Obrazy na stronie
PDF
ePub

re non posse dixit, qui seipsum negare non potest, in quo juxta Apostolum non est EST NON et, sed semper est EST (II Cor. 1).

edocti leguntur habuisse, et cum ipsa ad servandam A mus, qui Deum contra suam prædestinationem facevirginitatem S. Domitillam Domitiani imperatoris neptem incitasse; dixerunt enim illi (1147) : « Virgo, si virginitatem perdiderit, hujus reatum per pœnitentiam evadere potest, ipsam vero virginitatem adipisci nequaquam valet; omnis namque sanctitas quolibet modo amissa per pœnitentiam recuperari potest; sola vero virginitas, si semel perierit, ad pristinæ integritatis stabilitatem pertingere non valebit. » Sic ergo et nobis tutum est, ut sententiam S. Hieronymi interpretemur, ne si quid indignum de illo interpretari conemur, non tam ejus auctoritatem, quam nostram tarditatem infamare judi

cemur.

X. Illud autem satis admirandum, cur tantopere virgines sacrilegas lapsas in gradum suum revocari non posse contendamus, et veras viduas et legitime conjugatas in suis gradibus remanere patienter feramus, cum hæ, juxta Apostolum, in amissione virginitatis non tantum peccaverint sicut illæ, quæ pro magnitudine peccati ad pœnitentiam non meruerunt admitti. Sanctissimus papa Leo in decretis suis capitulo 49 (epist. 87, n. 5; LABB. t. III, p. 1394) protestatur, quod nec illæ virgines, quæ barbaricam vim corpore tantum non animo sunt perpessæ, per

IX. Est autem nobis summopere providendum, ut de reparatione virginitatis tam moderate contenda- B severantibus virginibus ullo modo sunt annumeranmus, ne viduas et conjugatas, sive quaslibet corruptas, ipsis virginibus secundum hæresim Joviniani adæquare videamur. Nam hoc catholica fides non admittit, quæ juxta evangelicam auctoritatem host gradus ita distributos novit, ut conjugatis trigesimus tantum fructus, continentibus vero sexagesimus, ipsis vero virginibus ascribatur centesimus. Et hoc utique divinitus ab initio ita prædestinatum non dubitamus; unde et B. Hieronymo in hoc parere debe

(1147) Hæc habentur in eorum Vita ad 12 Maii, t. III Bolland., pag. 7.

(1148) Haud videntur verba Leonis eamdem præ se ferre severitatem, qualem illis attribuit auctor;

dæ (1148)juxta illud propheticum: Virgo Israel cecidit, non est qui resuscitet illam (Amos v). Hoc plane SS. Patres virginibus lapsis, et pro peccato suo infra maritatas deputatis sufficere voluerunt, si per pœnitentiam et ipsis legitime conjugatis præferri, et veris viduis sive continentibus quandoque meruerunt associari. Sufficiat ergo et hoc nobis, nec libeat eousque disputando procedere, ut terminos SS. Patrum aliquo modo notemur excedere.

ita enim habent: Ille autem famulæ Dei, quæ integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia, si incontaminatis non audeant comparare virginibus,etc.

DE SACRAMENTIS MORIENTIUM INFANTUM.

ALIUS.

MONITUM.

Vox alius hic præmissa diversum a Bernaldo auctorem videtur innuere, etsi tractatulus hic satis ejus dicendi generi congruat, saltemque eidem collectori tribui queant, quos in usum amicorum suorum se congessisse infra n. 4 fatetur. Potest vero illa voce etiam alius tractatus denotari.

I. Si quis parvulum noviter baptizatum, sed in- C 610): Excepto, inquit, uno mediatore, et post lava

firmitate correptum, oleo sancto ungere voluerit, non necesse habebit ut totum unctionis officium recitet, et minime illas orationes, quæ de remissione peccatorum agere videntur. Nam fides catholica hoc habet, ut parvulus noviter baptizatus remissionem peccatorem accepisse credatur. Contra quam fidem indubitanter ageremus, si pro parvulo quasi nondum absoluto, ut absolveretur, oraremus, quem, videlicet B. Augustinus sine peccato esse testatur libro xx De civitate Dei (cap. 26, Opp. t. VIII, pag.

