non excepit. Tu ergo hoc anathemate, et omnium

episcoporum nostrorum judicio, et nostro damnatus, descende; vindicatam sedem apostolicam relinque; alius in sedem beati Petri ascendat, qui nulla violentiam religione palliet, sed B. Petri sanam doctrinam doceat. Ego Heinricus Dei gratia cum omnibus episcopis nostris tibi dicimus: Descende, descende.

potestatem, nobis a Deo concessam, exsurgere non timuisti, quam te nobis auferre ausus es minari; quasi nos a te regnum acceperimus; quasi in tua, et non in Dei manu, sit regnum vel imperium, qui Dominus noster Jesus nos ad regnum, te autem non vocavit ad sacerdotium. Tu enim his gradibus ascendisti, scilicet astutia, quod monachica professio abominatur, pecuniam pecunia, favorem favore, ferrum ferro; sedem pacis adisti, et de sede pacis pacem turbasti, dum subditos in prælatos armasti, dum episcopos nostros a Deo vocatos, tu non vocatus, spernendos docuisti, dum laicis ministerium eorum super sacerdotes usurpasti, ut ipsi deponant vel contemnant, quos ipsi a manu Dei per impositionem manuum episcopalium descendi acceperant. Me quoque, qui licet B puisset; utque episcopos a captivitate liberaret,

indignus inter Christos ad regnum sum unctus, tetigisti, quem sanctorum Patrum traditio soli Deo judicandum deponendumque commiserit. Ipse quoque verus papa B. Petrus clamat : Deum timete, regem honorificate (I Petr. 11). Tu autem, quia Deum non times, me constitutum ejus inhonoras. Unde B. Paulus ubi angelo de coelo, si alia prædicaverit, non pepercit, te quoque in terris alia docentem

Quæ litteræ (subdit annalista Saxo Eccardi) cum domno papæ in basilica Lateranensi sanctæ synodo præsidenti fuissent allatæ, et coram synodo palam recitatæ, tanta fit in Ecclesia commotio, ut legatus (Henrici) nisi inter apostolici pedes defensionem invenisset, membratim laniatus interiisset. Sequenti die dominus papa coram synodo declaravit qua mansuetudine regem de magnis criminibus corri

quanta suavitate rogasset et jussisset, quamtamque superbiæ amaritudinem recepisset. Deinde, cunctis acclamantibus, ne talis contumelia remaneret inulta, omnium consilio et consensu Henricum synodali judicio damnavit, regisque nomine et honore privavit, atque anathematis gladio percussit. B. Petre, apostolorum princeps, etc. Vide inter epistolas, supra.

[blocks in formation]

In quo Gilbertus Ravennas, Tebaldus Mediolanensis, aliique plures episcopi excommunicantur, anno Domini 1078.

:

(MANSI, Concil., XX, 503.)

amodo et usque in sæculum episcopali careat dignitate, apostolica censura censemus, et ut nullus successorum nostrorum suæ consecrationi aliquo modo consentiat, modis omnibus prohibemus, et perpetuo eum anathemate alligamus, nisi resipuerit, et digne Deo satisfecerit. Hugonem cardinalem tituli Sancti Clementis, tertio ab apostolica sede damnatum, eo quod aspirator et socius factus hæresis Cadaloi Parmensis episcopi, et iterum constitutus legatus apostolicæ sedis, hæreticis et Simoniacis, et ab apostolica sede damnatis se conjunxit, et tertio factus apostata et hæresiarcha, schismata et divisiones atque scissuras in Ecclesia Dei tentans eam scindere fecit, ab omni sacerdotali officio privamus, et tam ab ingressu et honore prædictæ Ecclesiæ, quam omnium Ecclesiarum, sub perpetua et irrevocabili sententia submovemus, et usque ad satisfactionem anathemate percutimus. Renovamus etiam excommunicationem a prædecessoribus nostris factam super Gaufredum archiepiscopum Narbonensem, et absque ulla recuperationis spe ab episcopali officio eum submo

