Obrazy na stronie
PDF
ePub

a subtilior juxta spiritualem intelligentiam requiratur. Et A
sunt quidam, qui quinque psalmorum libros esse volunt,
quia ibi quater fiat, fiat inveniunt: sed unum librum esse,
Actuum Apostolorum liber confirmat, ubi ait Sicut scri-
=ptum est in libro Psalmorum (Act 1.).

Esdras autem, cum cæteris psalmis titulos posuisset, huic psalmo ideo non adscripsit, quia iste psalmus omnium aliorum est titulus. Sicut enim titulus illuminat, et totam materiam sequentem prælibat: ita psalmus iste, qui præàcedit, totam materiam sequentis operis tangit. De hac vero materia hoc modo tractat: ostendendo potentiam divinitatis, perfectionem humanitatis Christi, universitatem sanitatis membrorum, conversionem peccatorum, patientiam et gloriam omnium. Intentio sua est, nos commonere, ut

beatitudinem in primo parente amiscam studeamus repa. rare in nobis, et exemplo notro in aliis: quod ut possimus facere, hortatur nos imagini novi hominis Christi conformari de quo in hoc primo psalmo agit hoc modo. Removet ab co omnia mala, tam cogitationis, quam operis. Commendat in eo omnem perfectionem virtutis. Ostendit eum utilem esse nobis. Sciendum vero est, quod illas perfectiones de Christo, quas communiter ponit in priori psalmo, in cæteris psalmis, qui sequuntur, multipliciter per partes exequitur. Quia ergo omnes ad beatitudinem tendunt, nec heati esse, nisi per Christum, possunt (tantum enimb onum est beatum esse, ut omnes hoc velint et boni et mali), proponit Christum nobis in exemplum. Et incipit a beatitudine sic.

COMMENTARIUS IN LXXV PSALMOS.

PSALMUS PRIMUS.

[ocr errors]

But quisquis ad bonum opus tendere desiderat, quo scilicet beate vivat, prius malum cavere studeat, ne bonum quod agit, impediat. Unde scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. 33.). Sequitur de Domino Nostro Jesu Christo.

5 1. Beatus vir, etc. Postquam dictum est, non abi it, superfluum videtur esse quod additur, non sletit, et non sedit. Qui enim non consentit peccato, jam nec in eo stare valet, aut perseverare. Sed ideo hoc facit, quia ordinem vult exequi, quo primus homo peccavit secundum hominem ostendat a primo penitus esse dissimilem. Beatus vir qui non abiit. [ De Domino nostro Jesu Christo accipiendum est, - qui non abiit in consilio impiorum, sicut homo terrenus, qui uxori consensit deceptæ a serpente, ut Domini præcepta contemneret (Gen. 3. 6.). Et in via peccatorum non stetit. Venit quidem in via peccatorum, nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia illecebra secularis eum non tenuit Et in Cathedra pes ilentiæ non sedit. Noluit enim terrenum regnum cum superbia (Joan. 78.). Quæ cathedra pestilentiæ ideo recte intelligitur, quia pauci sunt, qui amore dominandi careant, et humanam gloriam non appe-C tant. Pestilentia vero est morbus late pervagatus. omnes aut pene omnes involvens. Vel cathedra pestilentiæ perniciosa doctrina intelligi potest. Deinde considerandus, est ordo verborum, Abiit Stetit, Sedit. Abiit ille, qui recessit a Deo. Stetit, cum delectatus est in peccato. Sedit, cum in sua superbia confirmatus. redire non potuit: nisi per eum liberatus, qui neque abiit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiæ sedit.] Potest etiam intelligi de quolibet justo quod dicitur, ire, est pravis consiliis assentire. In via peccatorum stat, qui in malis operibus perseverat. In cathedra vero pestlentiæ sedet, qui malum quod agit, alios docet Quisquis ergo beate vivere studet, prava consilia summopere cavere debet. Scriptum est enim : Corrumpunt mores bonos colloquia mala(1.Cor. 15.)Prava quoque opera et exempla nihilominus vitanda sunt: quia sicut bonorum operibus et exemplis mi, nus boni ad meliora semper proficiunt: sic nonnumquam iniquorum factis et exemplis infirmi ad deteriora tendunt. Hinc Psalmista alibi ait: Cum sancto sanctus eris. Et paulo post subditur: Et cum perverso perverteris (Psal. 17.). Tanto itaque studiosius oportet hæc fugere, quanto facilius incautas mentes possunt decipere. Via ergo beatitudinis est

▪ Multa, quemadmodum in Præfatione monuimus, Auctor noster ex S. Augustini Comment. mutuatur: cujus rei locus iste, qui primo occurrit, exemplo crit; pleraque enim alia imposterum, brevitatis gratia, satis habebimus, nomine S. Patris parenthesi incluso, indicasse. De Domino, inquit, nostro Jesu Christo, hoc est, homine Dominico accipiendum est,

2. Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Quod Christi voluntas in lege Dei Patris fuerit, textus sancti Evangelii satis ostendit; ubi Luca narrante dicitur, qualiter in templo Domini puer Jesus invenitur sedens in medio Doctorum et interrogans, cunctis stupentibus super prudentia et responsis ejus (Luc. 2.). Qui inquisitus a parentibus ait: Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse (Ibid.)? Ergo in lege Domini voluntas ejus. Nequaquam puer Jesus invitis parentibus in templo Domini remansisset, si in lege Domini voluntas ejus 6 non fuisset, Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Namque in die et nocte prædicavit Christus. In die docebat turbas, nocte verbi mysteria discipulis revelabat (Joan. 8.). Vel in lege Domini voluntas ejus fuit, quia a præceptis Patris nunquam Filius discordavit. Hinc est quod ipse ait: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris (Joan. 6.). Ex quibus verbis quid aliud colligimus, nisi quod præceptis dominicis obedire debemus, non timendo, sed amando: non ex necessitate, sed ex voluntate. Non enim timor aut necessitas, sed sola caritas implet legem. Hinc est quod Apostolus ait: Qui enim diligit, legem implevit (Rom. 13.). Nec mirum si is, qui caritate repletur in lege Domini, die ac nocte. id est, assidue meditatur: vel die ac nocte, id est, in prosperis et adversis. Ubi enim est vera dilectio, ibi Divinæ legis est meditatio et mens, quæ amore Dei accenditur, nec prosperis nec adversis commutatur.

3. Et erit tanquam lignum quod plantatum est se→ cus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. De sapientia per Salomonem dicitur i DLignum vitæ est his qui apprehenderunt eam, et qui tenuerit eam, beatus (Proverb. 3.). Quid autem Chri→ stus, nisi Dei virtus, et Dei sapientia (1. Cor. 1.) ? Quem quisquis amando et desiderando apprehendit, in æternum proculdubio vivit. Legimus in paradso lignum vitæ esse, de quo dictum est: Videte ne forte sumat de ligno vitæ, et vivat in æternum (Gen. 3.). Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, sicut homo terrenus, qui uxori consensil deceptæ a serpente, ut Dei præcepta præteriret. Omisit heic noster verba hoc est homine Dominico, quod sciret ab ipsomet Augustino postmodum in 1. Retract. 19. improbata. Reliqua uncinis signata totidem fere verbis descripsit.

B

lio demonstrat, ubi ait: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient (Matth. 24; Luc 21.). Et si enim sonus verborum transeat, ea quæ verbis exprimitur, sententia perdurat. Et quicquid voce veritatis dicitur, sive in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelio, sive in Apostolicis libris, sive etiam per quosque religiosos: totum per operationem adimplebitur. Unde scriptum est, iota unum, aut unus apex non præteribit de Lege, donec omnia fiant (Matth. 5; Luc 24.). Et quia potens in opere et sermone Christus dicitur (ipse enim est Dei virtus et Dei sapientia (1. Cor. 2.]), merito de ipso subditur: Et omnia quæcunque faciet, prosperabuntur. Unigenitus Dei Filius in carne veniens (Joan. 1.), quia verus Deus et verus Homo extitit, alia ut Deus, alia ut Homo, et docuit et fecit. Sed quod fecit, aut docuit, ut Deus, nobis profuit ad recte credendum. Quod vero ut Homo, profuit nobis ad recte vivendum. Impletum est ergo quod dicitur, et omnia quæcunque faciet, prosperabuntur. Sed fortasse non creditur prospere egisse: quando a Judæis captus, ligatus, flagellatus, 8 crucifixus, occisus est (Joan, 18.). Immo tunc prospere egit, quia morte sua morten nostram destruxit. Nec profuisset nasci in carne, si non contigisset mori et resurgere. Et mira Domini dispositione actum est, ut et Judæi voluntatem suam in Christum implerent, et Christi consilium, quod putabant destruere, perticerent. Sed hæc verba quæ de capite dicta sunt, etiam membris ejus congruere possunt. Quisquis enim Deo perfecte servire concupiscit, non solum opere, sed et verbo esse justus appetit. Dicatur ergo de quolibet perfecto viro: Et folium ejus non defluet, et omnia quæcunque faciet, prosperabuntur. Folium ejus non defluit, cujus in veritate sermo consistit. Folium ejus non defluit, quia superfluitate verborum linguam compescit. Hinc per Salomonem dicitur, Sapiens usque ad tempus tacebit (Prov. 11.). Psalmista quoque alibi ait, Dixi cu