(1149) Fuisse aliquando in usu hanc infantum unctionem, nullibi proditur, neque etiam illam olim prohibitam legimus, quamvis certe superfluam, cum forma in iis verificari nequeat, qui nondum per sensus inungendos peccare potuerunt. Theodulphus vero Aurelianensis dum in capitulari suo ipsis quoque pueris inunctionem necessariam esse dicit, de

D

crum regenerationis quibusque adhuc parvulis, nemo mundus a sorde. Si quis ergo hujusmodi parvulis infirmantibus ministerium unctionis (1149) adhibere voluerit, illas orationes competenter adhibere poterit, quæ sanitatem vel vitam æternam infirmantibus exoptant, non illas quæ pœnitentibus indulgentiam implorant. Et psalmos quidem usuales ad hujusmodi unctionem satis congrue dicimus, quia in illis vox Ecclesiæ pro quibuslibet membris suis generaliter orare videtur.

illis loquitur, qui doli vel peccati jam capaces sunt, ut ex consequentibus patet. Quod si aliqui olim infantes ante usum rationis unxerunt, id sanitatis cor

poræ obtinendæ causa fecisse censendi sunt, qui secundarius est hujus sacramenti effectus : quod tamen illis dari posse negant theologi, qui primarii, seu remissionis peccatorum capaces haud sunt.

B

II. Sciendum autem, quod quidam parvulis mo- A maneant, nos ignoramus, nisi quantum ex verbis rientibus viaticum non putant esse necessarium, cum Dominus generaliter dicat omnibus ad se pertinentibus: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. v1). Unde B. Augustinus in libro De baptismo parvulorum (1150): « An, inquit, quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad parvulos hæc sententia non pertineat, possintque sine participatione corporis hujus et sanguinis in se habere vitam æternam? » Et post pauca: « Sinon manducaverint carnem Flii hominis, nec ipsi habebunt vitam (1151). » Unde Romanus ordo statim post baptismum illis communionem dari præcipit (1152), quanto magis in extrema necessitate, cum de hoc sæculo transire cœperint? Nam juxta canonicam auctoritatem nulli vel quam perditissimo extrema communio deneganda videtur. Nusquam sane parvulis ecclesiasticam communionem plusquam aliis Christianis sive in vita sive in extremis denegabimus, si SS. Patrum institutionem sequi volumus. Nunquam item ipsi parvulos exceperunt, ubicunque generalem communicandi consuetudinem omnibus Christianis præscripserunt, qui etiam ipsos inter communicandum osculari consueverunt, ut S. Cyprianus in scriptis suis non solumtestatur, sed etiam ut fiat fidelissime exhortatur (1153). Præterea ipsa verba, cum quibus sacra communio dispensatur, optime competere parvulis videntur; non enim ibi dicitur, ut sacra communio in remissionem peccatorum proficiat, quod solis ma- C joribus competeret, sed in vitam æternam, quod parvulorum innocentiæ nemo dubitat congruere.

III. Quandiu autem parvuli in illa innocentia per

(1150) Imo De peccat. merit. 1. 1, c. 20, n. 27, t. X, pag. 15.

(1151) Crucem pluribus fixit theologis hæc S. Augustini sententia, quam tamen ipse tum l. c., tum vero præcipue 1. 111, cap. 5, De peccatorum meritis satis explicat, ac manifeste demonstrat, infantes manducare corpus et sanguinem Domini, cum per baptismum eidem tanquam viva membra inseruntur; ait vero : « Quid autem apertius tot tantisque testimoniis divinorum eloquiorum, quibus dilucidissime apparet, nec præter Christi societatem ad vitam salutemque æternam posse quemquam hominum pervenire?... unde fit consequens, ut quoniam nihil agitur aliud, cum parvuli baptizantur, nisi ut incorporentur Ecclesiæ, id est Christi corpori membrisque socientur, manifestum fit eos ad damnationem, nisi hoc eis collatum fuerit, pertinere... Ac per hoc, si ambigui aliquid habent verba Apostolici, per unum hominem, etc., nunquid etiam illud: Quia nisi manducaverint homines carnem ejus, hoc est, participes facti fuerint corporis ejus, non habebunt vitam? His atque hujusmodi aliis, quæ nunc prætereo, testimoniis divina luce clarissimis, divina auctoritate certissimis, nonne veritas sine ulla ambiguitate proclamat, non solum in regnum Dei non baptizatos parvulos intrare non posse, sed nec vitam æternam posse habere præter Christi corpus, cui ut incorporentur, sacramento baptismatis imbuuntur? »

