Obrazy na stronie
PDF
ePub

MONITUM AD LECTOREM,

Diversi admodum ab his, quæ hactenus recensuimus, generis sunt atque ingenii Scripta quæ subsequuntur: et quæ tantum abest, ut Rufinum auctorem habere videantur, ut mirum sit magis, homines doctissimos ea potuisse aliquando illi adscribere. Et Sanctæ quidem Eugenia Vitam, quæ primo occurrit, incerto Auctore inscripserat ipse Rosweydus, quia nullius Auctoris nomen nec in MS. nec in editis libris invenit. Visus est tamen illi stylus non abludere a stylo Rufini; et Goldasto Acta Eugeniæ, interprete Rufino, laudanti aurem maluit accommodare: quamquam ille non ex MSS. auctoritate, sed ex conjectura dumtaxat, ac porro subdubitans dixerit in notis ad cap. 17. Tom. I. et Part. I. Rerum Alamannicarum, vetustissimam historiam S. Eugenia, interprete eodem, NI FALLOR, Rufino. Vossius autem lib. II. de flistoricis Latinis cap. 11. non modo, ut fieri in his amat, Rosweydo suffragatur, sed et Goldasti conjecturam sensumque exaggerat, idque eum dixisse omnino arbitratur, manuscriptorum fide subnixum. Sed neque ita ille, ut ostendimus, sensit, neque exemplar ullum MS. aliquando repertum est, quod Rufini nomen præferret, nec denique aliud quidpiam, ut hæc Rufinianis scriptiuncula adcenseretur, proferri argumentum potuit, quam styli quædam similitudo, quæ mihi quidem exigua est, et ut magna videri aliis possit, rem minime evincit.

Qui subsequitur duplex Libellus Fidei meliore etiam fortuna usus est. Brevior qui præit, et XII. Anathematismis adversus varias hæreses constat, ab Eminentissimo conterraneo meo Henrico Norisio lib. I. Historiæ Pelagianæ cap. III. et ab Joanne Garnerio inter Marii Mercatoris Opera, ex codicibus MSS. Vaticano et Bellovacensi in publicam lucem est editus. In iis quod Rufino inscribitur, hoc satis superque fuit, ut · Rufino Aquilejensi, suo veluti, et de quo nihil dubium esset, parenti tanquam genuinus foetus adtribueretur. Alterum fusiorem edidit Jacobus Sirmondus, qui et Græco primum sermone scriptum existimat : tum Garnerius inter Opera Mercat ris Dissert. V; denique Jacobus Baunius cum notis Tom. 1. Operum Sirmondi inseruit. Neutrum vero ad nostrum Rufiðum, Aquilejensem, videlicet, pertinere, satis luculenter ostendit Cl. Fontaninus, qui nobis ad plura bane in rem commemoranda, otia fecit, et quem recolas in Vita Rufini lib 11. capp. 17. et 18. ne actum nos agere videamur.

[blocks in formation]

EUGENIE Martyrologium Romanum 25 Decembris: Romæ in cœmeterio Aproniani S. Eugeniæ virginis, quæ tempore Gallieni Imperatoris post plurima virtutum insignia, post sacros virginum choros Christo aggregatos, sub Nicetio urbis præfecto diu agonizans, novissime gladio jugulata est. Menolog. Græcorum 24 Decemb. Acta ejus compendiose relexens: Certamen S. Eugenia martyris et sociorum. Hæc fuit sub Commodo Imp. filia Tribuni in urbe Roma. Missus autem pater ab Imperatore in civitatem Alexandriæ, ut tribunatus magistratum gereret, secum vexit uxorem et filios, quorum una fuit B. Eugenia: quæ cum literas edisceret, et in multorum libroruin lectione versaretur, incidit in epistolas sancti Apostoli Pauli, ex quibus Christi fidem didicit. Itaque patrios tumultus et mundi fallaciam derelinquens, cum duobus eunuchis ad monasterium quod est ante civitatem Alexandriæ se contulit, virili habitu induta. Accepta igitur hospitio ab Heleno episcopo, caussam addens quare illuc

A Ægyptum, ut præfecturam ageret Alexandriæ, et omnes potestates, quæ per totam Ægypum administrabantur, ejus arbitrio deservirent. Ilic itaque cum uxore Claudia cum duobus filiis, Avito et Sergio, et cum filia Eugenia, ab urbe Romana ad urbem Alexandriam dum 564 venissent, et Romana

