Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicatur: Comminue et bibe. Oportebat utique, ut A
corpus quod erat diaboli, credendo transiret in cor-
pus Christi: et sic draco comminueretur, amissis
membris suis. Hoc etiam figuratum est in serpente
Moysi. Nam fecerunt magi similiter, projectisque
virgis, exhibuerunt dracones. Sed draco Moysi om-
nium magorum virgas absorbuit (Exod. 7.) Intelli-
galur ergo corpus diaboli a credentibus absorberi.
Et dicatur recte, Dedisti eum escam populis Æthio-
pum. Vel hoc modo: Dedisti escam, quia modo om-
nes mordent eum, redarguendo, accusando, male-
dicendo. Et quo ordine hoc factum sit, sequutus os-
tendit :

15. Tu dirupisti fontes et torrentes, ut manarent (Ex August.) liquores sapientiæ et fidei, ut irrigarent falsitatem Gentium, ut sua dulcedine atque irrigatione cæteros converterent. Et notandum quod in aliis fit verbum Dei fons, in aliis torrens. Torrentes proprie dicuntur fluvii, qui æstate defluunt, aquis autem hiemalibus inundantur et currunt. Vides hominem fidelem perseveraturum usque in finem, non relicturum Deum in omni tentatione, cunctasque molestias sustinentem. Hic unde viget, nisi quia verbum Dei factum est in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. 4.). ? Alius accepit verbum, prædicat, non tacet et currit. Aliqua fortassis tentatione tangitur: non potest ferre æstum, deficit, exsicca-tur. Estus ergo probat fontes et torrentes. Tamen ex utroque rigetur terra, ab eo qui operatus est salutem in medio terræ. Tu siccasti fluvios Ethan. Alibi rumpit Deus fontes, ut currant : alibi siccat fluvios, ut non fluant: sed fluvios (inquit) Ethan, quod interpretatur robustus. Quasi robusti sunt, qui de virtute sua præsumunt. Siccentur fiumina eorum: non proficiant doctrinæ gentium: non artes philosophorum: arescat omnis inanis et tumens dotrina. Inundentur dulci et suavi fonte, Evangelio veritatis.

B

16. Tuus est dies, et tua est nox. Quis 378 hoc ignorat, quia ipse fecit hæc omnia? Sed aliquid (Ex C eod.) intelligere debemus, quod pertineat ad salutem, quam operatus est in medio terræ. Qui sunt dies, nisi spirituales? Qui sunt nox, nisi carnales. Non potui (inquit) vobis loqui tamquam spiritualibus sed tamquam carnalibus. Quando spirituales spiritualia loquuntur, dies diei eructat verbum (Psal. 18.). Cum vero et ipsi carnales non tacent fidem, nox nocti indicat scientiam. Ergo tuus est dies, et tua est nox. Tui sunt spirituales, tui sunt carnales. Illos illustras incommutabilis sapientiæ veritate: istos consolaris, carnis manifestatione. Tu fabricatus es auroram et solem, id est, tu fecisti gratiam et sapientiam. Quomodo enim post noctem aurora, sic post culpam gratia. Et sicut post auroram sol inardescit, ita et per effectum gratiæ Dei sapientiæ in cordibus electorum per caritatem fervescit. Et sicut non est dies nisi per illuminationem solis sic non est justus, nisi sit illuminatus luce divinitatis.

17. Tu fecisti omnes terminos terræ. Terminat enim Deus gratiam suam, quam dat Ecclesiæ suæ ad D mensuram (Rom. 12.). Non enim proficit in virtute et gratia unus quisque quantum cupit, sed quantum placet ei dividere terræ suæ, qui terminos ponit. Volo (inquit Apostolus) omnes tamquam me esse, sed unusquisque proprium habet donum a Deo: alius sic, et alius sic (1. Cor. 7.) Estatem et ver tu plasmastica, id est, maturos moribus: quia in æstate sunt maturi fructus, et florentes, scilicet primordia virtutum emittentes, quia in vere nascuntur flores. Tu plasmasti ea, neutraliter dictum est: ac si diceretur: Et perfectos et novellos omnes tu fecisti. Tu es qui das terram, et tu eam terminas, et quantum vis et quomodo vis, tu eam fructificare facis. Non ergo glorientur, quasi non acceperint: tu plasmasti ea. Magna commendatio gratiæ Dei est in Ecclesia Christi. Deinde et pro suis orat, dicens:

[blocks in formation]

18. Memor esto hujus, videlicet congregationis tuæ, pro qua oravi superius. Ponit etiam cæcitatem ejus, tamquam intelligens et gemens, cum subdit: Inimicus improperavit Domino. Populus enim Judaicus iniquitate et inimicitia plenus dixit Christo, Samaritanus es, et dæmonium habes (Joan. 8.) et alia multa opprobria illi intulit. Unde adhuc subditur: Et populus insipiens incitavit nomen tuum, id est, a te. Vere insipiens, vere stultus, vere duræ cervicis (Exod 23.), qui tot miracula vidit, et non credidit: insuper quem adorare debuerat, occidit. Sed quia quidam ex illis qui Christum erant occisuri, et postmodum ad confessionem et pænitentiam de tanto peccato fuerunt redituri, postulat pro eis, et dicit:

19. Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Quibus bestiis (Ex eod.), nisi quorum capita contrita sunt in aquis? Nam dictus est bestia, leo, serpens, draco, ipse diabolus. Noli malignis spiritibus dare animam confitentem tibi. Locutus est enim Petrus

Israelitis, quoniam ipsi occidissent Christum. Qui compuncti corde dixerunt: Quid faciemus? Agite (inquit) pœnitentiam, et baptizetur unusquisque in nomine Christi: et dimittentur vobis peccata vestra (Act. 2.). Dicatur ergo: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Nam serpenti illi in paradiso (Gen. 3.). concessa est 379 peccatrix terra, non confitens anima. Et animas pauperum tuorum, id est, contemtorum mundi, ne obliviscaris in finem. Modo enim quasi oblitæ a te videntur, dum esuriunt, dum sitiunt, dum consolationem terrenam a te non accipiunt, dum tribulantur, dum despiciuntur: sed in finem non oblivisceris, quando æternaliter remunerabuntur.

20. Respice in testamentum tuum. Redde, quod promisisti. Tabulas tenemus, hæreditatem expectamus. Et necesse est ut respicias, Quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. Domus nostræ (Ex Aug.), corda nostra. Ibi libenter habitant beati mundo corde. Respice ergo in testamentum tuum, ut reliquiæ salvæ fiant, quia multi qui attendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. Intravit in oculos eorum pulvis, et excæcavit eos. Et factum est, quod alibi dicitur: Obscurentur oculi eorum, ne videant (Psal. 68.). Quare hoc ? Quia repleti sunt domibus iniquitatum, id est, cordibus malis, illi qui obscurati sunt, adhærendo terræ. Et ideo dico: Respice,

21. Ne avertatur humilis factus confusus. De illo hoc dicit, de quo paulo ante ait: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Postulat ut ille, qui peccata sua confitens, humilis factus est, non avertatur a misericordia Dei, a respectu suæ clementiæ: quia si averteretur, confunderetur, et bestiis traderetur. Deinde de paupere illo, de quo ibidem subdidit, hic etiam mentionem facit, subdens: Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Pauper Dei est, qui nihil in hoc mundo appetit, qui de seipso non præsumit, qui bona cælestia ardenter concupiscit. Inops est, qui omni ope humana destitutus, non quærit aliunde opem, nisi a Deo solo, in quo totam spem suam constituit. Tales (inquit) pauperes et inopes laudabunt nomen tuum. Tales enim idonei sunt ad laudandum Deum, quos cupiditas non angustat, quos caritas dilatat, quos vita commendat. Et sicut pro confitentibus postulavit veniam, ita nunc pro perseverantibus in peccato Deum excitat ad vindictam. Unde non tam orando, quam prophetando subjungit: 22. Exsurge, Deus, judica causam tuam. Causam quam nos suscepimus defendendam, faceis apparere justam, scilicet quia sic oportuit pati Christum et resurgere a mortuis, et sic intrare in gloriam suam (Luc. 24.). Exsurge ut judices. Nisi enim prius resurgas a mortuis, minime judicabis. Nam (Ex Aug.) non venturus esset ad judicium, nisi quia surrexit a mortuis. Christus venturus prænuntiabatur, venit

tus, ad gloriam revocatur? Hæc sunt mirabilia Dei, quæ non cessant narrare membra Christi. Sed quia deinde futurum est judicium, jam ipse Dominus loquitur per semetipsum.

sicut Scriptura prædixit. Implevit justitiam, prædi- A morte destruitur, quod peccator ad gratiam damnacavit vitam æternam. Et tamen contemtus est in terris, et adhuc contemnitur in cælis. Hoc est propter quod venturus est ad judicium omnipotens Deus, ibique caussam suam demonstraturus et judicaturus, ostendet quam justam caussam habuit, quam injustam pœnam sustinuit: et in quibus culpam inveniet, districte judicabit. Unde et subjunctum est: Memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab I insipiente sunt tota die. Insipiens est quidam, non cognovit, aut cognoscens, perverse vivit. Tales improperant Domino Deo et membris ejus, modo blasphemando, modo deridendo, modo minando, modo adulando. Et talium memor erit Deus judicio, 380 ut judicet et damnet : non omnium tamen, nisi eorum tantum, qui in hoc peccato sunt tota die, id est, assidue. Eorum enim Deus non reminiscitur, quæ ante finem per pœnitentiam emendantur.Valde autem notandum est quod subditur:

23. Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum. Vo-B ces quidem eorum erant illa improperia, quæ Deo inferebant. Quare ergo repetit ? quia judex in caussa utrunque diligenter debet attendere: eum scilicet, cui improperium infertur, et eum similiter a quo infertur. Nam quia insipientes illi non homini, sed ipsi Deo, ipsi creatori suo illa improperia intulerunt, magis proculdubio damnandi fuerunt. Rursus etiam in hoc culpa gravior extitit, quia non solum ab insipientibus, sed etiam ab inimicis illata sunt. Longe enim culpabilius est perinimicitiam peccare, quam per ignorantiam: tamen utrumque peccatum =eos obligavit. Valde etiam dignum reprobatione est,

[ocr errors]

quod subditur: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Nolunt respicere, sed magis ac magis proficiunt in malum.

TITULUS PSALMI LXXIV

1. Psalmus iste, qui sequitur, hoc modo intitulatur : In finem,necorrumpas, Psalmus cantici Asaph, Psalmus iste, qui est nobis caussa cantici, id est, magnæ jocunditatis et C delectationis (quia humilibus remunerationem beatitudinis æternæ promittit) proponitur Asaph, id est, infideli Synagogæ, ad hoc, ut tendat in finem, id est, in Christi conformitatem. Proponitur, dico, Asaph, Christo eam Synagogam exhortante, ne corrumpas te, id est, superbias. Sicut enim humilitas custos est omnium virtutum, ita econtrario superbia corruptio. Materia est in hoc psalmo ipse Christus, et ea, quam hic exhortatur, Synagoga. Loquuntur autem modo per se, modo in persona membrorum,superbos exhortans ad humilitatem. Et hoc facit proponendo eis damnationem, quam superbi in futuro sunt habituri, et exaltationem, quam humiles sunt assecuturi. Intentio est, omnes ad humilitatem invitare, ut sic omnipotentis Dei districtum judicium valeant evitare. Unde et seipsum in exemplum proponit, atque ex voce membrorum suorum humilium dicit :

PSALMUS LXXIV

2. Confitebimur tibi, Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Initium bonorum est confessio peccatorum. Justus enim in principio accusator est sui (Prov. 18.). Primum ergo peccata tua confitere. D Deo. Hæc est enim inchoatio justitiæ. Et non semel, sed iterum, et quotiens peccaveris, totiens confitere Verbi repetitio perseverantiæ commendatio est. Non potest iterum recurrere ad baptismum. Si peccaveris, recurre ad confessionem. Quare confitemur Deo, cum ipse sciat peccata nostra, etiam si non confiteamur? Quia confessio generat compunctionem.Parit humilitatem, quæ grata est Deo, per quam reconciliatur homini converso. Sic confitere peccatum, et deinde invoca Deum. Nam si prius invocaveris, non exaudieris. Quid est invocare, nisi intus vocare? Prius ergo expelle peccatum, et sic Deum invita ad cor tuum. 381 Jam enim dignus eris Domini nomen invocare, atque ipsius opera cæteris prædicare. Unde et subditur: Narrabimus mirabilia tua. Quid tam mirabile, quam quod creator creatura efficitur, quod immortalis moritur, quod mors

3. Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Nondum est ipsum tempus. Gratias misericordiæ suæ, prius prædicat justitias, et sic judicat justitiam. Nam si ante vellet judicare, quam prædicare, non inveniret, quem liberaret. Cum accepero (inquit) tempus. Non potuit tempus accipere in eo, quod est Filius Dei, sed in eo quod est filius hominis. Hinc Evangelista ait: Dedit ei potestatem et judicium facere, quia filius hominis est (Joan. 5.). Modo ergo est tempus prædicationis. Unde ait: Narrabo mirabilia tua. Audi narrantem. Audi prædicantem. Nam si contemseris, ipse judex minatur tibi judicium, dicens: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Justitias judicare, est unicuique juxta merita sua reddere. Narrabimus (inquit) mirabilia tua. Et hoc quantum opus sit, ostenditur, cum subinfertur:

4. Liquefacta est terra. Et, quid dicis terram? omnes (inquit) qui habitant in ea, id est, qui studio et voluntate in terrenis perseverant: hoc est enim unusquisque, quod amat. Si terram amas, terra es: si Deum amas, ex illis es de quibus ipse Dominus ait: Ego dixi, Dii estis (Psal. 81.). Terra est liquefacta, quando vitiis et concupiscentiis defluunt terrena corda. Inde dicitur delinquere, tanquam de iquido quodam defluere a stabilitate firmamenti virtutis atque justitiæ.Cupiditate enim inferiorum quisquis peccat: et sicut roboratur caritate superiorum, ita deficit, et quasi liquescit, cupiditate inferiorum. Sic ergo terra liquefacta, Ego (ait Dominus) confirmavi columnas ejus. Columnas dicit Apostolos. Unde Paulus de coapostolis suis: Qui videbantur (inquit) columnæ esse (Galat. 2.). Et quid essentillæ columnæ, nisi ab illo firmaremtur ? Nam quodam terræ motu et ipsæ nutaverunt, quando Dominum occidi viderunt. Sed resurrexit: mortem non esse timendam demonstravit: Spiritu ab alto misso, corda discipulorum inflammavit: et sic columnas terræ confirmavit. Dicat ergo, Ego confirmavi columnas ejus. Quibus confirmatis, quia ad prædicandum misit, recte adhuc subjungit:

5. Dixi iniquis, Nolite inique agere. Non dixerunt illi, sed ille. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. 28.). Nec dixit justis, sed iniquis. Non enim venit vocare justos, sed peccatores (Marc. 2.) in pœnitentiam. Non est, ait, opus sanis medicus, sed male habentibus (Ibid. et Matth. 9.). Lex dicebat. Qui fecerit hoc, vel illud, morte moriatur. Ego dixi iniquis, Nolite inique agere. Sic et adulteræ dixit: Vade, et jam amplius noli peccare (Joan. 8.). Ergo quos occidit justitia, reservat gratia: tantum est, ut resipiscant (2. Tim. 2.) atque se in humilitate prosternant. Ideo ahuc subdit: Et delinquentibus, Nolite exaltare cornu. Nolite elevari in superbia. Nolite elate defendere peccata. Duo in hoc versu admonet Deus peccatorem. Primo, ut recedat 382 a malo: deinde, ne superbiat in peccato. Primo, ut de futuro caveat: altero, ut de præterito pœniteat. Sequitur alia prohibitio.

6. Nolite inextollere in altum cornu vestrum, id est, nolite vos erigere contra Deum: intantum nolite superbire, ut culpam peccatorum reflectatis in auctorem vestrum. Non enim defuerunt, qui dicerent, Non est nostra culpa si peccamus, quoniam tales nos creavit Deus. Si Deus vellet, nullus homo peccaret. Sic duobus modis solent iniqui exaltare cornu suum: videlicet, aut seipsos defendendo,aut ipsum Altissimum accusando. Propterea subdit: Nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Dicendo: non judicat Deus de rebus humanis : non curat quid agatur in terris. Neque hoc, neque illo modo debetis loqui adversus Deum iniquitatem, o Judæi.

TITULUS PSALMI LXXV.

7. Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, ne- A reatur a Domino exaltari. Hæc est quippe intentio et que a desertis montibus (subaudis) loquuntur adver- utilitas psalmi. sus Deum iniquitatem. Jam gentes, quæ in his tribus mundi partibus habitant, cœperunt de auctore suo bene, et rationabiliter sentire, Vos soli, quibus meridiana plaga ad habitandum concessa fuit, nolite blasphemare. Vel ita dici potest: Judæi, nolite loqui adversus Deum iniquitatem: quod quidem fecerunt qui, Reus est mortis, et, Crucifige, clamaverunt (Matth. 26. 27.): quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus (subintelligitur) est aliquis expers judicii Dei.

8. Quoniam Deus judex est. Desertos montes dixit, propter inhabitabilem plagam, quæ est in Septentrione. Si homo judex esset, minus fortassis timeri potuisset. Sed quoniam Deus judex est, jam nullus contra eum loquatur, sed potius ab omnibus serviatur. Et commendat Deum judicem, cum subjungit: hunc humilial, id est, Judaicum populum: et hunc exaltat, id est, Gentilem :

B

9. Quia calix in manu Domini. Quia Scriptura sacra in potestate Domini. Quia ipse solus tenet clavem scientiæ (Apoc. 5.). Calix dico, vini meri plenus mixto in Dominico quippe calice vinum merum, mixtumque et fæx continetur. Et quasi ex calice sumunt merum vinum, qui ex sacro eloquio divinum capiunt intellectum. Mixtum bibunt, qui quædam pure intelligunt,quædam adhuc minime discernunt. Bibunt fæcem, qui ex eodem capiunt errorem. Judæi, hæretici, et pagani fæcem bibunt, quorum turbulenta fœtidaque doctrina nunquam ab errore separatur. Et inclinavit ex hoc, a Judaico populo, in hoc, Gentili. Eliquatus est inde intellectus. Verumlamen fæx ejus non est exinanita. Quoniam nec Judæorum infidelitas, nec hæreticorum error, nec paganorum stultitia est penitus diminuta. Bibent omnes peccatores terræ prius fæcem, deinde mortem. Sive fæx ejus non est exinanita, quoniam apud Judæos remanent carnalia sacramenta. Bibent omnes peccatores terræ, quoniam omnes in terrenis promissionibus delectan- C tur. Mirabilis est iste calix, de quo bibent omnes et boni et mali: et in quo sumunt boni unde vivant, mali unde pereant. Tale erat et Verbum Patris Dominus noster Jesus Christus, de quo sanctus Simeon perhibet dicens: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. 2.). Sic etiam in superiore psalmo ipsam Scripturam vocans arcum. 383 Paravit (inquit) in eo vasa mortis (Psal. 7.), id est sententias, quæ male intellectæ mortem propinant multi. Sic de isto calice quidam vivunt, quidam pereunt. Inter hæc quid ait Christus ?