(1152) Ex ordinibus Romanis constat, sæculis VIII, IX et x, parvulos eodem die baptismate, confirmatione et eucharistia solitos fuisse donari, ubi si

D

Augustini libro XXI De civitate Dei (cap. 16, Opp.,
t. VII, pag. 636); scribit enim ibi de parvulo bapti-
zato, si in prima ætate, id est infantia, sive in se-
cunda, id est pueritia, moriatur; quod nec aliqua
purgatoria tormenta post mortem patiatur. Ex his
utique verbis non inepte colligitur, quod parvuli
post baptismum suam innocentiam usque in pueri-
tiam servare credantur, cum post mortem nullam
vel purgatoriam pœnam subituri esse legantur. Qua-
propter si hujusmodi infirmantibus parvulis unctio-
nem facere voluerimus, non pro eorum, sed pro
majorum peccatis deprecari necesse haberemus, quos
usque ad illam horam innocenter vixisse credamus.
IV. Sed nos superflue de eorum unctione videmur
laborare, cum jam nec majores, præter admodum
paucos,
de hoc videantur curare. Nec nos utique
ideo tam diligenter ista digessimus, quasi jam in
generalem usum Ecclesiæ redacta vel redigenda esse
putaremus; sed potius ideo, ut amicis nostris sa-
tisfaceremus, qui etsi ipsi talia facere non soleant,
libentissime tamen sciunt, quid in talibus sit facien-
dum, si forte aliquando cujuslibet fidelis indefessa
postulatio hoc ab eis exigat, ut parvulum ejus in-
firmum oleo sancto perungant. Nec utique desperan-
dum, quin et unctio parvulorum alicubi veniat in
usum, sicut et unctio majorum, quæ itidem usque
ad nostra tempora penitus videbatur abolita. Si au-
tem nunquam illa unctio in usum venerit, nequa-
quam tamen nos inquisitioni simplicium fratrum in
his scriptis satisfecisse pigebit (1154).

V. Si quando autem ipsa infirmitas hujusmodi parvulum de hac vita transire coegerit, non videtur

mul additur: Per illud parvulis providendum est, ut postquam baptizati fuerint, neque lactentur sine summa necessitate, antequam communicent_sacramento corporis Christi. Indulgentior aliquantulum ineunte sæculo VII fuit Gregorius M., qui in Sacramentario suo de Sabbato sancto hæc notat : Qui etiam infantes non prohibentur lactari ante sacram communionem, si necesse fuerit. Communio autem parvulorum in extremis haud adeo in praxi fuit, ut illa recens baptizatorum, unde piis Bernaldi desideriis tribuenda est ejus de his illatio. Sufficere namque credebant antiqui, ut semel saltem post baptismum eucharistiam perciperent infantes, antequam usum rationis obtinerent. Neque adducta paritas valet; nam etiam perditis peccatoribus, dummodo pœnitentibus, in extremis providendum erat de hoc remedio, quo pavuli innocentes necdum indigent.

(1153) De hoc infantum osculo agit quidem S. Cyprianus in epistola 64 ad Fidum, ubi tamen illud ad baptismum duntaxat refert, post quem tunc infantibus calicem saltem sacrum fuisse propinatum, ex libro ejus De lapsis colligimus.

