Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

sumptuosam et ambitiosam mutationem cum Nicano concilio damnemus; necessariam vero et utilem cum apostolica auctoritate recipiamus.

quod sanctorum legibus possit obviare. » Proprie, A episcoporum intelligere debeamus: videlicet ut præinquam, sacerdotum non incongrue dicuntur, cum eorum speciale sit officium ut sibi et aliis secundum canones providere, et, si quid perperam committitur, secundum eosdem emendare conentur. Unde et a S. Coelestino papa eos ignorare prohibentur. Nam nequaquam vel se vel alios secundum canones informare possent, si canonum informationes ignorarent. Quapropter sacerdotibus necessaria est scientia canonum. Hanc autem nobis ita potissimum comparare poterimus, si eos frequenter legere, et in legendo competentiam sensus inquirere studeamus. Nam quamvis sacri canones apertam videantur prætendere litteraturam, multa tamen in eis obscura reperiuntur, quæ a negligentioribus aliquando lectoribus quasi minus idonea deputantur, quæ aptissima sunt, si competenter intelligantur.

Ut illud Nicæni concilii de mutatione episcoporum: XI hujus concilii capite, penitus prohibetur « ne episcopus de civitate in civitatem transmigret Item beatus Damasus papa post Nicænum concilium omnibus episcopis scribens tam districte mutationem episcoporum prohibuit, ut transmigrantem sub excommunicatione in locum suum revocaverit, cui etiam sacerdotale officium interdixit quandiu ille viveret, si quem forte successorem infra suam transmigrationem accepisset.

B

Sanctissimi autem martyres et apostolici pontifices Evaristus, Callistus et Antherus ante Nicænum concilium, quisque in suo tempore, omnibus C episcopis scribens, mutationem episcoporum licitam fore docuerunt. Ex quibus S. Antherus multos sanctos Patres de loco in locum translatos numeravit, ut Petrum de Antiochia Romam, et Eusebium de quadam parva civitate Alexandriam. Sed hanc diversitatem ita simpliciter intelligere possemus ut illud necessitati persecutionis, istud autem libertati pacis ascriberetur, si nusquam et in pacis tempore hujusmodi permutatio facta reperiretur. Quod quia persæpe et modo solet evenire, aliam expositionis competentiam inquiramus, præcipue illam qua sanctos Patres et in pace et in persecutione ad invicem concordasse monstremus.

Item, S. Callistus papa : « Mutandus, inquit, episcopus, non per se hoc agat, sed, fratribus invitantibus, cum auctoritate hujus sanctæ sedis faciat, non tamen ambitus causa, sed aut necessitate aut utilitate. » Item, S. Evaristus : « Episcopus, inquit, non dimittat Ecclesiam absque inevitabili necessitate, aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se jungat, ambitus causa. » Et hi, utique apostolici, cum Nicæno concilio in mutatione episcoporum ambitionem damnaverunt; necessitatem vero et utilitatem admittendam docuerunt.

Nec mirandum quod Nicænum concilium non tam signanter ut antiqui Patres necessitatem et utilitatem exceperit, cum mutationem episcoporum tam simpliciter prohibuerit. Nam ante Nicænum concilium creberrimæ persecutiones episcopos de loco in locum mutari sæpissime compulerunt. Nec ibi locum ambitio habere poterat, ubi potissimum ille ad mar tyrium ducebatur qui aliis præeminere videbatur. Hoc utique sancti Romani pontifices verum esse testantur, qui pene omnes ante Nicænum concilium martyrio coronati leguntur. A tempore autem Nicani concilii, sedata persecutione aliquantulum, non tam necessaria videbatur mutatio episcoporum, cum jam liberum esset quemlibet suis ovibus præsi dere, vel, ubi deesset, alium secundum canonem ordinare. Non ergo mirandum si Nicæni Patres non, ut antiquiores, in sua prohibitione aliquid exceperint, cum jam non tam rationabilem exceptionis causam habuerint; præsertim cum necessario jam ambitus notarentur quicunque jam non necessario alienam sedem ambire viderentur.