Si ergo de hoc ligno sumens in æternum viveret, A folium, id est verbum non defluat: ipse in evange merito ligno Christus comparatur, qui est cibus vitæ, quo quisquis vescitur, vita vivet et non morietur. Solet autem in Scriptura sacra aquarum nomine aliquando populus designari, sicut legitur in Apocalypsi, ubi per angelum dicitur: Aquæ multæ, populi multi sunt (Apoc. 17.). Decursus vero aquarum (Ex Augustino) significat lapsum qui fit per peccatum. Recte ergo Dominus secus decursus aquarum plantatus esse describitur, quia inter homines fluxu mortalitatis et peccati decurrentes nasci dignatus est. Qui tanquam lignum per vitæ novitatem viruit: per nova verba quasi nova folia immisit: per miracula floruit, remissionem omnium peccatorum, et vitam æternam præstando, fructus dedit. Bene ergo subditur, quod fructum suum dabit in tempore suo (1. Joan. 2.). De quo tempore et fructu per Paulum dicitur Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, factum ex muliere, facium sub lege: ut eos, qui sub lege erant, redimeret (alat. 4.). Hinc Abrahæ dictum est. In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. 32.). Non dicit in seminibus, quasi in multis, sed in semine tuo, quod est Christus (Hebr. 11.), qui per semetipsum dicit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. 14.). Vel tanquam lignum secus decursus aquarum plantatur, cum quisquis justus per infusionem Sancti Spiritus in caritate radicatur et fundatur (Eph. 3.). Ligni enim nomine sæpe vir justus, aut etiam injustus exprimitur; sicut per prophetam dicitur: Ego dominus humilians lignum sublime (Ezech. 22.). Quia juxta Veritatis vocem, omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. 23; Luc. 18.). Salomon 7 quoque ait : Si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, ubicunque ceciderit, ibi erit (Eccles. 11.). In die etenim mortis suæ justus ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem : quia et justus per fervorem Sancti Spiritus ad gaudia ducitur, et peccator cum apostata angelo (qui dixit, Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis [Isa. 14.]) in frigido corde suo reprobatur. Per aquas vero Sancti Spiritus gratia solet designari. Unde veritas ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. 7.). Et, Qui biberit ex aqua quam ego do, non sitiet in æternum (Joan. 4.). Hujus aquæ irrigatione agitur, ut anima fidelis per viriditatem fidei et spei in Domino proficiat, atque in caritate ipsius fixa permaneat. Et quia caritas nunquam otiosa est (operatur enim magna si est), recte dicetur quod fructum suum dabit in tempore suo. In hoc tempore præsenti fructum suum dant electi: quia bonum quod faciunt, ei attribuunt a quo facti sunt. Vel fructum suum in tempore suo dare, est per hanc vitam æterno judici opera sua præsentare. Unde per similitudinem patris familias a quodam dicitur, Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum (Matth. 25.). Ex quibus verbis valde notandum est, quia omnipotens Deus quicquid nobis in hac vita tribuit, mutuo dat, et cum lucro requirit. Nec sufficit datum servare, sed summopere illud oportet quemque multiplicare, ut pigri servi sententiam declinans, mereatur audire quod illic dicitur: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam : intra in gaudium Domini tui (Matth. 25.). Ergo si pauca fideliter agimus, dum parvo hic tempore vivimus (pauca enim sunt cuncta temporalia ad æternitatem comparata) super multa constituemur. Multa sunt quidem bona cœlestia, de quibus scriptum est, quai nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se (Isa. 64; 1. Cor. 2.). Et folium ejus non defluet, et omnia quæcunque faciet, prosperabuntur. Per folium intelligitur verbum. Quod enim folia agunt arboris, hoc in nobis per similitudinem agunt verba Redemptoris. Fructu quidem ejus spiritualiter pascimur: sermone vero ipsius a vitiis obumbramur. Quomodo autem

C

D

stodiam vias meas, ne delinquam in lingua mea

(Psal. 38.). Et Jacobus perhibet dicens, Qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir Jacob.3.). De hoc ergo perfecto viro recte dicitur. Et omnia quæcunque, faciet,prosperabuntur. Rectorum quidem facta tunc prosperabuntur, quando mala bonis non admiscentur: cum bene cæpta usque ad finem perducuntur: cum pro his nec temporale lucrum, nec terrena gloria, nec favor hominum, sed sola patriæ cœlestis merces requiritur. Sed nonnunquam contigit, quia is qui perfecte vivit, in verbo aut in opere delinquit. Nec tamen tunc verbum ejus defluit, etiam cum offendit, nam tandiu culpa corde retinetur, quousque satisfactione pænitentiæ curetur. Et cum post culpam cautior redit ad justitiam, quod adversari videtur, peccatum etiam prosperatur. Et miro modo fit, quod unde peccavit, inde justior existit Merito ergo per Paulum dicitur, Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt Sancti (Rom. 8.). Onmia quidem, non solum prospera, sed etiam adversa: non solum bona, sed etiam mala. Quia ergo quisque perfectus vir, et in locutione maturus est, et in operatione discretus, dicatur recte: Et folium ejus non defluet, et omnia quæcunque facit, prosperabuntur. Sed jam quid de reprobis subjungat, audiamus.