(1154) Hunc etiam solum sui hac in re laboris fructum tulit auctor, nec enim unquam in praxin deductum fuit istud consilium, sed uti extrema unctio sic et Eucharistia infantibus saltem a quadringentis jam annis fuit prohibita. Alicubi tamen hodieque in memoriam antiqui ritus præbentur hisce infantibus, dum in purificatione matris offeruntur, aliquæ guttulæ ex ablutione calicis sacerdotalis in sacrificio missæ.

esse necessarium, ut omnia in ejus obsequio dican- A tiones subjiciunt, quæ annos temeritatis præcedunt

tur, quæ in majorum commendatione mortuorum usitantur, et illæ minime orationes, quæ specialiter agunt de peccatorum remissione, sicut et supra notavimus de unctione. Credimus enim illos a peccatis a Deo absolutos, ut in illa ætate si moriantur, certissimum nobis sit quod nec purgatoriam pœnam experiantur. Tales ergo cum ad sepeliendum deferuntur, quidam satis caute usuale obsequium non ex integro dicunt, sed psalmos tantum, quibus tres illas ora

quæ videlicet orationes de hujusmodi absolutione nihil videntur agere; sic enim et honeste illos sepelimus, nec aliquid tamen contra fidem nostram postulare videmur. Hoc autem canones generaliter præcipiunt, ut corpora defunctorum cum psalmis ad sepulturam deducantur : et hoc satis congrue, quia in illis vox Ecclesiæ pro omnibus membris suis non dubitatur orare.

BERNOLDI CHRONICON.

(PERTZ, Monum. Germ. hist. Script. tom. V, pag. 385.)

OBSERVATIONES PRÆVIÆ.

Inter reliquas superioris Germaniæ dioceses Con- B judicandæ essent, Bernoldus fontibus historiæ ecclestantiensis præcipue schismate quod sæculo undecimo exeunte imperium et Ecclesiam laceravit agi tata, scriptorem edidit qui res suo tempore gestas et ab ipso visu audituve perceptas (1155) ad laudem et gloriam Dei fidelibus annuntiare suscepit. Bernoldus juvenis (1156), clerici conjugati, ut videtur, filius (1157), et Bernhardo præceptore (1158) religione et prudentia insigni (1159) in scholis Constantiensibus eruditus, atque in celeberrimo tunc Sancti Blasii coenobio monachum professus (1160), anno post Carolum episcopum Simoniacum in synodo Moguntina depositum scilicet 1072 exeunte aut primis anni 1073 mensibus, Chronica sua incœpit (1161), et inter gravissimas rerum quibus intererat vicissitudines per duodetriginta annos ad duodecimi sæculi initium usque deduxit. Bernhardus præceptor, in causa sancti Petri ferventissimus, discipulum non minus ferventem ecclesiasticæ libertatis vindicem enutriverat. Nam cum ipsæ quæstiones quæ inter imperium et Ecclesiam, inter Gregorium et Wibertum, inter Heinricum et Ruodolfum, eorumque sequaces agitabantur, ex jure publico et canonico di

(1155) Chron. a. 1086.

C

siasticæ et sacris canonibus diligenter evolutis, totus in Gregorii VII castra transiit, et acerrimus deinceps decretorum ejus contra Simoniacos, contra clericos incontinentes et investituras laicorum defensor et propugnator exstitit. Talem per totum Chronicorum decursum conspicimus, talem se tum aliis multis scriptis, tum verbo et facto exhibuit. Nam anno 1076, dictante (1162) Adalberto presbytero et monacho epistolas ad discipulum ejus (1163) Bernhardum præceptorem suum de damnatione schismaticorum scripsit (1164), atque cum Alboino presbytero Constantiensi præsens et per litteras de incontinentia clericorum disputavit (1165); a. 1077 apologeticum pro decretis Gregorii VII adversus Simoniacos et incontinentes scripsit (1166). Biennio post Romanæ synodo contra Berengarium Turonensem habitæ interfuit, et Berengarium in media synodo constitutum, hæresimque de corpore Domini propriæ manus sacramento abdicantem vidit (1167). Cumque jam antea familiæ Bertholdi ducis admiratione Hermanni filii ejus conjunctus esset (1168), anno 1084 in festivitate sancti Thomæ cum Gebe

NOTE.

(1156) A. 1079, optatæ indolis Bernalde, floscule vernans, tum tiro, juvenis audit. Cf. Usserm. Prodr. II, p. 214, 247, 248,

(1157) Ib. p. 248.

(1158) Ib. p. 230.

(1159) Chron. a. 1088 et Necrol.

(1160) Quonam anno hoc factum sit ignoratur. Neugart, ep. Const., p. 504, anno 1085 Bernoldum Gebehardi Constantia profugi comitem Sanctum Blasium adiisse censet.

