Obrazy na stronie
PDF
ePub

defendere vel celebrare contendant, et, dum suis A unde venerat, illico reversa est. Stupefactus igitur

aut lucris aut præsentis gloriæ desideriis inhiant,
omnibus, quæ ad religionem et justitiam Dei perti-
nent, se velut hostes opponant. Quo magis nobis
dolendum est, qui susceptum universalis Ecclesiæ
regimen in tanta difficultate, nec rite administrare,
nec tuto deserere possumus. Ceterum, quia fidei et
constantiæ virtutem (donante Deo) in te sitam esse
cognovimus; omnem, quam oportet in carissimo
S. Petri filio, in te fiduciam habentes, animum
tuum de nostra itidem constantissima dilectione, et
erga honores tuos promptissima voluntate, nequa-
quam dubitare volumus. De rege vero mentem no-
stram et desiderium plene cognoscere potes; quod,
quantum in Domino sapimus, neminem de ejus præ-
senti ac futura gloria aut sollicitiorem, aut copiosiori B
desiderio nobis præferri credimus. Est etiam hæc
voluntas nostra, ut, primum oblata nobis opportu-
nitate, per nuntios nostros, super his quæ ad pro-
fectum Ecclesiæ et honorem Regiæ dignitatis suæ
pertinere arbitramur, paterna eum dilectione et
admonitione conveniamus. Quod si nos audierit,
non aliter de ejus quam de nostra salute gau-
debimus; quam tunc certissime sibi lucrari po-
terit, si, in tenenda justitia, nostris monitis et consi-
liis acquieverit. Sin vero (quod non optamus) nobis
odium pro dilectione; omnipotenti autem Deo, pro
tanto honore sibi collato, dissimulando justitiam
ejus, contemptum non ex æquo reddiderit; inter-
minatio, qua dicitur : « Maledictus homo, qui probi-
C
bet gladium suum a sanguine,» super nos,
Deo pro-
vidente, non veniet. Neque enim liberum nobis est,
alicujus personali gratia legem Dei postponere, aut
a tramite rectitudinis pro humano favore recedere,
dicente Apostolo: Si hominibus placere vellem,
servus Dei non essem. Data Romæ II Non. Maii,
Indictione XI.

novo miraculo rusticus, atque post paulum ad se reversus, ad propria remeavit.

alius

25. Sequenti nocte tres viri, habitu decoro vultuque splendido, ei apparuerunt: quorum unus, vestitu succincto canicieque decenti, figuram Petri, (ut in picturis videre solebat) sibi expressit vultu splendidus, statura procerus, in admirationem simul et timorem convertit inspectorem; tertium, cujus qualitatis esset, non adeo curiose quæsivit. Proinde affabilior horum trium, quis esset diu hæsitans, tandem canum illum sermone aggressus, quis ille major esset, vel quo censeretur nomine, sciscitatus est a quo responsum, quod Sol vocaretur, accipiens, insuper ita increpatus est: Quare non annuntiasti В Gregorio, quod heri vidisti? Ille vero perterritus, nihil se vidisse testatur. Oblitusne es, inquit, quod columbam heri inter Missarum solemnia requievisse super humerum ejus videris? totamque visionem ut, viderat, sibi retexuit. Deinde præcepit ei ut quantocius ad Gregorium iret, quia eadem die inde erat transiturus, atque ex ordine ei visionem recitaret. Mane facto rusticus, quid ageret dubitans, atque visionem illusionem esse secum pertractans, quemdam ejusdem loci religiosum virum adit, et quid sibi visum fuisset intimavit. Id autem consilii accepit, quatenus Dominum obnixe deprecaretur ut, si ex illo hæc visio fuisset, secundo ac tertio ei revelare dignaretur : quod ita rusticus devote peregit. Secunda igitur nocte item commonitus, obnixius precibus institit. Tertia vero nocte, cum iidem viri terribilius solito se ingessissent præcepit ei unus ut, si vitam aliquandiu vellet differre, ne dubitaret, quod jussus fuerat, Domino Apostolico denuntiare; ac subintulit: Situ, cum prope fuerat, jussis nostris minime obtemperasti, necesse est te post eum longius eundo laborare. Sed ille, certius adhuc aliquid ab his elicere gestiens, dixit: Ego quidem rusticus sum et indoctus, quid mihi in signum dabitur, ut a tali persona credatur? Unus eorum, qui tantum solebat pro ceteris loqui, dicebat: Hæc dices Gregorio, quod etiam ipse verum esse cognoscit: quoniam accedens ad altare, quod eodem die cogitavit, apud omnipotentem Dominum impetrare meruit. Rusticus