B

nisset, divino Bapti mate cum iis quos secum duxerat dignata est, et in ordinem monachorum aggregata, et post aliquod tempus, monasterii curam sibi creditam suscepit. Ubi propter miracula, que per illam Deus efficiebat, facta est familiaris mulieri cuidam odinis senatorii, quæ Melanthia vocabatur: accusala postea est ab illa, quasi ad coitum illam provocasset; crimen objiciens, quod illius naturæ repugnabat existimans enim marem esse propier speciem habitus, ejus pulchritudine vulnerata cum sære periculum faciens, ab ea repulsa esset, detulit illam ad Philippum tribunum. Cum vero pater illam accersiri jussisset, veritas detecta est, non solum quod in habitu viri esset mulier, sed etiam quod tribuni esset filia: quare patrem, matrem, et multos ex familia, ad Christianorum fidem attraxit; et pater quidem tribuni dignitate deposita baptizatus est,, postea et martyrii perfectionem assecutus, irruentibus in eum in templo idolorum infidelibus, qui et illum gladiis interfecerunt: sancta vero Eugenia

gravitate ageret præfecturam, atque omnem provin- A terrogatur a patre, utrum petenti juveni iliustrisciam Ægypti Romanis legibus adornaret, cunctis quidem magicam curiositatem sectantibus finem imposuit Judæos vero nec nuncupationem nominis habere permisit, Christianos autem procul ab Aexandria tantum debere esse constituit. Ipse vero plus licet philosophorum amicus quam fautor idolorum, Romanis tamen superstitionibus, ac si religiosus cultor, 565 instabat, non rationi, sed traditioni concordans.

CAPUT II.

Docetur Eugenia philosophiam. Respuit Aquilii consulis filii conjugium. Maritus moribus, non majoribus eligendus.

Eugeniam igitur filiam suam cum literis liberalibus perfectissime docuisset, et tam Latino eam quam Græco eloquio instruxisset, etiam philosophiam doceri permisit. Erat enim acris ingenii, et tam memoria capax, ut quidquid audiendo semel vel legendo potuisset arripere, perpetuo retineret. Erat autem Eugenia pulchra facie et eleganti corpore, sed pulchrior mente, et formosior castitate. Igitur cum quintodecimo ætatis suæ anno ab quilio, Aquili consulis filio peteretur sponsa, in

A

Romam adducta est cum matre et fratribus, Proto et Hyacintho eunuchis, qui obtruncati sunt; ipsa vero saxo gravi alligata in Tiberim flumen projecta est, atque illinc servata, gladio consummationem accepit. Menæa quoque 24 Decemb. aliquot iambis Vitam ejus perstringunt.

B

Acta ejus descripta a Metaphraste exstant apud Lipomanum tomo V. et Surium tomo VI. interprete Gentiano Herveto. Hæc vero plane cum Actis a Melaphraste allatis consentiunt, eodem ordine digesta; ut vel hæc antiqua translatio sil e Metaphraste pressius expressa, vel certe hic Translator et Metaphrastes ex eodem fonte hauserit, quod posterius forte verius; C cum et nova Metaphraste translatio quædam habeat fusius dicta, quædam antiqua hæc translatio, quæ in· nova desunt.

Nisi quis malit, Metaphrastem Latinum hunc textum in Græcum vertisse, cum eodem procedat ordine, et subinde videatur Latinum textum non bene percepisse. Sane quod hic dicitur cap. 1 de septimo consulatu Commodi, ipse de septimo imperii Commodi anno intellexit, plane erronee, ut mox dicam. Auctores quoque sequentes, qui Metaphraste antiquiores fuere, meminerunt Eugeniæ, quæ verisimile est eos ex hoc Latino fonte deduxisse.

Meminit Eugeniæ, ut celeberrima martyris, Alcinus Avitus episcopus Viennensis in carmine ad Fuscinam sororem de laude castitatis lib. vi. c. 20. Fortunatus lib. v.11. carm. 4. de virginitate, Aldelmus quoque de laude virginitatis. RosweYDUS.

Incerto.] Ita inscripsi, quia nullius auctoris ncmen nec in manuscripto, nec in editis inveni. Video

tamen a Goldasto Acta Eugenia citari interprete Ru-D fino. Quod si ex Mss. ipse hausit, facile consentio. Certe stylus non abludit a stylo Rufini. RoSWEYDUS.

