Obrazy na stronie
PDF
ePub

.

perennem meritorum dotem cum hæreditate inno- A
centiæ misit ad posteros. » Et post pauca: « Quis
enim sanctum esse dubitet quem apex tantæ digni-
tatis attollit? in quo si desint bona acquisita per me-
ritum, sufficiuntur quæ a loci decessore præstantur,
Aut enim claros ad hæc fastigia erigit, aut eos qui
eriguntur illustrat. » Quapropter quos sancta Ecclesia
sua sponte ad regimen vel imperium deliberato con-
silio advocat, [is] non pro transitoria gloria, sed
pro multorum salute, humiliter obediant, et semper
caveant quod beatus Gregorius in eodem Libro Pas-
torali testatur: Apostatæ quippe angelo similis effi-
citur, dum homo hominibus esse simul [f., similis]
dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum in
tumorem superbiæ culmine potestatis excrevit. Per
humilitatem quippe prælatus est, per superbiam
reprobatus, Domino attestante, qui ait Nonne cum
esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in
tribubus Israel ?(I Reg. xv.) Et paulo inferius: Miro
autem modo cum apud se parvulus, apud Dominum
magnus; cum vero apud se magnus apparuit, apud
Dominum parvulus fuit. Vigilanter quoque retineant
quod Dominus in Evangelio dicit: Ego gloriam
meam non quæro (Joan. VIII); et Qui vult inter
vos esse primus, sit omnium servus (Marc. x). Hono-
rem Dei semper suo præponant, justitiam unicuique
suum servando jus amplectantur atque custodiant;
non eant in consilio impiorum, sed religiosis sem-
per acquiescendo corde adhæreant; sanctam Ec-
clesiam non quærant sicut ancillam sibi subjicerec
vel subjugare, sed permaxime oculos illos, videlicet
Domini sacerdotes, magistros et patres recogno-
scendo decenter studeant honorare. Nam si carnales
patres et matres honorare jubemur, quanto magis
spirituales? Et si ille qui carnali patri vel matri
maledixerit morte multandus est, quid ille qui male-
dicit spirituali patri vel matri meretur? Non carnali
amore illecti studeant filium suum gregi, pro quo
Christus sanguinem suum fudit, præponere, si
meliorem illo et utiliorem possunt invenire; ne, plus
Deo diligendo filium, maximum sanctæ Ecclesiæ
inferant detrimentum. Patenter enim Deum et proxi-
mum (sicut Christianum oportet) non amare con-
vincitur, qui tantæ utilitati, tamque necessariæ
sanctæ matri Ecclesiæ (prout melius potest) negligit D
providere. Hac namque virtute, id est charitate,
neglecta, quidquid boni aliquis fecerit omni salutis
fructu carebit. Hæc itaque humiliter agendo, et
amorem Dei et proximi, sicut oportet, servando,
præsumant de illius misericordia, qui dixit : Discite
a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. x1).
Quem si humiliter imitati fuerint, de regno servili et
transituro ad regnum veræ libertatis et æternitatis
transibunt.

Data Idibus Martii.

EPISTOLA XXII.

AD A... FILIAM.
(Anno 1081.)

Monet ut terrena despiciat, cœlestiaque appetat. Hortatur ut regis conjugis animum ad amorem divinum attrahere, sanctæ Ecclesiæ quantum potest prodesse, omniaque charitatis opera sectari studeat.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, A.... dilectissimæ in Christo filiæ, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia ob reverentiam beati Petri apostolorum principis rogasti ut litteras manu nostra scriptas excellentiæ tuæ mittamus, devotioni tuæ acquievimus. His etiam te monemus ut summopere procures quæ sunt terrena et transitoria despicere, et cœlestia æterB naque semper appetere. Scribe in corde tuo quia summa regina cœæli, quæ super omnes choros angelorum exaltata esse creditur, quæ est decus et gloria omnium mulierum, imo salus et nobilitas omnium electorum; quia illa sola meruit virgo et mater edere naturaliter Deum et hominem, caput et vita omnium bonorum; in terris non dedignata est pauperem vitam gerere, et in omni sancta humilitate se custodire. Quanto enim hujus vitæ gloria quæritur, tanto minus futuræ desideratur. Illa enim mulier vere apud Deum regina dicitur, quæ mores suos in timore et amore Christi moderatur. Inde fit ut sanctæ mulieres, licet in hac vita fuerint pauperculæ, in cœlo et in terra glorificentur; et multæ sæculares, etiam reginæ vel imperatrices, apud Deum et homines nec bonam famam habere mereantur. Rogamus ergo te atque precipimus ut semper studeas animum domini tui regis charissimi filii nostri ad timorem et amorem Dei attrahere, sanctæque Ecclesiæ pro tuo posse prodesse, pauperes, orphanos, viduas, omnesque injuste oppressos defendere, omnibus clericis et monachis maxime religiosis reverentiam exhibere, mortem carnis præ oculis tuis semper habere, ut timorem (403) animæ merearis (404) evadere. Eleemosynis et orationibus studium impende, et admonitionem libenter accipe; et illud semper in corde tuo revolve: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Ecclei. 11); et : Omnis qui se exaltat humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV). Omnipotens et misericors Deus, a quo cuncta bona procedunt, meritis beatæ Mariæ genitricis Dei, per auctoritatem quam dedit beato Petro apostolorum principi te a cunctis peccatis tuis absolvat, mentem tuam semper custodiat, eamque vera charitate repleat, et ad vitam perducat