24. Post hæc, Pontificali benedictione confirmatus, quam acceptus sibi fuerit, ad exemplum Evangelii Pater cœlestis ostendit, quoniam mysteria, quæ abscondit a sapientibus et prudentibus, revelavit parvulis. Nam duo rustici, non improbabili curiositate ducti, cum adventum novi Pontificis in Lateranam diœcesim comperissent, ad videndum eum mutuis cohortationibus instigati, ad ecclesiam D ad Gregorium perveniens, secretum ab eo petiit; et properant. Quo cum pervenissent, invenerunt eum juxte altare Missarum solemnia celebrantem. Quem curiose inspicientes, omnes motus corporis et gestus ejus diligenti animadversione notarunt. Sed alter eorum velut in ecstasin raptus, vidit columbam (23) de cœlo descendere, humeroque Gregorii dextero insidentem alis extensis caput ejus velare. Completo vero Canone, columba collum protendens, calici rostrum, ut sibi visum est, immisit: quo retracto,

(23) Aliquid simile eidem Gregorio postea Casini contigisse narrat Leo Ostiensis, I. 3. Chronici Casinensis c. 54.

(24) Anno scilicet sequenti 1074. ægrotavit, ac se a morbo convaluisse indicat Beatrici ejusque filia

quæ itineris et laboris ejus causa extitisset, fideliter insinuavit. Ille vero benigne subridens, ac signum præcognoscens, rusticum, tantæ legationis nuntium, ad sua regredi cum Apostolica benedictione permisit. 26. Alio quoque tempore (24), cum maxima detineretur corporis infirmitate, quædam neptis sua ad eum visitandi gratia venerat, et qualiter se contineret, inquirebat. Tum ille ut nepti super ægritudine sua animum levigaret, monilia ejusdem manu tenens,

Mathildi, epistola 9. libri. 2 scripta 18. Kalendas Novembris qua dolet se ex periculoso morbo emersissc, ac servatum ad solicitudinem pene naufragantis Ecclesiæ.

28. Inter hæc, quanta obedientia tanto viro exhibenda foret, Hermanno tunc temporis Cardinali, sed postmodum Brixiensis Ecclesiæ præsuli (25), divinitus ostensum est. Nam cum ab eo ad mensam quadam die vocatus non venisset, nocte insequenti, terribilis ei quædam species apparuit, eumque vehementer increpavit, dicens: Ut quid, miser, imitatus es contumaciam Dathan et Abiron, supersedendo Gregorii ad convivium invitatione, sicut illi superbe respuerunt Moysi ad concilium vocationem? An excidit tibi, quanta millia millium in inferno demersa sint propter unius Protoplasti inobedientiam? Festina ergo ad satisfactionem, si evadere cupis debitam rebellibus damnationem. Itaque mox, ut opportunitas B data est, provolutus est pedibus clementissimi Papæ : nec mora, veniam impetravit lacrymosa supplicatione.

