Obrazy na stronie
PDF
ePub

T

[ocr errors]

eas umbras interdum ex aliorum relatu, in viris etiam sanæ Fidei auctas insectatus est,At in hujusmodi rebus non unius licet summæ auctoritatis viri, testimonium toti reliquæ Ecclesiæ consensui præponendum. Hæcipsa magni nominis et doctrinæ virum Norisium permoverunt, ut in libro I. cap. IV. Historiæ Pelagianæ hæc de Rufino literis consignaret: Ceterum Rufinus non fuit hæreticus, licet Hieronymus eundem hæretieis adnumeret: neque enim Sanctus Paulinus tam religiosam cum eodem amicitiam coluisset, neque Pinianus et Melania illum una secum in Siciliam adduxissent: neque in suburba no Pineti monasterio degere potuisset, si palam hæresi infectus fuisset. His adde cetera, ad ejus pietatem asserendam a me congesta. Norisius, Rufinum errorum suspiciones, quibus apud Anastasium laboravit, coram Innocentio Pontifice ab se procul excussisse arbitratur, libello scilicet, quem idem vir purpuratus vulgavit. Sed hunc ad nostrum non pertinere, necessariis arguI mentis ostensum est, Rufinus vero suspiciones quascumque Apologia sua ad Anastasium, et Commentario in Symbolum satis superque ab se procul excussit: cui quidem Commentario Hieronymus nihil unquam opposuit. Ante Norisium Johannes Bollandus tom. I. Januarii die 2. pagina 90. col. 2. §. 5. agens de sancto Macario, Rufiui amico, pariter scripserat, presbyterum nostrum errores Origenis, quibus æque ac Macarius fuerat imbutus, deinde ejuravisse, idque se, ubi de Rufino scriberet, suo loco dicturum. De Rufino ergo, ut Sancto alicubi, se scripturum proposuerat Bollandus. At Rufinus certe, et Macarius errores, quos nunquam imbiberant, ejurare non potuerunt.

mum, e throno Constantinopolitano dejectum, et A posset. Itaque haud mirum, si zelo ductus, et absens mortuum adducit: Johannem, qui dudum Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, Deo placere semper optavimus, et caussas perditionis ejus, in quas ferebatur (Sup. improvidus), nequaquam credere voluimus. Sed ille, ut cetera flagitia ejus taceam, Origenistas in suam recipiens familiam (L. familiaritatem, et ex), ex his plurimos ad sacerdotium provehens, atque ob hoc scelus beatæ memoriæ hominem Dei Epiphanium, qui I inter Episcopos olarum in orbe sidus effulsit, non parvo mærore contristans, meruit audire: cecidit, cecidit Babylon. His paria, et longe majora adversus Chrysostomum lecta in libro Theophili Alexandrini, quem Hieronymus Latinum fccit, testatur Facundus Hermianensis in Defensione trium capitulorum lib. VI. cap. V. Recte Facundus in rem quoque nostram ibidem hæc scribit, digna certe quæ omnium animis infigantur: Nos autem in illo libro non qualis Johannes, qui nihil horum merebatur: nec qualis Theophilus, cujus virtus in multis probata, sed potius qualis sil miserabilis humana vita, cognoscimus, de qua scriptum est quia tentatio est super terram. Nam si talia lalibus acciderunt, quid nobis metuendum non sit, nostrique similibus? Sed nemo nescit qua acerbitate non solum Hieronymus, sed et Cyrillus Alexandrinus Epistola ad Atticum, in Chrysostomum sævierint. Hanc pro iis apologiam donat Nicephorus Callistus in Historia Ecclesiastica lib. XIV. cap. XXVIII. quam profert etiam Baronius A. D. 412. §. 61. Homines enim illi erant, et humanis passionibus obnoxii. Alia his similia vide apud Norisium Dissertat III. de uno ex Trinitate in carne passo pag. 169. Fuit Hieronymus doctrina, pœnitentia, et sanctitate vere maximus, summeque orthodoxus, qui vel leves et minimas suspicionum umbras in religionis negotio ferre non

2

[blocks in formation]

GENNADIUS

De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 17.

