Obrazy na stronie
PDF
ePub

bat: Qur credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina A corum Patrum, nunc ipsis eorum, nunc, breviandi de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. vi, 38). E quibus Augustinus etiam, in libris Confessionum suarum, in libris quoque quos contra adversarium legis et prophetarum eximie composuit; sed et in aliis sparsim opusculis suis nonnullam ejusdem primordialis creaturæ memoriam, cum expositione congrua fecit. Verum quia hæc tam copiosa, tam sunt alta, ut vix nisi a locupletioribus tot volumina acquiri, tam profunda, ut vix nisi ab eruditioribus valeant perscrutari, placuit vestræ sanctitati id nobis officii injungere, ut de omnibus his, velut de amœnissimis late florentis paradisi campis, quæ infirmorum viderentur necessitati sufficere decerperemus. Nec segnior in exsequendo que jubere es dignatus exstiti; quin potius statim perspectis Patrum volumi- B nibus, collegi ex his, ac duobus in libellis distinxi, quæ rudem adhuc possent instituere lectorem, quibus eruditus ad altiorem disceret fortioremque majorum ascendere lectionem. In quo opere sensum per omnia memoratorum aliorumque æque catholi

mini. Et in epistola ad Egbertum archiepiscopum : Modo autem inhianter desiderantes flagitamus a vobis ad gaudium, ut memores nostri, ec modo quo et ante mecum fecistis, aliquam particulam vel scintillam de candela Ecclesiæ, quam illuxit Spiritus sanctus in regionibus provinciæ vestræ, nobis destinare curetis, id est de traclatibus quos spiritualis presbyter et investigator sanctarum Scripturarum Beda reserando composuit partem qualemcunque dignemini mittere.

At cum vitam omnem in meditandis exponendis- C que Scripturis Beda consumpserit, stupendum plane videtur, primam omnium quas in indice operum suorum ipse recensuit lucubrationem in omnibus bactenus Editionibus desiderari, nec publicam ad nostra usque tempora lucem vidisse, scilicet in principium Genesis, usque ad nativitatem Isaac et ejectionem Ismaelis libros quatuor. Ita enim legendum, non libros tres, ut vulgo in Editis, suadent antiqui tres manuscripti Bedæ Codices, unus celeberrimus sancti Audoeni Rothomagensis monasterii ante annos DC exaratus, alter ejusdem circiter ætatis Sagiensis sancti Martini asceterii, tertius Vindocinensis, quibus favet Editio et antiqua versio sen paraphrasis Saxonica Chiffletiana ad alios mss. Codices emendata et adornata; sed et Sigebertus, qui, in libro de Viris illustribus, cap. 68, operum Bedæ catalogum, ab ipsomet conscriptum propriis ejus verbis refert. His adde Honorium Augustodunensem presbyterum, qui in libro de Luminaribus Ecclesiæ, sive de Scriptori-D

bus ecclesiasticis de Beda nostro sic scribit: Beda monachus et presbyter Anglica provinciæ scripsit infinita, ex quibus sunt hæc in Genesim libros quatuor. Et Trithemius, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis: Beda, inquit, monachus et presbyter monasterii sanctorum Petri et Pauli, quod est in Anglia, ordinis sancti Benedicti, vir in divinis Scripturis studiosissimus, et valde eruditus..... subjecta opuscula composuit in Genesim, usque ad Isaac, libros quatuor. Suffragantur antiquissimi sex Codices, in quibus Bedæ hoc opus quatuor in libros distributum continetur unus Floriacensis monasterii sancti Benedicti ab annis circiter nongentis eleganter scriptus, duo alii Corbeienses, quartus Divionensis, sancti Benigni, quorum character annos bene octingentos refert, quintus Clarevallensis annorum circiter DC, et sextus Metensis sancti Vincentii ejusdem circiter ætatis. Qui quidem Codices fere omnes eo majorem