Sed Sardicense concilium, cui Osius Magnus, ut Nicæno concilio, præfuisse legitur, et sententiam ejusdem concilii de mutatione episcoporum ita exposuisse videtur. Prohibet enim, capite primo,« ne quis episcopatum mutet per ambitum, eumque qui ita mutaverit etiam laica communione privat. » Hinc B. Leo papa I, Anastasio Thessalonicensi epiDicat ergo sanctus Antherus quid de mutatione scopo scribens, deliberat ut « proprium locum episcoporum sibi videatur : « Non transit de civi- D perdat et alienum non detineat quicunque, despecto tate in civitatem nec transfertur de minori ad majorem qui hoc non ambitu nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus aut utilitate loci vel populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic, quoties utilitas aut necessitas exegerit, supradicto modo et mutare et inthronizare potestatem habent, non tamen sine sacrosanctæ Romanæ sedis auctoritate et licentia. Alia etenim est causa utili

tatis et necessitatis, et alia avaritiæ et præsumptionis aut propriæ voluntatis. » Ecce quam aperte vir iste apostolicus nobis insinuat quid de mutatione

proprio, alienum per ambitionem obtinere desiderat. » Si ergo ita sententiam Nicæni concilii intellexerimus, nequaquam in hoc alicui rationabili episcoporum mutationi contradicemus, sicubi etiam in nostro tempore hujusmodi necessitas exegerit, et apostolica auctoritas fieri consenserit.

excom

Item sancti Patres frequentissime prohibent ne oves suum pastorem, nisi in fide erraverit, accusent, subditosque accusatores prælatorum municandos et infamia notandos censuerunt. Beatus autem Gregorius, scribens Joanni Corinthiorum episcopo, Paulum, Euphemium, Thomam, Clematium clericos damnavit, eo quod proprium episcopum pro quodam crimine accusare non obedierint.

Idem etiam apostolicus Dodavenæ civitatis episcopi, A Item Felix papa omnibus episcopis scribens: «< Aba clericis suis pro corporali crimine accusati atque convicti, depositionem in tantum confirmavit, ut eum etiam communione privandum judicaret, si deinceps aliquid de episcopatu vel loqui præsumeret.

sente, inquit, adversario, non audiatur accusator, nec sententia absente alia parte a judice dicta ullam obtinebit firmitatem. » Item sanctus Cornelius papa : « Omnia, inquit, quæ adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur, judicantur, omnino evacuabuntur, quoniam absentem nullus addicit nec ulla lex damnat. » Zosimus autem papa, in ordine XLIII, cum CCXVII episcopis Africani concilii, quemlibet accusatorem sive accusatum, etiam absentem, communione privavit, quicunque post canonicam vocationem venire contempsisset. Item Bonifacius papa, successor ejus, de contumaciter absente decrevit ne dilationem sententiæ de absentia lucraretur. Beatus quoque Gregorius Maximum præB sumptorem Salonitanum non solum pro illatis criminibus, sed etiam pro absentia damnandum judicavit, eo quod canonice vocatus venire distulerit. Item Theodorus papa, Paulo Constantinopolitano scribens, præcepit ut Pyrrhum ejusdem quondam sedis episcopum absentem damnaret : « Quia, inquit, præsentia ejus necessaria non est, cujus exces sus præsens est. » Item Felix papa Acacium Constantinopolitanum absentem damnavit, cujus sententiam beatus Gelasius, successor ejus, irrefragabili approbatione canonicam monstravit. Nec plane dubitaverim quin plures inveniantur qui ita absentes sententiam damnationis exceperint, quam qui præsentes canonicam examinationem et damnationem exspectaverint. Harum autem sententiarum diversitatem facile concordabimus, si superiorem sententiam de absente non judicando ad illum solummodo referamus, cujus causa adhuc ventilanda videtur, qui locum respondendi potius non habuit quam canonice oblatum refutaverit. Nam si canonice vocatus venire contempsisset, nec tamen canonicam excusationem prætenderet, tam apud antiquos quam apud modernos etiam absens canonice damnari posset. Si ergo ita exponimus utramque sententiam de absente, rationabilem esse videbimus ut et absens judicetur qui canonicam vocationem sive admonitionem contempsisse detegitur, et absens non judicetur de cujus contumacia adhuc dubitatur.