(433) Anno ab Incarnatione Domini millesimo C sacerdotium schisma facere non abhorruit, ut septuagesimo octavo, pontificatus vero domini Gregorii papæ VII anno 5, celebravit ipse dominus Gregorius papa synodum, ubi interfuere archiepiscopi et episcopi diversarum urbium fere numero centum, nec non et abbatum ac diversorum ordinum clericorum et laicorum innumerabilis multitudo. In qua apostolica constituta corroborans, multa quæ corrigenda erant correxit, et quæ corroboranda firmavit. Inter cætera namque in fine synodalis absolutionis hæc annexuit, et perpetuæ memoriæ pro posteris scribenda mandavit, ita dicendo Tebaldum (Theobaldum) dictum archiepiscopum Mediolanensem, et Ravennatem Gilbertum, inaudita hæresi et superbia adversus hanc sanctam catholicam Ecclesiam se extollentes, ab D episcopali omnino suspendimus et sacerdotali officio, et olim jam factum anathema super ipsos innovamus. Arnulphum Cremonensem publice coram nostra præsentia convictum et confitentem se Simoniacum, ab omni episcopali officio absque spe recuperationis deponimus, et usque ad dignam satisfactionem anathemate percutimus. Rolandum vero Tarvisiensem, qui pro adipiscendo episcopatus honore subdolus factus legatus inter regnum et (433) Dantur variantes ex cod. Mutin.

vemus.

De causa regis [deest Henrici et aliorum]
Henrici, et aliorum.

A re. Episcopos vero qui acceptis epistolis nostris, aut cognitis, neque per se, neque per canonicam excusationem ad præsentem synodum venerunt, ab episcopali suspendimus officio, et quicunque eorum, seu episcopus sive presbyter, prædictis Nortmannis, donec excommunicati fuerint, divinum officium fecerit, a sacerdotali officio perpetuo submovemus. Abbati Farfensi octo similiter dierum inducias concedimus; post quem terminum, nisi ad emendationem venerit, excommunicamus, et ei corpus et sanguinem Domini interdicimus, abbatisque ordine in perpetuum carere eum censemus.

Et quoniam lis et perturbatio (litem et perturbationem) regni in maximum sanctæ Ecclesiæ periculum et detrimentum quotidie redundare cernimus [lege cernuntur], placet nobis elaborare pro viribus, quatenus idonei tam religione quam etiam scientia pollentes nuntii e latere apostolicæ sedis ad partes illas mittantur, qui omnes religiosos et justitiæ amatores in Teutonici regni partibus commorantes clericalis et laicalis ordinis viros et ad hoc opus idoneos convocent, cum quibus (Domini gratia præeunte aut finem et pacem juste componant, aut veritate præcognita, cui parti magis justitia faveat, ad plenum addiscere valeant; quatenus pars injusta B desistat, et apostolica auctoritate munita, justitia vigoris et auctoritatis robur obtineat. Verum quoniam nonnullos diabolico instinctu collectos, tyrannidis suæ facibus accensos, turpis lucri avaritiæ mancipatos, discordiam potius quam pacem fieri et videre desiderantes, fore non ignoramus; statuimus ut nulla unquam persona alicujus potentiæ, sive rex, aut archiepiscopus, episcopus, dux, comes, marchio, sive miles, aliqua præsumptione, temerariove ausu, fraude, dolove, seu aliqua perturbatione, legatis nostris obsistere et contraire, ne justitiam et finem componant, pertentent. Quicumque autem temerario ausu (quod non optamus) hujus nostræ constitu

Et quoniam Dei judicio nonnullos naufragio perire cognoscimus, et eos quasi legali jam jure diabolico imo instinctu, ab his quibus misericorditer sublevari et consolari deberent deprædari conspicimus, statuimus et sub anathematis vinculo, ut a prædecessoribus nostris statutum est, jubemus ut quicunque naufragum quemlibet, et bona illius invenerit, secure tam eum quam omnia sua (bona sua) dimittat. Ordinationes vero illorum qui ab excommunicatis sunt ordinati, sanctorum Patrum sequentes vestigia, irritas fieri censemus. Iterum sanctorum prædecessorum nostrorum statuta tenentes, eos qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus, et ne sibi fidelitatem observent omnibus modis prohibemus. Item: Et quoniam multos, peccatis nostris exigentibus, pro causa excommunicationis perire quotidie cernimus, par