causa, meis sermonibus, nunc tacitis eorum vocabulis, nunc commemoratis, prout opportunitas locorum dictabat, ponere studebam, perduxique opus usque dum ejectus Adam de paradiso voluptatis exsilium vitæ temporalis intravit; aliqua etiam de sequentibus sacræ historiæ, si Deus voluerit, auxiliɔ vestræ intercessionis comitante, scripturus, dum primo librum sancti Esdræ prophete ac sacerdotis, in quo Christi et Ecclesiae sacramenta sub figura solutæ longæ captivitatis, restaurati templi, rexdificatæ sanctæ civitatis, reductorum in Jerosolymam vasorum quæ abducta, rescriptæ legis Dei quæ incensa fuerat, castigati ab uxoribus alienigenis populi, et uno corde atque anima in Dei servitium conversi, ut propheta simul et historicus conscripsit, parumper perscrutatus fuero, et aliqua ex his quæ commemoravi sacramentis apertiora studiosis, Deo favente, reddidero. Bene vale semper, amantissime antistes, nostri memor in Domino.

mcrentur fidem, quo ad ipsius Bedæ ætatem propius accedunt.

Neque tamen quatuor hosce libros uno eodemque continuo labore conscripsit; sed tria duntaxat Genesis priora capita primo suscepit exponenda, nimirum adusque Adæ ejectionem e paradiso, in subsequentia collaturus operam post Esdræ expositionem, quam tunc meditabatur, id quod præstitit adjectis tribus libris, quibus ea quæ ab expulsione Ada e paradiso usque ad nativitatem Isaac et Ismaelis ejectionem intercipiuntur commentatus est. Et priorem quidem lucubrationem, hortante Acca Hagustaldensi episcopo, qui illius familiaritate plurimum delectabatur, susceptam, duos partitus est in libros, ut constat ex nuncupatoria ad eumdem Accam epistola; qui duo postmodum libri in unicum coaluerunt, cum opus suum perfecit, quemadmodum colligere licet ex vetusto Codice Corbeiensi, in quo præfata distributio seu divisio ita reperitur, ut post expositionem in Hexameron sic legatur: Explicit liber primus; deinde post ejectionem Adæ e paradiso iterum: Explicit liber primus: quia nimirum postquam additi fuerunt tres posteriores libri, ex prioribus illis duobus unicus et primus confectus est.

Porro cum hosce libros ab annis jam bene multis Editioni parassemus, eos tandem didicimus non ita pridem in Anglia editos esse. Quapropter dubii aliquandiu hæsimus utrum eos iterum typis mandaremus. Verum cum illa Edito vix mare transierit, rarissimisque reperiantur in bibliothecis, nec bactenus quæsita a nobis reperiri potuerit, cunctantibus nobis, et quasi repugnantibus, auctores fuerunt amici nostri ut optimos libros non solum et Anglis, sed insuper Gallis aliisque nationibus profuturos nihilominus prelo committeremus, maxime cum collatis invicem summa cum diligentia ac labore pluribus Codicibus manuscriptis, appositisque in inferiori margine variantibus lectionibus, cum nonnullis etiam notis hic eos proferamus, ac libri primi partem priorem, quæ unica hatenus prodierat in lucem, infinitis propemodum mendis expurgaverimus; demumque cum Bedæ genium et reverentiam erga sanctos Patres ubique spirent libri isti, et eorum verba, tacitis plerumque nominibus, non semel proferant, Patrum citationes ac libros unde desumplæ sunt pro modulo nostro adnotare curaverimus. a Editi, cum uno Ms. Corb., alienis.

INCIPIT LIBER PRIMUS.

In principio creavit Deus cœlum et terram. Creatio- A superius illud cœlum, quod mortalium omnium est nem mundi insinuans Scriptura divina, apte primo statim verbo æternitatem atque omnipotentiam Dei creatoris ostendit. Quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, ipsum profecto ante tempora æternaliter exstitisse designat. Et quem ipso conditionis initio cœlum et terram creasse narrat, in tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarata cui voluisse fecisse est. Nam humana fragilitas cum aliquid operatur; verbi gratia, cum domum ædificamus, in principio operis materiam præparademus, et post broc principium fodimus in altum, inde immittimus lapides in fundamentum, deinde parietes augescentibus lapidum ordinibus apponimus, sicque paulatim ad perfectionem operis propositi proficiendo pervenimus. Deus autem cujus B omnipotens manus est ad explendum opus suum, non eguit mora temporum, quia scriptum est: Omnia quæcunque voluit fecit (Psal. cxm, 3). Unde beneplacitum est, quia in principio creavit Deus cotum et terram, ut aperte detur intelligi quod utrumque simul b a Deo factum est, quamvis utrumque simul ab homine dici non possit. Denique dicit propheta: Initio terram tu fundasli, Ð ̧mine (Psal. CI, 26). Hic autem Dominus, in principio cœlum et terram creasse narratur; unde liquido colligitur quia factura est utriusque elementi pariter expleta, et hoc tanta velocitate divinæ virtutis, ut necdum primum mundi nascentis momentum esset transcensum.