an nubere vellet, requisivit. Post, recepta sanitate, A
dum solitis rationibus incumberet, nec recordatione
præteritorum malorum, nec spe futurorum bonorum,
aut desiderio, et, ut breviter concludamus, nullo
modo ad hoc, ut saltem unam lacrymulam expri-
mere valeret, pertingere potuit. Diu igitur moesto
animo revolvens quid egisset, quo delicto Deum
offendisset, qua denique culpa datam sibi compun-
ctionis gratiam perdidisset; tandem, temperato mœ-
rore, id consilii accepit ut religiosos viros secum in
jejuniis et orationibus supplicare Domino deposce-
ret; quatenus ei revelare dignaretur pro qua noxa
donum illi, quod pridem habuerit, sublatum sit.
Quod congrua devotione peractum est. Completis
itaque duarum hebdomadarum vigiliis, jejunio, et
corporali disciplina, pius et velox auditor desiderium
cordis tribuit ei. Nam cuidam innocenti et simplici
viro Beata Dei Genitrix in visione apparuit, eique
præcepit dicens: Vade, et dic Gregorio, quod cum
ego illum in chorum (non dubium quin Virginum)
elegerim, ipse e contrario aliter quam deberet egit.
Novo autem permotus elogio Gregorius, magis hæsi-
tare cœpit; intentiusque orare, ut apertius sibi Dei
misericordia, quid esset, ostenderet. Iterum eidem,
cui supra, sanctissima Virgo Maria mater Domini in
somnis apparens, inquit: Hæc dices Gregorio; quo-
niam ipse contra gravitatem institutionis nostræ
monilia tractavit neptis suæ : idcirco gratiam, quam
habuit, amisit. Sed nunc, quia pœnitentiam de pec-
cato suo peregit, donum lacrymarum recipiet. Hinc

admonemur illius dicti : « Bonum est homini mulie-
rem non tangere (I Cor. vII).

>>

C

29. Nunc libet duo miracula sanctitatis per B. Gregorium divinitus facta breviter assignare ne forte ingressis nobis silvam densioris historiæ, excidant memoriæ. Quodam namque tempore, cum de more sacras manus ablueret, ipsa ablutionis aqua instar lactis facta, ægrum quemdam, cum fide recuperandæ sanitatis eam in usum sumentem, confestim ab ægritudine liberavit. Item, cum in comitatu gloriosæ Mathildis delitesceret, et rabiem persecutionis, de qua posthac plenius dicturi sumus, declinaret; quadam die venerabilis Hubaldus (26) Mantuanus Episcopus indicavit ei quod coquus ejus nimia infirmitate prægravatus, de lectulo surgere non valeret. At ille, necessarii commutationem non habens officii, cum fide grano sinapis comparanda, transtulit montem infirmitatis, et crevit in validum gratia sospitatis. Eadem quippe hora, qua jubentis vocem audivit, surrexit, ac necessaria preparavit.

CAPUT IV.

Gregorii Decretales Epistolæ contra Simoniacos et fornicarios.

30. Jam tempus exigit, aliquot Decretales beati Præsulis Epistolas, contra Simoniacos et Nicolaitas (27) in Galliam atque Germaniam transmissas ponere et subinde, quid sibi velit saccus ille stercoribus refertus, quem supra Pisanis visum com

27. Quadam æstate, quæ Romæ humanis corporibus valde contraria est, dum idem vir Dei maximis per integram hebdomadam æstuaret febribus; apparuit ei B. Dei Genitrix semper Virgo Maria; atque, ut indignationem ostenderet, ventrem ejus manu versa percutiens, recessit. Deinde per alteram septimanam adeo debilitatus est, ut respirare eum, qui exitum ejus præstolabantur, vix sentire possent. Finita hebdomada illa, rursus ad eum Beata Dei Genitrix, hora diei quasi sexta, accessit; qualis se haberet, et si adhuc satis pœnarum luisse sibi videretur, ab eo sciscitatur. Cui ille respondit: Domina piissima, ut tibi videtur. Tum leni manu, quasi cor D memoravimus, aliquam, ut promisimus, conjectupus ejus perungens, ab oculis ejus evanuit. Mox illo vestimenta sua, quasi ad ecclesiam processurus esset, requirente; hi, qui aderant, præ nimia infirmitate minus sanum sentire æstimabant. At ille, nil mali se habere affirmans, extorquet ut vestibus se induant, atque ad ecclesiam perducant. Quo facto, in tantum sanitate recepta convaluit, ut etiam sacra Missarum solemnia publice in ecclesia Salvatoris sequenti die celebraret.