4. Non sic impii, non sic. ubi repetitio comminatio est, ac si diceret: Nec sic beati eritis, nec sic prosperari poteritis, Sed tanquam pulvis, quem projicit ventue a facis terræ. Merito impius pulveri comparatur, quia peccanti homini dicitur: Pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen 3). Qui dum tentationibus agitatur, quasi pulvis vento movetur. Quem dum ira conturbat, superbia inflat, vana gloria elevat, luxuria enervat, avaritia subjicit, invidia dividit,tristitia prosternit: quot tentationum motibus urgetur, quasi tot ventorum flatibus pulvis dispergitur. Quod si facies terræ, species patriæ cælestis accipitur (de

qua terra Propheta dicit, Credo videre bona Domini A in terra viventium [Psal. 26.]), recte pulvis a facie terræ projici describitur, quia a visione cælestis gloriæ impius removetur.

5. Ideo non resurgunt impii in judicio. Ideo scilicet (Ex Augustino), quia nullo virtutum pondere gravati, tanquam pulvis a facie terræ sunt projecti. Unde scriptum est. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. 26.). Neque peccatores in consilio 9 justorum. Repetita sententia videtur, ut, quod superius dicitur, impii, intelligantur peccatores, et quod præmissum est, in judicio. hoc dictum sit in consilio justorum. Aut si aliud sunt impii, aliud peccatores (nam omnis impius peccator, non tamen omnis peccator impius [Ex August. lotid. verbis]). Impii non resurgunt in judicio, subaudis, ut judicentur1: quia jam pœnis certissimis deputati sunt. Peccatores autem non resurgunt in consilio justorum, subaudis, ut judicent, sed ut judicentur. Sed cum David dicat quod impii non resurgunt in judicio, quid est quod Paulus ait: Omnes quidem resurgemus(1. Cor. 15.) ? Nam per omnes vult intelligi tam bonos quam malos, tam pios quam impios, tam peccatores quam justos. Sed sciendum est quia omnes et boni et mali resurgere habent ad vitam, sed non omnes resurgent ad gloriam. Quod satis manifestat idem Apostolus, qui ibidem subjungit. Sed non omnes immutabimur. Resurgent quidem omnes ut vivant, boni et mali: sed non omnes immutabuntur, de vita ad gloriam: nisi soli boni. Quare hoc ?

6. Quoniam novit Dominus viam justorum. Novit, idest approbat. Iter autem impiorum peribit. Ac si diceret, iter impiorum non novit Dominus: ut hoc sit nesciria Domino, quod est perire; et hoc sit sciri a Domino, quod est manere. Duobus enim modis scire Dei accipitur (Ex Augustino): Aut scire, id est, cognoscere: aut scire, id est approbare. Secundum hoc autem, quod scire Dei dicitur noscere, Bonos et malos novit Dominus. Sicut scriptum est.

Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur (Job. 12.): neque enim impium quemquam judicaret, si nequaquam cognosceret. Et tamen iniquum nescit, quia facta ejus non approbat. Et novit ergo, quia deprehendit, et non novit, quia hunc in suæ sapientiæ speciem non recognoscit. Hinc dicturus est eis in judicio, Amem dico vobis, nescio vos (Matth. 25.). Juxta hoc vero quod scire dicitur approbare, non noscit Dominus nisi bonos, unde scriptum est : Novit Dominus qui sunt ejus (2. Tim. 2.). Quos ideo novit, quia præscivit et prædestinavit eos conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. 8.). Quia ergo omnipotens Deus operationem justorum sic novit, ut approbaret: actionem vero impiorum sic non novit, ut reprobaret, dicatur recte Quoniam novit Dominus viam justorum, el iter impiorum peribit.

TITULUS PSALMI II:

650

Christi, cui hæc verba competunt, hæc est, ut omnes fideles spem et confidentiam bonæ vitæ non in seipsis, sed in Christo et secundum principium et secundum flnem, constituant. Quia nonnunquam Prophetæ sancti sic prævident futura, quomodo sciunt præterita. Sanctus David quod de passione Christi et persecutoribus ejus futurum esse prævidit, non futuro, sed præterito tempore narrare voluit: ut ex suis verbis ostenderet, quia Spiritu Sancto revelante, tam de futuris, quam de præteritis certus esset. Ait ergo de persecutoribus Christi.

PSALMUS II.

1. Quare fremnerunt gentes, idest, gentiles; et populi, idest Judæi, meditati sunt inania? Et quare astiterunt reges terræ, Herodes, et Pilatus (Joan. 11.). et principes Annas et Caiphas (Luc. 23.) convenerunt in unum, consilium et locum, adversus Dominum, Patrem, et adversus Christum Filium ejus (Matth. 26.)? Tanta denique insania furoris eos invasit, tanta malitiæ cæcitas perculit, ut auctorem suum, quem credere et adorare debuissent, unanimiter etiam ocB cidere non timerent. Dictum est autem Quare (Ex Augustino), ac si diceretur, frustra. Non enim impleverunt quod voluerunt. Nam qui ideo Christum occiderunt, et ut nomen ejus de terra delerent, et ne ipsi locum et gentem perderent (Joan. 7.): ideo quidem nomen ejus auxerunt, ideo et gentem et locum perdiderunt, quia innocentem Dominum occiderunt (Joan. 11.). Miroque modo actum est, ut dum suum consilium implere se crederent, consilium Domini nolentes et nescientes implerent. Ergo meditati sunt inania. Non est enim sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. 21.). Sed quæ inania meditati sunt ?