с

Potest autem non improbabiliter intelligi in principio fecisse Deum cœlum et terram in Unigenito Filio suo, qui interrogantibus se Judæis, quid eum credere deberent, respondit: Principium quod et loquor vobis (Joan. viii, 25). Quia in ipso, ut ait Apostolus (Colos. 1, 16), condita sunt omnia in cœlis et in terra. Sed diligenter intuendum, ut ita (quisque sensibus allegoricis studium impendat, quatenus aperJam bistoriæ fidem allegoriando non derelinquat.

Quod autem vel quale sit cœlum, quod in principio cum terra factum est, sequentibus verbis insinuatur cum dicitur.

Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ super faciem abyssi. Ut quid en hæc de terra, prætermisso cœlo, intulit, nisi quia nihil tale de cœlo intelligi voluit? Ipsum est enim cœlum superius, quod ab omni hujus mundi volubili statu secretum divinæ gloria præscientiæ manet semper quietum. Nam de nostro cœlo, in quo sunt posita luminaria, huic vel sæculo necessaria, in sequentibus scriptura, quomodo, vel quando sit factum declarat. Non ergo

[blocks in formation]

C

inaccessibile conspectibus, inane creatum est et vacuum in terra, quæ nihil in prima sua creatione virentium germinum vel viventium produxit animantium, quia nimirum suis incolis mox creatum, hoc est beatissimis angelorum agminibus impletum est; quos in principio cum coelo et terra conditos esse, ac mox conditionem suam simul et totius creaturæ primordialis ad laudem creatoris retulisse, testatur ipse Conditor, qui loquens ad sanctum famulum suum Job dicit: Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ (Job. xxxvi, 4)? Et paulo post : Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei (Ibid., 7); astra videlicet matutina eosdem angelos, quos et filios Dei nuncupans, ad distinctionem nimirum hominum sanctorum, qui postmodum creandi, ac velut astra vespertina post con⇒ fessionem divine laudationis per mortem erant carnis occasuri; e quibus videlicet astris matutinis, unum ob despectum sociæ Dei laudationis audire meruit: Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In cœlum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum (Isa. xiv, 12). In cujus expositione sententiæ sanctus Hieronymus meminit etiam superioris cœli, ita scribens: Vel antequam de cœlo corrueret, ista dicebat; vel postquam de cœlo corruit: si adhuc in cœlo positus, quomodo dicit: Ascendam in cœlum? sed quia legimus, Cœlum cœli Domino, cum esset in cœlo, id est, firmamento, in cœlum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam de cœlo corruit ista loquitur, verba arrogantiæ debemus intelligere, qui nec præcipitatus quiescat, sed adhuc sibid grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit (lib. vi, in Isaiamı). Merito itaque cœlum cœli non inane vel vacuum esse factum memoratur, sed nec tenebris in eo vel abysso locus remanere ullus perhibetur, quod Dominus Deus illuminat, et cujus lucerna est Agnus. Et merito inanis erat ac vacua terra, cum adhuc tota abysso, id est, immensa profunditate legebatur aquarum.

Merito tenebræ super faciem erant abyssi, cum necdum lux, quæ has fugaret creata est. Non autem D audiendi sunt qui, reprehendentes Deum, dicunt tenebras eum antequam lucem creasse, quia non Deus tenebras in aqua vel aere fecit ullas, sed ordine distincto providentiæ suæ, prius aquas cum cœlo creavit ac terra, et has postmodum cum voluit ipse, Aug., in lib. imperfecto de Genesi ad litteram. Ita etiam legit antiquus Codex ms. Evangeliorum majoris monasterii ante annos DCCC exaratus. Editi c minori Corbeiensi Ms., qui et loquor.

a Ed. gaudia.