In septimo consulatu Commodi.] Annus is est secundum Baronium tomo 11. Christi 194. qui erat 13. imperii Commodi. Sed idem Baronius anno Christi 188. imperii Commodi 7. præfecturam Augustalem Egypti Philippo decretam ponit. Nam licet, inquit, post exactum annum septimum Commodi, illa potius dicatur, id accidit, quod non simul ac ab Imperatore electus esset, nomen consequebatur et munus, sed cum_ Alexandriam ingrederetur: idque lege Augusti factum Ulpianus affirmat (L. unic. ff. De offic. præt. Aug.).

Sequitur hic Baronius Acta Eugenia per Metaphrastem Græcis tradita, quæ loco septimi consulatus, septimum imperii annum exprimunt.

Sed ea Metaphraste Baroniique positio cum Actis ipsis seu Latinis, seu Græcis nullo modo convenit.

simis orto natalibus consentiret? Illa respondit : Maritus moribus, non natalibus eligendus est: ipso enim, non parentibus ejus utendum est. Igitur cum aliis atque aliis poscentibus animo castitatis obsisteret, pervenit ad manus ejus beatissimi Pauli Apostoli doctrina et licet sub paganis imis parentibus ageret, esse tamen cœpit animo Christiana. CAPUT III.

Christiani Alexandria jussi discedere. Philosophorum sectas aversatur. Monasterium S. Heleni. Theodorus præfectus monasterii S. Heleni. Curat se in virilem habitum attonderi Eugenia.

Et quoniam jussi fuerant Christiani ab Alexandria urbe discedere, rogat parentes, ut spectandi gratia permitteretur prædia sua in suburbano Alexandriæ posita circuire. Cumque statim, ut poposcerat, impetrasset, et ab urbe properaret ad villam, audit Christianos psallentes atque dicentes: Omnes dii gentium dæmonia: Deus autem noster cœlos fecit (Psul 95.). Harc ita audiens suspiravit et flevit, et dixit ad eunuchos pueros nomine Protum et Hyacinthum: Scio vos mecum literis eruditos, et digna simul et indigna hominum legimus gesta, philosophorum quoque

Siquidem hic cap. 17. dicitur a Gentilibus Philippus, cum persecutio a Severo excitata est, novem annis Ægypto irreprehensibiliter præfuisse, et decimo perdidisse omnia, quod videlicet tunc Cathol.cis faveret. Eudem habes apud Metaphrastem. Jam vero plures anni quam decem intercedunt inter septimum annum imperii Commodi (quo volunt Philippo Egypti præfecturam d latam) et decimum annum imperii Severi (quo volunt eamdem eidem præfecturam abrogatam ). Nam cum 7. annus imperii Commodi respondeat apud Baronium anno Christi 188. el decimus annus Severi anno Christi 204. clarum est, inter utrumque Christi annum, etiam exclusive sumplum, intercedere annos 15. vel exurgere annos 17. si uterque extremus annus connumeretur. Atqui decimo præfecturæ suæ anno dicitur Philippus ab administratione sua submotus.

Quare rectissime Latinus textus præfecturam Egypti delatam Philippo statuit septimo consulatu Commodi, id est, anno 13. imperii Commodi, cui respondet annus Christi 194 atque ita rectissime quoque decimo anno præfecturæ suæ ea privatus dicitur Philippus id est anno decimo imperii Severi, Christi 204. Nam ab anno Christi 194. ad annum Christi 204. justos decem annos habes.

Atque ex his apparet sinceritas Actorum Latinorum præ Græcis. Quibus optassem magnum Baronium, ut fere alias solet, relictis depravatis Græcis, institisse. ROSWEYDUS.

d Philippum Baronius tomo il anno Christi 240. Zephyrini Pape 2. Severi Imp. 10. ait allucinatos esse, qui putarunt hunc eumdem fuisse cum Philippo Imperatore: inter quos Cedrenus est in Maximiano quos Zonaras jure redarguit in Philippo Imp. ut idem Baronius notat ad diem 15. Septembris. RoswEYDUS.

e Aquilio, Aquilii.] Vetus editio Aquilio Aquilini. Baronius tomo II. anno Christi 188. legit Acilio, qui hoc anno consulatum gessit una cum Commodo: nisi dixerimus, inquit, hunc esse aliquem ex suffectis consulibus: testatur enim Dio, Commodum (quod numquam ante factum fuerat) in annum unum vigintiquinque consules designasse, sed cum nomen conveniat consulis ordinarii, haud alius consul quærendus suffecius.