Sed hæc nequaquam ad invicem contraria judicabimus, si superiorem sententiam competenter intelligere curabimus, videlicet ne oves suum pastorem ex propria temeritate ullatenus accusare præsumant, nec tamen superiori potestati hos eis canonice præcipienti superbe resistant, minime quidem illi potestati quæ ipsos damnare poterit, si ei contra proprium episcopum obedire noluerint. Sic igitur intelligitur: « Nec subditi prælatos temere accusabunt, nec superiori potestati contumaciter resultabunt. « Hujusmodi adapertionem intellectus et in ipsa sacra Scriptura nonnunquam necessario requirimus, uti in illo: Non occides (Exod. xx). » Si enim illud nimis simpliciter intellexeris, ipsa lex sibi repugnabit, quæ sæpissime alibi reos morte multari decrevit. Ipse quoque Deus, qui legem instituit, persæpe multos occidi præcepit. Ne ergo Deum uspiam contraria præcepisse blasphemes, prædictam sententiam consideratius necessario intelligere debemus, scilicet ea consideratione ne aliquis ex propria præsumptione occidat; Deo autem, si hoc per se, sive per legem Dei præceperit, obedire non renuat. Ita enim B. Augustinus in lib. I De civit. Dei, exponit, juxta quem non ipse occidit quisquis in hoc ministerium jubenti obedit. Sic ergo, et in accusatione, subditorum non obedientiam, sed præsumptionem proscriptam competenter intelligimus. Multis sane ecclesiasticis correctionibus in concessione hujusmodi accusationis prospectum non dubitamus. Nam prælati necessario et sibi et subditis tanto magis prospiciunt, quanto magis se et per accusationem subditorum percelli posse non dubitabunt. Nec parum ecclesiasticæ disciplinæ derogaretur, si nusquam hujusmodi accusatio concederetur. Nam pauci prælati illius perfectionis invenirentur, qui non tanto magis et se et subditos in disciplina negligerent, quanto magis se per accusationem eorum ad aliquod judicium coercendos desperarent. Subditi tamen nequaquam hoc absque majoris potestatis auctoritate præsumant, ne dignam suæ damnationis D sententiam juxta statuta sanctorum Patrum excipiant.

Sciendum autem quod subditi pro propria injuria et hæresi prælatum suum accusare non prohibentur, juxta illud Symmachi papæ ad Cæsarium episcopum : « Oves, inquit, suum pastorem accusare non possunt, nisi pro hæresi aut propria injuria. » Hinc Africani canones, apostolica auctoritate promulgati et confirmati, enumeratis omnibus quibus accusandi licentia denegatur, statim subinferunt: « His tamen omnibus in propriis causis accusandi licentia non denegatur. »>

Item sancti Patres sæpissime decernunt ne quis absens judicetur, ut beatus Zephyrinus papa: « Quia hoc, inquit, et divinæ et humanæ leges prohibent. »>

Sic ergo et in aliis canonum diversitatibus competentem sensum inquirere debemus, ne forte hujusmodi diversa, nonnunquam quasi repugnantia temere respuamus, quæ tamen ex apostolica auctoritate promulgata sive confirmata non ignoramus. Ita, inquam, intelligendi congruentiam indagare conemur, ne hujusmodi statuta uspiam sibi contraria interpretemur. Nam ipsi sancto Spiritui magnam injuriam irrogare videmur, si illa quæ ipse per sanctos Patres instituisse legitur, quasi contraria et ideo contemnenda interpretari non veremur.