Rufinus Aquilejensis Ecclesiæ Presbyter, non minima pars fuit doctorum Ecclesiæ, et in transferendo de Græco in Latinum elegans ingenium habuit. Denique maximam partem Græcorum bibliothecæ Latinis exhibuit: Basilii scilicet Cæsariensis Cappadocia Episcopi, Gregorii Nazienzeni eloquentissimi hominis, Clementis Romani Recognitionum libros, Eusebii Cæsariensis Palæstinæ Ecclesiasticam historiam, Xisti sententias, Evagrii sententias. Interpretatus est etiam, sententias Pamphilii Martyris adversum Mathematicos. Horum omnium quæcumque præmissis prologis, a Latinis leguntur, a Rufino interpretata sunt, quæ autem sine prologo, ab alto translata sunt, qui prologum facere noluit. Origenis autem non omnia, quia et Hieronymus, transtulit atiquanta, quæ sub prologo discernuntur. Proprio autem labore, immo gratiæ Dei dono, exposuit idem Rufinus Symbolum, ut in ejus comparatione alii nec exposuisse credantur. Disseruit et Benedictionem Jacob super Patriarchas, triplici id est hisiorico, morali et mystico sensu. Scripsit et Epistolas ad timorem Dei hortatorias multas, inter quas præeminent illæ, quas ad Probam dedit. Historiæ etiam Ecclesiasticæ, quam ab Eusebio scriptam, et ab ipso interpretatam diximus, addidit decimum et undecimum librum. Sed et obtrectatori opusculorum suorum respondit duobus volominibus, arguens el convincens, se Dei intuitu et Ecclesiæ utilitate, auxiliante Domino, ingenium agitasse : illum vero æmulationis stimulo incitatum ad obloquendum stilum vertisset.

[blocks in formation]

1-2.1. Vel breves nobis ad unanimitate tua literæ magno refrigerio sunt, sicut in penuria fluviorum ager sitiens rore recreatur. Unde refectos nos quamvis brevi ↳ Epistola, attamen tua, per puerum communium filiorum fatemur: sed tanem rursus adfectos, quia eliamnum nunc vos in æstu sollicitudinis el incerto morarum, Romam peti judicastis. Det nobis Dominus a Domino lætificari quamprimum de actu nostro : ut sicut anxiis compatimur, ila congaudeamus hilaritati, et incipiamus tamen sperare fructum præsentiæ vestræ, si vos certi esse de vestra sententia vel Domini circa vos placito, cœperetis.

II. Sane quod admonere dignaris affectu illo, quo nos sicut te diligis, ut studium in Græcas literas attentius sumam libenter accipio, sed implere non valeo; nisi forte desideria mea adjuvat Dominus, ut diutius consortio tuo perfruar. Nam quomodo profectum caperc potero sermonis ignoti, si desit a quo ignorata condiscam? Credo

a

Perperam addebatur in Barræi editione. Nolanus Episcopus; nondum enim Episcopi dignitatem Paulinus per id temporis obtinuerat, sed in presbyteri dumtaxat gradu merebat. Anno inquam 398, quo hanc scripsit ad Rufinum Epistolam. Fallitur proinde etiam Paulini ipsiusmet cætera doctus Editor Brunius, qui eam integro ferme decennio recentiorem facit, sive circa annum 408, rationes, ut videtur, Tillemontii, sequutus, scriptam putat. Non est, cur hanc ejus epocham post Cl. Fontanini argumenta, quæ in præ

cedenti Rufini Vita Lib. et cap. II. legere est, pluribus demonstremus. Multo etiam minus caussa est, ut ipsiusmet Epistolæ germanitatem a suspicionibus doctorum virorum qui eam voteías insimularunt, vindicemus; res enim clamat ipsa, non aliud, quam Rufiniani, cui inscribitur nominis invidiam in caussa exstitisse, ut ne illi junctus amicitia S. Paulinus videretur.

C

Hanc Rufini Epistolam non habemus.
Perperam est in nupera editione affectus.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

b

e rim in translatione S. Clementis, præter alias ingenii mei defectiones, hancte potissimum imperiliæ meæ penuriam considerasse, quod aliqua in quibus intelligere,velexprimere verba non potui,sensu potius apprehenso, vel ut verius dicam, opinala transtulerim. Quo magis egeo misericordia Dei, ut pleniorem mihi copiam lui tribuat, quia pro divitiis erit pauperi, vel micas a divitis mensa cadentes avido famelici cordis ore colligere. III. In tempore sane, quo scripta hæc scribebantur, cecidit sub oculis, incidens proposita lectione, capitulum illud ex Genesi, quo Judas a Jacob benedicitur. Et quia Do:ninus opportunissimam hanc occasionem dederat, pulsare post tempus fores cordis tui placuit. Ergo si me amas, imo quia multum amas, rogo ul scrihas mihi ut intelligis ipsam Patriarcharum benedictionem. Et si qua ipse scis in eis ardua sensu et digna cognitione, scire, me velis: specilialer tamen de Capitulo illo in quo ait: Alligans ad vitem pullum suum, et ad ⚫cilicium pullum asinæ suæ (Gen. 49. 11.): quis suus sit pullus, vel quis asinæ pullus: et cur suus advilem, asinæ vero pullus ad cilicium alligetur?