(25) Hermannus, sive, Arimannus, aut Armanu, favore Comitissæ Mathildis electus est Episcopus Brixiensis anno 1096.

(26) Hubaldus sive Ubaldus, creatus Episcopus Mantuanus an. 1082. sed ab Henrico Rege pulsus,

ram facere. Denuntiatio quippe regularis judicii, prædictorum hæreticorum eisque faventium concutiens et coercens ignominiam, non absurde videtur comparari sacco stercora continenti; quem videlicet vir sanctus quodammodo portavit, dum, Epistolas mittendo, conversionem eorum, quos notavit, diu patienter expectavit : exportavit autem, quando pertinaces in errore, synodali consensu ab Ecclesia separavit. Harum igitur Epistolarum prima nobis

etiam exul degebat cum S. Gregorio.

(27) Extat hæc epistola inserta Concilio primo, Romæ sub S. Gregorio habito anno 1074, in Apologetico, capitulo 1.

occurrit, ad Ottonem Constantiensem Episcopum A guendo, obsecrando, increpando cum omni patiendirecta, quæ ita se habet.

31. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Ottoni, Constantiensi Episcopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Instantia nuntiorum tuorum, » etc. Vide infra inter epistolas S. Gregorii.

[ocr errors]

32. Qua vero contumacia prænominatus Episcopus decretis salutaribus resultaverit, vel potius insultaverit, sequens Epistola prodit. Gregorius, servus servorum Dei, (28) Ottoni Constantiensi Episcopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Perlatum est ad Nos,» etc. Vide inter epistolas.

33. Hic Clero et populo demandat ne inobedienti Episcopo obediant. « Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Clericis et Laicis majoribus et mi- B noribus in Constantiensi Episcopatu consistentibus, Christianam legem diligentibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Misimus Fratri nostro, Episcopo vestro, Ottoni, » etc. Vide inter epistolas S. Gregorii.

34. Ad Laicos, pro exequendis superioribus institutis. « Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Rodulfo Duci Sueviæ, atque Bertholdo Duci Carentano, salutem et Apostolicam benedictionem (29). Scimus quoniam prudentia vestra miserabilem Christianæ religionis desolationem perspicaci mente perpendit, etc. Vide inter epistolas.

35. Item ad Laicos pro iisdem institutis. « Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio et nobilissimo Comiti Adelberto, et ejus uxori, salutem et Apostolicam benedictionem. Gratia Deo referimus, » etc. Vide ubi supra.

36. Ut nullus obediat Episcopis præfata statuta contemnentibus vel negligentibus. « Gregorius, servus servorum Dei, omnibus Clericis et Laicis in regno Teutonicorum constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem. Audivimus quod quidam Episcoporum apud vos commorantium, etc. Vide ubi supra.

C

37. Has Epistolas prosecuta est, ipso præsidente generalis Synodus; in qua, sicut gesta ipsius continent, sententia anathematis data est in omnes Simoniacos et Nicolaitas hæreticos, qui in erroris sui secta indurati, synodalibus Sanctorum Patrum de- D finitionibus et Decretalibus eorum statutis scienter inobedientes, apostatarumque pertinacia eis recalcitrantes, studio et voluntate refragantur. Ecce saccus stercoribus plenus (Ezech. 1, 9), eatenus ar

(28) Partes Henrici Regis fovet Otto, quapropter excommunicatus, in exilium missus anno 1074, et post duos annos in excommunicatione mortuus, et Basilea sepultus. Ita Chronicon Constantiense a Pictorio editum.

(29) Est epistola 45 libri 2.

(30) Hermanno Bambergensi scripta est epistola 84 libri 1 qua monuit eum. Verum, quia judicio Sedis Apostolicæ se subtraxit, et Simoniace ecclesiam invasit ejusque bona dilapidavit, eum Gregorius excommunicavit, et sacerdotali officio privavit, ut scribit ad Bambergenses, Segefridum Archiepiscopum

tia et doctrina portatus; sed ex tunc justa ultione divini zeli exportatus, secundum ordinem quem suis ultoribus ipse Dominus per Ezechielem Prophetam ostendit, dicens: A sanctuario meo incipite. Clamor namque Sodomorum et Gomorrheorum usque ad ipsius Pontificatum multiplicatus fuerat nimis (Isa. 1, 9) in eo scilicet quod prædicti hæretici eorumque fautores, nimia peccandi libertate effrænati, peccatum suum sicut Sodoma prædicaverunt nec absconderunt: ideoque, nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen incorruptionis, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. 38. Hac fama justificationis instigati Babenber genses Clerici (30), detulerunt ad aures ejus Simoniacum introitum Pseudo-episcopi sui, nomine Hermanni. At ille, contracta non minima pecunia pretiosi metalli et vestimenti copia, speravit Apostolicum rigorem muneribus emolliri posse et approximans Romæ, exoravit venerabilem (31) Hermannum, Metensis Ecclesiæ Episcopum et Apostolicæ Sedis Legatum, qui tunc forte (in) societatem itineris inciderat, uti se ad Dominum Papam præiret, et intercederet. Quod cum attentasset, et humanæ pla-cationis non parvam materiam affore designasset; vir justus, excutere manus suas ab omni inunere solitus, ut erat in conclavi suo positus, Spiritu sancto se inflammante, respondit : Fac eum, si aliquam fidelium communionem velit obtinere, in partes suas redire, et monasticæ regulæ districtum jugum pœnitendo subire : quoniam, propitius sit mihi Deus si domum istam mihi impleret auro et argento, nunquam, me consentiente, Episcopali fungetur officio. Hoc itaque modo et iste Simoniacus submotus est a Sacerdotio.

CAPUT V.

Conjuratio in vitam S. Gregorii. Comprehensio et liberatio.

39. Jam vero qualiter inimicorum fraudes, tentationes, pericula, detractiones, irrisiones, captiones custodias propter nomen Domini; postremo, qualiter, Domini juvamine et sustentatione Apostolorumque comitante suffragio, Reges, Tyrannos, Duces, Principes, animarumque hominum captivatores, voratores; insuper lupos, Antichristi videlicet ministros, Archiepiscopos, Episcopos, et reliquos Ecclesiasticos pervasores fortissimus athleta Dei superavit, nequaquam silentio præterire dignum ducimus : quatenus tam præsentibus quam subsecuturis sit in Moguntinum, et Henricum Regem, et sunt Epistola prima, secunda, et tertia libri tertii. Fruschius ait quod tandem monasterium Swartzachianum in Francia Orientali, id est Franconia, intraverit.

(31) Hermanno Episcopo Metensi commiserat S. Gregorius vices suas in causa Episcopi Bambergensis, ut dicitur citata epist. 84 1. 1. Eidem scripsit epist. 35. 1, epist. 2 et 21, 1. 2, epist. 5 1. 6, et epist. 21, 1. 8, in quibus varia illi committit, et indicat auctoritatem Sedis Apostolicæ in excommunicando Henrico Rege.

exemplum, et populus sanctæ Ecclesiæ olim nostrum A hæreticum, Romam conductum, (34) hospitio recesæculum fuisse cognoscat sub tanto talique Pastore prolapsum. Indecens enim et inconveniens esse videtur tradere oblivioni Patris hujus laborem, cum etiam profanarum causarum memoria penes seculares pro fortitudinis exemplo fiat. Hujus quidem exemplum si tenaci memoriæ tradatur, fit sanctæ Ecclesiæ supplementum, Christi fidelium ornamentum; et in hæreseon profanarum veniet detri. mentum. Hinc enim justorum (pugnæ) iterum prima sumpsere principia: hinc Ecclesiastica victoria et perpetuæ felicitatis quodammodo per filium hæreditas (propagatur).