lucis gratia venustavit, quod eum usque modo et in A quando in locum eas secerneret unum, ut appare aqua ipsa et in aere per quotidianum solis accessum

ret arida, quando et quomodo creaturas cæteras pro suo natu disponeret, in similitudinem videlicet fabri, cujus voluntas his quæ fabricandæ sunt rebus solet superferri. Quod ipsum quoque ad distinctionem superioris cœli pertinet, in quo mox perfecte omnia disposita Spiritus sancti præsentia illustrabat: Hæc autem, ut in inferioribus hoc est, hujus mundi creaturis bene primordia conditionis ex tempore ad perfectum deducere intendebat. Nam et ideo Moyses superioris mundi tam breviter fecit mentionem quia de mundo hoc in quo homo factus est, ad instructionem generis humani sermonem facere institueral, sufficere credens, si omuem creaturæ spiritalis et invisibilis statum atque ornatum, uno cœli nomine, quod in principio factum dixit, com→ prehenderet; corporalem vero, visibilem et corruptibilem cicaturam latius ex ordine describeret; id est tacitis eis quæ altiora quæsitu et fortiora scrutati sunt hommes, illa potius quæ essent a Deo præcepta sive promissa hominibus cogitanda proponeret. Unde etiam consuite de casu prævaricatoris angeli et sociorum ejus penitus reticuit, quia hoc nimirum ad statum invisibilis illius ac spiritualis creaturæ pertinebat, cujus superioris et invisibilis creaturæ sanctus Basilius in libro Hexameron secundo ita meminit: Arbitramur enim quia si fuit quidpiam ante institutionem sensibilis hujus et corruptibilis mundi, profecto in luce fuit. Neque enim dignitas angelorum, nec oumium cœlestium militiæ, vel si quid est,

ac discessum facere videmus. Neque enim aquas nisi a Deo factas credere fas est, quod etsi hic Scriptura palam non dicit, palam tamen significat, cum has a Deo illustratas atque ad jussum ejus ordinatas insinuat, sed et psalmus dicit aperte : Et aquæ quæ super cælos sunt, laudent nomen Domini, quia ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 4). Ubi notandum quod cum cœlo in principio duo mundi hujus elementa, aqua videlicet et terra, nominatim facta remorantur, quibus tamen duo reliqua fuisse constat indita, ignem videlicet in ferro et lapidibus, quæ terræ viscere jam tunc condita latebant, aerem vero in ipsa terra, cui esse permistus ex eo cognoscitur, quod cum fuerit humectata, et temperiem solis ac- B ceperit, mox vapores exhalat largissimos. Ignem quoque ardentem terræ interioribus insitum calidi aquarum fontes * produnt, quæ cum percepta quædam nretalla in profundo aquarum transcurrunt, non solum calidæ, sed et ferventes insuper faciein telluris emanant. Non enim hæc, ut quidem disputant, informiter invicem mista, sed terra ipsis quibus et nunc est finibus undique versum circumscripta talis tonc erat tota, qualis adhuc sub imo b maris profundo ex parte remanet. Aquæ autem universam ejus superficiem in tantam tegebant altitudinem, ut ad illa usque loca pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum coeli ex parte residentes, nomen Dei creatoris, cum cœlis cœlorum laudare non desimunt. Ad hæc tantum informis est illa materies, denominatum aut incompellabile aut aliqua rationaqua mundum esse factum testatur Scriptura, quæ in Dei laudibus dicit: Qui fecisti mundum de materia informi. Nam cuncta quæ cum aquis et terra videre solemus in mundo, vel de ipsis exordium naturæ, vel sumpsere de nihilo; ipsa autem terra et ipsæ aquæ propterea nomen sortitæ sunt materiæ informis, quia priusquam in lucem venirent, unde formositatem haberent non erat. Quid autem inconveniens si mundanæ materiæ fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur, et tanquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio, exponente Apostolo ac dicente: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit in cordibus nostris (11 Cor. iv, 6)? Unde alibi dicit: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Eph. v, 8); illo videlicet qui cum tenebræ essent super faciem abyssi, dixit, Fiat lux, et facta est lux.