C

Secundus Psalmus sic intitulatur, Psalmus David. No-D tandum quod tituli quibusdam Psalmis ita præponuntur, ut intentionem designent: in quibusdam, ut materiam, in quibusdam vero ut utrumque. Psalmus proprie dicitur Melos, quod per motum et laborem manuum de psalterio proredit, et ideo pro bona operatione sæpe ponitur, quæ sine labore fieri non potest. Et quantum in hoc negocio continetur exhortatio bonæ operationis: idcirco ipsi negocio tale vocabulum competit, ut psalmus appelletur. Psalmus ergo iste, id est, sequens exhortatio bonæ operationis, est attribuendus David, id est, Christo, qui verus David, id est, visu desiderabilis, vel manu fortis interpretatur. Quis enim adeo desiderabilis, sicut illo, de qua scriptum est: Cujus vultum desiderat universa terra, et in quem desiderant angeli prospicere (I. Petr. 1. Luc. 11.)? Et quis fortior eo, 10 qui omnia quæcunque voluit, fecit (Psal. 134.)? qui principem hujus mundi de regno suo expulit (Joan. 12.), qui morte sua mortem nostram destruxit (Osee 13.) ? Et sciendum quod quando Psalmiita intitulantur, ut Psalmus præponatur et non Canticum, designatur quia de moribus agitur. Quando vero Canticum et non Psalmus, non de moribus, sed de mystico intellectu tractatur. Intentio PATROL. XXI.

2. Dirumpamus, inquiunt, vincula eorum, el projiciamus a nobis jugum ipsorum, idest, destruamus vincula religionis Christianæ, ne nos sibi valeant subjugare. Sic sic superbæ mentes contra suum auctorem frequenter se erigunt, dum suam non ejus voluntatem implere appetunt: et tanto deterius cadunt, quanto supra eu tendunt a quo facti sunt. Sed quid sequitur ?

3. Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Quia habitantes in terra cælestem Dominum irridere et subsannare præsumserunt, ab ipso cælesti Deo irrisione et subsannatione digni ostendentur. Nam qui surrexit a mortuis, et regnandojam habitat in cælis, cum ad judicium veniet, irrisione (ut jam diximus) et subsannatione eos dignos ostendet. Hinc per Sapientiam dicitur (Prov. 1.): Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, evenerit (Ibid.). Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio et an gustia:tunc invocabunt me, || et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me.

4. Tunc loquetur ad eos in ira sua, qui ante tacuit in mansuetudine sua. Et in furore suo conturbabit eos: quos in longanimitate patientiæ suæ ante toleravit. Iram autem (Ex Augustino) et furorem Domini non perturbationen mentis oportet intelligi, sed vim, qua justissime judicat. In ira sua loquetur ad eos, cum in judicio suo dura illos arguet increpatione : in furore suo conturbabit eos, cum districta impius feriet animadversione. Ecce misericors Deus non iratus, sed placatus nobis peccatoribus apparet : mala nostra videt, et patienter sustinet. Ideo diu tolerat, ut ad penitentiam nos pertrahat. Sed qui modo negligit placatum, profecto sentiet iratum. Et quo quisque nunc durior fit ad pœnitentiam, eo ipse districtior erit ad vindictam. Sed qui in cælis habitat, quomodo etiam in terris regnat, audiamus: ait enim :

5. Ego autem constitutus sum Rex ab eo, subaudis a Patre meo, super Sion montem sanctum ejus, præ

ad nostram humanitatem humiliavit, inde nos al hæreditatis suæ gloriam sublevavit (Ephes. 4.). Is hac igitur carnis generatione et humiliatione ei a patre dicitur:

dicans præceptum ejus. Ego, inquam, cujus vincula A ad similitudinem hominis (Philipp. 2.). Et unde sẽ illi dirumpere, et jugum meditabantur abjicere. Per Sion (Ex Augustino), quæ speculatio dicitur, sancta Ecclesia intelligitur: cujus intentio quotidie ad speculandam claritatem Dei erigitur. Sicut Apostolus dicit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes (2. Cor. 3.). Quam Ecclesiam montem sanctum appellat (2. Petr. 1.), propter eminentiam et firmitatem. Super hanc ergo Ecclesiam unigenitus Dei Patris rex constitutus est, non ut terreno regnet imperio, sed cælesti. Ait enim in quodam loco: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. 6.). Ergo est supra mundum. Et cum eum voluissent rapere in regem, ut temporaliter regnaret in illis, aufugit, et terrenum imperium respuit. Ergo Christus spiritualiter rex constitutus est in nobis, ut, expulso maligno principe de cordibus nostris, regnet ipse in interiore homine secundum spiritum, secundum donationes gratiarum, et largitiones virtutum, et ædificationes morum, ad salutem animarum nostrarum (Ephes. 3.): ut jam non regnet peccatum in nostro B mortali corpore, nec serviamus immunditiæ ad iniquitatem, sed potius justitiæ in sanctificationem (Rom. 6.). Sic ergo Christus in nobis regnare desiderat, ut ab immundis spiritibus et vitiis nos defen. dat, ut virtutibus et sacris operibus nos muniat.Sic in nobis regnare appetit, ut ad cæleste regnum suo nos regimine ducere possit. Sed quia adhuc sumus in certamine, suis nos præceptis non cessat admonere. Unde bene dicitur, Prædicans præceptum ejus: quia non præcepta, sed præceptum dicit, fortassis caritatem nobis innuit, in qua cuncta præcepta finiuntur (1. Cor. 13.): et si quis impleverit, cætera ab ipso implebuntur (Matth. 22.). Hoc præceptum nobis quotidie Christus prædicat, hoc præcepto a terris ad cælestia snblevat: et quicquid per alia præcepta dicit, mittere nos ad hoc unum præceptum semper intendit. Quod quidem duplex est mandatum: nam in dilectione Dei est dilectio proximi.Et