B

40. Fuit itaque quidam vir in Urbe, perditionis filius, omnium hominum sceleratissimus et iniquissimus; cujus quidem memoria aerem ipsum commaculat? cui pro dulcedine perjuria, fallaciæ, luxuriæ, traditio, homicidia, machinationes, susurrationes, conspirationes, fraudes, deceptiones, conventicula fuerant; et quidquid virtuti esse potest inimicum, sibi per omnia (licere) credebat; pater furum et socius perjuriorum, clypeus fallacis et hasta mochi, galea homicidarum et scutum traditionis, tegumentum machinationis, custos susurrationis, anxietas conspirationis, coloratio fraudis, risusque deceptionis, et crypta malæ conventionis ad cujus confugium omnis hæreticus omnisque scelestus properabant: cujus ala velabat scandala, sub cujus umbra Leviathan ipse tortuosus coluber dulciter et suaviter quiescebat. Qui ad augmentum tanti commercii tur- C res quamplures in Urbe construxerat; et, posthabitis tam Dei quam hominis inimicitiis, quidquid ante suæ perversæ mentis oculos incentor malitiæ, diabolus videlicet, adduxerat, peragere satagebat. Levia quidem sibi et dulcia verba, sed in fine jacula et absynthium fuerant: qui ad sui destructionem quemdam suum compatrem occidit : in cujus domum re nondum plene cognita, perrupit, quam etiam destruxit et peracto tanto scelere, in turrim, quam, vivente patre suo Stephano Urbis Præfecto, construxerat, se recepit. (32) Ad cujus facinus vindicandum vir Dei accensus, una cum adhuc vivente Papa Alexandro, maledictionis et anathematis eum vinculis alligavit. Ille, ad augmentum suæ confusionis, cum quibusdam quos sibi asciverat, Nicolao D videlicet et Berthramo, ad perditionis filium, scilicet Henricum Regem properavit; et, communicato magnæ impietatis consilio, Cadaloum Parmensem (38);

(32) In Gestis Mss. Pontificum usque ad Martinum Papam V. deductis, appellatur Centius Stephani; Bertholdo Cincius. Nomen hic videtur silentio tectum, propter familiam, et Cincium Præfectum Urbis virum sanctissimum, uti infra patebit.

(33) Cadalous Episcopus Parmensis, novo schismate formato Pseudopapa constitutus est, assumpto Honorii II, nomine, 28. Octobris anno 1061.

(34) In Gestis Romanorum Pontificum a Nicolao Aragonensi collectis apud Baronium an. 1064. num. 34. Censius, Præfecti filius, vir nequam et pessimus, eidem Cadaloo astitit; eumque in castello S. Angeli recipiens, juramentum ipsi et defensionem præstitit.

pit; et prælia multa, illius ob adjutorium, in urbe commisit: cui solatium omnes hæretici Simoniaci pro posse impendebant, et per ipsum sanctam Ecclesiam confundere disponebant. Sed, hæresiarcha tandem illo mortuo (35), confusus iste pactum se cum Domino Papa facere, et fidelitatem jurare spopondit. Quod et fecit: sed quæ fides ei esse potuit, cui veritas nunquam adhæsit? Stabat quidem, propter summi Sacerdotis potentiam, ut prædo ligatus : sed quas poterat fraudes animo tenus perpetrare non desinebat tartareus hæres. Si quando eum venerabilis Pater Gregorius ut a talibus pedem retraheret hortabatur, in pejus quotidie suum verrebat pectus sicque factum est ut in ipsa turri, quam miræ magnitudinis supra pontem S. Petri construxerat, viros sicarios poneret ; qui, ab omnibus introeuntibus et exeuntibus, ex rebus quæ ferebantur prædam caperent.