"Quod Baronius ibidem existimat Eugeniam desponsam Aquilio Consuli, existimo eum sumpsisse ex Metaphraste, ubi dicitur Aquilius Eugeniam despondisse, sed intelligi, non sibi, sed filio, ut Latinus hic textus habet. Nam parentes filiis sponsas spondebant, despondebant. Rosw; YDUS.

CAPUT V,

S. Helenus ardentes prunas illæsa veste defert. Sancti Heleni cum Zarea mago congressus. Signo crucis munitus S. Helenus, in igne illæsus perstat.

syllogismos vano labore constructos studio scrupu- A canentibus turbis, et advenientibus computati, in losissimo transegimus: Aristotelica argumenta, et grediamur ut socii, quousque notitias colligamus. Platonis ideas, et Epicuri sectas, et Socratis monita et Stoicorum : et ut breviter cuncia complectar, quidquid cantat poeta, quidquid orator invenit, quidquid philosophus cogitat, una hac sententia excluduntur, qua tripudiantes Christianos audimus psallere: Omnes dii gentium dæmonia: Deus autem noster cœlos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctitas et magnificentia in majestate ejus. Igitur jubet conferre sermonem: et Apostolus legitur, et Propheta laudatur: fit concordia fidei, et qua arte ad penetralia sapientiæ divinæ absque sui separatione perveniant, consilio ardenti definitur. Dominam me, inquit, vobis usurpata potestas attribuit, sed sororem sapientia fecit. Simus ergo fratres, sicut divina sapientia ordinavit, non sicut se jactat humana temeritas. Pergamus pariter ad Christianos, et sicut ordinavero, properemus. Helenum audio dici Episcopum, cujus est habitatio illa, in qua 566 die noctuque audiuntur Deo suo cantare, quos etiam nos, quoties transimus, psallentes audimus. Sed hic Episcopus variis dicitur ecclesiæ suæ Occupationibus detineri. His autem qui in divinis laudibus vacant, Theodorum quemdam presbyteruin constituit, cujus tanta miracula narrantur, ut etiam cæcos suis orationibus illuminet, et dæmones effuget, et infirmantibus afferat sanitatem: sane ad diversorium hujus congregationis, in quo Deo canitur, nullam patitur venire feminarum. Hoc ergo considerans, tondere me arbitror, ut crastina nocturna profectio ordinata, per ipsos nobis transitum præbeat. Vobis itaque duobus juxta f basternain ambulantibus, et ceteris præcedentibus, ad locum deponar a vobis: et vacua pertranseunte 8 basterna, nos tres herili habitu simul ad Dei homines properemus. Placuit utriusque consilium et sequenti nocte, sicut ordinaverat, adimpletur.

CAPUT IV.