æternam.

EPISTOLA XXIII.

AD EPISCOPUM ALBANENSEM, ET PRINCIPEM
SALERNITANUM.

(Anno 1081.)

Jubet Gallis præcipiant ut unaquæque domus pro

(403) Scribendum arbitror tumorem: omnia enim vergunt ad humilitatem.

(404) Forte mortem. HARD.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis nostris P..... Albanensi episcopo, et G..... principi Salernitano legatis nostræ apostolicæ sedis in Gallias, salutem et apostolicam benedictionem.

censu denarium unum annuatim solvat beato Petro; A gnoscunt Patrem et pastorem suum more antiquo. et Caroli imperatoris erga Romanam Ecclesiam Nam Carolus imperator (sicut legitur in tomo ejus, munificentiam ostendit. qui in archivo ecclesiæ Beati Petri habetur) in tribus locis annuatim colligebat mille et ducentas libras ad servitium apostolica sedis, id est Aquisgrani, apud Podium Sanctæ Mariæ, et apud Sanctum] Ægidium; excepto hoc quod unusquisque propria devotione offerebat. Idem vero magnus imperator Saxoniam obtulit beato Petro, cujus eam devicit adjutorio, et posuit signum devotionis et libertatis, sicut ipsi Saxones habent scriptum, et prudentes illorum satis sciunt.

Vobis commissa negotia non latent etiam vos, ita ac si nostra, imo quia nostra ibi in vobis præsentia est, cuncta digne peragite. Dicendum autem est omnibus Gallis, et per veram obedientiam præcipiendum ut unaquæque domus saltem unum denarium annuatim solvat beato Petro, si eum reco

LIBER (405)

EPISTOLA PRIMA.

AD ARCHIEPISCOPUM ROTOMAGENSEM.

(Anno 1081.)

NONUS REGISTRI.

Arguit quod nec ipse ejus suffraganei, ad apostolorum limina venerint, nec legatos apostolicos adierint, et pallium a sede apostolica non postularit. Quare prohibet, ne deinceps episcopum vel sacerdotem ordinet, vel ecclesias consecret, donec pallium impetrarit.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, WILLELMO Rotomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

B tuos monemus ut præfatam culpam summopere emendare procuretis, ne, si negligentes, ut hactenus, in hoc exstiteritis, potestatem beati Petri per nos quanto dilatiorem, tanto severiorem pro contemptu experiamini.

C

Litteræ quas nobis misisti, satis devotionis prætendunt, sed ad earum fidem rei penitus testimonium deest. Si enim ita se res haberet, non, quemadmodum suffraganei tui, etiam tu ipse apostolorum limina visera tanto tempore parvipendisses. Ex quo enim nos, licet indignos, ad hujus sedis curam dignatio divina provexit, neminem vestrum nos vidisse recordamur. Quod tamen in eo minus mirandum videtur, quia legatos nostros, qui propius vos sunt, adire non multum curatis. Qui vero labor, aut quæ difficultas præ aliis dissuasit vobis per tantum spatii beatum Petrum negligere, cum ab ipsis mundi finibus etiam gentes noviter ad fidem conversæ studeant annue tam mulieres quam viri ad eum venire? Illud quoque, nisi nos apostolica mansuetudo detineret, profecto severius in te jam animadversum sensisses, quod huc usque præclarius tuæ dignitatis insigne, videlicet pallium, ab apostolica sede pro more acquirere postposuisti. Te ipsum namque non ignorare D putamus, quam districte sanctorum Patrum censura in eos judicandum statuerit, qui post consecrationem suam per tres continuos menses pallium, quod sui sit officii, obtinere tepuerint.

