Obrazy na stronie
PDF
ePub

ceret. Sed quod fraudulenter Archiepiscopus (153) ipse, per velatam Regis astutiam; captus fuerit apud Placentiam, et postmodum vix liberatus, propter historiæ longitudinem prætermittimus scribere.

Tyrannum et Theodosium Imperatorem ab Ecclesia A tificem usque ad civitatem Augustam secure condupulso excommunicavit, ut non ambiguum est. Quis ergo, nisi mente captus, ignorat Regiam potestatem pontificibus esse subjectam? et quis credat a subjectione Romani Pontificis se alienum esse, nisi qui exigentibus peccatis suis inter oves Christi non meruit numerari? Sed jam rei ordinem, quem incepimus, prosequamur.

CAPUT II.

Henrici pervicacia, Rudolphi electio, irriti conatus
Gregorii pro pace.

8. Venerabilis itaque Papa Gregorius, audita legatione tantorum Principum, licet gravissima hiems instaret, ne tantum bonum, quod de pace sperabatur, per ipsius negligentiam remaneret, cum eodem Archiepiscopo ipsius itineris difficultatem assumpsit, et usque ad Vercellas processit. Eo autem nihil sinistre suspicante de Regis promissione, repente insonuit, quod ipse rex velocissimo cursu jam transierat Alpes, et in occursu Pontificis hostiliter festinabat. Quod facinus inopinatum postquam EpiscoB pus Vercellensis cognovit, licet Regis Cancellarius haberetur, Pontifici tamen rei veritatem fideliter intimavit. Quo audito et in veritate comperto, Pontifex statim avertit habenas, et ad tutissimum castrum Comitissæ Matildis, Beati Petri devotissimæ filiæ, quod dicitur Canusium, non segniter festinavit, et se in tuto cum Fratribus suis recepit. Rex vero, perpetrati perjurii conscius, ubi reatum suum indubitanter publicatum cognovit, deposita ferocitate, tamquam vulpes callida, simplicitatem columbinam induit, et usque ad ipsum castrum, ut mereretur absolvi, Pontificem sequi non deștitit: in quo loco super nivem et glaciem nudis pedibus per dies aliquot stetit, et absolutionis gratiam instantissime postulavit. Post multas itaque disceptationes et vari consilia, post satisfactionem et absolutionis gratiam, idem Pontifex inter Missarum solennia Regi, Hostiam Christi porrigens, dixit: Si corde bono accedis, et quod ore profiteris mihi observare disponis, hoc sacrum Corpus sit tibi, sicut Apostolis, ad salutem; alioquin indigne percipies illud sicut Judas, et judicium tibi absque dubio manducabis. Et statim ad osculum eum recepit, et post Missam cum ipso paterna charitate comedit: præterea excommunicatos qui cum Rege venerant fecit absolvi, et in pace omnes dimisit.

7. Interea ubi de Regis banno ad aures vulgi personuit, totus orbis Romanus nimio timore perterritus non mediocriter vacillavit: Italici namque Antistites et Episcopi Teutonici Regni super tanta dissensione in partes se diviserunt, et auctore Guiberto apud Papiam contumaces Episcopi Lombardia post Pascha convenerunt in unum : ibique, imitantes Photium et Dioscorum, Dominum Papam senioris Romæ ore sacrilego excommunicare instinctu diabolico præsumpserunt. Quod factum attendentes Principes Regni, non mediocriter dubitare cœperunt, an excommunicationem ipsam contemnere, an eam reverenter observare (deberent): maxime cum in eorum lege contineatur, ut si quis infra annum el diem ab excommunicationis vinculo non fuerit absolutus, omni careat dignitatis honore. Unde ad eorum consolationem prudentes Episcopi hujusmodi dederunt responsum, quod, secundum statuta et exempla sanctorum Patrum, Romanus Pontifex a nemine judicari seu excommunicari ullatenus potest. Ideo Principes ipsi (quoniam secundum malitiam instantis temporis melius nihil invenerunt) cum Rudolpho, Guelfone, ac Theoderico Ducibus, et aliis majoribus Regni juramento firmarunt, ut si Rex consilio eorum acquiescere vellet, operam suam efficaciter adhiberent, ut Gregorius Papa ultra montes veniret, et a vinculo excommunicationis eum absolveret. Quo facto Rex ore proprio juramentum præstitit, quod in adventu ipsius Pontificis absque malo ingenio ejus staret mandato : et consequenter Principes iterum juraverunt in hunc modum, ut si rex quod juraverat observaret, ipsi cum eo in manu valida proficiscerentur ad urbem Romam; et recepta Imperialis Coronæ dignitate a Domino Gregorio Papa, D indicavit, contrarius sibi, et semper in insidiis effi