S. Helenus Heliopolis episcopus

Igitur cum se junxissent psallentibus, inquirunt quis esset senior, qui solus vehiculo aselii uteretur in medio populi sequentis et præcedentis, audiunt quod hic esset Helenus episcopus, ab infantia Christianus: qui dum infantulus in monasterio cresceret, tantæ sanctitatis virtutibus augebatur, ut si quando missus fuisset ignem e vicino petere, ardentes prunas vestimento deferret illæso. Denique ante, inquit, 567 paucos dies venit quidam magus, qui verborum argumentis populum Dei conabatur evertere, dicens falsum istum esse episcopum, se missum esse a B Christo ad docendum. Hic autem erat versutissimus, et de Scripturis divinis populum seducebat. Denique omnis turba Christianorum accessit ad hunc, quem videtis, patrem nostrum, et dicit ei: Audivimus Zaream, quod ipse sit missus a Christo: constitue diem, in quo eum aut recipias tibi socium, aut si potes, convincas falsa dicentem. Igitur constituitur dies et locus in medio Heliopolis civitate: venit Za reas magus cum artibus suis, venit et Helenus episcopus cum orationibus suis. Cumque populum salutasset, ait: Nunc probabitis spiritus qui sunt a Deo. Et conversus ad Zaream, cœpit verborum ingens habere luctamen: sed quia versutus erat nimis, et concludere eum sermonum ratione non potuit, respiciens populum fortiter lædi, quod Zareas superior abscederet in verbis, modicum silentium postulavit, et ait ad populum: Pauli apostoli in hac parte monita omnino tenenda sunt: dicit enim Timotheo discipulo suo Noli verbis contendere: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (1. Tim. 4.). C Sed ne hoc testimonium non quasi cauti, sed quasi timidi proferamus: accendatur ignis in media civitate, el ingrediamur pariter flammas: et qui ustus non fuerit, credamus quod hunc miserit Christus. Tunc omnibus sententia placuit. Statim denique ignis copiosus accensus est. Tunc beatus Helenus jubet Zaream introire flammas. Cui Zareas inquit: Ingredere tu primus, qui hoc proposuisti. Consignans se igitur beatissimus pater Helenus, expansis manibus ingentes flammas intrat : et stans illic dimidia fere hora, neque capillis, neque vestimentis ex aliqua parte violatis, ut Zareas quoque intraret, similiter imperabat. Sed Zareas reluctare cœpit et fugere. At ubi invitum illum populus in ignibus tradidit, statim eum circumdans flamma cœpit exurere. Et immittens se sanctus Helenus, licet semiustum, vivum tamen eripuit: quem cum dedecore eliminavit populus de finibus region.s hujus. Hunc sicut videtis, quotidie quocumque perrexerit, in Dei laudibus populus comitatur.

Tantam autem credentibus sibi Christus gratiam exhibere dignatus est, ut eadem hora, qua ad monasterium pervenerunt, sanctus Helenus superveniret Episcopus. Et quia mos est apud Ægyptum, quando circumeunt monasteria episcopi, psallentium eos sequatur exercitus, supervenit idem Helenus Heliopolis episcopus, et cum co amplius quam decem millia virorum, psallentium ac dicentium: Via justorum recta facta est, et iter sanctorum præparatum. Audiens hæc Eugenia, dixit ad socios: Considerate vim carminum, et videtis ad nos respicere, quidquid modulatis vocibus psallunt. Denique cum de Deo vero noster tractatus in dispositione mutui sermonis haberetur, audivimus hoc cantare : Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Deus autem noster cœlos fecit, Et ecce nunc arripientibus nobis iter, quo recedere cupimus a culturis idolorum, et ut ad D Christianani culturam perveniamus, gratiam promereri ecce millia bominum nobis occurrunt, voce clamantium et dicentium: Via justorum recta facta est, et iter sanctorum præparatum. Intelligamus ergo quo pergat hic populus, et si ad hoc habitaculum vadunt, quo nos ire disposuimus, jungamur

una

[blocks in formation]

i

CAPUT VI.

Eugenia postulatio.

Audiens hæc beata Eugenia, ingemuit, et procidit ad pedes ejus, qui sibi retulerat ista, et ait : Obsecro

hinc colligas, Rufinum etiam hujus Vitæ auctorem esse, ut lib. 2. de Vitis PP. Eamdem historiolam de Heleno habet Palladius c. 58. ROSWEYDUS.

i Flammas intrat.] Frequens ea ad ¡ynem provocaris, cum argumenta ália ad fidem probandam, et propagandum desunt in sacris historiis. Exempla varia congessi in Dissertatione mea : De fide hæraticis servanda, cap. 42. RosWEYOUS.

Hunc ex Rufino sumsisse res clamat. Vide infra nos col. 1115. not. j.

CAPUT VIII,

Plangunt Alexandrini Eugeniam quasi perditam. Fit
Eugenia simulacrum tamquam deæ.

te, ut me illi una cum istis duobus fratribus meis in- A quousque Baptismatis sanctificatione instructi, mosinues ex idolis enim converti volumus ad Chri- nasterio, ad quod festinaverant, sociarentur. stum. Et quia simul hoc definivimus, et fratres sumus, etiam hoc ab eodem impetrare volumus, ut numquam nos patiatur ab invicem separari. Et ille: Nunc, inquit, silete, quousque ingressus monasterium, ad quod pergit, paululum requiescat, et cum opportunum fuerit, intimabo ei omnia secundum verbum tuum. Interea dum appropinquasset monasterio, ad quod pergebat, ecce et illi egrediuntur obviam patri, hymnum Deo dicentes: Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui (Psal, 47.). Ingredientibus episcopo et populo, etiain ingreditur Eugenia, cum Hyacintho et Proto comitibus 568 suis, tantum ei nota, cum quo sermonem habuerat.