Proinde apostolica tibi præcipimus auctoritate ut, quia sanctorum Patrum statuta parvipendisti, nullum deinceps episcopum vel sacerdotem ordinare, seu ecclesias præsumas consecrare, donec honoris tui supplementum, pallii videlicet usum, ab hac sede impetraveris. De cætero tam te quam et suffraganeos

EPISTOLA II.

AD ALPHONSUM REGEM CASTELLE.
(Anno 1081.)

Ostendit se multorum odium propter veritatem et ju-
stitiam incurrisse, eaque de causa eosdem sibi de-
trahere. Laudat quod in ecclesiis ejus regni secun-
dum morem Romanæ Ecclesiæ divina officia cele-
branda curet. De ejus uxore et abbatia Sancti Se-
cundi per legatos se responsurum, ait. Quemdam
in archiepiscopum eligendum scientia carentem re-
spuit, et alium de consilio legati eligi mandat. Mo-
net ne in regno suo Judæos Christianis dominari
permittat. De munere ad se a rege misso gratias
agit, eique et fidelibus ejus omnium peccatorum ab-
solutionem impartitur.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, ALPHONSO glorioso regi Hispaniæ, salutem et apostolicam benedictionem.

Non ignorat prudentia tua mentiri peccatum esse, si et de otioso verbo in districto examine exigenda est ratio. Sed ne mendacium quidem ipsum quod fit pia intentione pro pace, a culpa penitus immune esse probari potest. Hæc idcirco prælibavimus ut, cum in cæteris illud peccatum esse non dubitaveris, in sacerdotibus quasi sacrilegium conjicias; et quod tibi dirigimus, ita in re esse teste veritate cognoscas. Non nos latet multa de nostris factis ac dictis tuis auribus sinistra interpretatione deferri. Unde et pro nobis in notitiam dilectionis tuæ obtrectantibus respondere non alienum putavimus. Peccatorem me esse, sicut verum est, confiteri minime piget. Verum si causa odii vel detractionis eorum qui in nos fremunt, subtiliter investigetur, profecto non tam alicujus iniquitatis meæ intuitu, quam ex veritatis assertione, injustitiæque contradictione, illos in nos exarsisse patebit. Quorum quidem servitia et largissima munera nos satis abundantius multis antecessoribus nostris habere potuimus, si, ad periculum

(405) Cum desint indictiones et dies mensium, vix certo potest annus designari. 3

est Judæis Christianos supponere, ac hos illorum judicio subjicere, nisi Ecclesiam Dei opprimere, et Satanæ synagogam exaltare; et dum inimicis Christi velis placere, ipsum Christum contemnere? Caveas itaque, fili, hoc facere Domino et Creatori tuo, quod non impune fieri tibi sustineres a servo tuo. Memento honoris et gloriæ quam tibi super omnes Hispaniæ reges misericordia Christi concessit; atque illius voluntatem tuis actibus quasi formam adhibendo, mutuam vicem in cunctis ei rependere stude: imo, ut hic et in futuro exaltari merearis, te in omnibus illi submittere semper memineris. Valde quippe indignum est ei unum hominem, videlicet teipsum, perfecte non subjicere, qui tibi ultra mille hominum millia subjecit, et judicio tuo commisit. De cætero regiæ munificentiæ tuæ gratulamur, cujus animi devotionem in eo plane satis agnoscimus, atque agnoscentes amplectimur, quod quanti beatum Petrum fecerit ex dono patenter ostendere voluit. Et certe cum tui cordis amorem munus illud per se satis sufficienter ostendat, tum etiam tuæ fidei meritum illud ipsum mutua vice longe vero magis commendat, multisque gentibus e cunctis mundi partibus ad gremium matris sanctæ Romanæ Ecclesiæ venientibus ad honorem tuum clare manifestat. Et quidem licet illud munus tam amplum et magnificum fuerit, ut et te regem dare, et B. Petrum recipere convenienter decuerit; tamen in illo animi tui devotionem multo magis amplectimur, quæ quanti beatum Petrum fecerit ex dono patenter ostendit. Eo igitur, ut dignum est, decenter suscepto, donum quod, Domino largiente, sedes habet apostolica, sinceræ tuæ devotioni remittit.