[blocks in formation]

D

[ocr errors]

bilis virtus, vel ministrator spiritus, degere posset in tenebris, sed in luce et lætitia decentem sibi babitum possidebat. Bene autem cum in principio Deum, id est, in Filio Patrem fecisse cœlum et terram prædiceret, etiam sancti Spiritus intulit mentionem addendo: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas, ut videlicet totius simul Trinitatis in crea- · tione mundi virtutem cooperatam esse signaret.

Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Congruit operibus Dei, ut mundi ornatum a luce incipiat: qui cum ipse sit lux vera, lucemque habitet inaccessibilem, cujus beatissima visione mox creati in cœlis cœlorum angeli jam perfrui cœperant, apte hule quoque sæculo ornando primam materialis gratiam lucis donavit, ut esset unde cætera quæ crearet ap parerent. Quod autem dixisse Deus, sive ut lux fieret, sive ut alia quæque, perhibetur, non nostro more per sonum vocis corporeum & credendus est, sed altius intelligendum dixisse Deum ut fieret creatura, quia per Verbum suum omnia, id est, per unigenitum Filium fecit : de quo manifestius evangelista Joannes : In principio, inquit, erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 1). Quod ergo ait Joannes, omnia

Editi addunt fecisse, quod deest in M s. nec requiritur.

viginti scilicet et quatuor horarum, cujus commendatione verbi Scriptura vigilanter admonet ut luce:n quæ facta est inferiora orbis occasu suo lustrasse discamus. Nam si non hoc faceret, sed magis facto vespere paulatim tota periret, ac rursum paulatin mane recreata resurgeret, non jam in mane diei sequentis, sed potius in vespera primi unum diceret esse diem perfectum, unde etiam vesperam et mane, quam noctem et diem factam dicere maluit, ut insinuaret tunc primaria lucis actum esse circuitu, quod nunc circuitu solis die noctuque geri constat; præter hoc solummodo, quod post creata sidera nox quoque tam sua, etsi minori quam dies, luce perfunditur. Triduo autem illo primo tenebrosa prorsus et obscura manebat, decebat namque omnimodis. ut dies incipiens a luce in mane diei sequentis esset protelatus, quatenus intimaretur opera ejus qui est lux vera, et in quo tenebræ non sunt ullæ, a luce inchoari, et in lucem cuncta esse completa.

facta sunt per Verbum Dei, hoc est, quod Moyses A diem initiante; et huc usque dies expletus est unus, ait, quia dixit Deus: Fiat lux; dixit: Fiat firmamentum; dixit: Fiat et cætera creatura. Hoc quod psalmus adjuncta Spiritus sancti persona dicit: Verbo Domini cœli firmati sunt et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. xxxн, 6). Si autem quæritur quibus in locis, jubente Deo, facta sit lux, cum adhuc abyssus omnem terræ amplitudinem contegeret, patet profecto quia in superioribus ejusdem terræ partibus, quas et nunc diurna solis lux illustrare consuevit, tunc principalis illa lux emicuit. Nec mirandum nobis divina operatione lucem in aquis posse resplendere, cum et hominum operatione constet eas sæpius illustrari, nautarum videlicet, a qui in profundo maris demersi, emisso ex ore oleo, perspicuum sibi hoc ac lucidum reddunt. Si enim homo talia per oleum sui oris potest, quantum Deus per Spiritum oris sui creare posse credendus est, præsertim cum multo rariores quam modo in terris videre solemus, aquæ in principio fuisse factæ credendæ sint, priusquam in locum essent unum, c ut appareret arida, congregatæ.

Et vidit Deus lucem quod esset bona. Non velut incognitam antea repente lucem videns laudavit, quia bonam & dicit; sed eam quam laudabilem se facturum noverat, jam factam hominibus laude dignam ac mirandam esse declaravit. Verum quia non totas mundi tenebras luce infusa dispulit (hoc enim superni est sæculi fixa ac perpetua luce perfrui), sed ab una illum parte illustrans, aliam reliquit obscuram, recte subditur :

Et divisit lucem ac teneoras. Divisit namque eas non solum qualitatis, sed et locorum distantia, Jucem videlicet in superiore orbis parte diffundendo, in qua humana erat conversatio futura, inferiora vero ejus priscis in tenebris remanere sinendo.

