Obrazy na stronie
PDF
ePub

defensor. Exactis itaque in Pontificatu annis duo- A tem miraculis clarus, ejusque sacrum corpus in decim, migravit in coelum anno salutis millesimo Cathedrali Basilica Salernitana est honorifice conoctogesimo quinto, pluribus in vita et post mor- ditum.

SANCTI GREGORII VII
ACTA.

(Apud BOLLAND, Maii tom. V, die 25, pag. 568.)

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

§ I. Laudatores et defensores defuncti, Vita a Paulo B bus Magdeburgensibus et Chronicis Turingensibus : Bernriedensi scripta, Acta pontificalia triplicia. Sanctissimus et generosissimus Pontifex Romanus Gregorius septimus, antea dictus Hildebrandus, defunctus 25 Maii ann. 1085. præfuit universæ Ecclesiæ annos duodecim, mensem unum, et dies quatuor; scilicet inchoandos a die 22. Aprilis anni 1073. uti evidenter liquet ex decreto electionis infra proponendo. Erraverunt enim, qui solum 25 die dicti mensis electum volunt, sumpta errandi occasione a Catalogis, in quibus decessoris, triduo ante istam electionem defuncti, obitus cum depositione confunditur. Hic plurimas in vita passus est persecutiones, et adhuc post mortem calumnias. Sed non defuerunt ejus innocentiæ, et pro Ecclesia Dei propugnanda fortitudinis ac justitiæ acerrimi defenso- C res inter quos censeri possunt Cardinalis Cæsar Baronius et Jacobus Gretserus ille quidem in Annalibus suis Ecclesiasticis, in quibus res ejus gestas per singulos annos deducit ex scriptoribus maxime coævis, et Conciliis sub eo habitis, atque Registro epistolarum ejus in undecim libros distincto: Gretserus vero Tomo 2. Defensionis Controversiarum Cardinalis Bellarmini, propugnans eum contra varios hujus temporis sectarios, potissimum libro 4. c. 13. ac dein illustri Apologia, in qua quinquaginta testes adducit, qui suis scriptis res gestas hujus S. Gregorii proponunt, et contra adversarios defendunt.

2. Horum primus est S. Anselmus Episcopus Lu. censis, proximo post obitum sancti Pontificis anno vita functus; qui contra Guibertum Antipapam, pro defensione Gregorii legitimi Pontificis Romani, librum scripsit. Secundus testis est auctor Vitæ dicti S. Anselmi, domesticus Presbyter Pœnitentiarius : quam Vitam nos ad diem ejus natalem 18. Martii illustravimus. Succedunt Acta Vaticana apud Baronium ad annum 1073, et Acta publica electionis, quæ infra proferuntur. Dein allegantur antiqui Historici seu Chronologi, inter quos est Lambertus Schafnaburgensis, De rebus gestis Germanorum, sed solum deductis ad annum 1077. et Pontificatus S. Gregorii quartum : tum Paulus Langius in Chronico Citizensi, cum adductis testimoniis ex Annali

D

Marianus etiam Scotus, ejusque Continuator Dodechinus, et ab hoc productus Stephanus Episcopus Halberstatensis, qui causam Gregorii fortissime contra Heinricum Regem egit : deinde S. Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis, cujus Acta dedimus 21. Aprilis : Bertoldus Constantiensis et Paulus Bernriedensis, de quibus mox agimus : Domnizo Presbyter, in Vita Comitissæ Mathildis, libris duobus carmine conscripta; Leo Ostiensis, in Chronico Casinensi, ad annum 1086. deducto; Bruno in Historia belli Saxonici; S. Gebehardus Archiepiscopus Salisburgensis, et S. Gebehardus Episcopus Constantiensis, et qui eorum Vitas scripserunt, quas suo tempore dabimus 16. Junii et 27. Augusti; denique, aliis omissis, Bernaldus Presbyter Constantiensis, cujus opuscula ex Ms. Ratisbonensi edita sunt a dicto Gretsero, et fere spectant ad defensionem rerum a S. Gregorio gestarum ; et maxime Apologeticus et Epistolæ ejus pro Decretis S. Gregorii, quas etiam erudite exposuit Christianus Lupus inter Synodorum generalium ac provincialium Decreta et Canones, integro libro seu parte quinta. Subjunxit illis omnibus prælaudatus Gretserus Gregorii VII. Vitam, electionem et res gestas, ex libro quarto Onuphrii Panvinii De varia creatione Summi Pontificis, et ex Bibliotheca Bavarica. Istæc omnia apud illum videri possunt, edita Ingolstadii anno 1609. ubi is anno sequenti vulgavit Apologiam pro Cardinale Baronio, in qua aliquot capita spectant controversiam in causa S. Gregorii motam; uti curiosus lector ibidem reperiet. Dignus etiam est qui legatur Franciscus d'Enghien, Ordinis Prædicatorum S. Theologiæ Licentiatus, edito novissime libro cui titulum fecit, « Auctoritas Sedis Apostolicæ pro Gregorio Papa VII. vindicata adversus Natalem Alexandrum ejusdem Ordinis Doctorem Theologum, » inter selecta Historiæ Ecclesiastica Capita, seculi II parte 3, usque adeo suæ professionis oblitum, ubi de Gregorio agit, ut vel ea sola causa potuerit commeruisse gravissimam, qua libri ejus omnes fulminati sunt, censuram Innocentii Papæ XI.

3. Nos, omnibus aliis omissis, damus hic primo

[ocr errors]

loco Vitam S. Gregorii a Paulo Bernriedensi scri- A temporis gesta annotavit, subjunxitque pro Appenptam. Fuerat hic Paulus Canonicus Ecclesiæ Ratisponensis, sed, ab Henrico IV. in exilium actus, in cœnobio Bernried recens fundato habitum Ordinis Canonicorum Regularium suscepit; circa annum 1120. ab Udalrico Episcopo Passaviensi (qui rexit dictam Ecclesiam ab anno 1091. usque ad ann. 1124) Presbyter consecratus, et elapsis ab hujus Episcopi obitu septem annis, absolvit hanc Vitam, circa annum 1131. Gretserus, qui eamdem una cum Apologia pro Cardinale Baronio edidit, arbitratur « Paulum, cum Romæ esset, familiarem fuisse Callisto II Papæ, qui sedit a die 4. Februarii an. 1119. usque ad 12. Decembris anni 1124, et confirmavit fundationem cœnobii Bernriedensis an. 1122, quando potuit hac de causa Paulus Romam profectus fuisse B qui infra n. 11. adducit « Callistum Papam narrare consuetum quod Episcopus simoniace electus non valuerit recitare Gloria Patris et Filii et Spiritus sancti.» Ita deinde, n. 16, ait « Joannem, Camerarium olim Alexandri II Pontificis, narrare solitum » quod precibus S. Alexandri febris ardens depulsa sit: atque ita hinc inde inserit varia miracula, tempore vitæ patrata : sed n. 104. « quæ ad sepulcrum ejus cælitus facta, vel quæ fieri dicunt religiosiores quique Romani, illis qui viciniores sunt percensenda reservat. » Sub finem tamen n. 114. addit« superlatam narrationem duorum miraculorum, Salerni cælitus patratorum. » Ex quibus colligimus summam ab Auctore adhibitam diligentiam, ut accurate omnia traderet : quod unusquisque etiam poterit colligere, si quæ addimus Annotata perspexerit, contuleritque cum reliquis Auctoribus, item epistolis Gregorii et Synodis tunc habitis. Etenim plane conveniunt omnia; maxime ubi de Simoniacis et Nicolaitis seu Clericis fornicariis agendum fuit. B. Petrus Damianus passim etiam illos Nicolaitas appellat, quorum facta se odisse ait Christus in S. Joannis Apocalypsi c. 2; et de quibus epistola S. Ignatii ad Trullenses, sed a posteris interpolata', hæc leguntur : Fugite immundissimos falsi nominis Nicolaitas, amatores libidinis, malos calumniatores. »

dice ad Chronicon Hermanni Contracti usque ad annum 1100. Eodem tempore, nec minus certa, si et certiori scientia, scripta sunt Acta quæ Centius Camerarius (idem, ut putat Ciacconius, qui an. 1216. creatus Pontifex, sumpsit nomen Honorii III.) retulit in Codicem censuum Romanæ Ecclesiæ, prægrandi volumine asservatum in secreto Archivio Vaticano; cujus copiam favore D. Saraigæ, Archivium illud custodientis, nacti Patres nostri Joannes Franciscus Vannius et Conradus Janningus, cum eo contulerunt ipsa, jam antea ex Bibliothecæ Vaticanæ Codice descripta. Codicem istum, sæpe laudatum a Baronio, et Pontificum gesta a Leone IX. auspicantem, «< ordinavit et scribi fecit (sicut præfert titulus) ex diversis registris et libris Camera Apostolicæ Fr. Nicolaus Cardinalis Arragoniæ, adeoque intra annum 1352, quo creatus, et 1362, quo mortuus est Fuit is Ordinis Prædicatorum insigne decus, sub nomine Nicolai Rosselli notus Ciaconio ejusque interpolatoribus; dictus autem de Aragonia a Patria, et quia Provincialis Aragoniæ existens Regique Petro carissimus promotus ad Purpuram est. Tertia denique Acta, in multis etiam ampliora distinctioraque, nec multo recentiora aut forte etiam antiquiora secundis, transcribere placet ex nostro Ms. de Vitis Pontificum, usque ad Martinum V. deductis: licet pro majori parte accepta sint ex registro Epistolarum, continente Summaria singularum fere quas Gregorius Romæ celebravit Synodorum : C quæ Summaria primus inde extraxit Baronius, Binius autem a Baronio accepit, et retulit in corpus Conciliorum. Erit fortassis post hæc aliquis, qui ex ipsis epistolis hujus S. Gregorii, sicut in Registro habentur plures quam trecentæ quinquaginta, minutius prosequatur et colligat singula hujus sancti Pontificis gesta; quemadmodum olim ex Epistolis S. Gregorii Magni fecit Joannes Diaconus, ad 12. Martii ab Henschenio nostro illustratus: seu potius qualiter habemus S. Leonis æque Magni Acta, similiter ex Epistolis ejus collecta digestaque ab eruditissimo viro Paschasio Quenel : nam nobis ad ejusmodi laborem otium modo non est. Fecit aliquid in eo genere Natalis Alexander, se

meritus fecit et Teutonica lingua, in suo Romanorum Pontificum Triumpho, noster Cornelius Hazartius, perpetuus in Belgio hereticorum malleus, quorum circa hunc ceterosque Pontifices monstrosas calumnias dilucida confutatione redarguit.

4. Ceterum in hisce Actis deest Præfatio, quam adfuisse innuunt prima verba. Omissa etiam a Paulo sunt quæ in Berengarii damnatione a S. Gregorio D culi 11. parte 1, melius istic quam alibi de Gregorio peracta fuerunt; et paucioribus explicantur quæ in obsidione Romana, ab Henrico sæpius resumpta, relatu et scitu digna acciderunt. Ad hæc historiam, non Chronicon texere intendens Auctor, non curavit temporum ordinem scrupulose servare; nec etiam quid quoque Pontificatus sui anno in celebratis Synodis egerit explicare. Congruum itáque duxi Acta Pontificalia triplicia subjungere : quorum prima colligemus ex Bertholdo Constantiensi, qui, ut infra habetur n. 18, ab Ottone Episcopo Ostiensi et Legato Sedis Apostolicæ, ac postmodum Summo Pontifice et Urbano II. dicto, Presbyter creatus est anno 1084 in festo S. Thomæ Apostoli, id est quinque mensibus ante obitum S. Gregorii; qui et ipse singula sui

5. Paragrapho huic de Scriptoribus, Gregorii Acta colligentibus, defendentibus, laudantibus, finem faciat insignis Epistola Wilhelmi Abbatis, in monasterio S. Arnulphi Metis post Warinum, jam quidem in primo Analectorum Mabilionis Tomo publici juris facta, digna tamen quæ hic recudatur; utpote manifestius explicans quantas spes de eo conceperint boni omnes audito electionis talis nuntio. Illa sic habet : « Domino venerabili et univer

sali Papæ G. W. peccator, devotæ orationis affe- A ut tot monstra et bestiæ possint vel jugulari vel sub

ctum, et humilis servitutis effectum. Licet sapientia
Dei, universa quæ per ipsam facta sunt, dispositione
mirabili, et ordine imperturbabili moderetur; nun-
quam tamen commodius consulit rebus humanis,
quam cum eligens virum [an unum] de plebe, in
populi eum sui caput constituit, in cujus nimirum
vita et moribus, quo nitendum sit, plebs inferior
valeat intueri. Quod quidem beneficium nostris Do-
minum concessisse temporibus, quisquis non invi-
det, videt; dum te, jam olim disciplinis ecclesiasti-
cis erudituin, illius nunc Cathedræ fecit esse sesso-
rem, a qua per orbem terrarum omnia virtutum
lumina diffunduntur; et ad quam, velut in circulo
lineæ, ad illud medium, quod Centrum Geometrici
vocant, universa convergunt. Tantus autem, ut no- B
bis relatum est, totius populi in tua electione con-
spiravit assensus, ut nullus omnino ex tanta multi-
tudine visus fuerit dissentire. Et unde, quæso, tanta
unanimitas, tanta potuit esse concordia? nisi ex
Spiritus illius instinctu, cujus olim aspiratione
plebs primitiva credentium unum cor et unam ani-
mam habuisse describitur.

jugari. Nullius ergo metu, nullius minis ab hoc spirituali conflictu sanctoque certamine retarderis, et Gedeonis illius in morem ad prælium processurus, lagunculæ ne timeas fractionem. Ecce te in sublimi et in speculo positum oculi omnium vultusque suspiciunt; singuli magna de te audire desiderant; ex præteritis colligentes quid nunc in majori officio sis acturus, qui quondam positus in minori non sine gloria militasti. At ineptus ego, qui te admonere præsumam, currentemque nitar impellere: cum tu fervore mirabili majora moliaris quam nostra suspicetur infirmitas; et, aquilino more omnia inferiora transvolitans, in ipsius solis ardorem tuos infigere coneris obtutus. >>

[ocr errors]

§ II. De Translatione corporis, et cultu B. Gregorii VII.

7. Marcus Antonius Marsilius Columna, anno 1574. Salernitanus Archiepiscopus salutatus, præter alia Episcopalis sollicitudinis opera quibus Prælaturæ suæ annos quatuordecim reddidit posteris memorabiles, librum conscripsit de vita et gestis ac translatione B. Matthæi Apostoli et Evangelistæ; necdum quidem nobis visum, cognitum tamen ex descriptione elegantissima Metropolitanæ ipsius ecclesiæ, quam inde deprompsit Ferdinandus Ughellus, præmittitque Catalogo Salernitanorum Archiepiscoporum, tom. 7. Italiæ sacræ. Hic cum tribunam sive absidem templi descripsisset, ita loquitur: « Qui a dextris conficitur angulus in imo templi illustris C plane factus est, ob præclaram capellam vermiculati operis, quam Joannes de Procida Salernitanus erexit atque dotavit; tum ob plurium Prælatorum splendidissimas urnas, tum vero præcipue ob marmoreum tumulum, in quo Robertus Guiscardus Gregorii VII. summi optimique Pontificis corpus collocavit, quem ut Henrici IV. Romanorumque perfidiæ subtraheret, quasi perfugum hospitio receperat : cujus nos ipsi reliquias, nulla ex parte labefactatas Pontificiisque indumentis ornatas, hoc anno, qui est a tumulatione fere quingentesimus, propriis oculis inspeximus, propriisque manibus contrectavimus; locumque ipsum, vetustate pene collapsum, restituimus; et in sanctissimi ac generosi Pontificis honorem, pene delitescentem, hujusmodi monumentum ereximus,» (quale scilicet in marmorea tabula etiamnum spectatur, et a Ludovico Jacob in Bibliotheca Pontificia etiam recitatur) « Gregorio VII Soanensi, Pont. Opt. Max., ecclesiasticæ libertatis vindici acerrimo, assertori constantissimo : qui, dum Romani Pontificis auctoritatem adversus Henrici perfidiam strenue tuetur, Salerni sancte decubuit A. D, ciɔ, cxx. v. vII. Kal.Junii. M. Ant. Columna Marsilius, Bononiensis, Archiepiscopus Salernitanus, cum illius corpus, post quingentos circiter annos, sacris amictum et fere integrum, reperisset; ne tanti Pontificis sepulcrum memoria diutius careret, Gregorio XIII. Bononiensi sedente', M. P. pridie Kal. Quintiles A. D. .. 77, »

6. « Gratias ergo Deo, præcellentissime Pater, gratias Deo, qui sic tuæ favit electioni, ut non pateret Ecclesia schismati. Quisquis jam igitur tuo Sacerdotio adversatur, cujuslibet esse meriti vel scientiæ videatur, ad illud cœleste ædificium non aspirat, quia, per tumoris vitium atque discordiæ, omnium pace membrorum se privat. Quod quidem neminem ausurum esse confidimus, nisi qui, respectu miseræ conscientiæ, pondus tuæ sibi formidat imminere sententiæ. Unde et ille diabolus Vercellensis cum suis complicibus elaborat ut tu in Sede non debeas confirmari, metuens miser ne illo zelo tuo, quo in hostes Ecclesiæ exardescere soles, nunc ejus flagitia, ejus dedecora, ejus debeant probra damnari. Verum omnibus bonis eo ipso plus places, quo pessimis displices: quia non leve vel minimum testimonium est probitatis, displicuisse filiis iniquitatis. Hæc Willelmus Abbas, graphice depingens Vercellensem Gregorium, eo nomine indignum, Henrici Imperatoris in Italia Cancellarium; qui jam inde ab anno 141. per Nicolaum Pontificem fuerat excommunicatus, una cum Mediolanensi, Taurinensi, D Novariensi, Brixiensi, et Laudensi Episcopis: quia duobus ante annis conventum habuerant Fontaneti, in quo communi sententia statuerant quod Clericis uxores habere liceret; qui tamen, jussu Henrici Imperatoris, Gregorii electionem approbavit, calamo potius quam animo, uti vel ex hac Epistola liquet, quam Willelmus sic prosequitur. « Nunc ergo accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; illo, inquam, gladio, quem non prohibendum esse a sanguine Propheta proclamat, quemque devoraturum carnes Dominus salubriter pollicetur. Vides certe in Israelitica castra Amalecitas et Madianitas, cæterasque pestes pariter conspirasse. Magna sollicitudine, grandi consilio, continuoque studio opus est,

8. Robertus Guiscardus, Normannici in Calabria A verit titulo Cardinalitio, concesseritque mantello atque Sicilia Ducatus, postea Regni, conditor, eodem rubro ac mitra Damascena uti, privilegio per Luquo Gregorius aut saltem altero post anno, mense Julio obiit; eique filius Rogerius successit, usque ad 1101 superstes. Et hic forte melius adscriberetur marmorei sepulcri erectio: nam Ordericus Vitalis seculi 12. scriptor Historiæ Eccl. lib. 8. indicare videtur, alio loco prius conditum Sanctum fuisse : sic enim loquitur: « Defuncti Papæ corpus in Confessione B. Batholomæi Apostoli tumulatum est, ubi meritis ejus fidei petentium, miraculorum copia divinitus ostensa. Nam leprosi de aqua unde corpus ejus ablutum fuerat, petierunt; qua consecuta fideliter loti sunt, et opitulante Deo protinus mundati: » idque fortassis in translatione corporis ex loco primæ sepulturæ in ipsa Confessione, ad locum in quo ducentis fere post mortem Gregorii annis tumulum ejus reperit Joannes Prochita, celebratissimus ille Vesperarum Sicularum auctor. Hic vero nescio quam aliam potuerit habere causam ejus sacelli, ipso sepulcri loco, tam magnifice extruendi, quam peculiarem affectum erga ibi sepultum Pontificem, innixum vulgari de ejusdem sanctitate et miraculis opinioni, quamvis ipsum sacellum S. Michaeli Archangelo, non autem Gregorio fuerit dedicatum. Nec nihil ad probandum ejusdem antiquum cultum facit, quod Anastasius Papa IV, annis haud multo pluribus quam sexaginta post Gregorium, picturis exornans absidem et altare Oratorii S. Nicolai in

cium III. postea confirmato. Manebat interim sacrum corpus, vel in ipso ubi illud Archiepiscopus Marsilius invenerat monumento, vel inde exemptum servabatur in sacrario, quousque Romanus Pontifex annuisset sub altari condi. Id vero primum anno 1595. esse factum asserit auctor recentissimi marmoris, quod anno 1685. sub manu sculptoris versabatur, finem huic Paragrapho facturum. Erat tunc Romanus Pontifex Clemens VIII, cujus rescriptum aliquod proferri optarem; erat etiam Salernitanus Archiepiscopus Marius Bologninus; qui, si prædictam Translationem fecit, potuit etiam a reliquo Corpore separasse sacrum Caput, argenteo B capiti includendum, pretiosæque ex æære inaurato gemmisque et lapidibus ornatæ statuæ imponendum: idque die 4. Maii, quo die Translationem præmemoratam, annua celebritate colendam, exinde suscepit Salernitana Ecclesia, solita ipso die 4. Maii; atque etiam die 25. deferre ex sacrario prædictum Caput ad istud altare, cum pompa processionali magnoque luminarium apparatu et populi concursu. Sunt tamen qui Translationis istius auctorem faciunt ipsum Archiepiscopum Marsilium hic vero dicitur obiisse anno 1582; adeoque Martyrologii Gregoriani editionem præmemoratam ipsa Translatio præcessisset duobus annis: sed et istam præcesserant editiones Martyrologii duæ, quarum annos nobis indicare non curavit Baronius; utraque autem vel alterutra earum potuit Gregorii VII. nomine aucta fuisse, priusquam Translationem faceret, si eam forte fecit, Marsilius.

C

Urbe, prout ipsum ænea tabula expressum dedi in
Appendice ad primam partem Chronicohistorici Co-
natus de Romanis Pontificibus, Gregor. VII, æque
ac Sanctos alios ipsamque Deiparam, depingi fecerit
cum titulo Sancti et diademate circum caput ducto.
Sed ista Marsilio vel ignorata penitus vel dubia cum
essent, prudenter titulo istiusmodi abstinuit, et Ro-
manæ Sedis arbitrium sibi credidit expectandum.
Hujus autem sententia, an et quomodo ei fuerit de-
clarata, ignoro : unum video, quod præfatus Grego.
rius XIII, elapso jam sexennio a memorata inven.
tione, mortuoque Marsilio, cum «< emendato Kalen-
dario, Romanum quoque Martyrologium corrigi per
viros eruditos curaret anno 1584, correctumque et
multis locis auctum imprimi, quale penes nos ha-
bemus exemplar; eidem post S. Bonifacium IV. D
permiserit inseri etiam Gregorium VII. cum hoc
elogio. Salerni depositio B. Gregorii Papæ septi-
mi, qui, Alexandro secundo succedens, Ecclesiasti-
cam libertatem a superbia Principum suo tempore
vindicavit, et viriliter Pontificia auctoritate de-
fendit. Pro quibus, in ejusdem Martyrologii edi-
tione nova, Cæsaris Card. Baronii Annotationibus
mox aucta, Sixto V probante scriptum fuit : « Sa-
lerni depositio B. Gregorii Papæ septimi, Ecclesia-
sticæ libertatis propugnatoris ac defensoris acerri-
mi: » eademque hactenus sic leguntur.

a

[ocr errors]

9. Ex hinc cœpit festum B. Gregorii a Canonicis Salernitanis celebrari, ipsius Sancti Pontificis memoriæ haud mediocriter obligatis, quod eos orna

10. His veluti gradibus paulatim provectus B. Gregorii VII. cultus, denique ad celebritatem Officii Duplicis, proprie de ipso agendi, erectus est, sub Joanne Bellarminio Bolognini successore. Ab hoc siquidem impetratum et ad notitiam usumque totius Cleri Salernitani imprimi jussum est Breve, anno 1610, cujus exemplum, cum aliis nonnullis instructionibus huc spectantibus, ut manu et fide Notariali acciperem; fecit B. D. Nicolaus Lavianus, Salernitani Collegii nostri Rector anno 1685. Ipsum tale est :

PAULUS papa quintus ad perpetuam rei memoriam : « Domini nostri Jesu Christi, qui servos suos æternæ gloriæ præmio donat in cœlis, vices quamquam immeriti in terris gerentes; ex injuncti nobis officii debito omnino tenemur procurare ut eorum. dem servorum Christi honos et veneratio in terris quoque promoveatur; ideoque fidelium votis, quæ peculiarem erga illos cultum respiciunt, libenter annuimus, prout in Domino conspicimus expedire. Sane nobis nuper fuit expositum, nomine Fratris Joannis Archiepiscopi Salernitani, ac dilectorum filiorum Decani et Capituli ecclesiæ, necnon totius Cleri Civitatis Salernitanæ, quod ipsi ex peculiari, quam erga Beatum Gregorium Papam VII, cujus indignum successorem divina dignatio nos esse voluit,

rat, proferre nullo modo valuisset. Tu autem.

devotionis gerunt affectum, peculiari quoque ritu A tertiam, cujus donum Episcopatum pecuniis coemedie Natali ipsius, et illius Translationi sacro, de eodem Beato Gregorio sacrosanctum Missæ et alia divina Officia tenoris subsequentis recitare desiderant. » Officium duplex recitandum per Capitulum et Clerum Civitatis Salerni quotannis in die festo, et in die Translationis B. Gregorii Papæ VII. Omnia de Communi Confessoris Pontificis præter illa quæ ponuntur propria. « ORATIO. Deus qui Beatum Gregorium Confessorem tuum atque Pontificem, Sanctorum tuorum gloria sublimasti; concede propitius ut, qui peccatorum nostrorum pondere premimur, ejus apud te precibus sublevemur. Per Dominum, » etc. Sit Commemoratio S. Urbani Papæ et Martyris in primis Vesperis, et in Laudibus (dum occurrit) et in Matutino IX. Lectio. Similiter in secundis Vesperis S. Eleutherii P. et M.

[ocr errors]

11. Ad Matutinum in primo Nocturno Lectiones de initio secundæ Epistolæ B. Petri Apostoli, prout habet Breviarium Romanum in feria sexta infra Octavam Ascensionis. In secundo Nocturno « LECTIO IV. Gregorius Papa VII, Soanæ in Etruria natus, doctrina, sanctitate omnique virtutum genere cumprimis nobilis, mirifice universam Dei illustravit Ecclesiam; supremam vero Sacerdotis sui in terris dignitatem admirabiliter, qui est admirabilis in Sanctis suis Dominus, præmonstrare dignatus est. Nam cum parvulus, ad fabri ligna edolantis pedes, jam litterarum inscius luderet; ex rejectis tamen segmentis illa Davidici elementa Oraculi« Dominabitur a mari usque ad mare, » divinitus conformasse narratur. Is ab ineunte ætate Romæ honestis animum disciplinis excolens, in domo S. Petri est enutritus, tali nutritore dignus alumnus ut cujus altissimam, Deo largiente, auctoritatem suscepturus aliquando erat, ipsius Apostolico in gremio educatus, Apostolicis illis, quas postea in gerendo summo Pontificatu exhibuit, virtutibus plenius imbueretur. Tu autem, Domine, etc.

B

C

12. « LECTIO v. Juvenis Ecclesiæ libertatem, a Laicis oppressam, ac depravatos Ecclesiasticorum mores vehementius dolens, in Cluniacensi Monasterio, ubi sub Regula S. Benedicti austerioris vitæ observantia eo tempore maxime vigebat, Monachi habitum induens, tanto pietatis ardore Divinæ Ma- D jestati deserviebat, ut a sanctis ejusdem Coenobii Patribus Prior sit electus. Inde mox a S. Leone Papa nono, quia lucerna lucens et ardens in claustrorum angustiis latere non debebat, sed in Ecclesiæ altissimo vertice Dei jussu locanda erat, Romam adductus, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconus ordinatus, eidem S. Leoni ac successoribus usque adeo carus fuit, ut nihil sine ipsius consilio gererent. A Victore Papa secundo legatus a latere in Galliam missus, Episcopum publice Simoniaca labe infectum, quia humanitus convinci non poterat, divinitus convicit; cum jussus Antistes, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto palam pronuntiare, duabus quidem Divinis Personis facile pronuntiatis,

13. « LECTIO VI. Denique a Nicolao secundo Pontifice Archidiaconus Cardinalis, et ab Alexandro item secundo Cancellarius S. Romanæ Ecclesiæ creatus, eidem in summum Pontificatum succedere meruit. Ad tanti vero honoris apicem assumptus, jam forma gregis factus, quod verbo docuit, etiam exemplo demonstravit; ac fortis per omnia athleta, se pro muro domui Israel ponere non timuit. Henricum Germaniæ Regem quartum, Ecclesiæ infestum, Fidelium communione regnoque privans, subditos populos fide ei data liberavit. Cum postea ab iniqui Regis exercitu Romæ gravi obsidione premeretur; excitatum ab hostibus incendium signo Crucis extinxit; aliis quoque, tam vivus quam mortuus, miraculis clarus. Ex Apostolorum ætate nullus Pontificum fuisse traditur, qui majores pro Ecclesia Dei labores molestiasque pertulerit; aut qui pro ejus libertate acrius pugnaverit. Innumerabilia sunt quæ vel fortiter sustinuit, vel multis coactis in Urbe Synodis sapienter constituit. De manu Henrici tandem a Roberto Guiscardo Duce Northmanno ereptus, Salernum veniens, ibidem octavo Kalendas Junii, cum præfuisset Ecclesiæ annos duodecim, mensem unum, dies tres, creatis compluribus Romæ atque alibi Cardinalibus et Episcopis, die Dominico migravit ad Dominum; ejusque sacrum Corpus in Cathedrali Basilica Salernitana est honorifice conditum. Tu autem,» etc. In tertio Nocturno Lectiones de Homilia S. Leonis Papæ in Evangelium, « Venit Jesus in partes Cæsareæ Philippi, » quas habet Brevia

rium Romanum die 22. Febr. in festo Cathedræ Antiochenæ S. Petri.

14. Missa dicitur, quæ ponitur in Missali Romano die 11 Aprilis, in festo Sanct. Leonis Papæ, præter Orationes. ORATIO PRIMA. « Deus qui B. Gregorium etc.» ut supra. « SECRETA. B. Gregorii Confessoris tui atque Pontificis, quæsumus, Domine, annua solemnitas nos [tibi] reddat acceptos; ut per hæc piæ placationis officia, et illum beata retributio comitetur et nobis gratiæ tuæ dona conciliet. Per Dominum. POSTCOм. Da, quæsumus, Domine, fidelibus populis B. Confessoris tui atque Pontificis Gregorii semper veneratione lætari, et ejus perpetua supplicatione muniri. Per Dominum, etc.

15. « Cumque tam Joannes Archiepiscopus quam Decanus et Capitulum ac Clerus prædicti nobis humiliter supplicari fecerint ut de opportuna sibi in præmissis licentia providere benignitate Apostolica dignaremur; Nos, eorum laudabile desiderium in Domino plurimum commendantes, et eorum singulos a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt; ad effectum præsentium duntaxat consequen. dum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, de

« PoprzedniaDalej »