10. Ego autem annuntiabo in sæculum Quamdiu enim durabit hoc sæculum, Christuset sui prædicabunt Evangelium.Cantabo Deo Jacob cum gaudio.Laudabo illum, qui specialiter est Deus illorum qui spiritualiter sunt Jacob. Deinde prænuntiat judicium, ubi prædicit malos humiliari, bonos exaltari. Unde et subdit:

11. Et omnia cornua peccatorum confringam, et exallabuntur cornua justi. Habent cornua sua peccatores in hoc seculo, scilicet imperium, dominationem, honores, divitias, ipsam quoque, quæ preæminet, superbiam : quibus cornibus tamquam indomiti tauri alios impetunt, alios inferunt et impellunt. Sed omnipotens Deus judicio suo omnia cornua peccatorum confringet, et omnem illorum potentiam et superbiam ad nihilum rediget. Habent etiam justi cornua sua duo Testamenta, sive fidem et caritatem, cæterasque virtutes, quibus se ab inimicis Ecclesiæ defendunt ipsos etiam valenter impetunt et prosternunt. Quæ mirabilis Deus cum ad judicium venerit in gloria sua, mirifice exaltabit. Colligat ergo ex his verbis, unusquisque, qualem se debeat exhibere. Caveatque, sicut in titulo præmissum est, ne seipsum corrumpat et pereat, peccatores superbos imitando, et Domino resistendo. Sed potius humiles, justos studeat imitari: quatenus in futuro regno me

D

1. Tituli psalmorum manifestant sensus eorum: propterea iste psalmus intitulatur sic: In finem in laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios. Psalmus iste proponitur Asaph, id est, fideli synagoge, ut non ex tristitia aut ex necessitate, sed in laudibus et in exultatione perseveret usque in finem vitæ suæ. Qui psalmus est canticum synagogæ, id est, caussa cantici et jocunditatis: quia in principio dicit eam esse Judæam et Israel ex Sion. Qui psalmus non tantum propositus est Asaph, sed etiam ad Assyrios, id est, ad omnes recte viventes. Assyrius enim interpretatur dirigens. Materia psalmi hujus est Synagoga. Intentio est, omnes fideles qui se Deo voverunt, tam Judæos quam Gentes exhortari, quatenus in voto perseverent, ut seipsos, quos hic Deo voverunt, in futuro reddant. In prima parte dicitur Deus notus esse in sanctis, et quod habitet in ipsis, et quod ibi cuncta confringat arma diabolica. In secunda parte (qua dicitur: Dormierunt somnum suum), duritia reproborum atque terribile Dei judicium commendatur. Unde in fine exhortatur, ut sua vota persolvat quisque, ne a terribili rege puniatur. Ait ergo:

PSALMUS LXXV.

2. Notus in Judæa Deus, in Israel magnum nomen ejus. Fuit aliquando ut gens ista sola, scilicet Judæa, verum Deum agnosceret atque adoraret, et cæteræ Gentes idola colerent, et Deum cæli penitus ignorarent. Sed per ipsius 384 gratiam prædicatus est Gentibus (1. Tim. 3; Act. 13.): et nomen suum quod tantummodo notum erat in Judæa, jam admirabile factum est in universa terra (Psal. 8.). Nec jam glorientur Judæi, quia si apud eos magnum nomen Domini dicitur, apud nos etiam admirabile prædicatur. Sed quoniam illa gens a cogntione Dei errando cecidit, et magnum nomen Domini blasphemavit: jam quod in Judæa et Israel notus et magnus dicitur, necesse est, ut tantummodo spiritualiter intelligatur. Judæa quippe confessio interpretatur: Israel vero vir videns Deum. Bene igitur Notus in Judæa Deus dicitur, quia ex confessione peccati habetur notitia Dei. Aperte etiam Judæa ante Israel est memorata, quia per confessionem ad omnipotentis Dei pervenitur visionem. Neque quia dictum est: In Israel magnum nomen ejus: sic accipiendum est, ut alibi major, alibi minor sit Deus: sed ibi profecto magnum nomen Dei dicitur, ubi pro suæ majestatis magnitudine nominatur. Sic etiam in oratione petimus, Sanctificetur nomen tuum (Matth. 6.). Quod non sic petitur, quasi non sit nomen sanctum Dei: sed ut sanctum habeatur ab hominibus, id est, ita illis innotescat Deus,ut non existiment aliquid sanctius, quod magis offendere timeant. Dixit nobis ubi sit notus, ubi sit magnus. Dicat nobis etiam ubi habitet Deus.