Appellavitque lucem diem et tenebras noctem. loc. ad intellectum nostrum dictum est; qua enim lingua appellavit Deus lucem diem ac tenebras noctem; чtrum Hebræa, an Græca, an alia aliqua: Et sic omnia quæ vocavit quæri potest. qua lingua vocaverit; sed apud Deum purus intellectus est sine strepitu et diversitate linguarum. Appellavit autem dictum est: Appellari fecit, quia sic distinxit omnia et ordinavit, ut et dies cerni possent, et nomina accipere. Sic enim dicimus: Ille paterfamilias ædificavit istam domum, id est ædificari fecit, et multa talia per omnes libros divinarum Scripturarum inveniuntur.

[blocks in formation]

B

C

D

f

Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis; et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum cœlum, et factum est vespere el mane dies secundus. Hic nostri cœli, in quo fixa sunt sidera, creatio describitur; quod in medio constat firmatum esse aquarum. Nam suppositas ei esse aquas, et ipsi aere terrisque videmus ; superpositas autem non solum hujus Scripturæ auctoritate, sed prophetæ verbis edocemur, qui ait : Extendens cœlum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus (Psal. c, 2). In medio ergo aquarum firmatum esse constat sidereum cœlum, neque ali-. quid prohibet ut etiam de aquis factum esse credatur; qui enim cristallini lapidis quanta firmitas, quæ sit perspicuitas ac puritas novimus, quem de aquarum concretione certum est esse procreatum, quid obstat credi quod idem dispositor naturarum in firmamento cœli substantiam solidarit aquarum? Si quem vero movet quomodo aquæ, quarum natura est fluitare semper atque ad ima delabi, super cœlum consistere possint, cujus rotunda videtur esse, figura, meminerit Scripturæ dicentis de Deo: Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum (Job. XXVI, 8); et intelligat quia qui infra cœlum ligat aquas ad tempus cum vult, ut non pariter. decidant, nulla firmioris substantiæ crepidine sustentatas, sed vaporibus solum nubium retentas, ipse etiam potuit aquas super rotundam cœli sphæram, ne unquam delabantur, non vaporali tenuitate, sed soliditate suspendere glaciali. Sed etsi liquentes. ibi aquas sistere voluit, nunquid majoris hoc miraculi est, quam quod ipsam terræ molem, ut Scri-. ptura dicit, appendit in nibila? Nam et undæ sive

[blocks in formation]

Rubri maris, seu fluvii Jordanis, cum ad transitum A lum conditor appellavit, antiquioris illius vocabulo Israelitica plebis in altum erectæ murorum instar figuntur, nonne evidens dant indicium quod etiam supra rotunditatem cœli volubilem, fixa possint statione manere? Sane quales ibi aquae sint, quosve ad usus reservatæ, Conditor ipse noverit; esse tantum eas ibi, quia Scriptura sancta dixit, nulli dubiandum reliquit. Quid sit autem dicere Dei fiat hæc vel illa creatura, jam supra dictum est. Dixit enim ut fieret, cum in coæterno sibi Verbo, unigenito videlicet Filio, cuncta creando disposuit. Cum ergo audimus Dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, intelligamus quod in Verbo Dei erat ut fieret, in quo faciendum intus, ante omne tempus, prævidit quidquid foras Deus ex tempore fecit. Cum vero audivimus: Et fecit Deus firmamentum, et divisit aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum, et factum est ita, intelligamus factam cœli aquarumque creationem, ac dispositionem non excessisse præscriptos sibi in verbo Dei terminos, juxta illud Psalmiste: Præceptum posuit, et non præteribit (Ps. CXLVIII, 6). Quod æque de creaturis quæ sequentibus quatuor diebus factæ referuntur intelligendum est. Ubi vero adjunctum audimus: Et vidit Deus quod esset bonum, intelligamus in benignitate spiritus ejus, non quasi cognitum postea quia factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret, ubi placebat ut fieret. Notandum enim quod hujus verbi adjectio hoc in loco in Hebraica veritate non habetur. Et mirum quare inter omnia quæ creasse Deus legitur hic solummodo, id est, in secundi diei operibus, probatio divinæ visionis minime addatur, quæ tamen ipsa cum cæteris quæ fecit Deo bona visa esse demonstrantur, cum in sequentibus dicitur: Viditque Deus cuncta quæ fecit, et erant valde bona, nisi forte, sicut quidam Patrum exponunt, intelligere nos in hoc Scriptura voluit, non esse bonum duplicem numerum, qui ab unitate dividat, et præfiguret fœdera nuptiarum ; unde et in arca Noe omnia animalia quæcunque bina ingrediuntur, immunda sunt, et impar numerus esse mundus ostenditur. De his sane quæ hactenus exposita sunt, id est de creatione diei primi et secundi, in historia sancti Clementis ita refertur dixisse apostolum Petrum : « In principio cum fecisset Deus coelum et terram, tanquam domum unam, ipsaque ex corporibus mundi reddita est umbra his quæ intrinsecus clausa erant, tenebras ex se dedit. Sed cum voluntas Dei introduxisset lucem, tenebræ illæ quæ ex umbra corporum factæ fuerant continuo devoratæ sunt; tum deinde lux in diem, tenebræ deputantur in noctem. Jam vero aqua quæ erat intra mundum in medio primi illius cœli terræque spatio, quasi gelu concreta, et cristallo solidata, distenditur, et hujusmodi firmamento velut intercluduntur media cœli ac terræ spatia, idque firmamentum cœ