il orum et nostrum, veritatem silere malitiamque A exercere ulterius, nullatenus sinas. Quid enim ipsorum dissimulare maluissemus. At nos certe ex hujus vitæ termino, et temporalium commodorum qualitate perpendentes nunquam melius quemquam posse episcopum nominari, quam cum persecutionem patitur propter justitiam (Matth. v), decrevimus potius divinis mandatis obtemperando pravorum inimicitias incurrere, quam illis male placendo iram Dei provocare. Nunc ad industriam tuam sermonem vertimus, charissime fili. Noverit excellentia tua, dilectissime, illud unum admodum nobis, imo clementiæ divinæ, placere, quod in ecclesiis regni tui matris omnium sanctæ Romanæ Ecclesiæ ordinem recipi, et ex antiquo more celebrari effeceris. Denique in illo quem hactenus tenuisse videmini, sicut suggerentibus religiosis viris didicimus, quædam B contra catholicam fidem inserta esse patulo convincuntur. Quæ cum relinquere, et ad priscam consuetudinem, scilicet hujus Ecclesiæ, reverti deliberasti, non dubie te beatum Petrum patronum optare, et subditorum tuorum salutem, coelesti gratia inspirante, sicut regem decet, curare monstrasti. Quod tamen gaudium de sapientia tua multo cumulatius referimus, cum tuæ humilitatis illustrem famam memoriæ interdum reducimus, et eam virtutem quæ cum regia potentia vix aut rarissime capi sub uno domicilio consuevit, in corde tuo immorari consideramus. Cæterum quod de uxore tua et de abbatia Sancti Secundi postulasti, competentius responderi per filium nostrum Richardum sanctæ Romanæ Ec clesiæ cardinalem et legatum, et fratrem Simeonem episcopum, arbitrati sumus; de illa autem persona quæ in archiepiscopum fuerat eligenda, dicimus : licet satis prudens et liberalis videatur, tamen (quemadmodum nobis notum est, et litteræ tuæ non negant disciplinæ fundamento, videlicet litteralis scientiæ peritia, indiget. Quæ virtus quam sit non modo episcopis, verum etiam sacerdotibus necessaria, ipse satis intelligis, cum nullus sine ea aut alios docere aut sese possit defendere. Quapropter serenitatem tuam studere oportet ut cum consilio præfati legati nostri Richardi Massiliensis abbatis aliorumque religiosorum virorum eligatur inde, si inveniri potest; sin autem, aliunde expetatur talis persona cujus religio et doctrina Ecclesiæ vestræ et regno decorem conferat et salutem. Neque vero te pigeat aut pudeat extraneum forte, vel humilis sanguinis virum, dummodo idoneus sit, ad Ecclesiæ tuæ regimen, quod proprie bonos exoptat, adscire, cum Romana respublica, ut paganorum tempore, sic et sub Christianitatis titulis inde maxime, Deo favente, excreverit, quod non tam generis aut patriæ nobilitatem, quam animi et corporis virtutes perpendendas adjudicavit. Quoniam autem sicut de bonis gloriæ tuæ merito congratulari, ita et de his quæ non conveniunt a te fieri dolere, ac ex merito inhibere compellimur, dilectionem tuam monemus ut in terra tua Judæos Christianis dominari, vel supra eos potestatem

C

D

Omnipotens Deus, omnium rerum creator et rcctor, omniumque dignitatum ineffabilis dispositor, qui dat salutem regibus, meritis altissimæ domina genitricis Dei Mariæ, omniumque sanctorum, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli nobis licet indignis per eos qualicunque commissa, te tuosque fideles in Christo ab omnibus peccatis absolvat, detque tibi victoriam de inimicis visibilibus et invisibilibus. Mentem tuam semper illuminet, ut, ejus bonitatem et humanam fragilitatem diligenter perspiciendo, mundi gloriam despicias, et ad æternam beato Petro duce pervenias.

EPISTOLA III.

AD EPISCOPUM PATAVIENSEM ET ABBATEM HIRSAUGIENSEM.