scriptum est, Quia in his duobus mandatis pendet C lex et prophetæ (Matth. 22.). Quicquid ergo lex, quicquid prophetia, quicquid Evangelium, quicquid sermo Apostolicus prædicat: omnia 12 unum præceptum, idest, caritas una consummat. Sed quia de potentia audivimus, de dignitate hujus regis nostri audiamus. Sequitur enim, et dicit:

6. Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ergo hodie genui te. Quod per Prophetam audimus, hoc etiam per Evangelium legimus. Ibi enim diciturquia cum Dominus Jesus baptizaretur, Spiritus Sanctus in columbæ specie descendit, et vox Patrisintonuit Hic est Filius meus, in quo mihi complacuit,ipsum audite (Joan. 1; Matth. 17.). Ubi manifeste se Trinitas humanæ naturæ ostendit : quia Filius Dei in specie hominis, et Spiritus Sanctus in specie columbæ, et vox Patris in similitudine humanæ vocis apparuit (Luc. 2; Matth, 2.). Quanquam autem (Ex Augustino) possit ille dies in prophetia dictus videri, quo Jesus Christus secundum hominem natus est: tamen hodie quia præsentiam significat,atque in æternitate nec præteritum, nec futurum est, sed præsens divinitus accipitur secundum id dictum, Ego hodie genuite: quo sempiternam generationem virtutis et sapientiæ Dei,qui est unigenitus Filius, fides catholica prædical. Duas ergo in Christo generationes esse credimus: unam divinam, alteram humanam: unam qua ex patre in cælo natus est sine matre, alteram qua in terra ex matre natus est sine patre. Secundum illam, cum nihil essemus, nos creavit. Secundum istam, cum perditi essemus, nos reformavit. Unigenitus ergo filius ex patre sine tempore natus, quia cælestem suam hæreditatem solus habere noluit, humanam naturam ad contemplationem gloriæ suæ condidit. Sed quia peccando periit, ille etiam hanc in carne nascendo requisivit: et qui hominem fecerat ad imaginem et similitudinem Dei (Genes. 1.), miro suæ caritatis affectu factus est ipse

[ocr errors]

D

7. Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditate": tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Mine? quidem videtur ille qui postulat, eo qui postulatur Et dum Christus carnem assumpsit, a patre suo pe humanitatem se minoravit. In hoc enim quod forma Dei est æqualis patri, non postulat a patre sed simul omnia operatur cum patre. In hoc aute quod pro nobis se dignatus est humiliare, minor påtre factus, non cessat pro nobis interpellare. Pestula (inquit) a me et dabo tibi gentes hæreditaten tuam. Sancti Patriarchæ et Prophetæ postulaverun! pro Judæis. Ipse unigenitus Filius Dei, homo inte homines factus, postulare dignatus est pro gentibus. Illi postulaverunt genti suæ salutem, et misit eis Deus Salvatorem. Sed quia hunc in eas humilen viderunt, superbo corde et cæco contempserunt. Quem vero Judæa elata repulit, hunc gentilitas humiliata suscepit. Illa per superbiam hæreditate: perdidit: hæc per humilitatem ad hæreditatem venit. Sed quia hoc non suis meritis, sed Dei Filio volente, et Patre ejus annuente factum est, recte e dicitur, Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Non enim ait, Postulent illæ gentes, sed postula tu. Ex quibus verbis satis colligitur, quiagentilitas non 13 suis meritis, salvator: Sed ille hoc fieri petiit qui Patri pro nobis usque ad passionem mortis obedivit. Et quia gentilis populus ab extremis mundi partibus ad fidem collectus est, recte dicitur. Et possessionem tuam terminos terræ, subaudis, dabʊ tibi. Dum enim persecutio in Judæa agitur, sancta Apostolorum prædicatio in universum mundum dispergitur: sicut scriptum est, Vobis missum fuerat verbum Dei: sed quia indignos vos judicastis, ecce imus ad gentes (Act. 13). Pro crudelitate ergo malitiæ quæ mentem Judææ concremavit, omnipotens Deus gentes in hæreditatem sumpsit: quia per hoc; quod illa redemptorem suum ac membra ejus persecuta est, Sanctis Apostolis per diversa dispersis, nos qui Judææ in circuitu sumus, dono cælestis gratiæ splendorem veri luminis videmus. Sed quia in vitæ fortitudine nos invenit, et ad justitiæ regulam reduxit, bene subditur:

8. Reges eos in virga ferrea,et tanquam vos figuliconfringes eos. Virga ferrea accipitur inflexibilis justitia, quæ ideo virga, quia recta: ideo ferrea, quia dura. Recta nobis, dura malis : blanda justis, aspera perversis. Et quia per hanc Dominus spirituales regit, carnales confringit, recte dicitur: Et tanquam vas figuli confringes eos. Quid enim terrena sunt corda, nisi vasa fictilia? Vas enim fictile, terrenum et fragile est (1. Cor. 4,). Carnalia ergo corda, quæ transitoria appetunt, hoc quod corruptibile et vile est, diligunt, terrenis rebus totis desideriis incumbunt, quid aliud, quam terrena vasa sunt? Quæ Dominus per virgam ferream confringit, cum per justitiæ recti tudinem suam in eis carnalitatem destruit, cum mentis elationem conterit, cum infirmitas propria ad memoriam reducitur, et corruptionis miseria diligenter attenditur, et vitiorum fractura solerter pensatur. Quia ergo pietas summa sic nos fecit, ut regat: sic confringit, ut melius restituat, dum vasa iræ commutat in vasa misericordiæ, et vasa apta ad interitum facit apta ad gloriam (Rom.9.): dicatur recte, Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos. Quos jam divinus sermo alloquitur, cum subjungit :

9. Et nunc, reges, intelligite: erudimini qui judiextis terram. Et nunc, idest, jam innovati (Ex Augustino), jam contritis luteis tegumentis carnalibus vasis erroris, quæ ad carnalem vitam pertinent: nunc intelligite jam reges, id est valentes regere quicquid vobis servile, et bestiale est : castigantes vestra cor

pora, et servituti subjicientes. Qui cælesti regi ser- A
viunt, reges proculdubio sunt: ipsi enim servire,
vere regnare est. Nam tanto quisque liber a vitiis
redditur, tanto potentius sibi spiritualiter dominatur,
quanto auctori suo humilius famulatur. Erudimini,
inquit, qui judicatis terram Spirituales significantur,
qui terram judicant. Inferius enim nobis est quicquid
judicamus. Quicquid autem infra spiritualem homi-
nem est, merito terra nominatur: quia terrena labe
sauciatur. Qui se, ut peccatorem accusat proprioque
judicio condemnat, atque semetipsum duris increpa-
tionibus prosequitur, judex terrenus non immerito
I vocatur(I Cor. 11.). Talibus dictum est, intelligite et
crudimini id est, ad hoc intelligite ut erudiamini.
Non enim intellectus proficit, si usque ad eruditio-
nem vitæ non pervenit. Ille autem eruditus intellec-
tor est, qui hoc quod intelligere valet, ad vitæ suæ
I ædificationem trahere studet.

1410. Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Sæpe namque contingit, quia is, qui cælesti Domino pure deservit, ex ipsa virtute in elationem se erigit, et tanto se mox a servitute Domini elongat, quanto a virtute humilitatis discordat. Quapropter necesse est, ut sic serviat amor, quatenus in humilitate semper animum reprimat timor, ne fructum, quem bona vita congregat, ventus elationis tollat. Vel quia in hoc seculo inter gaudium spei, et tentationis metum positi sumus, alloquitur nos Spiritus Sanctus, dicens: Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore: ut et de spe exultatio. et de tentatione nascatur tremor. Et si enim justorum actio quandoque prosperatur, in ea tamen vita posita est, de qua per beatum Job dicitur, tentatio est vita humana super terram (Job. 7.). Quia igitur inter blanda versamur et aspera, interprospera et adversa, inter tristitiam et gaudium, inter spem et metum: dicatur recte, Servite Domino, in timore, et exultate ei cum tremore. Sed quia non sufficit bona agere, nisi et mala quisque valeat æquanimiter tolerare, adjunctum est :

11. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus et pereatis de via justa. Disciplina est emendatoria tribulatio secundum illud, quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. 3.). Et quia justitia modo in prosperis, modo in adversis agitur in prosperis quidem timor, in adversis vero disciplinæ patientia præcipitur: ne si in illis se elevat, in foveam elationis cadat, aut si in istis se dejicit, per pusillanimitatis vitium victus proruat. Hanc vero disciplinam quisquis apprehendere negligit, a via quidem justitiæ perit, per iniquitatis vias miserabiliter incedit: tantoque omnipotentem Dominum ad iracundiam provocat, quando pro ipsius amore adversa tolerare recusat. Cum enim scriptum sit, Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. 8.): et quod Oculus non vidit, nec auris audivit; nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Dominus diligentibus se (Isai. 64; 1. Cor. 2.) cum incomparabilia bona promittat Deus, et mala minima ingerat mundus: recte justus Dominus irasci debet, quando pro tam parvis, tam magna contemni videt. Si enim dulcedinem patriæ cælestis amarent, ex magno gaudio tribulationes omnes sustinerent: cum constet, quia ex tolerantia hujus tribulationis crescat ejus inestimabilis merces suavitatis. Sed adhuc apprehendendi disciplinam caussa adjungitur, cum subinfertur:

13. Com exerserit in brevi ira ejus: Beati omnes qui confidunt in eo. Modo dum districti judicis ira differtur, et peccator in desideriis animæ suæ laudatur (Psal. 9.) dum justus tribulationes et angustias sustinet, quæ malorum pœna, quæ justorum gloria sit, non apparet. Hinc est, quod Joannes Apostolus ait, Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus quoniam videbimus eum

sicuti est (1. Joan. 3.). Tunc profecto apparebit, quam fallax hujus mundi fiducia extitit, quam transitoria vita, quam brevis gloria, quam parva voluptas, quam falsa prosperitas, et quam cito transiit quicquid hic carum et pretiosum fuit. Ergo infolices illi, qui in talibus confisi sunt. Beati autem omnes qui confidunt in Domino.

15 TITULUS PSALMI III.

1. Tertius Psalmus ex persona Christi accipiendus est, tractans de passione ejus, ac resurrectione. Et mittit nos ad illam historiam, in qua dicitur David fugisse a facie bellantis adversum se filii sui Absalom (2. Reg. 15). Quam historiam Esdras propheta intelligens illa quæ in passione Christi gesta sunt, præesignasse, talem titulum præposuit, Psalmus David,cum fugeret a facie Absalom filii sui, Qui hoc modo exponitur: iste Psalmus, id est, ista exhortatio moralitatis quæ in sequenti negotio continetur, est David, id est, Christi, qui manu fortis est, Psalmus (dico) habitus de his quæ contigerunt, cum fugeret, id est, cum auferendo gratiam suam, recederet a facie Absalom filii sui,

Bid est, a mente Judæ, quem cum aliis Apostolis gratia sua elegit ad hoc, ut filius suus esset (Luc. 6.). Bene autem pro Absalom, quia pax patris dicitur, ipse traditor Christi intelligitur: quia quamvis ipse pacem cum Christo non habuerit, tamen Christus ei pacem et ore dedit, et corde tenuit. Videns ergo Dominus electos suos non solum ad aliis, sed etiam ab amicis et parentibus propter justitiam passuros ad constantiam passionis eos hortari in hoc opere intendit, seipsum proponens in exemplum ut sicut ipse in passione sua constans fuit, et de tribulatione sua Dominum invocavit, et ipsa tribulatio ei ad gloriam et exaltationem profuit: ita ipsi considerando quod per tribulationes exaltabuntur, et ad orationes se convertant, cogitantes illum esse caput et advocatum suum, non deficiant. Sequitur de psalmo.

C

PSALMUS III.

2. Domine, quid multiplicati sunt gui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, Hæc investigatio non causa ignorantiæ fit sed propter instructionem perfectorum; ut considerando finem tribulationis suæ, constantes permaneant. Tam scilicet (Er Augustino multiplicati sunt, qui insurgunt et tribulant, ut de numero discipulorum non defuerit qui ad numerum persequentium accesserit. O mira Dei omnipotentis patientia quos uno verbo potuit extinguere, hos ex mira mansuetudine sua dignatus est tolerare, ut per se ipsum demonstraret, quæ in nobis esse virtus patientiæ deberet. De se enim nobis exemplum fecit æternus conditor, ut quia sic humiliatus est cælestis Deus, desinat jam superbire terrenus homo. Sed hæc sui capitis verba retinet adhuc corpus ejus, quod est Ecclesia, quæ dum tribulationis premitur, quæ dum adversus se insurgere perversos intuetur, clamat et dicit: Domine. quid multiplicati sunt qui tribulant me?

3. Multi insurgunt adversum me. Hoc sancti martyres clamaverunt, cum multiplicari Ecclesiæ persecutores viderunt. Hoc præsens Ecclesia clamare non cessat, quæ in tempore pacis suæ multis adversitatibus elaborat, dum occulti hostis tentationibus agitur, dum prave viventium moribus gravatur, dum carnaDlium hominum apertas injurias graviter tolerat, et quorumdam quasi justorum sub imagine sanctitatis simulationem gravius portat, quandiu caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. 5.), et corpus quod corrumpitur adgravat animam, et 16 deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9.): quandiu in hac periculosa et laboriosa vita manet, tandiu dicere anima fidelis habet: Domine,quid multiplicati sunt quitribulant me? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animæ meæ, Non est salus ipsi in Deo ejus. Manifestum est, quod hæc dicebant, qui Christum esse Deum non credebant (Matt. 27.). Ad hoc valent illæ voces, Si filius Dei est, descendat de cruce (Luc. 23.). Si enim cognovissent,nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (1. Cor. 2.). Et quoniam plerumque coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, tanquam ipsis vitiis insultantibus animæ vel etiam dia.

« PoprzedniaDalej »