(1161) Codex autographus Chronicon inde ab a. 1073, Cujus prudentia, etc., certe inde ab a. 1074, Hermannus marchio, etc., diverso tempore scriptum esse monstrat; et collato Necrologio quod Chronico præmittitur, dies obitus virorum qui ante Petrum Damiani decesserunt, si paucos postea insertos excipias, eadem qua Necrologium manu eodemque tempore scriptos, inde ab a. 1073 autem dies obitus alio atramento, quod idem in textu Chronici conti

nuati deprehendi solet, additos patet ; quare Bernoldum opus suum a. 1072 exeunte vel 1073 ineunte ante acceptum obitus Wideroldi et Alexandri II, et electionis Gregorii VII nuntium iniisse eodemque anno 1073 ad sua usque tempora produxisse conjicio. In chronico enim Wideroldi et Alexandri II D obitus æque ac Gregorii VII electio primo stylo debentur. Catalogus etiam pontificum, absoluto Chronico additus, Gregorii VII electionem primo atramento notatam exhibet, et textus Chronici a. 1056 et 1061 Gregorium jam papam agnoscit. (1162) Uss. II, p. 213, 214.

(1163) P. 213.

(1164) Uss. II, 187 sqq.

(1165) Ib. p. 231 sqq.

(1166) P. 271 sqq.

(1167) P. 435, de Berengarii multiplici damnatione.

(1168) Chron. a. 1074.

hardo, Bertholdi filio, in episcopum Constantiensem A nisi ipso quo defunctus est anno stylum deposuit. electo, auctoritate Ostiensis episcopi a Gregorio VII ablegati, presbyter consecratus est, et potestatem suscipiendi pœnitentes ex apostolica auctoritate accepit (1169); quo tempore et de canonum auctoritate librum Gebehardo, postea abbati Scafhusano, inscripsit (1170). Sed paulo post Gehebardo episcopo adversariis perurgentibus in exsilium pulso, Bernoldus anno 1086 prælio apud Bleichfelt et oppugnationi civitatis Wirzeburgensis interfuit (1171). Quo etiam tempore ad Bernhardum monachum de sacramentis excommunicatorum (1172), ad Albertum præpositum Argentinensem de lege excommunicationis (1173), et ad Albertum Spirensem præpositum apologiam contra schismaticos conscripsit (1174), cum jam ipse fratrum Sancti Blasii catalogo se inscribendum impetrasset (1175), exemplum secutus virorum nobilium et prudentum plurimorum, qui bellorum per Alamanniam desævientium discrimina vitabundi, in monasteria præcipue Sanblasianum, Hirsaugiense et Scafhusanum se proripuerunt (1176). Nec sequenti etiam tempore scriptis contra hostes Ecclesiæ abstinuit. Nam a. 1088 de Berengarii multiplici damnatione (1177), tum de vitandis excommunicatis ad Rechonem (1178), a 1089 vel 1090 de emptione ecclesiarum ad Paulinum clericum Mettensem (1179), nec non pro Gebehardo episcopo (1180) de presbyterorum officio ad fratres Raitenbuchenses scripsit (1181), atque de reordinatione vitanda et de salute parvulorum ad excommu- C Herimanni chronicon usque ad a. 1054 transcrinicatis baptizatorum (1182) Gebehardum episcopum interpellavit. Anno 1091, cum monachorum apud Sanctum Blasium numerus ita incresceret, ut nova ædificia veteribus addenda esse constaret, et paulo ante quam complures inde coloniæ in monasteria Wiblingense, Murense, Gottwicense, 'Engelbergense aliaque deducerentur, Bernoldus Scafhusam in monasterium Sancti Salvatoris transmigrasse (1183), ibique reliquuin vitæ deguisse videtur. Apud Sanctum Blasium exemplar tamen Chronicæ medio anno 1091 subsistens reliquit, et postea etiam authentico quem secum tulit libro continuam operam impendit, antea scripta mutavit et emendavit, nec

Amicorum Adalberti (1184), Bernhardi (1185), Wilhelmi Hirsaugiensis abbatis (1186) per complures annos superstes, anno Domini 1100 libro usque ad d. III Nonas Augusti producto, in coenobio Scafhusano cui cum tradiderat die 16 Septembris defunctus, atque in eodem cum Adalberto tumulo depositus est (1187).