Non solum autem exceptiones canonicarum institutionum, sed et integras earum descriptiones diligenter considerare et ad invicem conferre non tædeat, si ad plenam earum notitiam pervenire nos

« Sicut, inquit, quædam sunt quæ nulla ratione convelli possunt, ita nonnulla sunt quæ aut pro consideratione ætatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari; illa semper conditione servata ut, in his quæ vel dubia fuerint vel obscura, id noverimus sequendum quod nec præceptis Evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum. »

libeat. Nam quælibet capita locis, suis considerata, A cum Narbonensem episcopum fideliter est tenenda: nonnunquam satis aperte patebunt; quæ, per se inspecta, aut vix aut nullo modo competenter intelligi potuerunt. Ipsa enim circumstantia lectionis multa nobis præscribere solet, quæ unum singulare caput non habet, sine quibus tamen pleniter intelligi non valet. Sed diversorum statutorum ad invicem collatio multum nos adjuvat, quia unum sæpe aliud elucidat. Consideratio quoque temporum, locorum sive personarum, sæpe nobis competentem subministrat intellectum; ut etiam diversitas statutorum nequaquam absurda vel contraria videatur, cum diversitati temporum, locorum sive personarum apertissime distributa reperiatur. Hoc utique lectori multum intelligentiæ suppeditabit, si hujusmodi statutorum originales causas singulari diligentia indagare non omittit. Ex tali enim indagatione multa rationabiliter instituta parebunt, quæ ignoratis eorum causis, minus idonea videri potuerunt.

Hanc autem facultatem temperandorum sive mutandorum canonum Romano pontifici potissimum adjacere non dubitamus ut sancti Patres docuerunt. Nam beatus Gelasius et Nicolaus papa I in decretis eorum, Symmachus vero in generali synodo, diverso quidem tempore, sed eadem voce de Romani pontiB ficis auctoritate protestati sunt. « Necessaria, inquiunt, rerum dispositione contringimur, et apostolicæ sedis moderamine convenimur sic canonum Paternorum decreta librare, et retro præsulum decessorumque nostrorum præcepta metiri, ut quæ præsentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis deposcit, adhibita consideratione diligenti, quautum potest fieri temperemus. »>

Hoc utique studiosissime indagandum et indagatum memoriæ tenaciter commendandum : quid sancti Patres dispensatorie, quasi ad tempus servandum instituerint; quid etiam generaliter omni tempore tenendum censuerint. Alia enim ratio est eorum quæ dispensatorie instituta videntur, alia generalium. Unde beatus Innocentius papa ad Macedones episcopos scribens : « Quod necessitas, inquit, pro remedio reperit, necessitate cessante, debet utique cessare pariter quod urgebat; quia alius ordo est legitimus, alia usurpatio, quam ad præsens fieri C tempus impellit. Et advertite, quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace jam Ecclesias constitutas non posse præsumere. » Hac ratione beatus Innocentius statutum Nicæni concilii de hæreticis cum ordine recipiendis non jam attendendum asseruit, eo quod necessitas illo tempore jam transierit quæ Nicænos Patres ita Novatianos recipere compulerit. Unde et Africani Patres, cap. 32, decreverunt ne Donatistæ cum ordine reciperentur, illis tamen exceptis per quorum susceptionem ecclesiasticæ utilitati consuleretur.

De his autem quæ non dispensatorie, sed generaliter instituta sunt, sanctus Leo papa primus omnibus episcopis scribens testatur : « Non, inquit, in cujusquam persona prætermittendum est quod in D generalibus statutis continetur. Quæ etiam Gelasius papa semper regulariter custodienda judicat, nisi aliqua vel rerum vel temporum perurgeat angustia. Nam et de his nonnunquam aliquid sanctos Patres remisisse leguntur pro necessitate temporum, ut in ordinatione sancti Ambrosii, quem ex neophyto ordinaverunt: quod tamen generaliter canonum instituta prohibuerunt. Item idem Leo, qui supra, quosdam ex laicis ordinatos in episcopatu confirmavit, licet et hoc sancti Patres generaliter jam prohibuerint.

Cum autem aliqua rationabilis causa occurrerit quæ sacros canones aliquantulum temperari exegerit, semper illa ejusdem Leonis sententia ad Rusti

Nec mireris si Romani pontifices hanc semper peculiariter habuerint potestatem ut canones pro tempore dispensarent. Ipsi enim sunt auctores canonum, et illa sedes semper habuit hoc privilegium ut ligatum vel solutum sit quidquid ipsa ligaverit vel solverit. Unde, juxta attestationem sanctorum Patrum, omnibus Ecclesiis præeminet, et de omnibus judicare potest. Hoc utique privilegium nulla indignitas præsidentium imminuere poterit, attestante beatissimo papa Leone: « Etsi, inquit, nonnunquam diversa sunt merita præsulum, jura tamen permanent sedium, quibus possunt æmuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Nec ipse sanctus Petrus, nedum aliquis Romanæ sedis episcopus, aliquem suum successorem, aliquo præjudicio ea potestate privavit, quin eadem auctoritate omni Ecclesiæ, non solum antiquis, sed et novis institutis, nunc lenius, nunc severius consulere posset imo deberet, prout tempori suo opportunum fore videret. Hoc utique singularia Romanorum pontificum decreta testantur, in quibus ipsi suorum temporum necessitatibus diverso modo consuluisse leguntur. Nicæni quoque canones Romani pontificis privilegium ratum esse voluerunt, cum ad exemplum ejus etiam omnium provinciarum privilegia, judicarent observanda.

Nequaquam ergo aliquid Romanus pontifex contra canones agit, si quando illos, pro consideratione temporum, nunc intendit, nunc remittit, cum et ipsi canones tale privilegium indubitanter concesserint, si et alii episcopi, etsi nullo modo, ut præsul apostolicus, vel canones instituere, vel jam institutos judicare valeant, aliquando tamen, pro modulo suo, aliqua statuta temperant, et hoc maxime in legibus pœnitentium, quod etiam ipsi canones illis concedunt. Nam Nicænum concilium episcopis

conces

tius Ecclesiæ regimen, spiritu Dei instruente, sunt conditæ, me, quod absit! connivente violentur. » Item Julius papa, Orientalibus episcopis scribens (epist. ad Orient. circa finem) : « Instituta, inquit, apostolorum et apostolicorum virorum contemnere nolite. Canones habetis, his fruimini; satis enim indignum est quemquam pontificum vel ordinum subsequentium hanc regulam refutare quam beati Petri sedem consequi videat et docere. Multum convenit ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quæ inde auctoritatem habet ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum, dicente Scriptura: Ordinavit in me charitatem (Cant. II) : » Et iterum : « Omnia cum ordine fiant (1 Cor. XIV). »

sisse legitur ut digne pœnitentes humanius tracten- A tum, si paternarum regulæ sanctionum, quæ ad totur, et canonicam severitatem in eis aliquatenus mitigent. Debent enim juxta Innocentium papam attendere confessionem pœnitentis, et fletus et lacrymas corrigentis, ac tunc jubere dimitti, cum congruam viderint satisfactionem. Nam, juxta Augustinum, in hujusmodi pœnitentia, non tam mensura temporis quam doloris est attendenda. Nequaquam autem ecclesiastica disciplina subsistere posset, si non præsul apostolicus illam auctoritatem haberet de canonibus quam supra retulimus. Nam precedentium Patrum statuta ecclesiasticam disciplinam non tam instituerent quam confunderent, si nulla ratione a successoribus eorum immutari possent, cum tamen necessitas temporis nunc mitius nunc severius incedendum persuadeat. Quod illum non latebit qui præcedentium Patrum et subsequentium statuta diligenter investigare curaverit. Nempe, si B. Gelasius numerum annorum quos sui antecessores singulis gradibus præfixerunt imminuere non posset, penuriæ clericorum sui temporis per presbyteros ex laicis infra annum maturatos nullo modo succurrisset. Item, si moderni pontifices antiquorum rigorem canonum super lapsos sacerdotes remittere nequissent, ipsa Christiana religio destituta sacerdotali officio penitus stare non posset, cum jam pene nulli sacerdotes, nisi criminaliter lapsi, reperiantur; quos antiqui canones deposuisse leguntur.

B

Sciendum sane quod Romani pontifices semper magis antiqua exsequi et observare quam nova insti- C tuere, nisi aliqua rationabilis causa perurgeret, consueverunt. Unde beatus Gelasius papa ad episcopos Dardaniæ : « Nullus, inquit, jam veraciter Christianus ignorat, uniuscujusque synodi constitutum (quod universalis Ecclesiæ probavit assensus), nullam magis exsequi sedem præ cæteris oportere quam primam, quæ unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit. » Hinc sanctus Leo papa : « Ad meum, inquit, tendit rea

Eamdem sententiam beatus Gelasius in generali decreto, de ecclesiasticis institutis ad omnes episcopos scribens, deprompsit : « Cum nobis, inquit, contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quæ paternis canonibus sunt præfixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare quam beati Petri sedem consequi videat et docere; satisque conveniens est ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere videt ubi Dominus totius Ecclesiæ posuit principatum. In hoc utique sancti Romani pontifices aliís pares esse voluerunt, quod non tam novæ institutionis auctores quam veteris exsecutores existere studuerunt; quod non solum Romano, sed cuilibet episcopo Gelasius licere testatur.

Hactenus antiquæ membranæ. Quæ num totam Bernaldi lucubrationem nobis exhibeant, ambigo, ob finem tam abruptum, et nulla vel lectoris vel Gebehardi compellatione terminatum. Cui plenius et integrius exemplar obtigerit, is Bernaldum integriorem edat.

MONITUM EDITORIS PATROLOGIÆ.

Opusculis Bernaldi jam ex Gretsero editis jungimus alia quæ primus in lucem emisit doctissimus 'Germaniæ sacræ editor. Deinde Chronicon Bernaldi, in quo multa de Gregorii VII rebus gestis, subjiciemus Tengnagelii Syllogen sic ampliatam claudent opuscula quæ in indice Collectioni præfixo inscribuntur ul tima.

MONITUM EDITORIS GERMANIE SACRE.

(II, 356.)

Hactenus edita Bernaldi opuscula; his jam illa subjungimus quæ publicam lucem necdum aspexerunt, ex membranaceo sæc. XII codice qui in bibliotheca nostra asservatur, deprompta. Est hic is ipse antiquu codex quo Simlerus in sua Bibliotheca, p. 96, sequentia Bernardi seu Bernaldi opera recenset, quæ inte primo loco occurrunt Apologetica rationes contra schismaticorum objectiones ad Adalbertum Nemetenser præpositum; in quibus præcipue defendit quod ipse et alii monachi S. Blasii merito ab excommunicatis abs

tineant. Hic si manifeste S. Blasii monachum fatetur, tacito tamen presbyteri titulo, etsi tum talis jam fuerit, quippe defuncto jam Gregorio VII ann. 1085 scribens, a thuc tamen ante annum 1088, quo obiit Bernardus Corbeiensis, ad quem est Bernaldi epistola (supra), in qua sacramenta excommunicatorum admittit, quæ hic adhuc fluctuans rejicit. Ipse stylus eumdem præcedentium opusculorum scriptorem arguit, uti attento lectori suapte patebit; argumenta quoque tam hic quam in sequentibus opusculis passim adducta idipsum satis evincunt.

BERNALDI

APOLOGETICÆ RATIONES CONTRA SCHISMATICORUM OBJECTIONES.

Domino ac venerabili ADELBERTO Nemetensi præ- A posito (1062) BERNALDUS ultimus fratrum de S. Blasio.

I. Litteræ vestræ, quas ad S. Blasium per fratrem nostrum Adelberonem direxistis, non parum nos notare videntur, quasi a recta via deviaverimus, nosque satis fideliter admonent ut errorem corrigere non erubescamus. Sed nos nequaquam hoc quasi errorem corrigere præsumimus, quod ex evangelicis et apostolicis sanctionibus observandum didicimus. Nos enim hoc esset errorem corrigere, sed multo periculosius et destestabilius errare; nec de Gregoriano anathemate possemus enodari, cum in tali correctione sacris canonibus inveniremur adversi. Quapropter in hujusmodi causis ecclesiasticas sanctiones necessario sequimur, quas et vobis, etsi admonitore non egeatis, summatim recordari volumus, ut tanto facilius apud vos de errore expurgemur, quanto minus a vestigiis sanctorum Patrum, in his quæ notastis, exorbitasse monstramur.

II. Et primum quidem nos nimis ad dexteram declinare notatis in negligentia fraternæ compassionis unde tamen nobis conscii non sumus. Est enim consuetudo nostra ut, juxta evangelicam institutionem non minus oleum quam vinum fraternis infirmitatibus adhibere studeamus. Nec in hoc a quolibet quasi nimis inhumaniter velut a recta via devii merito notabimur, si illius vestigia pro modulo nostro sequi nitimur, qui arguit et castigat quos diligit, qui omnem filium flagellat quem recipit (Hebr. xII, 6). Nunquam tamen, Deo miserante, ad illam inbumanitatem perveniemus, ut ad omnia fratrum peccata nos truces et rigidos exhibeamus, sicut notare videmini sub nomine S. Hieronymi.

(1062) Desideratur Adelbertus iste inter præpositos Spirenses in Gallia Christ., t. V, p. 740. In veteri Spirensi Necrologio, 111 Non. Januarii notatur Albertus præpositus et frater, et Gebehardus præpositus et frater, quo fratris nomine carent qui ibidem habentur cæteri præpositi: unde istos forte monachos fuisse haud immerito quis conjiciat. Quisquis autem fuerit hic Adelbertus, Bernaldo nostro familiarem fuisse arguit hoc epistolicum inter eos commercium; quanquam illius epistola hic commemorata interciderit, quam Adelbero Blasianus pariter monachus Bernaldo detulerit, fortassis ad procurandas hujus monasterii res domesticas, quales in tractu illo Spirensi plures habuit, illuc mis

sus.

B

C

D

III. Miramur autem de vestra prudentia quod vos nescire dissimulatis cur nostrates abstinere se studeant ab excommunicatis. Nunquid enim alicui in sacris canonibus erudito latere poterit quod ipsi apostoli Romanique pontifices, eorum in sede et in potestate successores, de vitanda excommunicatorum communione statuerunt? Ex quibus B. Callistus papa et martyr, decimus septimus a B. Petro, in decretis suis (1063) modos enumerat quibus excommunicatos vitare debemus, videlicet in salutatione, in osculo, in oratione et in convictu. Deinde inferendo sententiam Quicunque, inquit, in his vel in aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subjacebit. Hanc sententiam S. Fabianus papa et martyr in decretis suis (1064) indetrectabiliter observandam judicavit. Hane sacratissimum Nicænum concilium ratam esse voluit (1065); quod B. Gregorius papa in synodica sua ut Evangelica comprobat, et omnes ab eo dissentientes anathematizat (1066). Hanc B. Augustinus in tantum amplexatus est, ut ipsam in concilio 217 episcoporum (1067) sua subcriptione confirmasse legatur. Ergo et nos necessario excommunicatos devitare debemus, ne simili excommunicationi institutione apostolorum subjaceamus.

IV. Est autem indubitanter excommunicatus Ravennas Guibertus (1068) cum omnibus suis fautoribus, videlicet apostolicæ sedis invasor, et domini sui, papæ inquam Gregorii, cui obedientiam juravit, supplantator. Qui utique Gregorius sæpius eumdem pro certis criminibus in generali synodo (1069) anathematizavit, etiam antequam ille apostolicam sedem invasisset, dum adhuc principes

(1063) Apud Gratianum, c. Excommunicatos 17, caus. 11, q. 3.

(1064) Ibid., c. Sicut 16. (1065) Can., 5.

(1066) Ibid., c. Rogo 25.

(1067) Scilicet in concilio Carthaginensi IV, can. 73, in quo præsentes erant 214 episcopi, quos inter primus subscripsit Carthaginensis episcopus concilii præses, tertius autem S. Augustinus.

(1068) Hunc Heinricus rex abjurato Gregorio sub nomine Clementis III antipapam constituit in Brixinensi conciliabulo ann. 1080. Vid. Bernoldus in Chronico ad h. a.

(1069) Romana, nimirum ann. 1078.

« PoprzedniaDalej »