Obrazy na stronie
PDF
ePub

ITEM

CONTUMELIOSA RESCRIPTIO

Pro superiori capitulo.

Fratri, heu! in tot hydræ capita tumenti BERNALDO A compassionem magni Paphnucii, quemadmodum ALBOINUS, se nullatenus cæcis cerastai veneni corni

bus periclitari.

quoddam Gregorianum recepisse me absque rubore fateor: propter quam rem vel a te, vel ab aliquo me notari non vereor, quod, sicut S. Gregorio Sicilianos diaconos ab uxoribus non in tempore prohibitis violenter et inordinate separari, deteriorem casum timenti, minus placuit; uti Paphnucius ante consecrationem legitime ductis uxoribus, similiter occasionem fornicationis abhorrens, sacerdotes non commisceri contradixit; sic etiam mihi homunculo, veluti cum tam sanctis viris in idem consentienti, nimis ac nimis temeraria nostri temporis prohibitio, non ex omni parte beata videri potuit. Verbi gratia, quod nunquam acquisitum, multo facilius denegatur, quam aliquando acceptum, si placet, auferatur. Si B propter hanc rem anathemati subjacere debeo, Gregorium atque Paphnucium mecum in causa esse non parum gaudeo. Sed autem vereor ne ille magis anathematizandus subsistat qui tantis viris, expers discretionis, repugnat; ille etiam adhuc anathemati deteriori succumbat qui, contra decreta ejusdem Gregorii, Eleutheri paparum, Anacleti, Pontiani, Eusebii, sacerdotes a sæcularibus infestari, accusari, arceri, despici, contemni, ab ecclesiis absque synodali judicio eliminari approbat.

Si non sub suave Christi jugum colla submissus jam dudum testamento pacis respirare appeterem, tuis maledicis rescriptis dignum talionem reddere non succumberem. Sed per nunc temporis id a me fieri, ipsa ratione magistra, constat prohiberi, ratione inquam, ne alicui malum pro malo reddam (Rom. XII). Ac me, uti tuis litteris liquido patet, scisso peplo Palladis, quasi injurias concitasse priorem, si modo aliqua cura esset, facilius dicto expurgare potuissem. Nil autem item dictum esse contumeliosum, cuique litteras, etsi male tornatas, tamen meas legenti, luce clarius fit expertum. Quid in hoc male feci vel quid promerui, si ego a te quasi fideliter præmonitus, etiam, versa vice, te pro aliquo præmonere curavi? Sed ut, meo honori providendo, aliis, non tibi me de hac infamia securiorem reddam, libet uti parumper pedem retrahens nostri negocii primordia ad medium ducam. Cum me vero tuis curatioribus [fort. accuratioribus] scriptis, coacervatisque sanctorum testimoniis, ceu fideliter præmonendo, a canonica regula deviasse ex obliquo notasti, quales grates vel quid boni promeruisses non satis facile invenire potui: quod amicum sine causa admonere, quid est nisi infamiæ macula in illum plus spargere? Nam ubi neque res neque opus admonendi instat, ubi, quid, quando, cui, imo quæque circumstantia vacat; ergo, abs- C que his, quid alicujus admonere aliud valeat, nisi tantum, ut poeta,

Omne supervacuum pleno de pectore manat?

Me vero inrecepto Sozomeni capite, de quo adhuc sub judice lis est, nil unquam a sana doctrina deviasse, cuique scire volenti patet gemina ratione, una scilicet quod nil in eodem, certo loco, tempore probatisque personis recitato, scripto, translato: nisi authenticum et probabile perspicio; altera enim, si non probabili meliorem intellectum adhibens [fort. adhibeat], nihil sub ejus occasione perversi dogmatizo, neque tui admonitione opus habeo, nec Gregoriano anathemati subjaceo.

Nam neque tu neque aliquis sanæ frontis, salva veritate, in faciem confiteri potest quod me unquam, sub hujus capituli occasione, vel cum Nicolaitis vel cum Paulianistis proprias uxores sacerdotibus concessisse audiret; sed id tantummodo propter magnam

D

Quicunque ægrotum solerti cura sanare studeat, circumposita membra, priusquam ipsum vulnus, palpare provideat. Si ipsum vulnus incautius primo aditu tractat, omnibus modis infirmus reclamat. Hac enim intentione ipse secretarium [fort. secretarius] Christi Moses, quo pejora compesceret, libellum repudii asportari jubet. Sub hac etenim occasione justus Loth, ut ita dicam, ob pejus malum declinandum, ipsas filias Sodomitis concedere voluit abutendum (Gen. xvIII). Nonne etiam ipse summus Pontifex, qui cœlos penetravit, non omnes hoc verbum castitatis capere (Matth. XIX), neque etiam novum mustum in veteres utres fundi convenire (Matth. 1x) insuper rudes discipulos, quandiu cum illis Sponsus est, non jejunare profitetur (Marc. II; Matth. 1x), infirmitatibus nostris misericorditer compati non dedignatur? Nonne Paulus vas electionis, qui, usque ad tertii cœli raptus paradisum (II Cor. XII), uti nos ad compassionem promulgare [ provocare] studeat, nos homines esse admonet, sicut seipsum? Ille idem enim vero, quemadmodum Paphnucius, non solum propter sobolis propagationem, sed ob devitandam fornicationem unicuique concessit suam uxorem (I Cor. VII). Quapropter Sozomeni caput a nobis tam sæpe tritum nullate

nus videtur tam temere anathematizandum, quod, A ut ait S. Augustinus in suo Speculo, quidquid in divinis Scripturis aliquo modo probabile videtur, nullatenus ab aliquo facile præjudicetur. Hæc hactenus.

At ego si non omnem diem, sed diem inter diem sapio, anathemati subjacere debeo? absit! quod ipse summus Medicus neque peccatores mensa ejus privavit (Matth. 1x), nec peccatricem a tactu pedum separavit (Luc. VII). Ipse etiam cum principem Publicanorum sui faciem desiderare conspexit, nequaquam sui præsentia, imo etiam sui cohabitatione defraudavit (Luc. XIX). Sed tu, credo, opponis illos pœnituisse. At, rogo, unde credas illis compunctionis motus in mentem cecidisse? Profecto Filius hominis, qui de cœlo descendit, Zachæo sui oc- B culta inspiratione ascensionem arboris persuasit. Sic etiam nunc, nisi ille omnia trahens ad se occulto suæ gratiæ nutu nos miseros trahat, procul dubio nostri papæ auctoritas vacillat, Agnum cum lupo vesci (Isa. XI) confitetur dextera Excelsi. Proinde quemque piorum magis deceret pro infirmis orare, quam in istis malis diebus tot persecutorum super eos jugum ducere. Ex quo gentes esse cœperunt, nulli priorum tam grave tempus inspexerunt. Omnibus divinis legibus postpositis, pro libitu nos devorant, sicut escam panis (Psal. XIII). Ipse Siricius papa non propter incontinentiam pœnam expulsionis intulit, neque communionem populi abstulit, sed tantum majoris ordinis promotionem distulit. Quam discrete quamve mesericorditer, inter præsentia et futura medians, dominus papa, tum græcis tum latinis litteris eruditissimus, Leo de hujus rei negotio, agat, tua curiositas absque omni mora in memoriam reducat. Quid opus est verbis? non est dolor nostro similis.

Vellem te, mi frater, notare Gregorium atque Siricium aliquantulum in ista re, uti mihi videtur, invicem dissonare. Promotionem vero, quam Siricius penitus in futurum resecat, Gregorius diaconibus propter prioris culpæ maculam, si vellent in postmodum continere, non denegat. Siricius vero diaconos, quos nisi proposito mentis post tempus ad castitatem compelli non in tantum probavit, eosdem, uti mecum sentis, in tempore in idipsum propositi ante ordinem cogens, ab episcopis, nisi continerent, promoveri prohibuit. Idcirco pene nihil distat quin ejus et Paphnucii sententia in unum confluat. Iste de inordinate post ordinem prohibitis, ille autem, de ante consecrationem agit usurpatis. Iste de commistione; ille vero, ut ita dicam, de condormitione. Nec propter hoc neuter eorum, uti mihi videtur, in aliquo canonicis decretis reluctari videtur; quod ubi nondum per legem cognitio peccati inculcatur, potius suasoria admonitio quam legalis districtio exerceatur, aut in tempore injustum interdicatur, aut si hoc male negligitur, circumvolutis cum linteaminibus funiculis propheta puteo extrahitur (Hier. XXXVIII).

C

Quid plura ? vere, si Paphnucius, uti tu peregrino intellectu arbitraris vel ultroneo argumentaris, omnibus sacerdotibus licentiam nubendi generaliter concederet, non ita singulariter et evidenter de ante consecrationem usurpatis agere studeret. Ad hoc etiam, si in aliquo sanæ doctrinæ adversari inspiceret, nullatenus id ipsum caput Cassiodorus, vir divæ memoriæ, magnæque conversationis e prudentiæ, tam officiose de Græco in Latinum transferre laboraret. Putasne, si aliquis scenica arte, ut tu dicis, suam hæresim sub persona Paphncii tegere auderet, Cassiodorus, tam egregius vir, sibi transferendo favere curaret? Non vere, quia omne suum opus late per Ecclesias redolet authenticum et laudabile: cum multa scripta, ut, in Veteri, Tobiæ auctore, et in Novo, ut Apocalypsis translatore, carentia recipiamus, cur non istud magis utroque probatum diligamus?

Super hæc etiam, cum ipsum nostrum Pangirium [forte, panegyricum] Hieronymum, tantum resecatis, juxta legem, alienigenæ crinibus et unguibus (Deut. xx1), id est, superfluis et sanæ fidei repugnantibus Scripturæ locis, ipsis apocryphis aliquando renuntiare nolle non ignorem; qua fronte prædictum caput tam authenticum probabile super aurum et topazium (Psal. CXVIII), in istis temporibus delectabile, nihili habere præsumerem? Nullatenus; quia esset contra fas et jus. In eo autem id ipsum de episcopis, quod et de aliis ordinibus agi; unde tu ita summatim mussitare videris, quasi in hoc sub æqua conditione positos esse non mireris. Nam episcopus cum presbyteris chrisma consecrat, presbyter cum episcopis corpus Domini conficit, diaconus super altare ministeria ordinat, ipsisque prior calicem porrigit, æque communicat. Quid Paphnucius in eis non invenio discernere valeat.

Ista omnia non tibi sed alicui infatuato sali tam enucleatim debent inculcari. Sufficit de hoc. O mare Neptuni! O sacra! Proh scelus! me tam inclementer in os increpari; insuper in pistrinum retrudi, quod ne funem tibimetipsi ad crucem portares, fideliter præmonui. Quamvis apud Deum non sit personarum acceptio, insuper originalis in baptismate peccati plena remissio, quodque me mutire nefas est, in scrobe tum infodio, nequaquam sine legitiD mis nuptiis ex omni parte legitima procedit procreatio. Qualiter autem hoc sit, fac periculum de temetipso, quod hujusmodi propter meos consacerdotes dissimulatum iri desidero. Sed autem, ne te defraudare videar ex toto, cave ne saltem capiaris in uno. Quidquid enim convenit parti, convenit et toti.

De hoc quod mihi rescripsisti meas litteras male tornatas esse, reticerem, si non coram meis compatriotis, nescio qua causa, me tam turpiter dehonestari ægre tulissem. Qua de re, licet magis ipsius sensus intentioni quam pompaticæ positionis proprietati in illis, quemadmodum in istis, inhiarem, tamen si universaliter non reprehensæ, sed particu

lariter ad meas manus redirent puncto proscriptæ, A sentire ex magna parte compellerem, si earum aut pro posse defensas vel emendatas tibi remitterem; sin autem, dexteras dando tuæ cavillationi morem gererem. O lepidum caput! quam eleganter, quasi providens meo honori, si meæ essent, ad cumulandum meum dedecus, percuntando dubitasti. Vah! callidum consilium, tuum amicum sic retrahere in præcipitium! Si autem te ex æquo convenissem, tuas carbone notari dignas, te in id mihi con

thesin, distinctionem, subdistinctionem, media vel periodo, colo et commate, quod absit! carere perspicerem, nisi in tantum opprobrium malæ tornationis rugosa fronte obstupescerem. Si enim vero in tuis litteris macrologiam, quam sæpe solescere (982) [quam sæpe soles frequentare], caveres, non me quasi silicernium in faciem cæderes. Habe.

SUPERIORIS EPISTOLÆ RETRACTATUS,

ET SÆPE TRITI CAPITULI

IRREFRAGABILIS ANATHEMATISMUS.

Non autem modo est necessarium ut etiam hujus epistolæ singulas non dico rationes sed pronuntiationes expugnem, quas in prioribus meis epistolis indubitanter annullavi; in quibus meam admonitionem rationabilem et amicam, tuamque rescriptionem tibi perniciosam mihique contumeliosam evidentissimis rationibus probavi, quarum tu nec ultimam in hac epistola destruxisti.

Domino ALBOINO, in templo Domini non idonee B per charitativam admonitionem voluerunt revocare. nemus plantanti BERNALDUS: non fabulosa verborum folia, sed sententias indubitabili veritate subnixas. Acceptis litteris a tua fraternitate mihi transmissis, aliquid in eis reperire desideravi quod et animum meum ob injuriam prioris epistolæ merito commotum mitigaret, teque saltem aliquo defensionis colore de tam perniciosa blasphemia quoquo modo expurgaret. Sed eheu! nihil hujus modi in eisdem litteris invenire potui, quippe quæ ad cumulum prioris injuriæ meas litteras, nulla ratione adhibita, dicunt maledicas, meque priorem injurias concitasse, teque nil contumeliosum mihi dixisse tantum pronuntiant, non aliqua saltem ratiuncula probant. Quantum autem hac earum pronuntiatio deviet a vero, nulli etiam idiotæ latebit, qui utriusque nostrum epistolas diligenter perspexerit.

Prima enim epistola quam tibi de hac nostra quæstione transmisi, te tantum per testimonia santorum Patrum fideliter et amice præmonuit de cavendo anathemate, ut nec tu ipse aliquid in ea reperisses, quod tuæ litteræ saltem alicujus offensione dignum mihi possent probare. Quot autem blasphemias, quam inhonestas, quam perniciosas pro hac benevolentia mihi rescripsisses, referre pudet, cum adeo feteant, ut vel inimico tales inferre non deceat.

Secunda vero mea epistola, contra easdem blasphemias tibi directa, non remaledicendo tibi talionem reddidit, sed te tantum, ut amicum, a blasphemiis non mihi sed tibimetipsi perniciosissimis compescere studuit. Procul dubio enim novi quod ipsum vas electionis Paulus, per quem loquitur ipse Christus, maledicos tradiderit Satanæ, ut discerent non blasphemare (I Tim. 1). Patet igitur satis evidenter quis caput, imo quis summa fuerit hujus injuriæ, et quam indebite mea scripta a tuis vocentur maledica, quæ te a conviciorum voragine

(982) Locus, ut videtur, mendosus.

C

D

His igitur irrefragabiliter probatis, ultimus tibi respondere merito detrectarem, și non tuæ charitati et hac vice morem gerere destinarem, quippe ut et in hac epistola tua, quid tuam eruditionem tuamque religionem dedeceat, me tibi fideliter indicare non tædeat.

In primis itaque volo te scire circumstantias rhetorum huic nostro negotio non competere, ex quibus oratores fingunt suas conjecturas, non tam de veritate quam de verisimilitudine curantes. Hæe enim nostra causa potius ad thesin quam ad hypothesin pertinere censetur, nec tractanda est per verisimilem oratorum suadelam, sed per irrefragabilem philosophorum demonstrationem. Dicis igitur in epistola tua Sozomeni capitulum idcirco tibi authenticum videri quod certo loco et tempore a probatis personis sit recitatum, scriptum atque translatum; sed falleris in hac consequentia. Num enim Categoriæ præcipui doctoris Augustini, ipsiusque scriptum De electione Jacob et reprobatione Esau exemplis Pauli (983), ab aliquo sani capitis recipiuntur pro authenticis ? quæ tamen certo loco et tempore ex persona probatissima non dubitantur descripta; ex quibus Categorias nullus bene sanus authenticis annumerabit, alterum autem scriptum idem doctor in libro Retractationum repudiare non erubuit. Hæc, inquam, et alia hujusmodi prædictam destruunt consequentiam. Unde cum Sozomeni caput nondum esse authenticum probasses, nec per

(983) Videtur aliquid deesse.

hoc probare potuisti, ut eo recepto nihil a sana do- A cohabitatio sacerdotum cum feminis, et omnia quæ ctrina deviasses.

Absurdissimum autem videtur quod denegas te aliquid perversi sub eodem capitulo dogmatizasse, cum jamdudum meæ litteræ idem ipsum caput tam irrefragabiliter probaverint perversum, quippe Evangelicis, et apostolicis scriptis atque SS. Patrum statutis adversum. Frustra ergo protestaris quod nullus te sacerdotibus uxores concedere unquam audisset. Nam et ego, et plures alii hoc te sæpius concedere audivimus, cum idem caput non tantum pro vero, sed etiam pro authentico prædicare nec adhuc pertimescas. Ipsum enim caput asserit. S. Paphnucium in Nicæna synodo surrexisse, et sacerdotibus ut dormirent cum uxoribus suis licentiam impetrasse. Quicunque igitur hoc non tantum pro vero, sed et pro authentico recipiendum et observandum prædicat, nullatenus denegare valet quin sacerdotibus uxores concedat.

Incassum quoque subjungis qua occasione illud pro authentico receperis, cum ipsum a te sub inevitabili anathemate relictum nulla ratione probaveris authenticum. Nihil enim interest qualibet occasione illud pro authentico recipias, quod ne ita recipiatur sub anathemate prohibitum nondum dubitatur. Nam semper sub eodem anathemate erit quicunque illud aliquatenus pro authentico receperit. Beatus quoque Paphnucius hac blasphemia non est dehonestandus, imo Sozomenus, cui id caput assignavit Cassiodorus. Quantiscunque autem verbis res sibi ipsis adversantes reconciliare coneris, nunquam tamen adeo desipiam, ut Sozomenum beato Gregorio in prædicto capite consensisse censeam. Ipse enim Sozomenus fingit in Nicæna synodo conjugalem incontinentiam sacerdotibus non esse prohibitam, sed potius pro castitate reputatam, quam S. Gregorius nec diaconibus Siciliæ in epistola sua concessit; sed in quibusdam eorum ad tempus tantum dissimulando, non licitam asserendo, non cum diaconii administratione, sed sub altioris gradus prohibitione legitur tolerasse.

Denique nihil adeo alicui reperitur dissimile quod non cum eodem aliquem similitudinis habeat colorem, cum et ipse diabolus se in angelum lucis

sacris canonibus adversantur sub terribili anathemate damnantur.

Hæc igitur si tu fideliter attendisses, nunquam in tui periculum domini apostolici sententiam nimium temerarie vocasses temerariam, quæ tantum Simoniacos et incontinentes presbyteros a pernicioso sibi officio clementer separarat, quos S. Gregorius cum reliquis canonum adversariis simul uno tempore sub severissimo anathemate damnarat. Nullatenus ipse se hac damnatione obligavit, licet Siciliensium diaconorum incontinentiam dissimulando, non quasi licitam, toleraverit. Ipsi enim Nicæni Patres nullatenus apostolicæ sedi primatum, sive privilegium adimunt, cum omnium etiam proB vinciarum antistites, juxta morem Romani pontificis, propria jubeant observare privilegia. Est autem privilegium Romani pontificis, juxta assertionem S. Sylvestri, Gelasii, et reliquorum Patrum, ut ipse de omnibus Ecclesiis judicare valeat, nec alicujus judicio subjaceat; et ut ipsorum canonum, et decretorum severitatem pro temporis necessitate valeat, imo debeat mitigare (ubi supra). Hujus privilegii auctoritate non impugnando canones, sed observando, diaconibus Siciliæ aliquantulum ad tempus pepercit; non eis, cum Sozomeno, peccandi licentiam dedit. Unde nec seipsum cum adversariis proprio anathemate obligavit, sed, juxta tuam ipsius assertionem, te solum, non dico cum Paphnucio, sed etiam cum omnibus Sozomeni sectatoribus, sub C eodem anathemate reliquit. Ipsi enim SS. Patrum statuta etiam annullare præsumunt, licet eis nullum privilegium canones concesserint, ut aliquid ex apostolicis statutis saltem mitigare possint.

[blocks in formation]

soleat transformare (II Cor. 11). Quid igitur mirum, D quæritis, si comissæ vobis provincia securitatem si tu scripta Gregorii figmentis Sozomeni quoquo modo assimilasti, cum tamen adeo dissentiant ut hujus figmenta nullatenus Gregorianum anathema subterfugere valeant? Justissime autem non hanc temporalem et dispensatoriam S. Gregorii tolerationem, sed generalia ipsius et reliquorum Patrum decreta generaliter hoc tempore jubemur observare; cum beatus papa Leo, tuæ partis assentator, ut æstimas, ad episcopos Mauritaniæ hanc generalem proferat sententiam. Non ergo in cujusquam persona est prætermittendum quod in generalibus statutis continetur. Atqui in generalibus statutis per auctoritatem S. Gregorii in synodo generali promulgatis, ipsa non tantum condormitio, sed etiam PATROL. CXLVIII.

tractatis, nihil aliud vobis magis ad hoc proficere, quam zelari sacerdotum vitam, et intestina Ecclesiarum, in quantum possibile est, bella compescere. Idem etiam reges Francorum in adjutorium sibi ad correctionem sacerdotum hac terribili sententia incitavit contestans : Quod, inquit, procul dubio facientis culpam habet, qui quod potest corrigere, negligit emendare. Nec tamen idem apostolicus per hoc aliquid commisit in SS. Patrum statuta, sacerdotes a sæcularibus defendentia. Novit enim certissime hæc eadem nullum sacerdotem a sæcularibus defendisse qui sacris canonibus obstinato animo resisteret, imo qui ab iisdem damnatus jam dum a sacerdotio, apud Deum decidisset.

35

Videsne igitur quam justissime prædicto anathe- A dus, quia nullo modo sine sua pernicie suis favet mati subjaceant Sozomenistæ, qui quoslibet sacerdotes adeo canones contemnere, adeo suam damnationem spernere docent, ut prælati eorum necessario sibi in adjutorium sæculares pro ipsis a damnatione revocandis implorent.

Parum autem, imo nihil tuæ intentioni prodest quod tot compassionum exempla enumeras, dum hoc cuilibet erudito sit manifestum quod nullatenus, pro alicujus infirmitate, se aliquis debeat a Christo separare; quod omnes faciunt, quicunque aliis tam obstinato animo contra sacratissimos canones adminiculari conantur, ut et ipsi jure cum illis sub uno anathemate multari mereantur. Nam, juxta Apostolum, digni sunt morte non solum qui talia faciunt, sed et qui facientibus consentiunt (Rom. 1). Si vero digna rebus nomina imponere volumus, non hoc misericors compassio, sed potius miserabilis condemnatio nuncupabitur, cum aliquis non modo suum, sed et alterius peccatam adeo defendere non dubitat, ut a fonte omnium bonorum seipsum alienare non timeat. Non est modo necessarium ut exempla compassionum, quæ frustra multiplicas, etiam sigillatim discutiam, cum eadem generaliter nihil tuæ parti prodesse jam monstrassem, quæ etiam in epistolari brevitate singulatim pertractare nimis longum æstimo.

Volo tamen hoc tuæ fraternitati fideliter intimare quod illud exemplum quod justum Lot filias suas pro hospitibus stuprandas exhibuisse (Gen. XVIII), testatur a B. Augustino inter vitanda potius quam imitanda sacræ Scripturæ exempla, sicut et mendacium Rahab reputatur. Idem enim Augustinus evidentissimis rationibus probat quod nullatenus aliquem pro aliena infirmitate peccatum committere liceat, pro quo devitando, nec propriæ infirmitati parcere debeat.

B

auditoribus, quod fecit ipse Christus; nec domini apostolici auctoritas minuetur, etiamsi quilibet magis perire, quam apostolicis institutionibus obedire conetur, pro quo etiam orare prohibet ipse dilectissimus Domini: Est, inquit, peccatum ad mortem, non dico ut quis oret pro eo (I Joan. 1). Ipsi videlicet tales ad cor revertentes potius pro se et pro aliis debent orare, ita dicentes: Omnia quæ fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non obedivimus. (Dan. III).

Volo etiam ut diligenter inspicias, quoslibet a populo vitandos esse non tam propter humanam incontinentiam, quam propter diabolicam inobedientiam, ut Spiritus sanctus per Samuelem testatur: Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quia quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatria nolle acquiescere (I Reg. xv). Hinc et ipse princeps apostolorum, ut B. Alexander papa, capit. 6, testatur in ordinatione B. Clementis, firmissime deliberat, ut populus nec saltem loqui ei audeat, quem præceptis apostolicæ sedis inobedientem sentiat. Propter inobedientiam videlicet ipse Paulus Samosatenus, cujus errorem in sæpe trito capitulo restauravit Sozomenus ab episcopatu publica manu turpiter est expulsus, ut ipsa quam nimium veneraris Historia fatetur. Siricius quoque papa sacerdotalem incontinentiam defendentibus C non promotionem tantum ademit, sed omnem etiam aditum indulgentiæ jam tunc eis penitus obseravit. Decreta Leonis papæ, quæ tuæ parti favere putasti, Sozomenistas prorsus condemnant, quæ omnibus apostolica præcepta contemnentibus veniam denegari indicant.

Illud autem Apostoli : Unusquisque suam habeat uxorem (I Cor. VII), cum nec infirmitati monachorum, nec fragilitati quarumlibet velatarum aliquatenus condescendat, multo minus condescendit sacerdotibus, videlicet qui non simplici tantum benedictione ad continentiam sunt dicati, sed per venerandam manus impositionem, et per sacratissimi chrismatis unctionem reliquis continentibus, D imo virginibus, sunt prælati, qui et ad persolvendum officium, nullis nisi continentibus licite, quotidie debent esse parati. (Denique idem Apostolus informans Titum de ordinatione sive de conversatione sacerdotum, indubitanter affirmat quod sacerdotem oporteat esse continentem.

Scias etiam pro certo B. Augustinum nullam mentionem tui capituli fecisse, cum tractaret quod multipliciter divina Scriptura intelligi posset. Quis enim sani capitis ipsum inter divina computaret quod ab ipsis divinis sanctionibus jam ab antiquo irrecuperabiliter anathematizatum constaret? Nullus autem Sozomenista summo medico est comparan(984) Ruffinus transtulit.

Multum autem tuæ eruditioni derogas in eo quod generalibus statutis B. Siricii dispensatoriam S. Gregorii tolerationem, quippe localem et temporalem, miraris dissonare. Nullus enim apostolicus successorem suum privilegio sedis apostolicæ privat, quin pro sui temporis necessitate non solum canones, sed etiam sui antecessoris sanctiones valeat mitigare, nec tamen in hoc suo prædecessori repugnat, quem et propria statuta aliquando mitigasse non ignorat.

Nolo autem iterum exinanire illam tuam deceptoriam similitudinem Sozomeni cum Gregorio, et illum tuum prophetalem funiculum abrumpere non necessarium duco, quia Jeremiam de lacu cœnoso extrahi desiderantem, non obstinate saluti suæ reluctantem, inde extractum non ignoro. (Jer. xxxvIII.)

Sciat etiam fraternitas tua non Cassiodorum, sed Epiphanium nescio quem scholasticum Tripartitam transtulisse historiam, cujus Cassiodori persona nullatenus anathematizatum Sozomeni caput canonizabit, cum nec indubitata sanctitas Hieronymi historiam Eusebii ab ipso translatam (984) effecerit

« PoprzedniaDalej »