Operum ejus præcipuum, Chronica scilicet, ita comparatum est, ut, Necrologio præmisso, cui post completum opus catalogum pontificum Romanorum subjecit, primum Bedæ Chronicon de sex ætatibus mundi exscriberet, tum Herimanni Chronico decerpto historiæ filum inde a Christo nato usque ad a. 1054 deduceret inde ab a. B 1054 proprio Marte sui temporis acta subjecit (1188). Prioris partis auctores ipse prodit : Hi sunt auctores cronicorum: Eusebius, Jeronimus, Prosper, Dionysius, Jordanis, Beda et nostri temporis Heremannus, et deinceps quilibet sui temporis descriptores. Quorum quidem Bedam ab orbe condito usque ad regnum Domitiani dictando (1189) ad litteram expressit, ita ut ea libri parte' plane carere possimus; deinde Jordanis sententias de regnis principalibus ex libro De regnorum successione et Bedam De temporibus, cap. 16 de sex mundi ætatibus excerpsit, atque a Christo nato iterum exorsus Eusebii chronicon ab Hieronymo in Latinam linguam versum, quale apud Herimannum legimus, et

[blocks in formation]

psit, additis tamen nonnullis ex Chronico Eusebii ipso, paucisque ex ejus Historia ecclesiastica, Hieronymo De viris illustribus, Cassiodori Chronico, Orosio, Historia miscella, Beda De sex ætatibus, interspersis etiam per totum opus notitiis ex Romanorum pontificum Gestis (1190) et catalogis diversis, ex collectione conciliorum Dionysiana ab Adriano I papa Carolo Magno transmissa (1191,) Ansegiso, et conciliis Moguntino a. 847, Altheimensi a. 916, Aquisgranensi a. 992, jam deperdito, Seligenstadensi a. 1023, ex Einhardi Vita Caroli et Chronico Reginonis decerptis. Igitur in tota parte operis anteriore iis tantum locis proprio Marte rem agit Ber

NOTÆ.

(1175) P. 357 se ultimum fratrem de S. Blasio

[blocks in formation]

D in exempli Sanblasiani apographo Murensi superstes, exemplar istud ipso anno 1091 scriptum fuisse ostendit.

(1184) Qui a. 1079 obierat.

(1185) Obiit a. 1088.

(1186) Obiit a. 1091.

(1187) Usserm. I. c., p. 178. Chron. Scafhusense. Proleg. n. 3.

(1188) Chron. a. 1086.

(1189) V. infra locum, ubi sic scribitur (fol. 18): Si tamen parenthesis ipse sic, etc.; ubi vox parenthesis minime scribenda, sed signo aliquo exprimenda

erat.

(1190) A. 69 ea Eusebio præfert, quem antea e. g. in Anacleto secutus erat; a. 605, inde pravam Herimanni lectionem emendat.

(1191) Pseudo-Clementis epistolas pro supposititiis habet anno 94.

noldus, ubi annis 1044 et sqq. pontificum Romano- A 1135 Ensdorfi conscriptos in bibliotheca Argentora

rum partes tuetur; sed plane alia ratione inde ab anno 1055 procedit. Nam altera libri parte nullius ducis vestigia legit; adjutus tamen publicis Ecclesiæ imperiive monumentis, epistolis Gregorii VII, res annorum 1054-1072 uno tenore conscripsit, quas postea textu annorum 1054, 1055, 1056, 1060 addito explevit, reliqua omnia, annorum scilicet 10721100 historiam ipso quo res contigerunt vel ei innotuerunt tempore litteris tradidit. Nec ea tamen æque ac priori parte corrigendo (1192), explicando addendoque abstinuit, prout codex autographus vel post obitum auctoris additionibus auctus demon

strat.