descenderent cum exercitu in Apuliam et Calabriam contra Normannos, qui tunc adversabantur Apostolicæ Sedi; et terram ipsam, expulsis Normannis, Beato Petro et Ecclesiæ Romanæ restituerent. Quod si Rex hoc facere denegaret, ex tunc ipsi Principes eum neque pro Rege neque pro Domino habere deberent. Quibus rite completis et juramento firmatis, Archiepiscopum Treverensem miserunt Romam, quatenus ea quæ de sedanda discordia inter Ecclesiam et Imperium constituerant, Episcopis et Cardinalibus innotesceret, et propter hoc Romanum Pon(153) Udo, quibusdam Ado, Trevirensis Archiepiscopus ab an. 1067. ad 1078. meminit hujus legationis Browerus in Annal: Trevir. ad an. 1077

C

9. Decurso itaque instantis anni circulo, quamquam in facie Pontifici Rex devotus et obediens videretur, corde et opere, sicut rei effectus postmodum

caciter extitit. Nocturnis enim temporibus, cum Guiberto et Centio Romano viro nequissimo, de quo mentionem fecimus superius, et aliis Ecclesiæ inimicis familiariter loquebatur, et nefariis eorum consiliis favorem præstabat. Sed cum videret Papam Gregorium a Castro Canusii nullo modo posse divelli, Papiam moraturus perrexit, ubi eumdem Centium pessima morte defunctum invenit; cujus exsecrabile funus idem Guibertus cum cæteris excommunicatis pompatice et lamentabiliter celebravit. Eodem tempore, cum Rex Henricus in partibus Ita

num. 57; sed ignoravit injuriam Udoni ea occasione factam.

liæ moraretur, Principes Regni apud Villam. For- A ad Regem in Bavariam, et ei consilium et voluntachem in unum pariter convenerunt, et Rodulphum egregium Ducem sibi in Regem unanimiter elegerunt, virum siquidem magni consilii, et in armis frequenter expertum, ac nimis illustrem. Quod ubi Rex Henricus audivit, non mediocriter commotus est, et in iracundiam vehementer exarsit. Verumtamen, sicut vir callidus et sagax, Dominum Papam Gregorium per nuntios suos blande et humiliter exoravit quatenus eumdem Rodulphum mox excommunicationi subjiceret. Pontifex autem, consilio habito, respondit se hoc libenter facturum, si Rodulphus a se vocatus rationem sui facti reddere nollet: non enim justum aut rationabile videbatur, ut priusquam conveniretur excommunicationis gladio puniri deberet. Hujus itaque responsionis occasione adversus Pontificem maximam indignationem concepit; sed quia gravissima sibi negotia incumbebant, hoc prætermisso, in Franciam et Bavariam contra Rodulphum in manu valida festinavit : econtra Rodulphus, de justitia sua confidens, ad conflictum certaminis animositate maxima properavit. Quid plura? Horribili bello acriter utrimque commisso, cæsa sunt multa millia hominum hinc inde sed quis eorum prævaluerit non habetur certum.

tem Patris sui Pontificis ostenderunt: sed apud ipsum efficere nullatenus potuerunt, quod in Regno suo pateretur Synodum celebrari, nisi Rodulphum Regem absque citatione, non confessum vel convictum, excommunicationis vinculo innodarent. Quod quia Legati facere non præsumpserunt, dolentes quod absque fructu eorum fatigatio remanebat, infecto negotio remearunt ad urbem Romam. Iterum autem inter eosdem Reges acriter est pugnatum, et multa millia hominum, maxime Bohemorum, cæsa sunt. Interea venerabilis Pontifex, receptis Nuntiis Roberti Guiscardi, egregii Normannorum Ducis, versus Apuliam post octavas Pentecostes iter arripuit, et cum ipso apud Aquinum B colloquium habuit. Congrua itaque ab eo satisfactione suscepta, prius a vinculo excommunicationis eum absolvit et consequenter fidelitatem et homagium ejus recepit. Postmodum vero jam assumptum in specialem Beati Petri Militem, de totius Apuliæ et Calabriæ Ducatu, per vexillum Sedis Apostolicæ, investivit.

10. Post hoc autem Dominus Gregorius regressus est cum honore ad urbem Romam : illico Synodum convocavit, in qua interfuerunt Nuntii amborum regum, quibus Pontifex districte præcepit ne ipsi Reges ante adventum Legatorum suorum pugnare C præsumerent, sed congruus locus ab episcopis utriusque partis inveniretur, in quo ante ipsos Legatos rationes suas quæque pars secure valeat demonstrare. Quod verbum licet Nuntiis ipsis placuerit, impediente tamen humani generis inimico, disturbatum fuit ; et iterum peccatis exigentibus inter eosdem Reges horribiliter est pugnatum, ubi maxima virorum fortium multitudo cecidit. Quæ causa dum devenit ad aures summi Pontificis, pro tanta occisione vehementer ingemuit: sed a pio quod tanta cœperat opere nolens desistere, Synodum in proxima Quadragesima iterum convocavit : in qua utriusque partis Nuntii venientes, juraverunt ore proprio quod statutum ab Apostolica Sede colloquium per culpam ipsorum Regum nullatenus est D disturbatum. Ideoque, deliberato Consilio, Pontifex ad partes illas venerabiles viros Petrum Albanum (154), atque Odalricum (155) Paduanum episcopos, et Aquilegicum Patriarcham (156), pro sedando tantæ discordiæ malo, transmittere studuit : quibus in mandatis dedit, ut eosdem Reges a bellorum congressibus prohiberent, et convocata Synodo Episcopos et religiosos viros ad suam præsentiam juberent accedere. Qui acceptó mandato transierunt

(154) Hic est S. Petrus Igneus, ex Ordine Vallisumbrosæ, an. 1074 creatus Cardinalis Episcopus Albanensis.

(155) Uldaricum appellat Ughellus, qui ecclesiam Patavinam rexit usque ad an. 1090, haud diu anté hanc Legationem creatus Episcopus.

CAPUT III.

Guiberti Antipapæ promotio: Henrici fuga ab Urbe : mors Gregorii.

11. Eodem quoque tempore Rex Henricus, in magna superbia elevatus, antedictum Leimarum Bremensem et Hermannum Bambergensem Antistitem, cervicosos viros, destinavit ad urbem Romanam per quos nimis proterve mandavit Papæ Gregorio, ac si potestatem super eum haberet, quatenus Rodulphum sibi adversantem excommunicare nullatenus protelaret! quod si non faceret, ipse Papam (157) sibi acquireret, qui ecclesiastica censura sui hostis insolentiam coerceret. Venerabilis papa, qui pro justitia sanguinem proprium fundere paratus erat, non ad procacitatem (158) verborum superbi Regis, sed ad mandata Judicis æterni respiciens, sæpe fatum Rodulphum, rationem justam prætendentem, anathematizare, sicut non debuit, minime voluit, sed eumdem Regem frequenter commonitum, et a suis excessibus non resipiscentem, quoniam legatos Sedis Apostolicæ Concilium in terra dominationis suæ nequaquam celebrare permisit, tamquam inobedientem et rebellem iterato excommunicationi subjecit, quibus ita peractis, Legati cum indignatione ad Regis præsentiam redierunt, ipsius animum ad deteriora, sicut viri Deo odibiles, instantius commoventes. Rex vero ubi se cognovit per sententiam Romani Pontificis a consortio fidelium segregatum, tristis effectus est: sed cum a diversis diversa darentur sibi consilia, in anxietatis dubio positus, quid potius eligeret ignorabat. Tandem perversorum Antistitum et impiorum Principum sententia