40*. Qua de causa Præfectus Urbis, Cincius (36) nomine, vir utique prudens, carus Deo et hominibus (qui non ut laicus, sed veluti fidelis monachus Deo serviens justitiam excolebat in omnibus), quadam die eum cepit, et in carceris squalloribus tantum latronem, ut dignum fuerat, tradidit. Tandem interventu quorumdam Nobilium Romanorum, permittente hoc clementia Domini Papæ, peractis supra sancti Petri corpus sacramentis suæ meliorationis, datisque obsidibus et reddita turri de qua confidebat, dimissus est. Tunc allatis arietibus, et machinis, ferreisque malleis, funditus est eversa, et sic Urbs aliquantisper quievit, et iniquorum factio, timore magno concussa, conticuit. Sed quid miser faceret? Quousque potuit, iniquos, licet longe positos, tam per se quam per suos nuntios adiit. Ipse lustravit Apuliam, Lucaniam, Ducem Guiscardum (37) et ceteros excommunicatos visitans ; statuitque cum ipsis tempus opportunum, quomodo Dominum Papam caperet et occideret : filium vero suum ad Guibertum hæreticum Ravennatem (38) direxit, idem pactum compositurum : sicque ac Regem etiam suæ fallaciæ destinavit litteras, promittens eumdem Patrem regio conspectui repræsentandum. Compositis itaque hujusmodi molitionibus, ad tempus quievit; expectans nimirum opportunitatem ut eum caperet, et iniquorum populo ad necandum traderet. Sed Dominus omnipotens, qui captione sua mundum liberans diabolum captivavit, Patris istius

(35) Ibidem num. 39. idem Nicolaus Aragonensis : Idem quoque Cadalous post paucos dies ex divino judicio pessimam mortem incurrit.

(36) Cinthius D. Petro Damiano, qui lib. 8 epist. 1. et 2. eum laudat.

(37) Robertus Guiscardus Northmannorum Dux, excommunicatus fuit a S. Gregorio anno 1074, sed Ecclesiæ obediens anno 1080. absolutus: uti pluribus deducit Baronius, ad dictos annos.

(38) Guibertus Archiepiscopus Ravennanencis, postea Antipapa, S. Gregorio semper infestus, adversarios fovit, et excommunicatus fuit.

1

captione et sanguine, Ecclesiæ statum in melius pro- A pusque Dominicum tam ipse quam Clerus ejus suvexit; et filium iniquitatis non solum puero suo nocere prohibuit, sed etiam propriis rebus privavit.

41. Prolapso itaque fere anno, ministri diaboli tempus advenit. Nam, instante festivitate Dominicæ Nativitatis, conspiratores suos, cum quibus conjuraverat, hortari cœpit ut ad tantum flagitium mente prompti concurrerent, animumque aptarent; promittens eis ineffabilia, libertatem futuram, quæstum sine mensura, imitator per omnia fratris et magistri sui diaboli; qui solius morte Domini mundum sibi totum possidendum promittebat. Sed, sicut scriptum est, dum capit, capitur; dum prædari incipit, præda fit; et dum ambit illicita quæ nondum possederat, perdidit acquisita quæ retinebat. Sic etiam iste, minister utique illius, si corde deprehendisset se tantis rebus expoliandum, fortasse quoquo pacto a tanti sceleris perpetratione, amore suarum rerum magis quam Dei, manum retraheret. Sed quoniam obcæcavit eum malitia sua, qua suffarcinatus incedebat, rem ad effectum perducere conatus est; non timens, imo postponens animæ suæ periculum; alter Judas, manus in Dominum suum et Christum Domini injecit. Præsente itaque tantæ festivitatis die ad peragendum Vigiliarum obsequia Pontifex, ut mos est, ad B. Mariæ ecclesiam, quæ, ob tantarum devotionum merita, Major vocata est, cum parvo Clericorum et Laicorum numero properavit. Nam mos Urbis fuerat semper, in tantæ solemnitatis excellentia, omnes ad eamdem ecclesiam confluere, totamque noctem illam hymnis et laudibus intentos pervigilem ducere. Sed, Domino disponente, ad evitandam tantam ecclesiam tanti Pastoris sanguine perfundi, ut ministri diaboli animus, inhians sui ad destructionem, quæ male voluerat perficere possit, populus tunc convenire prohibitus est. Diei namque ipso Vigiliarum tantam æther aquarum inundationem profuderat, ut ipsum primi temporis imminere diluvium omnibus videretur. Vix enim aliquis domus suæ limen linquere, vicinique sibi juncti casam, si necessitas aliqua exigeret, intrare, ne dum ecclesiam tam longe sitam penetrare valebat. Loquebantur enim quodammodo mundi elementa futurum scelus, et inauditum facinus præsagiebant.