3. Factus est (inquit) in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.Quamdiu (Ex Augustino) non confiteris peccata, quodammodo rixaris cum Deo. Sed confitendo incipis pacem habere cum eo, et ita fit ei locus in corde tuo. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat. Pacifici autem in semetipsis sunt,qui omnes motus animi sui componunt et subjiciunt rationi,carnalesque concupiscentias habent edomitas. In quibus ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine præcipuum, id est ratio, imperet cæteris non reluctantibus, et subjiciatur potiori,id est, Deo. Hæc est pax quæ datur in terra hominibus bonæ voluntatis (Luc. 2.). Hæc est vita consummata perfectique sapientis. De hujusmodi regno pacatissimo atque ordinatissimo princeps sæculi hujus foras mittitur (Joan. 12.), qui perversis inordinatisque dominatur. Sion vero interpretatur speculatio. Ipsa est Ecclesia,quæ in altitudine moratur divinæ contemplationis, postmodum fruitura beatitudine ipsius apertæ visionis. In ista Sion est habitatio ejus. sicut ipse dicit: Et inhabitabo, et inambulabo in eis (Esech. 43.).

4. Ibi confregit potentias (scilicet) arcum, scutum, et

ibi primum incipies irasci. Ex tunc, cum ascenderunt equos, ira tua fuit in eis. Irascebaris tunc, et minabaris: increpabas, quia converti desiderabas. Et quia iratum contemserunt, postmodum terribilem inventuri sunt. Unde et subditur :

gladium, et bellum. In Sion, vel in pace confregit A terrore quis homo poterit contra ire? 386 Ne tunc quicquid pro magno habebant, unde se temporaliter protegebant, et bellum quod adversus Deum,defendendo peccata sua, gerebant. Est etiam arcus deceptionis in hæreticis, scutum duritiæ in incredulis, gladius in tyrannis, bellum in vitiis. Hæc sunt diabolicæ potentiæ, quas omnipotens Deus destruxit et confregit in pacifico corde. Deinde convertit se ad ipsum Deum, quasi dicens: Tu, Domine, qui confringis tantas potentias, hoc ordine facis.

5. Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis.Vere tu et non alius. Magno pondere dictum est, Tu: ut videlicet nullum alium intelligas illuminatorem,nisi solum Deum. Homo prædicat, Deus illuminat. Nec exterius sermo proficit prædicantis, nisi interius gratia operetur 385 illuminantis. Et qui sunt isti montes æterni, nisi prædicatores sancti? Montes propteraltitudinem justitiæ;æterni,quia semper cum Domino mansuri. Istos montes prius illuminavit æternus sol, ut per eos postmodum terram suam il-B luminaret, id est, Ecclesiam : et hoc mirabiliter,quia spiritualiter. Vel mirabiliter, id est, cum signis et prodigiis, sicut scriptum est: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. 16.). Quibus prædicantibus,

6. Turbati sunt omnes insipientes corde. Prædicata est veritas. Dicta est æterna vita, quæ non est de ista terra.Contemserunt homines vitam præsentem; amaverunt futuram.Illuminasti perilluminatos montes. Insipientes autem conturbati sunt. Inde illa persecutio martyrum. Inde strepitus hæreticorum.Inde dissensio carnalium. Inde inimici Ecclesiæ. Adhuc dum prædicat sapiens, turbatur insipiens. Ille vult corrigere, iste indignatur et irascitur. Corripe (inquit) stultum, et odibit te. Corripe sapientem, et amabit te (Prov. 9.). Quid fecerunt turbati illi? Dormierunt somnum suum. Amaverunt præsentia, et dormierunt, idest, delectati sunt ipsis præsentibus. Somnus eorum est vita præsens. Ibi dormierunt, ibi delectando quieverunt. Et sic illis facta sunt ista præsentia deliciosa. Quomodo qui videt per somnium invenisse se thesaurum: somnium fecit illum divitem, evigilatio fecit pauperem. Transiit somnus iste, transiit vita ista, Etnihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Quia nihil posuerunt in manibus Christi. Tales sunt terrenæ divitiæ. Talis est somnus præsentis vitæ. In præsenti florent et delectantur, in præsenti aliquid promittunt: sed in fine ad nihilum tendunt. Deinde commendat duritiam cordis eorum, quia cum terrena diliguntur, cor a supernis induratur. Unde et subditur:

7. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Intantum sopiti suntin terrenis, ut miras omnipotentis Dei increpationes non audirent. Non vigilaverunt in corde, quia de increpatione durum cor habuerunt. Duritia enim cordis obdormitio est. Ecce ipse Deus Jacob, non recens Deus, sed qui tanta mirabilia fecit in domo Jacob: ipse nunc increpat peccatores, intonat iras suas, sonat evangelica tuba, minatur judicium, minatur æternales pœnas. Inter tanta tonitrua adhuc dormiunt superbi,adhuc vitam veterem nolunt damnare, neque in novam vigilare. Quare hoc, nisi quia ascenderunt equos,id est, extulerunt se in superbia, in honoribus, in potestatibus, in incerto divitiarum? Tales sunt equi eorum, quibus tamquam indomitis in æternum feruntur supplicium. Et bene ait, Dormitaverunt: quia hic incipiunt dormire. Nam perpetuus eorum somnus erit in æterna morte. Sive ab increpatione tua, qua dicturus es: Ite in ignem æternum (Matth. 25.): Incipient dormire, id est, ire in æternum somnum mortis,illi qui ascenderunt equos, idest, qui fuerunt superbi. Qui hic modo dormiunt in divitiis, ibi postmodum sepelientur in tormentis.

8. Tu, Deus qui hoc facies,terribilis es, id est, terribilis apparebis: et quis resistet tibi? in tanto tuo

C

D

9. De cœlo auditum fecisti judicium. Nullam habent excusationem.Nam audiri ante fecisti judiciumtuum, etiam de cœlo fuit eis prænuntiatum. Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. 18.). Cœli pronuntiant judicium Dei. Vel, de cœlo descensurus es, ut audiri facias judicium tuum. Sic enim testatur Evangelium: Tunc videbunt Filium hominis descendentem in nubibus, cum potestate magna et majestate (Matth. 24.). Nam virtutes cœlorum movebuntur (Luc. 21.). Tunc fiet quod subjunctum est:

10. Terra tremuit, el quievit. Terrena conscientia, quæ modo se turbat et laborat, tunc tremere habet et quiescere. Jam non inveniet quæ faciat mala: sed multa sentiet unde contremiscat tormenta. Hinc erunt accusantia peccata, inde terrens justitia, subtus patens horridum chaos inferni, desuper iratus judex: intus urens conscientia, foris ardens mundus. Justus vix salvabitur, peccator ubi parebit (1.Petr.4)? Cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. Non eos qui ascenderunt equos, sed omnes qui in hac terra propter Deum fuerunt mansueti, simplices, patientes, in judicio suo salvos faciet Deus. Hoc ipsa Veritas in Evangelio testatur, dicens: Beati mites, quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram (Matth. 5.). Mites sunt, qui cedunt improbitatibus, et non resistunt in malo, sed vincunt in bono malum. Ipsi hæreditabunt illam terram, de qua alibi dicitur: Portio mea Deus in terra viventium (Psal. 141.). Ipsa est utique requies et vita sanctorum, quoniam mansueti fuerunt,quoniam bonam et humilem confessionem habuerunt: propterea in Domino gaudebunt. Hoc est quod subjungit:

11. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. Primum quippe quando homo convertitur ad Deum, et recogitat omnia mala quæ fecit, quæ locutus est, quæ cogitavit, atque ea per confessionem humiliter aperit habet confusionem, habet tristitiam, et cumpunctionem. Sed deinde post actam pœnitentiam, post consequutam a Deo remissionem et gratiam, cum incipit recogitare quæ cogitavit, et pensare de quantis sordibus et vitiis et peccatis pius Dominus eum liberaverit, quanta insuper ei bona spiritualia contulerit: incipit intra se gaudere, divinæ bonitati gratias agere: sicque gaudens in seipsum Domino diem festum agit Deo. Prima ergo (Ex August.) cogitatio confessionem habet et recessionem a veteri vita. Reliquiæ cogitationum celebrant Deo solemnia, si liberatus a peccato meminerit quod fuerit, nec excidat a memoria qui sanavit Deinde postquam ostendit qualiter propter superbiam et mundi delectationem damnentur reprobi, et quomodo per humilitatem et bonam confessionem salventur mansueti,

sequitur utilis admonitio omnibus, cum dicitur :

re

12. Vovele, et reddite Domino Deo vestro : omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Justum est quidem et utile nobis, ne similiter pereamus cum probis, sed potius salvemur, cum justis, ut terribilem Deum quibus possumus votis, et 387 muneribus placare studeamus. Vovere autem nostri arbitrii est sed persolvere non est nostrarum virium,sed gratiæ Dei. Nec tamen propter hoc debemus diffidere, quia si incipiamus, quod nostrum est, dabit vires ille, qui jussit, ut voveremus, et supplebit, quod suum est. Sed cum incircumscriptum lu men sit Deus, et majestate sua omnia impleat, cuncta contineat, quomodo omnes esse possunt in circuitu ejus ? Sed Deus est veritas (Joan. 14.), et ipsa omnibus communis est, nec mea, nec tua, nec istius, aut illius. Non est (inquit Paulus) distinctio Judæi, Græci, aut Barbari: sed quicunque invocaverit no