(156) Henricus, mortuo miserabiliter schismatico Sigefrido suffectus, hoc ipso anno 1077, alii Sigehardum appellant: Ughellus Sigefridum a Sigehardo non distinguit.

(157) Ceneius, Papatum.

(158) Idem, Procacitatis verba. 1945.I deo.

pugnavit et quia, sicut fieri solet, varius est eventus belli, victoriam habuit. His igitur successibus provocatus derepente intravit Italiam, et post Pascha cum idolo quod erexerat Romam veniens, circa Pentecosten castrametatus est in prato Neronis. Sed quis tantorum prudentium virorum admirari non poterat Regis et Guiberti hæresiarchæ apertam insaniam, et impudentem stultitiam? Quamvis enim mentis oculos perdiderint, visum tamen corporis non amiserant. An non videbant illam bestiam, quæ ab eis ducebatur, quam honorifice a Romanis suscipiebatur et venerabatur? Quippe pro laudibus exhibebant convicia; pro canticis ululatus, pro cereis lanceas, pro cœtibus Clericorum armatos. Ut autem in paucis plurima perstringamus, post agrorum vastationem et multas cædes suorum civium, post varias clades atque miserias, quas perpessi sunt Romani, quia Pseudopapam recipere contempserunt; Rex, concepta spe ac desiderio suo fraudatus, et in sua erubescentia confusus, in Lombardiam cum suo idolo remeavit, et Dominus Gregorius Papa in Apostolica Sede remansit intrepidus.

prævalente, apud Brixiam generalem Curiam dispo- A ejus cum exercitu illustris Comitissa Matildis suit celebrare. Convenerunt itaque in loco ipso plurimi seditiosi et infames Episcopi, cum multitudine Clericorum et Principum, quatenus in jacturam Domini Gregorii Papæ possent aliquid mali ordinare vel statuere, ut inter Romanam Ecclesiam et Imperium discordia futuris temporibus fulciretur. Communicato itaque execrabili et detestando consilio, de consensu ipsius Regis, elegerunt in Romanum Pontificem, immo Antipapam, Guibertum Ravennatensem, virum manifeste perjurum, atque omni malitia et dolositate plenum. Et quoniam plerumque contigit, ut peccatum sit poena peccati, de superbiæ radice processit ad perjurium, de perjurio ad inobedientiam, de inobedientia ad excommunicationem cecidit, et de excommunicatione pervenit ad B idololatriam. Hunc talem, sicut diximus, Rex Henricus adoravit pronus in terram; qui etiam, suadente Dionysio Placentino Episcopo, jurasse asseritur ut ab eo Imperii coronam acciperet. Quid plura? Ita peccatis exigentibus, omnes qui præsentes aderant mente excæcati sunt, non ut respicerent cælum, sed ad ejus vestigia osculanda, heu! proh dolor! se pariter incurvarunt. Et his ita peractis, Rex in apertam hæresim lapsus, ad propria in Octavis Apostolorum regressus est; Guibertus vero hæresiarcha, insignitus Papalibus insigniis, cum complicibus suis pompose intravit Italiam.