42. Sed quid plura? Adest nox, in qua tenebrarum filius lucis aggreditur ministrum. Missis itaque exploratoribus ad alios exquisitores venerunt : nam quamdam societatem, juxta eamdem ecclesiam, ex ipsius vici habitatoribus sibi asciverant : et, notantes omnia, ad notitiam scelesti illius miserant quæ scrutati fuerant. Tunc ille legionem suam, loricis indutam, cum festinatione conduxit; ponens ita, ut post peractam sive de nece victoriam, seu de vivo portato triumphum, quemcumque equum quis habere posset, ascenderet: ne quis contra ipsos meditaretur insurgere. Ventum tandem ad ecclesiam est Papa vero gloriosus in Præsepi positus Missam noctis primam, sicut docet religio, decantabat; cor

B

C

sceperat; reliqui vero qui aderant, eadem adhuc Sacramenta percipiebant; cum magnus subito clamor, magnus et ululatus ex improviso intonuit, et ecclesiam ipsam implevit. Tunc undique lustrantes ecclesiam, evaginatis mucronibus percutientes quos poterant, ad locum Præsepii, quo Papa eximius residebat, convenerunt: percussisque ibidem aliquantis, ruptisque ostiolis illis, angulum brevem Præsepii æterni Regis et Matris truculentis manibus intraverunt. Tunc injecerunt in eum manus, et tenuerunt. Quorum unus educto gladio caput ejus abscindere voluit, sed tamen Domino volente non potuit. Percussum tamen in fronte, graviterque vulneratum, de Missa nondum finita violentis manibus abstraxerunt, cædentes et percutientes. Ille vero, ut agnus innocens et mansuetus, ad cœlum oculos erigens, nullum eis dedit responsnm, non reclamavit, non reluctatus est, neque ut sibi in aliquo miserentur rogavit. Tandem, exutum Pallio et Casula seu Dalmatica et Tunica cum Camisia, relictis ei tantum amictu et stola, ut furem tractum, post dorsum cujusdam sacrilegi posuerunt. Ille vero, qui frontem gladio percusserat, arreptus a dæmonio, ante ejusdem ecclesiæ atrium diu volutatus est spumans, equusque ejus fugiens nequaquam ulterius inventus est.

43. Tanti fama mali totam cito perculit Urbem. Quis unquam tanta flentium tantaque funebria narrare lamenta poterit? Sicut enim de Domini nostri Nativitate Urbs ceteris civitatibus altius congratulari solita fuerat; sic modo commota, tristitiam sibi non modicam advenisse proclamabat. Expavit pariter hoc factum cœlum et terra, et ad tantum facinus vindicandum corda præparantur omnium. Tunc impletum est quod dictum est per Prophetam : << Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum, et gaudium vestrum in planctum » (Tob. 11.) Et illud « Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis ejus non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus» (Thren. 1.) Tunc sancta Ecclesia Dei dicebat : « Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte?» (Hier. Ix.) Et illud: Audite, obsecro, uniD versi populi, et videte dolorem meum. Tunc, omnis maritus sumpsit lamentum; et quæ sedebant in toro maritali, lugebant. Omnis itaque Clerus, Pastore percusso, huc illucque discurrebat, et cuncta pene altaria exeuntes denudabant. Nihil alicubi, præter quod ante dictum fuerat, in ecclesiis divini Officii illo die factum fuit. Elementa tamen, ad tempus usque illud turbata, ne populum zelantem Domini zelum præpedirent pacata monstrabantur. Terra vero aquam pene cunctam, quam nimia inundatione sustinuerat, absorbens, iterum quodammodo siccum ad hoc omnibus ulciscendum ostendit. Tota itaque nocte signis tubisque sonantibus, militibusque omnes aditus lustrantibus, ne aliquo portaretur extra Urbem ingenio, nullum usquam vesti

« PoprzedniaDalej »