CAPUT VII.

Matutina laudes. Sexta mysteria celebrantur. Nona refectio. Visio S. Heleni. Eugenia, etiam mutato habitu, divinitus a S. Heleno agnoscitur. B

Perfectis igitur matutinis laudibus, paululum requievit episcopus, et jussit sibi ad sextam præparari, ut divina mysteria celebraret, ut dum sextam cœpisset, nona ad refectionem jejunantium opportune perveniret. Requiescens autem episcopus, somnium vidit, in quo ad simulacrum feminæ ducebatur, ut illi sacrificaret. Tunc dixi, inquit, in somnio his qui me tenebant: Permittite me, ut loquar cum dea vestra. Et cum me permisissent loqui, dixi ei : Cognosce te creaturam Dei esse, et descende, et noli te permittere adorari. At illa, his auditis, descendit, et secuta est me, dicens: Non te deseram, quousque me creatori meo restituas et conditori. Igitur cum ista in animo episcopi volverentur, accessit ad eum Eutropius, cum quo locuta fuerat Eugenia, et dixit ei Tres pueri fratres unanimiter culturam simulacrorum relinquentes, Christo servientium numero in isto monasterio se sociari desiderantes, et hodie ve- C stigia tua prosequentes, huc ingressi sunt: poscentesque me, cum lacrymis postulaverunt, ut mereantur notitiæ tuæ beatissimæ revelari. Tunc beatus Helenus dixit: Gratias tibi, Jesu bone, refero, qui me prævenire fecisti bujus rei notitiam. Tunc convoCari ad se præcepit pueros: et apprehendens manum Eugeniæ, fudit orationem. Quain cum complesset, tulit sequestratim eos, et gravissimo vultu, quidnam dicerentur, interrogat? vel cujus nationis essent, credidit inquirendum. Ad hæc Eugenia respondit: Cives, inquit, Romani sumus: unus ex his duobus fratribus meis Protus dicitur, alius Hyacinthus, ego vero Eugenius nuncupor. Cui beatus Helenus dixit: Recte te Eugenium vocas: viriliter enim agis, et confortetur cor tuum pro fide Christi. Ergo recte vocaris Eugenius. Nam et hoc scias, quia Spiritu sancto nos et te Eugeniam corpore ante prævidimus, et qualiter huc veneris et quod isti tui sint, non me passus est præterire. Sed hoc mihi Dominus revelare dignatus est, quod gratissimum ei habitaculum in corpore tuo præparasti, custodiendo virginitatis præmium, et præsentis temporis blandimenta fallacia respuendo. Scito autem, te pro castitate multa passuram : sed non te deseret ille, cui te ex integro tradidisti. Ad Protum autem et Hyacinthum conversus, ait: In corpore servitutis positi, ingenuam dignitatem animi tenuistis fortiter et tenetis. Unde vobis, me tacente, Christus Dominus loquitur, dicens: Amen dico vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. 15.). Unde et vos beatos annuntio, quia concordastis Spiritui sancto, quia unanimiter consensistis monitis Salvatoris, simul ad gloriam pervenietis illam percepturi. Hæc beatus Helenus, nullo alio teste præter Deum, locutus est in medio, et jussit eam sic in virili habitu permanere : et non eum deseruerunt,

• Antea vilasset scriptum erat.

D

Redeamus autem ad illud tempus, quo Protns et Hyacinthus auferentes Eugeniam, abierunt. 569 Basterna igitur, jumentis ambulantibus et pueris qui præibant, vacua pervenit ad matrem. Videntes autem eminus properantes pueros, et basternam venientem, occurrerunt cum gaudio universi: et invenientes veetorium vacuum, omnes simul mugitum reddiderunt, fit quoque repente totius civitatis strepitus. Quis enim audire poterat, Præfectum filiam charissimam perdidisse? Erat itaque planctus inæstimabilis, fletus immensus: lugebant universi confusi parentes filiam, sororem fratres, servi dominam: et tenebat universes mœror, et infinita animi tribulatio. Fitque per totam provinciam inquisitio, interrogantur aruspices, inquiruntur pithones : sacrificiis quoque et sceleratis superstitionibus dæmonia interrogantur, ut quo venisset Eugenia indicarent. Hoc solum omnes dicebant, quod eam de nde cœlo rapuissent. Credidit factum pater; et fletum ad consolationem revocans, dat festa responsis, et deorum illam numero consecrans, ex auro puro cjus fecit fieri simulacrum: quod ita cœpit excoli, ut non mi norem honorem quam diis su:s exhiberent. Mater tamen ejus Claudia, et fratres Avitus et Sergius, nulla poterant ratione consolationem accipere, sed erant intolerabiliter lugentes eam.