(Anno 1081).

Significat defuncto Rodulpho rege omnes sibi persuadere ut Henricum in gratiam recipiat. Monet ut Mathildem certiorem faciant an ab eis præsidium contra Henricum exspectare debeat; et ducem Welphonem aliosque moneant ut fidem beato Petro servent, atque omnes hortentur ne regis electio temere fiat, sed Deum exorent ut inimici resipiscant, et Ecclesiæ suæ defensorem tribuat. In sacerdotes belli tempore rigorem canonicum temperandum esse ait. In synodo se omnes excommunicatos iterum excommunicasse.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei,

di

lecto in Christo fratri et coepiscopo, Pataviensi A propter fundendæ sunt frequentissimæ orationes, A....... et venerabili Hirsaugiensi abbati W. .... salutem et apostolicam benedictionem.

Prudentiæ vestræ ex hoc satis gratulamur, quia, sicut oportebat, nuntiare nobis vera summopere studuistis, præsertim cum multa et varia ex partibus vestris apud nos referantur. Notificamus autem dilectioni vestræ, pene omnes nostros fideles, audita voce (406) Rodulphi beatæ memoriæ regis, niti ad hoc nos crebris adhortationibus flectere, ut Henricum jampridem, sicut scitis, plura facere nobis paratum, cui ferme omnes Italici favent, in gratiam nostram recipiamus adjicientes, si ille in Italiam, pro velle et conatu suo non valens nobiscum habere pacem, contra sanctam Ecclesiam venerit, ex vobis frustra sperandum fore auxilium. Quod quidem si nobis, B qui illius superbiam parvipendimus, deficiat, non adeo grave videtur. Si vero filiæ nostræ Mathildi, cujus militum animos ipsi perpenditis, a vobis suffragatum non fuerit, quid aliud restat, nisi ut, cum sui resistere recusaverint, quam utique hac in re pro insana habent, ipsa vel coacta paci illius acquiescat, aut quidquid possidere videtur amittat? Quamobrem summopere niti vos oportet eam certam reddere an ex vobis præsidium exspectare firmiter debeat. Si Henricus forte Longobardiam intraverit, admonere etiam te, charissime fratrer, volumus ducem Welphonem ut fidelitatem beato Petro faciat, sicut coram imperatrice Agnete et episcopo Cumano mecum disposuit concesso sibi post mortem patris ejus beneficio. Illum enim totum in gremio beati Petri desideramus collocare, et ad ejus servitium specialiter provocare. Quam voluntatem si in eo, vel etiam in aliis potentibus viris amore B. Petri pro suorum peccatorum absolutione ductis, cognoveris, ut perficiant elabora, nosque certos reddere diligenter procura. Hac enim fiducia, ut Italici remoti ab Henrico nobis, imo B. Petro fideliter adhæreant, Deo adjuvante, efficere credimus. Præterea admonendi sunt omnes in partibus vestris Dominum timentes, ac sponsæ Christi libertatem diligentes, ut non aliqua gratia suadente aut ullo metu cogente, properent eam temere personam eligere, cujus mores et cætera quæ regi oportet inesse a suscipienda Christianæ religionis defensione et cura discordent. D Melius quippe fore arbitramur ut aliqua mora secundum Dominum ad honorem sanctæ Ecclesiæ provideatur idoneus, quam nimium festinando in regem aliquis ordinetur indignus. Scimus quidem quod fratres nostri longo certamine diversisque perturbationibus fatigantur; nobilius tamen esse dignoscitur multo tempore pro libertate sanctæ Ecclesiæ decertare, quam miseræ ac diabolicæ servituti subjacere. Certant namque miseri, scilicet membra diaboli, ut ejusdem misera servitute opprimantur. Certant econtra membra Christi ut eosdem miseros ad Christianam libertatem reducant. Qua

C

et largissimæ dandæ eleemosynæ, omnibusque modis Redemptor noster exorandus ut inimici nostri, quos suo præcepto diligimus, resipiscant, et ad gremium sanctæ Ecclesiæ redeant, suæque sponsæ, pro qua mori dignatus est, defensorem et rectorem, sic ut eam decet, clementer tribuat. Nisi enim ita obediens et sanctæ Ecclesiæ humiliter devotus ac utilis, quemadmodum Christianum regem oportet, et sicut de Rodulpho speravimus, fuerit, procul dubio ei non modo sancta Ecclesia non favebit, sed etiam contradicet. De prædicto enim Rodulpho rege quid sancta Romana Ecclesia speraverit, et quid ille promittebat, tu ipse, frater charissime, satis cognoscis. Providendum est ergo ut non minus ab eo qui est eligendus in regem, inter tot pericula et labores sperare debeamus. Qua de re quid promissionis juramento sancta Romana Ecclesia ab illo requirat, in sequenti significamus.