• Romani utique, cujus Recognitionum exemplar A Græcum Rufinus, ut in ejus Vita proditum est, ex Oriente redux in Italiam, Paulino hospiti suo Latine interpretandum commodaverat. Ejus translationis specimen hic ad Nostrum cum misisset, haud saus accurate Græcis respondere deprehensum est:quamobrem neque ultimam ei manum imposuit.

L Atque ea caussa est, cur eum benevole hortatus sit noster, ut studium in Græcus literas attentius sumeret, ne cum verba satis assequi, aut refundere in Latinum, non valeret, sensus opinione sua potius adumbrare, quam referre cogeretur quod de se homo hominum humillimus fatetur. Patet hinc vero, non interpolasse Rutinum Paulinianam versionem, sed novam ex integro adornasse, quippe qui Epistola nuncupatoria ad Gaudentium, non solum a sententiis sed nec a sermonibus quidem satis, elocutionibus se discessisse profitetur : quæ res, subdit, quamvis minus ornatum, magis tamen fidele narrationis reddit eloquium.

• Minus bene in nupera S. Paulini editione, ul micas, pro vel micas.

Id nempe ipsum paulo ante Desiderium petierat, a quo propositam sibi explicationem illam Benedictionum Patriarcharum effligitat Epist. XLIII. Te vero, benedicle, vas mundum, et aptum Deo, si accepisti intellectum Benedictionis illius, qua filios suos prophetico spiritu Patriarcha in cæcitate corporis luminatus alloquitur, expone mihi rescripto mysteria reyni, et sacramenta sæculis reposita, et pro sæculis revelata, etc.

• Ex Græco x factum in Latinis codicibus, unius alterius veliterulæ adjectione, cilicium, notat perquam eruditeRulinus inResponsione sebsequenti,Arbitror quod hic ipse Græcus sermo in Latinis exemplaribus untiquitus positus sit, etc. S. Ambrosius tamen, et Augustinus ita legunt.Rufinus palmitem vertit.Aliiex Latinis, ut Cyprian. lib. I. adv. Judæos, ad helicem præferunt.

[blocks in formation]

3-4 I.Quanto magis ego me tibi excuso, et minus idoneum ad responsionem eorum quæ sciscitaris adfirmo, tanto tu instantius percontaris, et difficiliora perquiris, ac velut lenti bovis vitio deprehenso, cunctantis armos, et retrorsum terga cedentia, stimulis pertinacioribus perfodis. Unde consequenter tibi et illud continuo cognoscendum est, quod étiam si, depressa saltem cervice, jugi quod superponis onus movere possumus, nusquam tamen adest nobis copia in apertos patentesque campos, affluentioris facultate orationis, effundenti in latum distinta spacia, rapidioribus cursibus superare. Ideo ergo patere nos si forte vel tardius voluerimus, eo quo nos vocas, passibus pervenire.

b

⚫ Vetus olim inscriptio fuerit, Tyrannius Rufinus B adPaulinum Presbyterum quemadmodum colligere est etiam ex antiquo mox laudandoAuctore libri de XII. Scriptoribus, qui Isidoro atque Hildephonso subnectitur. Certe Aquilejensem Presbyterum se per id temporis,quum nondum,longo veluti postliminio, Aquilejam repetisset,Rufinum vocasse,par non est credere Adde quod nondum fuerit sacris initiatus,quem primum Aquileja discessit, neque adeo tunc fuerit ejus Ecclesiæ Presbyterio adscriptus.

Sanctum illum scilicet,ac magnum, Pontium Meroplum Paulinum, quiposteaNolanusEpiscopus creatus est, et cujus illa est, quæ proxime præcedit,ad PATROL. XXI.

Rufinum Epistola. Fugit ratio doctissimos viros,qui alium nescio quem Paulinum comminiscuntur,et fucum fieri sibi passi sunt præsertim ab Auctore modo laudato libri de XII. Scriptoribus, qui eum ignorabat ubi Nostrum ait scripsisse ad quendam Paulinum Presbyterum de Benedictionibus Patriarcharum, etc. • Diximus unam alteramque ejusmodi Epistolas, quibus se de proposita expositione Prophetiæ excusabat,intercidisse. Eas S. quoque Paulinus in sua,quæ proxime præcedit, memorat.