C

13. Anno quoque secundo per Spoletanum Ducatum ad Urbem iterum redit, et per totum Quadragesimale tempus ipsam Romam cum multa hostilitate obsedit. Adveniente vero tempore Paschali, ut æstivum cauma vitaret, dispersit per circumpositas civitates exercitum, et ipse in Lombardiam cum paucis reverti studuit; Guibertum vero apud Tiburtum dimisit, et exercitui suo præfecit, qui, postposito Sacerdotio, per incumbentem æstatem agros et segetes Romanorum vastavit, et alia mala tamquam vir sanguinum eisdem Romanis hostiliter intulit. Sic tertio quoque anno idem Rex ad obsidendam Romam reversus est : sed quia seipsum excommunicatum a Cluniacensi Abbate (160) atque aliis religiosis Deum timentibus pro certo haberi cognovit, ut eorum simplicitatem melius circumvenire posset, ad callida se argumenta convertit. Post captionem itaque Ostiensis Episcopi et aliorum multorum, quos præcepit absolutos dimitti, universis Romam visitare volentibus firmam securitatem dedit, quam juramento publice confirmavit; et ut

12. Eodem tempore idem Rex, in maxima potentia et manu robusta, commissurus prælium cum Rege Rodulpho, contumaciter intravit Saxoniam; cui ex adverso Rodulphus potenter occurrit; et atrocissimo hinc inde facto congressu, Henricus contumeliose terga vertit; atque in longum accerrime ab hostibus persecutus, jam de vita diffidens, in quodam se castro recepit, ubi per septem dierum spatium latitavit. Rodulphus autem, sicut vir fortissimus et famosus, et in armorum exercitatione probatus, nequaquam fugit, sed victor et triumphator occubuit, quia eum sui non cognoscentes exitialiter vulneraverant (159). Cum autem diutius requireretur a sociis suis, tandem super stragem et cadavera inimicorum, non sine planctu maximo, repertus est, cujus mors postquam Henrico, latitanti et de fuga cogitanti nuntiata fuit, mox in altum cornu suum erexit, et adversus Dominum Grego-D popularem favorem omnino consequeretur et grarium Papam contumelias et terrores procaciter loqui cœpit, credens detestabilia facta sua in mortem Rudolphi Domino placuisse. Post ubi vero hæc gesta sunt, evolutis paucis diebus, Henricus filius

(159) Longe aliter alii de morte Rodulphi : quem ab Aquilifero Cæsareo (Godefridum Bullionium credunt fuisse nonnulli) transfixum, et ab alio superveniente dextera mutilatum volunt. Et de dextera quidam expresse Abbas Uspergensis et Auctor Vitæ Henrici sic meminerunt, ut hanc dicant ultionem fuisse fidei Henrico non servatæ: quin etiam Uspergensis ait, ipsummet in morte sua id agnovisse : quæ an fidem mereantur scripta ab Henrici partiariis, merito dubites: uti et ea, quæ contra ipsum

tiam, in publico dixit quod a Domino Gregorio Papa imperialis coronæ dignitatem vellet accipere. Quod postquam populus Romanus cum religiosis viris audivit, non mediocriter lætati sunt omnes;

scripta sunt a partis melioris defensoribus, haud quaquam in omnibus certa sunt.

(160) S. Hugo Cluniacensis hic fuit, cujus gratiam quam supplicibus litteris ambiverit simulate poenitens Henricus, maxime cum cœpit filium sibi oppositum experiri, ostendimus § 2, ante S. Hugonis Acta 29 Aprilis. Erat autem ille tunc in Italia visitque Cassinense monasterium, uti ad an. 108 num. 16, Baronius docet.

et ad vestigia Pontificis lacrymabiliter accedentes, A cepit: atque beatissimum Patrem et Dominum ipsum cum magna instantia exoraverunt, ut patriæ jam fere perditæ miseraretur, et paterna clementia condoleret. Pontifex autem, qui pro justitia et ecclesiastica libertate tuenda, si rationabilis causa exigeret, mortem subire paratissimus existebat, constanter in hunc modum respondit : Ego versutias et calliditates Regis frequenter expertus sum : sed, si vult in iis in quibus manifeste peccavit Deo et Ecclesiæ satisfacere, ipsum libenter absolvam, et Imperialem sibi coronam cum benedictione imponam; alioquin nec debeo, nec possum vos in hac parte ullatenus exaudire.

B

14. Quod verbum cum Rex remordente conscientia denegaret facere, et populus Pontifici per plures dies vehementer instaret, ut absque satisfactione Regem susciperet, et Pontifex ad eorum cæcas preces omnino permaneret immobilis, Rex paulatim cœpit popularem favorem pecunia et terrore sibi acquirere. Quod ut Pontifex manifeste cognovit, de constantia populi prorsus diffidens, in Castro. Crescentii se cum Fratribus suis recepit. Rex itaque, quoniam populum Romanum ad voluntatem suam indubitanter attraxerat, Guibertum in Sede Apostolica violenter intrusit. Sed cum de Romana Ecclesia nullum Episcopum vel Cardinalem posset habere, a Bononiensi, et Mutinensi, atque Cerviensi (161) Pseudoepiscopis fecit eum, secundum consuetudinem Romanorum Pontificum, execrabiliter benedici: et in festo Paschatis ab eodem Huberto Imperii coronam impudenter assumpsit: post modicum vero ad obsidionem Castri (162) Crescentii universos Romanos conduxit. Pontifex autem, sicut vir cautus et providus, jam diu Robertum Guiscardi, egregium Normannorum Ducem, sollicitare studuerat, ut in manu valida contra illatam sibi violentiam, et potenter succurreret; quem ad ipsius liberationem cum maximo exercitu celebriter venientem audivit. Quod ubi Rex Henricus in veritate cognovit, vehementer expavit, et illico ad ecclesiam S. Petri rediens, domo Capitolina et Leonina civitate destructa, vale faciens Romanis, cum eodem Guiberto, non sine multo rubore, aufugit. In sequenti die, antequam Senam Rex pervenisset, memoratus

nostrum 'Papam, suffragantibus sibi sanctorum Apostolorum Petri et Pauli meritis, ab obsidione qua tenebatur potentissime liberavit. Sic itaque ipsam venerabilem civitatem velociter expugnatam, sicut gloriosus triumphator, per plurimos dies possedit, vendens plurimos ex ipsis perfidis civibus, qui Dominum et Pastorem suum perdiderant quosdam vero mutilavit, et quosdam secum usque ad Calabriam captivos duxit? sed in ingressu ipsius Civitatis regionem Lateranensem ad Colosseum (163) ferro et flamma combussit. His igitur ita peractis Dux ad propria rediit, et Patrem suum Gregorium Pontificem, in Lateranensi palatio sedentem cum Fratribus suis Episcopis et Cardinalibus, in pace dimisit, pertractantem Ecclesiæ negotia pro sui officii debito, de diversis mundi partibus emergentia.

15. Hic liberavit ab illicita occupatione sexaginta Mansionariorum B. Petri ecclesiam, qui universa Oratoria seu ministeria ipsius ecclesiæ, præter majus altare, quadam violentia detinebant, cuncta oratorum advenientium oblationes in usus proprios redigebant. Erant autem Cives Romani, uxorati seu concubinarii, barba rasi et mitrati, mentientes oratoribus et præcipue multitudini rusticanæ Lombardorum, asserentes se Cardinales Præsbyteros esse; quorum utique oblationibus receptis, indulgentiam eis et remissionem peccatorum ausu nefario c impudenter præstabant. Hi, occasione custodiendæ C ecclesiæ, consurgentes intempesta noctis silentio, infra et circa eamdem ecclesiam multa impune homicidia, rapinas, varia stupra, et diversa latrocinia exercebant: quos, sicut diximus, Beatus Pontifex ab eadem ecclesia non sine multa difficultate removit, et custodiæ curam honestis Clericis et Sacerdotibus commisit et tradidit. Hic ter quaterque vere beatus Pontifex, post diutinam in Urbe moram, descendit in Apuliam; et, occurrente sibi jam dicto Duce Roberto Guiscardi, Salerni famosam civitatem gloriose intravit. Ibique, dum salutis monita concurrenti populo daret, repente in lectum ægritudinis decidens, in beata confessione, post modicum, diem feliciter clausit extremum. Ad cu

Robertus Dux, tanquam leo fortissimus Romam D jus utique corpus, in B. Matthæi basilica honorifice

violenter intravit, quam non per triennium sicut Rex Henricus, sed una et eadem die in manu valida

(161) Erant hi Sigefridus Bononiensis, Heribertus Mutinensis: Cerviensis nomen ignoratur, deficiente Episcoporum serie ab anno 1069, quando scitur quemdam Bonum vixisse (qui forte usque huc superfuit) ad annum 1101. Blondus autem pro Cerviensi Tarvisinum substituit, qui posset fuisse Accelinus, anno 1082 Ecclesiæ isti præsidens: ab his autem execratiouem suam potius quam consecrationem accepit Guibertus, in Dominica Palmarum anno 1084, adeoque 24 Martii: nam Pascha celebratum fuit 31 ejusdem.

(162) Moles Adriani antiquitus, deinde S. Angeli sub Gregorio I dici cœpta, adjectisque postea muni

tumulatum, mirabilis Deus multa miracula operari dignatus est.

tionibus Castrum; et anno 985, ab eo qui postea ipsum novis operibus communivit, Crescentio Numentano, nomen diu tenuit, et ut apparet etiam hac ætate tenebat. Ospergensis nominat Castellum Crescentii,quod vulgo domus Theodorici dicitur.

(163) Nicolao Coliseum, quod nomen hodieque in usu est, et erat cum scriberet Anastasius Bibliothecarius ita autem dictum volunt Amphitheatrum illud maximum, quod a Vespasiano et Tito extructum esse juxta viam sacram, eo loci, qui jam a Neronis tempore nomen habebat ad immani 120 pedum Colosso, quem ille sibi erexerat.

III.

EX MS. NOSTRO DE VITIS PONTIFICUM
USQUE AD MARTINUM V DEDUCTIS.

CAPUT PRIMUM.

Acta primo hujus Pontificatus quinquennio (164). Hic præclarus et almificus Pontifex, 3 anno sui Pontificatus, in Nocte Nativitatis Domini, apud S. Mariam Majorem ad Præsepe, dum Missam celebrabat, in confractione Dominici Corporis super altari, a quodam Centio Stephani captus fuit et perductus in domum dicti Centii: quæ domus posita erat in loco, qui vocatur Parrioni (165). Sed quia dies erat celeberrimus, omnes Romani in unum convenerunt, ad prædictam domum capiendam perrexerunt, et Dominum Papam de tanta injuria liberaverunt. Liberatus itaque D. Papa, ad ecclesiam in qua captus fuit, indutis solemnibus vestimentis ut mos erat reversus, Missam quam incœperat perfinivit : ad palatium denique coronatus, et cum omni laude Episcoporum atque Cardinalium et Procerum reversus, quidquid consuetudinis est celebravit. Romani, tantam injuriam ferre non valentes, domum Centii cum omnibus bonis devastarunt, et in terram contra D. Papæ voluntatem prostraverunt. Ipse vero qui malum et prædictum scelus commiserat, aufugit a manibus eorum, et Curiam Teutonici Regis requisivit. Quid vero mali commiserit, quas falsitates composuerit, quam discordiam inter Regnum et Sacerdotium fecerit, et ad ultimum suo instinctu usque in finem perduxerit, in sequentibus (prout melius potero) explicare curabo. Nunc pauco intervallo, quod prædictus Pontifex, interea dum ipse ivit, stetit, et

(164) Præmittitur decretum electionis, iisdem verbis quibus in Vita num. 21 cum hac dumtaxat varietate quod ibi simpliciter electio facta dicatur die sepulturæ Domini Alexandri: hic vero die 3 Sepulturæ. Quia autem facilius fuit originali textui aliquid decedere per incuriam transcribentium, quam accedere, ideo non videtur id otiose prætermittendum : sed suspicor originaliter scriptum fuisse, die 3, mortis et die sepulturæ.