Juramentum regis.

<< Ab hac hora et deinceps fidelis ero per rectam fidem beato Petro apostolo ejusque vicario papæ Gregorio qui nunc in carne vivit et quodcunque mihi ipse papa præceperit, sub his videlicet verbis : Per veram obedientiam, fideliter, sicut oportet Christianum observabo. De ordinatione vero ecclesiarum, et de terris vel censu quæ Constantinus imperator, vel Carolus, sancto Petro dederunt, et de omnibus ecclesiis vel prædiis quæ apostolicæ sedi ab aliquibus viris vel mulieribus aliquo tempore sunt oblata vel concessa, et in mea sunt vel fuerint potestate, ita conveniam cum papa, ut periculum sacrilegii et perditionem animæ meæ non incurram; et Deo sanctoque Petro, adjuvante Christo, dignum honorem et utilitatem impendam; et eo die quando illum primitus videro, fideliter per manus meas miles sancti Petri et illius efficiar. » Verum quoniam religionem tuam apostolicæ sedi fidelem et promissis tenemus et experimentis non dubitamus, de his si quid minuendum vel augendum censueris, non tamen prætermisso integro fidelitatis modo, et obedientiæ promissione, potestati tuæ, et fidei quam beato Petro debes, committimus. Quod vero de sacerdotibus interrogastis, placet nobis ut impræsentiarum, tum propter populorum turbationes, tum etiam propter bonorum inopiam, scilicet quia paucissimi sunt qui fidelibus Christianis officia religionis persolvant, pro tempore rigorem canonicum temperando, debeatis sufferre. De his namque pacis et tranquillitatis tempore, quod, Domino miserante, cito futurum credimus, convenientius tractari pleniusque poterit canonicus ordo servari. Cæterum de Buggone, cujus malitiam significastis, necdum tantam potestatem videlicet absolvendi sibi tam temere commisisse, nec etiam recordamur nos aliquando eum vel sermone vel visu notum habuisse. In sancta quidem synodo quam nuper Deo auctore celebravimus, om

(406) Nece, morte Marianus Scotus et Bertoldus, anno 1080.

nes excommunicatos usque ad condignam satisfa- A sit obtinere perpetuam. De novis ultramontanis nihil ctionem rursus excommunicavimus, et fratrum mul- certi habemus, excepto quod Henricum nunquam se titudinem qui aderant rogavimus, ut misericordiam infelicius habuisse pene omnes illinc advenientes Dei quotidie exorent, quatenus illos per veram pœni- affirmant. tentiam ad gremium sanctæ matris Ecclesiæ reducat, eisque in bono perseverantiam tribuat. Nullius enim hominis perditionem quærimus, sed omnium salutem in Christo desideramus.

EPISTOLA IV.

AD ABBATEM CASSINENSEM.

(Anno 1081).

Ut exploret an Robertus dux apostolicæ sedis auxilio venturus sit, et an quadragesimali tempore, quo a militia vacure solebat, aliquod apostolicæ sedis oppidum in officio continere velit. Ducem moneri vult, ut nepotem suum ab invasione terrarum sancti Petri compescat.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili abbati Cassinensi D..... [ Desiderio, sic et in cod. Mutin.] salutem et apostolicam benedictio

nem.

B

EPISTOLA V.

AD HUGONEM DIENSEM EPISCOPUM.

Cum legatus episcopos Nortmannos, quia synodo ad quam vocabantur præsto non fuerant, deposuisset, præcipit ei ut eos restituat, ne regem Angliæ, qui in sedem apostolicam præ cæteris regibus obsequentior erat, exasperet; et jubet ut erga omnes ejus subditos mitius agat. Quod idem vult erga milites quosdam, qui ad Simoniacos et fornicarios clericos coercendos auxilium legato tulerant observari.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus HUGONI Diensi episcopo, et A... salutem et apostolicam benedictionem.