Impeditus mihi, nec sane integer sensus videtur: cui medicam manum adhibeas, si pro effundenti legeris effundere, etc.

10

II. Requiris a nobis, quomodo intelligatur illud quod scriptum est in Genesi de Patriarcha Juda, quod Israel pater ejus, dum singulis filiorum, quæ prævidebat eventura prædicit, de isto ait inter cetera: Alligans ad vilem pullum suum, et ad palmilem vitis pullum asinæ suæ (Gen. 49. 11.): quod tu scripsisti, Et ad cilicium pullum asinæ suæ, quod in Græto ita est: • xaì tỷ khixi tòv πìλov tŷs ovou αútov. "Ehxx vitem dicunt Græci, non tam palmilem (quomodo habent nostra exemplaria) quam illos quasi rucinnulos, vel ramis arboris, vel palis, vel quibusquunque illis innititur adminiculis, quos capreolos, ut arbitror, appellant agricolæ 56 quibus nexibus tutus, et sine lapsus periculo, vel gravatur fructibus palmes, vel vaga proceritate distinditur. Arbitror ergo, quod hic ipse Græcus ser.no in Latinis exemplaribus antiquitus positus est, ut et alia nonnulla, et per tempus ab scriptoribus non intelligentibus pro λxı, cilicium dici putatum est. III. Et in hoc quidem facile error interpretis emendatur, sed non tam facile est, etiam sensum intelligentiæ ipsius invenire, nisi totius capituli mentio fiat. Totius autem hujus capituli tractatus amplius aliquid et lucidius inveniret, si ab initio ipsarum Benedictionum sumpsisset exordium. Quod utique etotii, et temporis non parum quærit, et ut fidelius dicam, quod mentem Spiritu Sancto illuminatam deposcit. Quantum ergo vel mediocritas intelligentiæ nostræ valet, vel tempus indulget, vel hi sinunt, qui rescripta ad Origenem perurgent, quanta res tanta pati [Forte peragi] potuit brevitate, pro eo amore, quo confidere nos tibi de omnibus jubes, sine præjudicio eorum, qui melius aliquid sentire possunt, quid nobis de hoc interim capitulo videatur, exprimimus.

f

d

IV. Scio quamplurimos caput istud ita de Domino interpretari, ut nihil ad Patriarcham Judam pertinere ex his quæ dicuntur, adfirment, quia neque ut leo dormisse usquam, neque ut catulus leonis ostenditur suscitatus, neque Gentes in eo sperasse ullatenus probabuntur. Sed cum dicit: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femore ejus, donec veniat is, cui repositum est, regnum scilicet, et in ipso genles sperabunt: quia donec veniat is, cui repositum est, in quo gentes sperabunt, manifeste de Christo dicitur; cogimur sine dubio alium intelligere esse, quam Christum eum, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus veniat. Non enim convenit illum Christum intelligi, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus veniat qui utique dux in adventu Christi defecit. Et hoc ipsum indicio fuit, advenisse eum, cui repositum est, id est Christum. quædam referuntur ad Judam; sicut in complurimis cæteris, etiam in hoc capitulo sentiendum est, ut alterno intellectu expositio dirigatur, et interruptio Historialis intelligentiæ Mystici sensus prodat arcanum.

• Græca non uno loco restituimus. Sed et pravæ A interpunctionis vitio sensus intercipiebatur.

Malim equidem ruscinulis, aut runcinulis: quorum alterum vocabulum potuit a ruscariis falculis, Catoni memoratis, alterum a runcis apud Columelam, utcumque derivari. Certe rucinnulus quid rei sit, penitus ignoro, nec fuisse puto unquam Auctoribus de re Rustica notum. Quæ sequuntur, illustrant hæc Varronis lib. I. cap. XXXI. de Vineis, Ex allera parte caprea dicta, quod parit capreolum, id est, coliculus viteus intortus, ut cincinnus;is enim vites utteneat, serpit ad locum capiundum : ex quo a capiendo capreolus dictus.

