Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

commemorat, quòd similis futura esset utriusque pœna, quòdque non nisi propter Israelitas de exteris vicinisque nationibus prophetæ prophetias suas contexerent. CIVITATES FORTITUDINIS. Maoz, munitio, munimentum seu præsidium est. Urbes ergo munitas intelligit, ad quas desertis villis solent temporc belli profugere. SICUT ARATRA. khoresch in hâc forma pro aratro non memini me legisse. khorisch quidem aratio est Exod. 34, et 1 Sam. 8, et Makharescheth, vomer, 1 Sam. 13, et utrumque ab eâdem radice; khoresch antem pro ramo collectivè, Ezech. 31: Ecce Assur velut cedrus in Libano, pulchrâ fronde et ramo umbroso. Et quidem verisimile mihi est significare umbracula qua cx ramis fiunt, et utramque vocem ferè pro eodem accipiendam; undè hic pro villis et rure meritò sumetur. SEGETES. Fortè exemplar Ilieronymi aliud nomen habuit pro N quam vocem supra v. 6 ramum vertit, hic autem segetes. ET ERIT DESERTA, scilicet terra; vel potiùs desertio seu desolatio: nam hic est nomen illud de quo jam non semel schemama, afflatio seu afflatus qui in desolatione ab intuentibus emittitur, et pro desolatione accipitur. Neque est legendum, ut quædam exemplaria habent, eris, sed in tertià persona.

VERS. 10. QUIA OBLITA ES. Omnis generis peccata e scelera nomine oblivione Det intelligit sæpiùs Scriptura, quod omnia illinc tanquàm à fonte oriantur. Quemadmodùm enim memoria Dei in ejus timore conservat, sic et oblivio ipsius ad ruinam præparat. Nomina autem salutis, iescha, et tsur, petræ, frcquenter Deo tribuuntur, quod et ab ipso et in ipso sit nobis salus et præsidium maximum. Sicut enim in rupe firmissimâ, ita in ipso contra omnes adversitates et injurias hostium tuti consistimus, Deut. 32, etc. PLANTATIONEM FIDELEM. Sic legendum est in Vulg. ; at cùm naam verbum jucundum esse significet, hinc nomen plurale tantùm naamanim, jucunditates. Vulg. autem, tanquàm scriptum esset aleph, pro ain fidelem vertit.Est enim neemena, veritas, Ose. 5. ET GERMEN ALIENUM SEMINARIS. Ita ferè habent Hebræa, nisi quòd pronomen affixum omisit, seminabis eum. Quem locum, quoniam varietatem interpretum vidi, quâ potui diligentia elucidare institui. Animadverti enim totam diflicultatem indè oriri, quia à verbis Hebræis volunt absque ullâ causâ interpretes recedere. Primò ergo scito sensum in hoc versu non perfici, sed sequenti. Deinde cùm vox zemorat, germen seu palmes, sit in regimine, vox zar necesse est sit in gignendi casu, id est, aliena, alius, alterius, scilicet plantæ; ut sit sensus: Plantabis plantas optimas, electas, et suavissimos fructus afferentes; neque hoc contenta palmitem alienum alterius speciei, alterius plantæ, vel aliundè allatum, inseres ei, ut jucundiores fructus facias; id est, tota in hoc eris, ut nihil tibi ad voluptatem desit. Est autem zara seminare, serere, cum suis compositis. Ergo affixum in verbo thizraennu vel superfluit, vel certè alterum modum significandi facit, quem in interpretatione expressi. Sed reliquas voces inspiciamus, u tandem germanum sensum eruere possimus.

el

quare vocem thesagseghi, labruscam dixerit Vulg. Sed cùm nullibi hæc vox præterquàm hoc loco reperiatur, fortè ita eum docuerunt illius temporis Judæi; à quibus se doctum hoc loco Hieronymus ipse fatetur, ut à Septuaginta deviet. Sensus tamen idem est quem nos sequemur, maximè si labruscas pro uvis immaturis in Vulgatâ editione accipias, seu omphacio. Inquit ergo propheta: In die plantationis tuæ, id est, mox ubi plantaveris, botros germinabunt palmites, et sequenti die fructus perfectos edent; sed cùm colligere et possidere volueris eos, dolebis vehementer: hunc ferè sensum in nostra versione juxta Hebraismum expressimus. SEMEN TUUM FLOREBIT; vel potiùs: MULTIPLICABIS MULTUM, vel augebis, promovebis valdè; est enim saga augeri, ampliari, etc. Psal. 92: Sicut cedrus Libani condensabitur, multiplicabitur. At sigseg est verbum duplicatum, et significationem intendit, ut verba quæ frequentativa vocamus: propterea addidi vehementer. Hebræis autem in die, si sequatur et mane, idem est quod hodiè et cras, id est, primo quoque tempore. Inquit ergo: Statim initio augebis plantationem tuam, germinabunt arbores, multiplicabuntur palmites, ingens spes erit infiniti fructus; at tempore colligendorum fructuum aufugit, et evanuit messis; imò pro messe habebis dolorem desperatum. Hanc interpretationem nemo Hebraicè doctus reprehendere poterit; nam nemini dubium quin ned possit esse à nadad, aufugit, ablatum est. Supra 10: Ablata est Madmena. Esth. 6: Ablatus est somnus, etc. Et katsir, messem significat ; nakhala, hæreditatem seu possessionem ; keeb, dolorem; anusch, desperatum, incurabilem, insanabilem. Possunt autem hæc dupliciter accipi; primò : Quia oblitus es Dei tui, ô Israel, propterea posteriora tua non rcspondebunt principiis tuis; initio enim floruisti, et brevissimo tempore in florentissimum regnum evectus es; sed tandem miserè pcriisti; secundò: Quia oblitus es Dei tui, propter ea factum est ut ex illâ magnifica specie justitiæ quam oculis hominum tam studiosè exhibuisti, ob quam toti mundo admirationi eras, nulli fructus colligerentur; quinimò cùm tempus fructus ferendi appropinquaret, ut est in Evangelio, subitò universa messis periit, et occisis servis Domini vineæ insuper, et ipso hærede, tibi ingentem et desperatum dolorem peperisti : ut meritò statim initio, cùr. promptam obedientiam promitteres sub Mose, dixerit, nimirùm finem tuum prævidens, Dominus: Quis det talem ecs semper habere mentem, ut timcant me omni tempore, et benè sit illis, etc. Quis enim ignorat quàm jucundæ fuerint primæ illæ plantationes, quàm suaves ritus, quàm suavia judicia? Nihil erat in ullâ alicnigenarum republicâ observatione dignum quod in snå multò meliùs insertum non viderent Judæi. Nulla enim gens erat ita sapiens et intelligens, ita Deum colens; nullus populus ita sanctus, teste Mose. Fructus verò qui inde expectabatur, erat fides in Christum, et ejus cùm adveniret susceptio; at Israel sectando justitiam in legem justitiæ non pervenit · quia ex operibus illis et dignitate meritorum illerum arbi

1017

trabatur se dignum esse cui omnia Deus præstaret; cùmque in exteriora tantùm intentus esset, et cor ejus longè esset à Deo, quia oblitus est salutis suæ et totius fortitudinis suæ, id est, Dei sui, interiit et spe suå frustratus est. IN DIE HÆREDITATIS. Non dubium quin nakhal formâ masc. et nakhala etiam formâ fem. torrentem significet, ut Num. 34. Psal. 124: Torrens transivit super animam nostram, et Ezech. 47. Unde hic vertere possumus in die torrentis, id est, quando hostis veluti torrens irruit in Israelem. Nam juxta historiam, Israel, qui propter victoriam quam de Jehuda reportavit, florere et gloriari videbatur, paulò post usque ad internecionem deletus est. Ut nemo in rebus prosperis sibi valdè placeat.

[ocr errors]

VERS. 12. VÆ MULTITUDINI, etc. Hæc ferè omnes de Assyriis interpretantur: quàm aptè ipsi viderint. Ego historiæ filum secutus, hos versus de Syris et Israelitis, qui Judæos vehementer afflixerunt, intelligendos existimo. Jam enim supra ex lib. Reg. et Paral. ostendi quantùm Israel et Syri divexaverint Judam hos comparat frementi mari et inundantibus fluviis. UT MULTITUDO MARIS SONANTIS. Hebr.: Instar fremere maria, frement. Hamot enim infinitivus est verbi hama, quod est sonitum incertum et confusum emittere. Et variè reddere necesse est pro varietate rerum quibus tribuitur, murmurare, garrire, fremere, sonare, etc.

VERS. 13. INCREPABIT EUM. Gaar est invehere in aliquem verbis duriùs, objurgare, etc., et aliquando cum accusativo, aliquando cum beth. Significat autem CAPUT XVIII.

1. Væ terræ, cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ.

2. Qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem expectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.

3. Omnes habitatores orbis, qui moramini in terrå, cùm elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis:

4. Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.

5. Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et præcidentur ramusculi ejus falcibus; et quæ derelicta fuerint, abscindentur et excutientur.

et

6. Et relinquentur, simul avibus montium, bestiis terræ ; et æstate perpetuâ erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.

7. In tempore illo, deferetur munus Domino exercituum à populo divulso et dilacerato ; à populo terribili, post quem non fuit alius; à gente expectante, expectante et conculcatâ, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum montem Sion,

10:3

quòd Dominus increpaverit Israelem quòd crudeliter vexâsset Judam. Ubi enim occidissent centum viginti millia de Jehuda, secum abducebant captivorum infinitam multitudinem; quibus obviam factus Propheta Domini Oded dixit: Ecce iratus Deus patrum vestrorum contra Jehuda tradidit eos in manibus restris, et occidistis atrociter, ita ut ad cœlum pertingeret vestra crudelitas, etc. Reducite captivos, etc., quia magnus furor Domini imminet vobis, etc. Sed et de increpatione quæ opere constat non semel dicitur hoc verbum, et ita hic accipiendum puto, castigabit, puniet, etc. ET FUGIET PROCUL. Abibit celeriter in regionem longinquam, ac si fugeret. De celeri captivitate est sermo. Mimmerkhak rectè vertit Vulg. procul. Mem enim hoc loco non est præpositio. RAPIETUR. Sensum expressit Vulg.; ego vim verbi retinui, ut nota esset, ruddaph. Sicut turbo CORAM TEMPESTATE. Sic verti possunt Hebræa, sive, ut ego verti, ut globus coram turbine; sed parùm refert. VERS. 14. — In tempore vespeRÆ... Frequens est Hebræis hic tropus, quo significant rei de quâ loquuntur celeritatem. Ad vesperum fletus, et ad matutinum lætitiæ, etc. TURBATIO. Balaha est à verbo bahal per metalepsim litterarum ; est enim bahal, subito terrore percelli; unde nomen subitum terrorem significat. HÆC EST PARS, ele. Hic erit finis Syrorum, quorum caput est Damascus, diripuerunt. et Israelitarum, qui regnum Jehuda vastaverunt et

CHAPITRE XVIII.

IN MATUTINO.

1. Malheur à la terre qui fait du bruit de ses ailes, laquelle est au delà des fleuves d'Éthiopie.

2. Qui envoie ses ambassadeurs sur la mer, et les fait voler sur les eaux dans des vaisseaux de jonc. Allez, anges légers, vers une nation divisée et déchirée; vers un peuple terrible, le plus terrible de tous; vers une nation qui espère encore, et qui est déjà foulée aux pieds, dont la terre est ravagée par les inondations des fleuves.

3. Habitants du monde, vous tous qui demeurez sur la terre, lorsque l'étendard sera élevé sur les montagnes, vous le verrez, et vous entendrez le bruit éclatant de la trompette.

4. Car voici ce que le Seigneur m'a dit : Je me tiendrai en repos, et je contemplerai du lieu où je suis, comme la lumière pure du midi, et comme un nuage de rosée pendant la moisson.

5. Car, avant la moisson, il a fleuri tout entier; il germera sans jamais mûrir; ses rejetons seront coupés avec la faux, et ce qui en resterà sera retranché et rejeté comme inutile.

6. On le laissera en proie aux oiseaux des montagnes et aux bêtes de la terre; les oiseaux y demeureront pendant tout l'été, et toutes les bêtes de la terre y passeront l'hiver.

7. En ce temps-là, ce peuple divisé et déchiré, ce peuple terrible, le plus terrible de tous; cette nation qui espère encore et qui est déjà foulée aux pieds. dont la terre est ravagée par l'inondation des fleuves, offrira un présent au Seigneur des armées, et viendra au lieu où est invoqué le nom du Seigneur des armées, à la montagne de Sion.

COMMENTARIUM.

Quàm parùm sibi convenientia hic interpretum turba afferat, penès prudentem lectorem esto judicium. Ineptiunt hic quoque suo more Rabbini. Ego simplicissimam interpretationem toto huic capiti, diflicultatibus alioqui refertissimo, conabor afferre.

itaque Propheta capite superiori Israelis vastationem exposuisset, et alterius vastationis, scilicet illius postremæ, sub typo meminisset; ne quis crederet repulisse Dominum populum suum, et penitùs deletum iri, quanta adhuc sit ejus dignitas hoc capite, ni fallor, ostendit.

VERS. 1 (1). VÆ TERRÆ. 7 hic vocantis et excitantis esse potest, ut sæpè aliàs. CYMBALO. Tsiltsal. Nomen tsel geminatum frequentiam umbrarum notat, id est, frequentiam et copiam velorum, quæ sunt instar alarum; q. d. : Heus terra quæ frequentibus navium velis mare adumbras et flumina. Vide Plinium, lib. 13, cap. 1, et Strabonem, lib. 17, de Genere navium ex juncis, etc. Existimo autem significari interiorem Ægyptum, et partem illam Ethiopia quam nunc incolunt Christiani sub rege quem vulgò Præstem Joannem vocant, qui imperium habet juxta Nilum et usque ad mare Rubrum; ac deinde remotissiorbis partes, quas nonnisi per mare adire mas quasque licebat, etc., quæ frequenter in Frophetis insulæ vocantur. QUÆ EST TRANS. Fateor meeber nihil aliud interdum esse quàm trans ut nemo Vulg. hoc loco reprehendat; sed ego mem pro ex accipio, et cum participio conjungo hasscholeakh, reclamantibus licet Rabbinis.

(1) Væ terræ, cymbalo alarum, quæ est trans flumina Ethiopia. Hæc sententia propter obscuritatem variè exponitur, et ab ejus expositione pendet sensus totius capitis. Totum illud: Terræ, cymbalo alarum, quæ est trans flumina Ethiopic, multorum sententiâ est periphrasis Ægypti; et dicit Hier. vocari cymbalum alarum, propter accelerationem messis, et celerem maturitatem frugum, sicut velox et concitatus volatus avium, sonitum quasi reddit cymbali. Sed id videtur admodùm longè petitum. Haymo sic dictam putat Ægyptum, propter suavem et blandam promissionem auxilii. Nempe quia Ægyptii tali promissione frustra lactârant filios Israël, et concitàrant contra Assyrios. D. Thomas aliam rationem reddit, ita dictam putans, propter cataractas Nili fluminis, quæ assiduum quasi strepitum longè sonantem efficiant. Vox Hebræa, quam cymbalum transtulit Hieron., aliquando etiam umbram significat. Unde hodiè ex Hebræo vertunt : Væ terræ, umbræ alarum. Umbra autem alarum dicatur, vel propter promissas copias auxiliares (scilicet promissio sine re est instar umbræ sine corpore); vel propter vela navium, quibus Ægyptus abundat, quæ vela terram velut obnubilent et obumbrent. Hanc expositionem habet Paraphrastes Chaldæus. Alii intelligunt sic dictam propter multitudinem avium ibi volantium. Denique totam hanc sententiam quidam non improbabiliter pertinere putant, non ad Ægyptum, sed ad regionem quamdam aliam, et longinquam ultra Ethiopiam sitam. Et hæc non est improbabilis expositio, quia hic additur : Quæ est trans flumina Ethiopiæ; Ægyptus enim respectu Judææ propinquior est quàm Ethiopia, nisi Ethiopia intelligatur Arabia, vel ejus pars, aliquando etiam Æthiopia dicta. Quin etiam juvat hanc postremam expositionem, quod sequent. cap. expressè ponitur: Onus Ægypti. Unde videtur hic alia regio significari, non Ægyptus. (Estius.)

Sic accipitur Zoph. 3 : A trans flumen Æth:opiæ mihu supplicabunt. Hæc constructio facilis est, et sensum planum facit. Neque obest quòd participium sit masculinum; nam cùm nomina provinciarum et terræ ponantur pro ipsis habitatoribus, adeòque et pro rege earum, etc., sæpè relativa et verba non respondent in genere. Exempla passim obvia. VERS. 2. - LEGATOS. Tsir legatum significat metaphoricè, quòd scilicet in eo vertatur summa negotii, sicut ostium in cardine. ITE, ANGELI, vel nuntii; q. d. : Tu quæ soles mittere legatos per mare, quòcumque tibi libuerit, mitte nunc nuntios tuos, et dic eis: Ite, nuntii, etc. GENTEM CONVULSAM, etc. Propriam significationem expressi. Distractum populum Israeliticum intelligo; qui et si sæpè vastatus, dispersus et dissipatus est, adhuc tamen haberet cur ad eum ex toto orbe legati mitterentur, videlicet ut ab eis veritas do

ctrinæ disceretur. Salus enim ex Judæis est. Post QUEM NON EST ALIUS. Hebraicè ad verbum, ex ipso, el ultra. Sed cum Hebræi pronomen pro verbo substantivo passim usurpent, et relativum ascher in eo sæpè includatur, docti ex Hebræis interpretantur, ex quo fuit, et deinceps. Hic est autem populus Israel. De quo enim altero dicere possis, quòd à suo usque exordio terribilis fuerit? In Abrahamo enim et cæteris patriarchis terribilis esse cœpit; quantò magis ex quo cœpit multiplicari et propagari? EXPECTANTEM ET conculcatam; vel potiùs : Exspectantem exspectantem. Si de vocatione Judæorum, ut quidam volunt, hæc intelligi deberent, quadrat hæc in eos interpretatio, quòd nulla sit gens etiam hodie quæ spe (si spes dici meretur) majori teneatur. Verùm quia non video quomodò hæc interpretatio cum initio capitis conveniat, idcircò kav kav lineam lineam interpretor, id est, valdè lineatum, id est, frequentibus lineis complanatum, et solo æquatum, sicut solent facere qui diruta complanare volunt. Non solùm enim servit cav ædificatoribus, sed etiam destructoribus: quo pacto accipi debet 2 Reg. 12, ut etiam dicemus infra 34: Extendit super cum funiculum desolationis, etc. De verbo autem kivva jam superiùs diximus. Vide etiam infra 28 cap. Facit ad confirmationem hujus interpretationis quòd conculcationem addidit (mebusa enim nomen est à verbo bus, quod in abstracto conculcationem notat, de quo etiam infra 22), quòd non solum complanata fuerit fune, sed et conculcata : quæ vastationem omnimodam significant, non tantùm eam quæ per Assyrios facta est, sed quam à Romanis passi sunt : de quâ in Evangelio, quòd non maneret lapis super lapidem, et quòd Jerusalem calcaretur à gentibus. CusuS DIRIPUERUNT FLUMINA, etc. Inundationem hostium designat qui locus confirmare videtur ultimam illam expositionem quam attuli c. 17, 11, nominis nakhala. (AD MONTEM NOMINIS DOMINI EXERCITUUM, MONTEM SION. Hæc in Hebræo modò non leguntur : facilè autem adducar ut credam exemplar antiquum hæc habuisse: nam cùm tota hæc periodus infrà repetatur, hæc ibi verba reperias. Nişi quis dicat, illinc à librario sciolo

desumpta neque enim apud Hieronymum hoc loco leguntur, neque à Septuaginta.)

VERS. 3. OMNES HABITATORES, etc. Jam manifestiùs explicat quid per terram ultra flumina intellexerit. Quod illis dixi de mittendis legatis ad populum Israeliticum, omnibus habitatoribus orbis notum facio, et omnes oculis intentis esse jubeo, ut cùm elevatum fuerit signum montium, id est, super montes, cùm verbum crucis cœperit sonare ex Judæâ, tempus esse noveritis ut ad Israelitas vos conferatis ad audiendum verbum salutis. Animadverte clangorem tubæ cum elevatione signi nihil aliud esse quàm prædicare Christum crucifixum; quasi dicat Propheta: Non Judæorum tantùm, sed vestra etiam res agitur. CUM ELEVATUM FUERIT. Gerundia sunt Hebræis, quæ non possunt meliùs reddi quàm à Vulg., in elevando signum, in increpando tubâ; cùm primùm sublatum fuerit signum, mox subi insonuerit tuba, ne avertatis oculos, ne obturetis aures.

VERS. 4. · QUIA HEC, etc. Non enim sic afflixit populum suum ut perdat funditùs; mihi enim Deus in hunc modum locutus est. Jam posthàc quiescam; non indignabor ultra adversùs populum meum; satisfaclum est iræ rueæ; cessare faciam conculcationem; non diripient ultrà flumina terram populi mei; aspiciam summâ cum voluptate deinceps in sedem meam, in locum sanctitatis mex; neque illi minùs gratus ero quàm sit calor serenissimi dici post pluvias, aut nubes roris, messis tempore, dùm fervet æstus. Hunc esse puto germanum sensum horum verborum: redditur enim hoc versu ratio cur meritò mitti debeant legati ad Israelem, et à Judæis pendere debeant animi et oculi omnium gentium, non enim in perpetuum irascetur Dominus, etc. QUIESCAM. Verbum schakat in tertiâ si habet casum, est transitivum; si autem absolutè ponatur, ut hic, est quiescere et se à motu compescere quod optimè quadrat in Deum postquàm pœnas sumpsit de pessimis illis colonis. CONSIDERABO. Verbum nabat variam habet constructionem, et non dubium quin considerationem interdùm notet; at cum beth, ut annotavit præceptor meus Caninius et alii viri docti, est nonnunquàm cum animi voluptate aspicere, sicut etiam verbum raa. Unde non hic de cœlis sermonem esse puto, sed de Ecclesià, quæ ex electis Judæis erat; qui postea per evangelium gentes genuerunt in Christo. Hic est machon, Dei certa et firma sedes, in quam Deus præsidet, firmamentum, basis et columna veritatis. In hanc aspicit Deus libenter, neque primitivâ illâ Ecclesiâ unquàm aliud vidit gratius atque acceptius. Hæc est illa illuminatio vultûs Dei quam expetebant David et viri sancti, ob ineffabilem voluptatem quam ipsi vicissim experiuntur, dùm eos Deus intuetur. Quam subjectæ similitudines mirè explicant. CLARA EST. Vulg. or pro luce accepit, et verbum supplevit quod existimat deesse, ut solet ; ideòque et præpositionem ale, super, omisit, quasi diceret Hebraismus, sicut meridiana lux super lucem, scilicet est. Sed cùm or pluviam interdùm significare videatur, ita bic cum multis interpretibus acciperem libenter. Est

autem phrasis Hebræa super pluviam, id est, post pluviam. Qui autem or pro pluviâ accipiunt, nescio an animadverterunt esse tunc à verbo iara, quod jaculari significat, et de pluviâ dicitur; ab ipso enim est iore, quod nomen pluviam quoque designat. Non minùs gratus est dies cœlo puro et sereno post nimios imbres quàm nubes rorida in æstu messis. Neque intelligere possunt alii quàm gratiosus et suavis sit Dei vultus, nisi qui mundo corde cum intuentur. His autem similitudinibus solet Scriptura rem gratissimam declarare, ut infra 32, etc.

VERS. 5.-ANTE MESSEM ENIM, etc. Qui vel primoribus labris Hebræa attigerit, modò sit pio animo et à temeritate hæreticorum alieno, non poterit non admirari hoc loco interpretum plurimorum audaciam, qui fortè quorsùm tenderent verba Prophetæ non in*telligentes, de suo addunt multa, ut sensum adulterinum, quem imprudenter conceperunt, exprimant. Ego Vulgatum interpretem sensum germanum reddidisse existimo, licet à verbis nonnihil deviaverit ; quod in interprete fideli vitium non est. Hoc ut manifestum appareat, singula verba expendamus. katsir messem omnes interpretantur; nec dubium quin id significet. Est autem à verbo katsar, quod abbreviare, decurtare, abscindere significat, quo fit ut nomen ipsum abbreviationem, decurtationem ac messem notet: unde pro putatione optimè accipi potest; imò et pro ipsis palmitibus qui demetuntur et amputantur interdùm accipitur, ut Job. 18: Subtùs radices ejus arescent, et supernè amputabitur messis ejus ; et Psal. 80: Extendit messes suas usque ad mare, id est, palmites. Ketom Vulg. totus dixit; accepit enim tom pro nomine, et caph pro juxta, secundùm, etc.; q. d., juxta integritatem, vel secundùm integritatem, id est, totus.

autem tanquàm verbum accepit, floruit, germinavit; id est: Antequàm tempus putationis adveniat, totus germinabit; vel, ut ego verti, quasi perfectum (scu integrum) erit germen ejus : botros emittet quasi perfectos antequàm tempus putationis adveniat : quod aliis verbis Scripturæ more repetit. ET IMMATURA. Est boser, uva immatura, acida, quæ Græcis dupa. Dioscorides uvam acerbam vocat, et succum ejus, omphacium, ut Plinius. Hanc vocavit Vulg. immaturam. Gomel ablactationem significat. Metaphoricè autem primis et imperfectis fructibus dicitur inesse lac: unde cùm jam ad debitam quantitatem accedunt, ablactatos dicit Hebraismus fructus ejusmodi. Acida uva ergo ablactationis est, quæ jam à lacte in magnitudinem quamdam evasit, sed adhuc in pubertate est, ut loquitur Plinius, lib. 25, in prologo; dicit enim omphacium fieri, incipiente uvæ pubertate. At nets, à verbo nuts, erupit, de avibus et plantis dicitur. Nomen ergo significat generaliter aves omnes quæ magno impetu ad volatum erumpunt, quas rapaces vocamus; et etiam gemmas el folliculos in plantis, ut Gen. 40: Ascendebatque flos ejus. Nittsah. He potest accipi pro aflixo relativo, quanquàm et in hâc forma niltsah accipitur pro flore, Job. 15. niltsalo, florem suum. Dicit ergo Propheta quod ante putationem prima illa vitium eru

ptio erit omphax ablactationis, id est, erit uva acida in pubertate suâ, sive, ut Vulg. dixit, perfectio. Vulg. autem non malè accepit 3 pro participio fem., erit erumpens, id est, germinabit, quod eumdem sensum generat. Quâ loquendi figurâ, cui similis est illa c. 17, 11, nihil aliud Propheta significat quàm inauditam et insolitam ubertatem, quæ miraculo potiùs quàm naturæ adscribi possit. Et in bonam partem hæc et quæ sequuntur accipienda sunt ; quibus delineabat Spiritus sanctus primitivæ illius Ecclesiæ, quæ ex discipulis Domini constabat, lacteam ubertatem, fœcunditatem et omnium bonorum spiritualium abundantiam, quibus nihil deerat in omni gratiâ spiritali ; qui cùm pauperes essent, plurimos tamen locupletabant. Vide quanta de discipulis suis Corinthiis narret Paulus, quòd in omnibus divites facti essent, etc. Quapropter Propheta in eâdem metaphorâ perseverans • dixit, amputatis palmitibus jam fructuum plenis ac onustis, habituras bestias atque aves quod per æstatem et hiemem, id est, toto vitæ tempore, comedant. Gentes enim, quæ veluti bruta animalia hàc atque illùc vagabantur ut escas quærerent, distractæ varietate sectarum philosophorum, mundi quoque illecebris atque versutiis diaboli deceptæ, nunquàm in quo consisterent inveniebant: doctrinâ autem Apostolorum eruditæ, quasi ex superfluitate divitiarum ipsorum consecutæ sunt ubi quiescerent, neque ultra vagarentur, aut æstate aut hieme. Dives enim est Ecclesia, eritque usque in finem seculi, doctrinâ et veritate: non solùm ex Scripturis Apostolicis, verùm etiam ex traditioniIxus quas per manus ab ipsis accepimus. Hæreticorum ergo hominum est et mente corruptorum, alias regiones, alia práta quærere, ubi juxta sensum palati sui hiemare aut æstatem agere possint, aliud Evangelium Somniare præter id quod à Patribus accepimus. Felices qui non alia æstiva, non alia hiberna quærunt, quàm quæ jam olim nobis relicta sunt. Has omnes divitias atque hæc omnia bona nobis peperit benignus ille et beneficus Dei aspectus, de quo v. 4. Quæ omnia in ascensionem Domini et missionem Spiritûs S. conveniunt. Sed ad Prophetæ verba redeamus. QUÆ DERELICTA FUERINT. A verbo natasch, quod liberè dimittere significat, est nomen netischot, quod palmites significat, qui ex vite emittuntur. Jer. 5, Vulg. propagines vertit. Vide etiam Jer. 48. PræcideNTUR, ABSCINDENTUR. Hebræa verba sunt singularia tertiæ personæ, ut ego verti, sed ita solet Hebraismus tertiis personis, uti quasi impersonaliter. Sensum ergo reddidit Vulgatus. ET EXCUTIENTUR. Hoc tantùm loco legitur hoc verbum thazazin tertiâ, quod resecare dicunt Hebræi.

VERS. 6.AVIBUS. Nomen ait collectivè turbam ferarum avium significat, à verbo ut, id est, involavit cewriter more avium quæ involant super prædum, etc., 1 Sam. 25; vel verbum est à nomine; quod magis probo.

-

VERS. 7. – Deferetur muNUS. Postquàm Apostoli ditaui sunt à Domino (qui populum illum suum etsi castigavit, non tamen repulit, sed ex ipso elegit san

ctum semen), gentes prædicationi eorum fidem præstare cœperunt. Ipsas ergo et eorum fidem Apostoli Domino offerebant: cujus oblationis et sacrificii plenæ sunt Epistolæ Pauli et Actus Apostolorum. A POPULO DILACERATO. Hlebræi nunc præpositionem non habent, sed eam nunc quoque supplent alii interpretes. Ego, ut in Hebræo est, verti, populus distractus; quasi ipsum populum Israeliticum significet, primò futuram oblationem. Apostoli enim primùm Judæis, deinde gentibus prædicârunt, siquidem ipsis primùm verbum salutis missum est. Obtulerunt ergo Domino hostiam primò ex Judæis, deinde verò ex gentibus. A POPULO. Legendum est, et à populo. Judæi enim et oblati sunt, et ipsa alios obtulerunt. Et in hunc finem initio capitis dicebat Propheta habitatoribus extremi orbis ut legatos mitterent etiam per mure, quando terrå nequirent, ad populum Israeliticum. Etsi enim is populus esset dilaceratus et conculcatus, redeunte Dei gratiâ, adhuc habiturus esset unde illis valdè possent commodare. Salus enim, ut jam dixi, ex Judæis est. Cæterùm expositionem vocum hujus versiculi vide supra v. 2. Quæ in 20 capite continentur de captivitate Æthiopum, faciunt ut aliam expositionem nonnullis locis hujus cap. 18 afferamus, ab eâ quæ præcessit diversam; scilicet ut hic de vastatione Æthiopia illius quæ post Ægyptum est, quæ interdùm Ægypti nomine continetur, nempe totius tractûs terræ qui est supra verticem Delta usque ad Nili fontes, sit sermo. Æthiopiam ergo illam quam Nilus interluit, hìc devastatam cum Ægypto intelligere possumus, et tandem per Deum sanatanı. Quæ typus est totius mundi, qui oppressus fuit à tyranno illo, et tandem ab ejus tyrannide assertus. Hanc terram vocat nassam allatam propter similitudinem sitûs. Ægyptum enim universam comparabant antiqui manui extensæ, ut est videre apud Strabonem. Interjectionem ergò illam 1177 cum vulgato pro va accipiamus, quòd illius vastationem significet Propheta. Cùm interim rex Æthiopum vel per Nilum ad mare Mediterraneum, et per hoc ad Judæam, vel per mare Rubrum, et indè per desertum et Palæstinos ad Judæos, nuntios mitteret, ut bono essent animo, et auxilium adversùs Assyrios promitteret; ejus itaque vastationem quasi jam factam denuntiat, simul et ad Christum conversionem. Sunt ergo verba Dei, quæ hunc habent sensum: Heu miseram terram, quæ nassæ allatæ figuram habes, vel qua te quasi umbram esse existimas, et aliis auxilia promittis; quæ mittere soles legatos per mare, etc.; tu quæ Judæis auxilio esse volebas, periisti, vastata es. Mittebus legatos ad eos confirmandos; sed quia ego illis e! tibi infensus eram, utrosque perdidi, verùm plagå non insanabili. Ite ergo, nuntii mei veloces ; discipuli mei, ite ad gentem hanc quæ omninò distracta et expilata est, ad populum terribilem naturâ et moribus, vultuque ipso barbaricum, ferum et horridum, ex quo cœpit esse, et deinceps; ad gentem quæ frequentibus lineis terram metiri solet, quam flumina vastant, et nunc Assyrii veluti flumina exæquârunt et conculcârunt; ite, prædicate illis Christum. O universi habitatores orbis,

« PoprzedniaDalej »