B

Scripsit animo in imperatorem ejusque asseclas. laicos juxta atque clericos inimico, clades ei illatas ad laudem et gloriam Dei fidelibus Ecclesiæ annuntiaturus (1193), stylo simplici, perspicuo, in prioribus ipsis auctorum verbis plerumque usus et nexu sententiarum servato, ubi et raro tantum (1194) a temporis computatione qualem apud Hieronymum et Herimannum invenerat recedit; at qua res ipsi compertas tradit, narrationem justam, succinctam, nullo fuco turbatam laudaveris. A regulis Latinæ linguæ bis terve recedit, dum genitivo et accusativo vocabulorum Saxonia et Longobardia (1195) loco in Saxonia, in Saxoniam et in Longobardia utitur; et adjuvare cum dativo (1196), et a Heinrico conjungit. In singulis vocibus scribendis sæpe ab Herimanno recedit, ubi Alemannia, Longobardia, Lotha- C rius, Ludowicus, Luitoldus (1197), litera, cclesia in nostro constanter obvias, frustra quæsiveris; in aliis, e. g. Bertaldus (1198) et Berthaldus (1199), Gundharius (1200) et Guntharius (1201), ipse sibi non

constat.

tensi evolvi, tum a scriptoribus codicis Ekkehardi Zwifaltensi (1202) et Annalium Zwifaltensium et Chronici Peteshusani medio sæculo XII exscriptus est. Primam ejus editionem ope codicum Villingani et Basiliensis curavit Urstisius a. 1585, sub nomine Hermanni Contracti et Bertoldi presbyteri, expresso e latere codice Herimanni Sangallensi (1203), cujus editionis excerpta in collectione Bouquetiana t. XI, 23, XIV, 548-564, et 674-688 legere licet; sæculo XVIII medio OEfelius lectiones nonnullas autographi una cum Necrologio Bernoldi et Catalogo Romanorum pontificum Scriptoribus Boicis t. I, p. 644-653 inseruit; quibus et Æmilianus Ussermann in editione sua usus loca nonnulla emendavit, lectiones nonnullas codicum Gottwicensis, Murensis et Engelbergensis notavit, textum Herimanno et Bertholdo subjecit, observationes suas addidit, et eo præcipue de nostro bene meruit, quod reliqua ejus opera ex libris manuscriptis plerumque collecta typis edidit. Sed codice autographo neglecto, multum abest ut textum qualem auctor scripsit restituerit, quod nostra demum editione fieri concessum est, cui hæc subsidia a nobis comparata inservieruut :

1) Codex autographus, qui ab auctore olim Sancto Salvatori Scafhusano contraditus, ibique circa annum 1118 notitiis hisce in margine annorum 1009, 1052 et 1064 auctus est :

1

ANNALES SCAFHUSENSES.

1009. Temporibus his Ebbo comes de Nellenburc consobrinam Heinrici regis, Hedewigam nomine, de curia regis duxit uxorem.

1052. Hoc anno beatus. Eberhardus comes de Nellinburc Scafhusensem locum construere cepit, in quo sanctus papa Leo IX, 10 Kal. Decembris altare in honore dominice resurrectionis consecravit, et locum suis sanctis benedictionibus initiavit et confirmavit.

Bernoldi liber cum nonnisi ad annum 1091 perductus esset, ipso anno in cœnobio Sancti Blasii excerptus, integer autem Bernoldo superstite aut non diu defuncto in monasteriis Gengenbacensi et sancti Georgii Villingano descriptus, eodem fere tempore ab Ekkehardo Uraugiensi, Chronici Wirzeburgensis ut videtur auctore, quod in annales Hildesheimenses et Chronicon Wirzeburgense derivatum nuper a V. cl. Moltero accepimus, a scribis Sæculo XIV, quo ineunte Scafhusæ servabaAnnalium Sancti Blasii seu Engelbergensium, et D tur (1204), in Fabariense monasterium transiit (1205),

Chronici Sancti Georgii in Nigra Silva, necnon ab auctore librorum sex de decursu temporum quos a.

1 Nellenbucr c. Scafhensi c.

1064. Hoc etiam anno a Ruomuldo Constanciensi episcopo æcclesia sancti Salvatoris dedicatur in cenobio Scafhusensi, quod comes nobilis Eberhardus de Nellemburc construxerat et prædiis suis dotaverat.

posteaque bibliothecæ Bavaricæ illatus, et inter Latinos numero 452 signatus hodieque post LiudVARIE LECTIONES.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »