Obrazy na stronie
PDF
ePub

156 DE IMITATIONE CHRISTI LIBER III. CAPUT 20.

fallax sit et vanus; nec tamen facile relinquitur, quia concupiscentiae carnis nimis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum. Trahunt ad amorem mundi desiderium carnis, desiderium oculorum et superbia vitae: sed poenae ac miseriae, juste sequentes ea, odium mundi pariunt et taedium.

5. Sed vincit, proh dolor! delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem et internam virtutis amoenitatem nec vidit, nec gustavit. Qui autem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti divinam dulcedinem veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant, et quam graviter mundus errat et varie fallitur, clarius vident.

[graphic]
[graphic]

CAPUT XXI.

Quod in Deo super omnia bona
et dona requiescendum est.

Super omnia et in omnibus requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est Sanctorum aeterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Jesu, in te super omnem creaturam requiescere, super omnem salutem et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, super omnes divitias et artes, super omnem laetitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium; super omnia dona et munera, quae potes dare

et infundere, super omne gaudium et jubilationem, quam potest mens capere et sentire; denique super omnes Angelos et Archangelos et super omnem exercitum coeli; super omnia visibilia et invisibilia et super omne, quod tu, Deus meus, non es: quia tu, Domine Deus meus, super omnia optimus es.

2. Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia: in quo cuncta bona simul et perfecta sunt et semper fuerunt et erunt. Atque ideo minus est et insufficiens, quidquid praeter te ipsum mihi donas et de te ipso revelas vel promittis, te non viso, nec plene adepto: quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere nec totaliter contentari, nisi in te requiescat et omnia dona omnemque creaturam transcendat.

3. O mi dilectissime sponse Jesu Christe, amator purissime, dominator universae crea

turae: quis mihi det pennas verae libertatis ad volandum et pausandum in te? O quando ad plenum dabitur mihi vacare et videre, quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te, ut prae amore tuo non sentiam me: sed te solum, supra omnem sensum et modum, in modo non omnibus noto. Nunc autem frequenter gemo et infelicitatem meam cum dolore porto; quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quae me saepius conturbant, contristant et obnubilant, saepius impediunt et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum habeam accessum ad te, et ne jucundis fruar amplexibus, praesto semper cum beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum, et desolatio multiplex in terra.

4. O Jesu, splendor aeternae gloriae, solamen peregrinantis animae, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat venire Dominus meus? Veniat ad me pauperculum suum, et laetum faciat. Mittat manum suam, et miserum eri

piat de omni angustia. Veni, veni: quia sine te nulla erit laeta dies aut hora, quia tu laetitia mea, et sine te vacua est mensa mea. Miser sum et quodammodo incarceratus et compedibus gravatus, donec luce praesentiae tuae me reficias ac libertati dones, vultumque amicabilem demonstres.

5. Quaerant alii pro te aliud, quodcumque libuerit: mihi aliud interim nil placet nec placebit, nisi tu Deus meus, spes mea, salus aeterna. Non reticebo nec deprecari cessabo, donec gratia tua revertatur, mihique tu intus loquaris.

6. Ecce adsum, ecce ego ad te venio, quia invocasti me. Lacrymae tuae et desiderium animae tuae, humiliatio tua et contritio cordis inclinaverunt me et adduxerunt ad te.

7. Et dixi: Domine, invocavi te et desideravi frui te, paratus omnia respuere propter te. Tu enim prior excitasti me, ut quaererem te. Sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo secundum multitudinem misericordiae tuae. Quid habet

« PoprzedniaDalej »