• Puta ad nominis proprii instar, Elici. Est hoc autem insigne Critica artis specimen in Rufino.

d Ego vero Tractator rescribi ac restitui malim. • Celeberrimos πEρt άруwv libros Origenis Rufinns per id temporis, in Pineti monasterio degens, Latine interpretabatur,ut Macario Monacho,homini B Orientalium scriptorum, et cum primis Origenianorum cupidissimo morem gereret. Ino iisdem Quadragesima diebus vix dum priores duos libros absolverat, cnm hunc ad Paulinum Commentarium elucubravit. Utrumque ipse luculentissimis verbis testatur: alterum in Præfatione libri III. Periarchon, ubi Macarium adloquens, superiores, ait, duos Periarchon libellos, le non solum insistente, verum etiam cogente, diebus Quadragesimæ interpretatus sum. Sed quoniam, etc.Alterum in sequente ad Paulinum Epistola,quæ Præfationis vicem in secundum hujusmet Commentarii librum gerit.Quia autem Quadragesimæ diebus in Monasterio Pineti positus, hæc rescripsi ad te, etiam Fratribus, qui aderant, ineptias meas celare non potui.Instabat itaque tunc Macarius urgebatque ut cœptam interpretationem absolveret.

Uuus pro cunctis S.Ambrosius cognomine huic Tractatui, quem ante Ruflnum annos ferme decem adornaverat, cap. IV. num. 17.Ad Judam quidem Patriarcham dirigi videtur alloquium, sed Judas ille posterior (Christus)verus confessor exprimitur, qui ex ea Tribu natus est, qui solus laudatur a fratribus de quibus dicit, Narrabo nomen tuum fratribus meis, Dominus per naturam, frater per gratiam, cujus manus, quas expandit ad populum non credentem, super dorsum inimicorum suorum, etc. quæ omnia per partes eo refert.

Ingentem lacunam decem fere versum ab hoc verbo probabuntur, ad mutilam vocem mis, ubi dicitur plurimis cæteris, supplet vetustissimus codex Murbacensis in Alsatia a Fontanino laudatus,quem multa hac de re disserentem in Vita lib. et cap.II. num. 6. videsis. Unum addo, quod lacunæ caussam, atque originem spectat, non alium scilicet videri codicem illumGeorgii Pictorii antiquissimum, (et utipse ait, Romanorum majusculis literis, iis quidem quibus Pandecta Florentinorum, sine distinctione ulla, ante mille et plus annos exaratum) ex quo Heroldi princeps editio excepta est, quam subsequutæ Grynæi, Barræique descripserunt, non alium, inquam videri a Cæsareo, quem mulctatum eadem illa versuum pericope ad ultimam imperfectæ vocis mis syllabam cetera mille ducentis annis vetustiorem, et sine vocum distinctione descriptum, Lambecius narrat. Sentio autem ab Ensisheym Vindobonam transisse, atque huicBibliothecæ illatum. Porro notandum hoc quoque in eam rem. Barræus cum se ait Rufiniana scripta eruisse ex reliquiis Venerabilis Monasterii Montis Dei, non de his proprie Patriarcharum Benedictionibus loqui, sed de aliis Rufini libris, et præcipue Commentariis in Oseam, etc. Hæc duo videtur Fontaninus non satis perspecta habuisse.

LIBER PRIMUS.

BENEDICTIO JUDÆ.

71. Ait ergo JUDA, te collaudent fratres tui. Ma- A in Græco Blastov dicitur, quod magis virgultum, nus tuæ super dorsum inimicorum tuorum(Gen. 49.8). Potest hoc vel ad ipsum Judam vel, ad eos qui ex ipso videntur esse progeniti Reges, referri: qui regnum gentis illius ministrantes, inimicorum terga domuerunt. Sed et in Christo competenter accipitur, qui a fratribus suis, id est, ab Apostolis, quos ipse fratres in Evangeliis nominavit (Matth. 28.), merito collaudatur. Inimici vero ejus, super quorum dorsa manus ejus est, illi intelliguntur, quos Pater promittit se sub pedes ejus positurum dicens, Donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. 109.). Sunt ergo inimici, donec increduli sunt et infideles, et ideo cæduntur in tergo, qui posteaquam conversi fuerint, efficiuntur fratres, et collaudant eum, qui eos in adoptionem Patris vocatos, sibi et cohæredes B fe it et fratres. Bene autem terga inimicorum cædi dixit a Christo: omnes enim qui adorabant idola terga dabant Deo, sicut et per prophetam Dominus exprobrat, dicens: Quia converterunt ad me dorsa sua el non faciem (Jer. 2. 27.). Hæc ergo dorsa cædit, ut conversi aliquando terga dent idolis. et faciem erigant ad Deum, et faciant hoc quod in conseqentibus scriptum est: El adorent te filii patris tui. Tunc enim cum adorant [Forte adorarunt] eum, filii Patris fuerunt effecti, et spiritum adoptionis acceperunt, in quo clamant, Abba pater (Gal. 4). Nemo enim dicit Dominum Jesum Christum, nisiin Spiritu Sancto (1. Cor. 12.). Iste sermo paulo durius refertur ad Judam, nivi abusive id dicamus, * adoratos esse