nuncupatum, et ita totius mundi machinam, cum una domus esset, in duas divisit regiones. Divisionis autem hæc fuit causa, ut superna regio angelis habitaculum; inferior vero præberet hominibus (Recognit. S. Clem. lib. 1, cap. 27). Hæc nostro operi paucis inserere libuit, ut quantum hoc Patrum sensui concordet, lector agnoscal.

Dixit vero Deus: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt in locum unum, el appareat arida; factumque est ita. Subducuntur aquæ quæ inter cœlum et terram universa compleverant, et unum congregantur in locum, ut et lux quæ præterito biduo aquas clara lustrabat, clarior puro in aere splendesceret; et terra quæ latebat appareret, quæque contecta aquis liB mosa manebat et invalida, harum abscessu, redderetur arida, et suscipiendis apta germinibus. Si quis vero quæsierit ubi congregatæ sint aquæ quæ omnes terræ partes ad cœlum usque cooperuerant, sciat fieri potuisse ut terra ipsa longe lateque jussu Creatoris subsidens alias partes præberet concavas, quibus confluentes aquæ reciperentur, ut appareret arida ex his partibus, unde humor abscesserat. Potest etiam non absurde credi rariores, sicut et supra commemoravimus, primarias fuisse aquas, quæ velut nebulæ terras tegerent; congregatione autem esse spissatas, quæ datis sibi locis capi possent, apparente arida in reliquis. Bene autern cum multa constet esse maria, in locum tamen unum congregatas dicit aquas, quia videlicet cuncta hæc jugi unda atque continua Oceano ac mari junguntur magno; sed etsi qui lacus in semetipsis videntur esse circumscripti, et hos ferunt occultis quibusdam c perforatos cavernis, in mare suos evolvere meatus. Nam et fossores puteorum hoc probant, quia tellus omnis per invisibiles venas aquis est repleta manantibus, quæ trahunt ex mari principium.

a Editi, apscederet. b Al., nebula.

Al. addit meatibus.

C

d

Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appelavit maria. Prius quidem ad distinctionem aquarum totam hanc solidiorem mundi partem appellavit terram, cum diceret: In principio creavit Deus cœlum et terram; terra autem erat inanis et vacua; at nunc postquam formari jam mundus incipit, et aquis suum in locum recedentibus terræ facies Dappareret, ad distinctionem partis ejus quæ adhuc aquis premebatur, cætera portio quam aridam esse licebat terræ nomen accepit; inde dicta Latine, quod animantium pedibus teratur. Congregationes vero aquarum appellantur maria, videlicet • pro maxima sui parte. Nam et apud Hebræos cunctas aquarum congregationes sive salsa, seu sint dulces, appellari dicunt maria. Et apte qui prius propter continuationem omnium quæ in terris sunt aquarum in locum unum eas dixit congregatas, nunc et earum congregationes aquarum pluraliter nominat, et hac appellari maria pluraliter dicit, propter videlicet d Al., dietum.

e Editi, proxima.
Al., quia

« PoprzedniaDalej »