partim timore, partim etiam necessitate, devicti misericordia, anathematis sententiam ad tempus, prout possumus, opportune temperamus. Apostolica namque auctoritate anathematis vinculo hos subtrahimus, videlicet uxores, liberos, servos, ancillas, seu mancipia, nec non rusticos et servientes, et omnes alios qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur, et illos qui ignoranter excommunicatis communicant, seu illos qui communicant cum eis qui communicant excommunicatis. Quicumque autem aut orator, sive peregrinus, aut viator in terram excommunicatorum devenerit, ubi non possit emere, vel non habet unde emat, ab excommunicatis accipiendi licentiam damus. Et si quis excommunicatis pro sustentatione, non superbiæ sed humanitatis causa, aliquid dare voluerit, fieri non prohibemus.

tionis violator exstiterit, legatisque nostris ad C tim ignorantia, partim etiam nimia simplicitate, hanc pacem componendam euntibus prænominatis fraudem opponere tentaverit, vinculo eum anathematis alligamus, et non solum in spiritu, verum etiam et in corpore et omni prosperitate hujus vitæ apostolica potestate innodamus, et victoriam ejus in armis auferimus; ut sic saltem confundantur, et duplici confusione et contritione conterantur. Item Rainario vero Ugizzoni (Rainerio vero Vidicionis) filio inducias trium hebdomadarum damus. Quod si in spatio isto coram præsentia nostra aut per se aut per legatos suos justitiam facere noluerit, eo quod fratrem suum manu sua interemit, et multa perjuria ut scelestus incurrere non abhorruit, et cognatam suam et pupillos, liberos utique fratris sui, castra eorum diripiendo et prædia, contra periculum animæ suæ vexare non desinit. Transacto prænominato termino anathemate eum alligando percutimus. Et filium comitis.... datis induciis usque in Palmas simili excommunicatione innodamus, eo quod Lucensem Ecclesiam quiete manere sua diripiendo minime permittit. Excommunicamus (Leo episcopus Ostiensis, lib. 111.) omnes Nortmannos, qui invadere terram Sancti Petri laborant, videlicet marchiam Firmanam, ducatum Spoletanum, et eos qui Beneventum obsident, et qui invadere et deprædari nituntur Campaniam et maritimam, atque Sabinos, nec non et qui tentant urbem Rom anam confunde

D

Actum Romæ in ecclesia Domini Salvatoris quinto Nonas Martii, indictione prima.

NOTE SEVERINI BINII.

Concilium. His actis synodalibus redarguitur Marianus Scotus in Chronico, scribens Gregorium in hac synodo Henricum regem regno privasse, illudque in Rodulphum Sueviæ ducem transtulisse. Nam nonnisi post biennium a Saxonibus et principibus imperii electus auctoritate Gregorii confirmatus fuit, ut infra dicemus in concilio Romano VII synodica epistola de rebus in hac synodo gestis extra supra lib. v, epist. 15.

CONCILIUM ROMANUM V,

Celebratum anno Domini 1078,

PRO RESTAURATIONE SANCTÆ ECCLESIÆ. (MANSI, Concil., XX, 507.)

(434) Anno ab Incarnatione Domini millesimo se- A ptuagesimo octavo, pontificatus vero domini Gregorii septimi papæ sexto, tertio (tertio decimo) Kalendas Decembris, indictione secunda, celebrata est synodus Romæ in ecclesia Sancti Salvatoris pro restauratione sanctæ Ecclesiæ. In qua inter alia excommunicatus est Constantinopolitanus imperator, aliique qui subscripti habentur. Juraverunt quoque legati Henrici et Rodulphi, quisque pro domino suo, quod nullis dolis colloquium legatorum sedis apostolicæ in Teutonico regno habendum impedient. Constituta etiam sunt illic ad utilitatem sanctæ Ecclesiæ quædam capitula quæ in sequentibus deno

tantur:

De Teutonicis contradicendis, ne prædia ecclesiastica a regibus data, sive ab invitis episcopis, detineant. B Ut iterum excommunicentur illi quorum culpa colloquium remansit.

Narbonensis archiepiscopus iterum excommunicetur. Et alii qui ab Amato episcopo sunt excommunicati. Comes sancti Egidii excommunicetur propter uxo

rem.