vel ramus recte interpretatur, qui de radice repullulare, vel de ipso robore arboris solet. Ex quo ergo virgulto, vel ex quo ramo Judas ascendisse dicetur vel quomodo recumbens dormisse ut leo, et ut catulus leonis, ita ut quæratur, quis eum suscitet ? Nisi forte aliquis vim faciens, velit ita adseverare: Ex germine processisse Judam, id est, ut superius diximus, ex virgulto vel ex ramo, quod de ipsa patris fortitudine et virtute significet: quique virtutis confidentia recubet et quiescat, ut leo et ut catulus leonis; nec eum ausus sit aliquis suscitare, dum pro magnitudine virium, et potentia beatorum suscitare eum nullus audeat ad prælia. Sed multo convenientius aptabitur huic loco mystica expositio, in qua catulus leonis, Christus, non solum quoixã‹, verumetiam τролx designatur. Nam physiologus de catulo leonis hæc seribit. Quod cum natus fuerit, & tribus diebus ac tribus noctibus dormiat: tum deinde patris fremitu vel mugitu, tanquam tremefactus cubilis locus, suscitet catulum dormientem. Iste ergo catulus ascendit ex germine: ex Virgine enim natus est, non ex semine, sed ex virgine absque concubitu virili, et absque semine naturali Christus. Velut virgultum, sive ramus, 9 in quo manifestissime et veritas carnis adsumtæ ex Virgine declaratur in sacrosancto germine, et a contagio carnalis et humani seminis excusatur. Recumbens dormisti ut leo, et sicut calulus leonis. Manifeste recubuisse et dormisse, dictum de passione mortis ostenditur. Sed videamus quare ut

d

8quasi reges, a fratribus, id est, suis cæteris con- D leo, et ut catulus leonis, dormit. De catuli quidem

tribulibus, filios Juda.

b

2. Catulus leonis Juda, de germine ↳ filius meus ascendisti: recubans dormisti sicut leo, et sicul catulus leonis: quis suscitabit eum (Gen. 49, 9.) ? In his versiculis, non jam concludimur, sed pene excludimur; nam catulum leonis si exponamus, Judam dici posse pro virtute bellandi, quomodo exponetur, quod de germine filius dicitur ascendisse ? Germen autem hic

• Vetus Auctor libelli, De Benedictionibus Jacob Patriarchæ, cujus nos specimen Tomo Hieronymianorum Operum tertio dedimus in Appendice pag. 739 laudandus subinde, et comparandus cum Auctore nostro est, tum sui merito, tum etiam novitate; nundum enim, quantum scio, totus publicam lucem, aspexit, sed ex Ms. Bononiensi (quod narramus in Præfatione) integer exceptus apud nos est. Heic vero nihil ille dubitat, vaticinium proprie ad Judam referre. Aperte, inquit, regnum quod Ruben abstulerat, Judæ condidit [id est, dedit] dicens eum a reliquis fratribus suis adorandum, quod regiæ utique congruit dignitati, etc.

Ms. exemplar, quo prior Editor Laurentius Barræus usus est, præferebat, filius ejus ascendel, quæ ab Hebræis, ut et ipsa Græcis archetypi lectione lon

[blocks in formation]

Malim rescribi bellorum, nam beatorum, minime ad leetio est.

Vetus modo laudatus Auctor ineditus, Catulum, ait, leonis Dominum Salvatorem appellat....Bene autem catulus leonis vocatur, cujus natura esse dicitur, ut nascens tribus diebus dormiat deinde rugitu paterno excitatus assurgat. Quæ figura pulcherrime arridet Dominicæ dormitioni, qui tribus diebus dormien s ad Patrem clamal. Tu autem Domine, miserere mei, et resuscita me. Scilicet resuscitatus ad prædam ascendit, quia exspolians Infernum, justos quosque ad superna secum tanquam prædam egregiam triumphatur evexil,

« PoprzedniaDalej »