nem Domini salvus erit (Rom. 11; Joel. 2.). Quia A ergo (Ex Aug.) omnibus communis est veritas, ideo media, ut in circuitu ejus sint omnes, qui diligunt veritatem. Qui sic Deo intelligunt, ejusque, ut dignum est, servituti seipsos subjiciunt,in circuitu ejus munera offerunt. Et sciendum, quod votum aliud est commune, aliud singulare. Credere in Deum, sperare in illo vitam æternam, ipsum diligere et secundum Deum vivere, omnibus communis est modus. Non superbire, non occidere hominem, non odire fratrem, non violare in se templum Dei, præcipitur omnibus. Hoc totum omnes communiter vovere et reddere debemus. Sunt etiam vota propria singulorum, cum alius vovet Deo jejunium, alius castitatem, alius virginitatem, alius relinquere omnia, etire in communem vitam. Voveantergo omnes votum Domino, aut hoc, aut illud, sicut divina gratia unicuique donaverit et sic in circuitu ejus omnes offerant munera. Cui ?

388 13. Terribili et ei qui aufert spiritum principum. Quia psalmus Synagogæ, id est, carnali populo loquitur:recte illis Deus terribilis commendatur, ut qui adhuc Dominum tanquam pium, tanquam clementem nesciunt amare, audientes terribilem, vel

[ocr errors][merged small]

B

discant formidare, Et notandum quod non ait, Qui aufert spiritum hominum, sed ipsorum etiam principum ut intelligatur Deus princeps esse super principes, potestas super potostates: tanquam rex regum et Dominus dominantium (Apoc. 1. et 19.). Recte ergo subditur : Terribili apud reges terræ. Nec dicit, quia aufert vitam, quod utique et illi faciunt, qui occidunt corpus, sed et ipsum spiritum auferre dicitur: ut tanto magis ille timeatur, qui potestatem habet, et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. 10.). Vel quia spiritus principum est spiritus superbiæ, potest ita legi. Qui aufert spiritum principum, id est, audaciam superborum. Est et alius intellectus quare id hoc loco terribilis dicatur Deus. Sancti etenim et perfecti viri, ut mirabilem Deum in judicio suo placatum inveniant, semper hic apud se terribilem pensant, suasque culpas districte judicant: quatenus in illo districto judicio injudicabiles fiant. Dicatur ergo recte, Terribili apud reges terræ sunt", qui carnem suam spiritualiter regunt. Rex terræ erat Paulus, cum diceret : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte aliis prædicans ipse reprobus efficiar. Esto rex terræ, et erit tibi terribilis Deus *.

Dicatur.... ap. reg. terræ. Reges terræ sunt, etc. EDIT.

Psalmos, e tenebris eruta, modo in lucem proferimus. Quod si quis operis reliquum invenire potuerit, id avibus bonis fœlicique successu in lucem edat. Id enim et nobis gratum, et reipublicæ utile futurum esse sibi persuadeat. VALLARSI.

COMMENTARIUS

IN PROPHETAS MINORES TRES
OSEE, JOEL ET AMOS,

RUFINO AQUILEIENSI PRESBYTERO

OLIM ASCRIPTUS.

Præfatio.

a

389 Fidicen ille sacerrimus, tamque regnandi arte Cilli hostiam grati pectoris offerentes, confidamus nos nobilis, quam canendi, beatus videlicet David, enumerandis legis miraculis, frequenter interserit, Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia ejus (Psal. 105. et seqq.). Sive enim spiritualia, sive corporalia dona consideres, consequenter ut agamus saltem auctori nostro gratias, cui referre neutiquam possumus, commonemur. Qua tamen sedulitate nihil jocundius, quia oblatione nihil est pretiosius Ipsa siquidem est ejus clementia, nec donis lassata nec seculis: quia devotos facit, atque obtinendi, quod poscimus, plerumque dignos videri. Et nos perinde hanc

Nihil simile Antiquitaa memorat, fuisse olim a Rufino adornatum. Eo autem minus hunc in tres Minores Prophetas Commentarium. Verum hujusce

adepturos, quæ precamur, cum ea quæ postulavimus, jam videamur assecuti. Salomonis quippe voluminibus disserendis, dispositionum ejus gloriam sumus, inquantum posse contulit, exsecuti: ita ut nusquam nos consequentia penes quam explanationis 390 debet esse auctoritas) desereret. Hic autem præcedentis fructus industriæ, studiosum commendat laborem. Neque enim est, quod acrius incitet ad inquisitionem novorum, quam præcedentium votiva perceptio, sub tam pio præcipue Domino, qui est ad largiendum paratus ea, quibus nos mandavit inhiare. Nec operis ipsius de

Operis Auctorem nos detegere argumentis non improbabilibus in Præfatione, quam videsis, conati

sumus.

« PoprzedniaDalej »