Et idem monasterium, si fuerit in potestate comitis. Monasterium Sancti Benedicti montis Cassini defendatur ab omnibus Nortmannis.

Ut contradicatur ne aliquis accipiat investituram Ecclesiarum De manibus laicorum.

Et ne præbendæ vel officia ecclesiastica vendantur. De consanguinitate.

De Simoniacis.

De castitate clericorum.

De falsis ordinationibus.

De falsis pænitentiis.

Qualiter vera pænitentia detur

De decimis a laicis injuste detentis.

De patriarcha Aquileiensi.

De patriarcha Gradensi.

De imperatore Constantinopolitano.

De festivitatibus pontificum Romanorum celebrandis. De abstinentia Sabbati.

De Judæis non præponendis Christianis.

De sancti Petri hæreditate occultata.

Ut nullus pænitens suscipiatur sine litteris episcopi sui, nisi forte fuerit episcopus mortuus vel excommunicatus.

Ut nullus abbas decimas et primitias sine auctoritate Romani pontificis seu episcopi consensu, in cujus diœcesi habitat, detineat.

Ut nullus episcopus gravamen, seu servile servitium, ex usu abbatibus imponat.

Ut sacerdotes sine licentia sui episcopi, et monachi de notis monasteriis sine licentia suorum abbatum, non recipiantur.

(434) Dantur variantes ex cod. Mutin.

(435) Hæc desunt in chronico Virdunensi Hugonis Flav.

C

Ut episcopi qui consenserint fornicationem vel incestum in suis parochiis a suo officio suspendantur. Ut omnes episcopi firmamentum faciant, ne prædia ecclesiastica vendant.

Ut nulli episcopi prædia Ecclesiæ in beneficium tribuant sine consensu papæ, si de sua sunt consecratione. Cæteri autem sine consensu archiepiscopi sui et fratrum suorum hoc idem non præsumant; si autem præsumpserint, ab officio suo suspendantur, et quod venditum est vel datum beneficium Ecclesiæ reddatur, omnino evacuata omni venditione, vel in beneficium traditione.

Ut omnes episcopi artes litterarum in suis Ecclesiis doceri faciant, et ornamenta Ecclesiæ sine certa utilitate, aut gravi necessitate, nullo modo nulloque ingenio Ecclesiis subtrahant, ne periculum sa crilegii, quod absit, incurrant.

Ut annuntietur laicis cum quanto periculo animæ suæ decimas detinent, et Ecclesias possident.

Ut qui certam partem in solemni missa volunt habere, aliquid procurent offerre.

Decreta quædam in hac synodo facta: multa enim desiderantur, quorum tantum tituli habentur.

I. Quicunque militum, vel cujuscunque ordinis vel professionis persona, prædia ecclesiastica a quocunque rege, seu sæculari principe, vel ab episcopis invitis seu abbatibus, aut ab aliquibus ecclesiarum rectoribus susceperit, vel suscepit, vel invasit, vel etiam de rectorum depravato seu vitioso eorum consensu tenuerit, nisi eadem prædia Ecclesiis restituerit, excommunicationi subjaceat.

Si quis Nortmannorum (435), vel quorumlibet hominum, prædia monasterii Sancti Benedicti montis Cassini invaserit, vel quascunque res ejusdem monasterii injuste abstulerit, et bis vel ter admonitus non emendaverit, excommunicationi subjaceat, donec resipiscat, et Ecclesiæ satisfaciat.

II. Quoniam investituras Ecclesiarum contra statuta sanctorum Patrum a laicis personis in multis partibus cognovimus fieri, et ex eo plurimas perturbationes in Ecclesia oriri (436), ex quibus Christiana religio conculcatur; decernimus ut nullus clericorum investituram episcopatus; vel abbatiæ, vel ecclesiæ, de manu imperatoris, vel regis, vel alicujus laicæ personæ, viri vel feminæ, suscipiat.

Quod (437) si præsumpserit, recognoscat investituram illam apostolica auctoritate irritam esse, et se usque ad condignam satisfactionem excommunicationi subjacere.

(436) In Ecclesia imo ruinam sanctæ religionis oriri. (437) Hæc quoque desiderantur in eodem Chronico.

« PoprzedniaDalej »