(165) Ecgraphum quidem nostrum Parriam: sed hujusmodi mendis ipsum scatet, elegantia majori quam accuratione transcriptum. Est autem Parrione nomen Regionis unius ex 14, in quas Urbs tota dividitur, simulque plateæ ab illa ducentis versus Pontem S. Angeli : atque ita facile conciliabuntur textus, in quibus vocatur turris ad pontem S. Petri, quia per hunc itur ad Burgum S. Petri, seu urbem quam vocant Leoninam.

A rediit, operatus est, dicere pro posse studeam. 2. Secundo anno sui Pontificatus, antequam istud factum fuisset, unde præfatus (166) malevolus occasionem acceperat, in Concilio, quod ipse Romæ a vi Kal. Martii usque ad II Kal. prædicti mensis celebravit; quinque de familia Regis Teutonicorum, quorum consiliis ecclesiæ vendebantur, a liminibus Ecclesiæ separavit. (167) Ita ut, si abinde usque ad KalendasJunii Romam non venirent et satisfacerent, excommunicati haberentur. Philippus (168) Rex Francorum, si Nuntiis Papæ ad Gallias ituris, de satisfactione et emendatione securitatem non fecerit, habeatur excommunicatus. Liemarum Bremensem Archiepiscopum, pro inobedientia superbiæ suæ, ab Episcopali officio suspendit, et a Corpore et sanguine Domini interdixit. Guarnerium Strazburgensem ab episcopali et sacerdotali officio suspendit. Henricum Spirensem suspendit: Herimannum Bambergensem, si ante Pascha non venerit satisfacturus, similiter suspendit. Item in Longobardia Gulielmum Papiensem et Cunibertum Taurinensem suspendit. Dionysium Placentinum deposuit. Robertum Ducem Apuliæ jam anathematizatum, et Robertum de Loritello, invasores bonorum S. Petri excommunicavit.

B

3. Tertio vero anno idem Papa Romæ in Basilica Salvatoris Synodum (169) celebravit, in qua Sigefridum Maguntinum Archiepiscopum, qui conatus, est Episcopos et Abbates Regni Teutonicorum a C

(166) Mss. Vitæ Pontificum apud nos habent qui- D dem Maii: sed Summarium Actorum, descriptum in Registro libri seu anni secundi, uti testatur Baronius, habes Martii et merito. Nam summarium istud in quo notatur Dionysii depositio, continetur in epistola 54, data Roma v Nonas Martii, Indictione

13, ipsumque summarium ponitur statim post Epistolam 2, datam in Synodo, secunda Kalendas Martii. Cum ergo sequens Pascha, ad quod infra citatur Hermannus Bambergensis, celebrandum fuerit 5 Aprilis, sequitur Synodum hanc cœpisse fer. 3 primæ Hedbomadæ Quadragesimalis in festo S. Matthiæ. Notatus autem in eodem Registro annus Christi 1074 indicat usque ad proximum Annuntiationis festum tunc adhuc Romanis cucurrisse suum annum, ex usu Florentinorum, quod et Baronius notavit.

(167) Quæ sequuntur visum est ex registro juxta Baronium hic adjungere, tanquam ex fonte, unde partem delibavit auctor horum Actorum.

(168) Philippum Franciæ regem, de Simonia apud se accusatum a clero Matisconensi, jusserat Gregorius a Ruderico Caballonensi episcopo moneri per epistolam, datam Piperni 11 Nonas Decembris, indict. XII, adeoque tribus fere mensibus ante hanc synodum.

(169) Hanc quoque synodum esse in Quadragesima celebratam, cujus I Dominica incidit in 15 Februarii, persuadet nota anni 1075, adhuc usque ad Annuntiationem currentis, addita apud Ba ex eodem (ut putamus) registro; ubi nor quin in summariis aliarum sequentium su

« PoprzedniaDalej »