Perlatum nobis est quod religio vestra omnes Nortmannorum pontifices, præter Rothomagensem, ipsumque Culturensem abbatem, quem nos restituimus, ad concilium invitatos suspendit. Quos tamen, sicut nobis suggestum est, non tam inobedientia quam metus regis Francorum, scilicet quia secure venire nequibant, subtraxit. Qua in re prudentia tua quid nobis videatur advertat. Rex Anglorum licet in quibusdam non ita religiose, sicut optamus, se habeat (407); tamen in hoc quod ecclesias Dei non destruit neque vendit, et pacem justitiamque in subditis suis moderari procurat; et quia contra apostolicam sedem, rogatus a quibusdam inimicis crucis Christi pactum inire, consentire noluit; presbyteros uxores, laicos decimas quas detinebant, etiam juramento dimittere compulit; cæteris regibus se satis probabiliorem ac magis honorandum ostendit: unde non indignum debet existimari potestatem illius mitius esse tractandam, atque, respectu probitatis, ipsius subditorum et eorum quos diligit, negligentias ex parte fore portandas. Denique meminisse potest dilectio vestra qualiter et beatus Leo papa neophytos, et beatus Gregorius Venantium expatricium, quem suus episcopus injuste corripuerat, sustinuit et quemadmodum clementia Domini Josaphat regi Juda, qui impio Achab auxilium præbens iram divinam meruerat, indulsit. Quare voluD mus ut fraternitas vestra supra memoratis episcopis et abbatibus, non prætermisso Culturensi abbate, quos suspendistis, per præsentium portitorem restitutionis litteras mittat, et præfatum regem in talibus ulterius sine assensu nostro non exasperet. Videtur enim nobis multo melius atque facilius lenitatis dulcedine ac rationis ostensione, quam austeritate vel rigore justitiæ illum Deo lucrari, et ad perpetuum beati Petri amorem posse provocari. Præterea innotuit nobis quod multos milites qui prius ad presbyteros fornicarios et Simoniacos coercendos favorem et auxilium vobis impenderant, propterea quod decimas dimittere nolebant, excommunicando turba

Satis novit dilectio tua quantum commodi de pacatione ducis Roberti sancta Romana Ecclesia speraverit, quantumque ex hoc inimici ejus timuerint ; neque etiam te latere putamus, huic apostolicæ sedi ex parte illius quid utilitatis accesserit. Unde, quia plurimorum fidelium super eo spes, sicut palam cernitur, hucusque non processit, volumus ut de cætero animum ipsius qualiter se circa Romanam Ecclesiam habeat veraciter intelligere studeas. Præcipue autem ejus voluntatem in his agnoscere diligenter te cupi- C mus, scilicet si necessaria nobis expeditio fuerit, post Pascha, an per se, vel per filium suum se decenter succursurum fiducialiter polliceatur. Si vero hoc non potuerit, quot milites post paschale festum, ut in familiari militia beati Petri sint, se destinaturum indubitanter promittat. Hoc etiam solerter procures advertere an illos dies, videlicet quadragesimales, quibus Nortmanni solent pugua vacare, præfatus dux assentiat hoc pacto Deo offerre, ut una vel nobiscum vel cum nostro legato ad aliquas terras beati Petri, quo invitatus fuerit, competenter instructus accedat; quatenus hoc sui obsequii studio, et bonos in apostolica fidelitate confirmet, et rebelles ac contumaces ad debitam sanctæ Romanæ Ecclesiæ reverentiam atque servitium vel terrore revocet vel vi, talique modo suæ Deo militiæ munus gratuitum offerat. Præterea de nepote suo Roberto de Loritello ad ipsius ducis memoriam revoces qualiter de illo nobis promisit, videlicet quod idem comes se terras apostolicæ sedis, præter quas habebat, ulterius non invasurum spopondit: quas tamen pro posse suo invadere, sicut audivimus adhuc non desistit. Suadens igitur admoneas eum ut memorati nepotis sui sacrilegam compescat audaciam, atque hortetur illum præterita corrigendo, et in futuro se abstinendo, beatum Petrum propitium sibi facere, in cujus irritatione ruinam, et in gratia vitam et felicitatem pos

(407) Guillelmus Neubrig., Rerum Anglicarum lib, 1, cap. 1.

« PoprzedniaDalej »