CAPUT IX.

Catalogus virtutum S. Eugeniæ.

Beata autem Eugenia virili habitu et animo, in prædicto virorum monasterio permanebat: atque_ita in divinis eruditionibus profecit, ut intra secundum annum omnes scripturas Dominicas memoria retineret. Tanta in ea erat animi tranquillitas, ut unam illam omnes dicerent ex numero esse Angelorum. Quis enim deprehenderet quod esset femina, quam virtus Christi et virginitas immaculata protegebat, ut mirabilis esset et viris? Sermo enim ejus erat humilis in charitate, clarus in mediocritate, vitiis carens, et facundiam fugiens, omnes in humilitate superabat. Nullus illa ad orationem inveniebatur anterior, efficiebatur autem omnibus omnia tristem consolabatur, læto congaudebat, irascentem uno sermone suo mitigabat superbientem ita suo ædificabat exemplo, ut ovem subito e lupo factam se credere delectaretur. Tantam a Deo est gratiam consecuta, ut quemcumque in dolore positum visitasset, omnis statim dolor recederet, et omnis celebritas adveniret. Comites autem ejus Hyacinthus et Protus comitabantur eam, et erant in omnibus obtemperantes ei.

CAPUT X.

Cogitur præesse monasterio. Vilissima quæque munia obit. Precum horariarum studiosissima.

Tertio igitur anno conversionis ejus, abbas qui præerat fratribus in monasterio, migravit ad Dominum. Post cujus abscessum omnibus visum est ut sibi beatam Eugeniam eligerent abbatem. Tunc beata Eugenia metuens se feminam contra regulam viris præponi; item timens, ne omnes unanimiter deprecantes sperneret, ait ad eos ; Obsecro vos, ut Evangelium in præsenti, adhibeatis. Quod cum fuisse allatum, dixit: Quotiescumque Christianis aliquid eligendum est, Christus est ante omnia auscultandus. Videamus ergo in hac electione vestra, quid ipse præcipiat, ut et vestris jussis et ipsius monitis in

tendamus. Et revolvens codicem, venit ad locum, et A cœpit legere, dicens: Dixit Jesus discipulis suis: Scitis quia principes gentium majores sunt his quibus dominantur; 570 et principatum eorum gerunt. Apud vos autem non est sic: sed si quis in vobis vult primus esse, sit vester ultimus: et si quis inter vos voluerit esse dominus, sit vester servus (Matth. 20.). Et his dictis, adjecit: Ecce, inquit, et vestris jussis obtemperans, decrevi primatum suscipere, et Domini jussionibus obedire: ultimum me vestræ charitati constituo. Exhilaratur omnium caussa in consensu ejus ipsa tamen ante omnes opus monasterii, quod infima solebat exercere persona, suscepit: in omnibus aquam portare, ligna concidere, munditias adhibere. In eo denique loco habitaculum sibi elegit, ubi ostiarius monasterii manebat, ne vel ipso se superiorem ostenderet. Sane refectionem fratrum sollicite curabat, et psallendo Deo ordinem fortiter custodiebat tertiæ, sextæ, nonæ, vespertinis vel nocturnis atque matutinis horis tam cautissime insistebat, ut videretur jam periisse Deo, si horarum vel quidpiam spatii absque divinis laudibus aliqua præteriisset. Ita denique in hoc opere esse Deo charior cœpit, ut dæmones ex obsessis corporibus pelleret, et cæcorum oculos aperiret. Sed quia multa singulatim narrare intendo per ordinem, quantum permittit brevitas, accedamus.

CAPUT XI.

B

Melanthiam a quartana oleo sacro curat. Matrona quædam Alexandrina, ceteris matronis præstantior, nomine Melanthia, audiens opinionem ejus, venit ad eam, quia quariana gravissime, et jam per annum et eo amplius vexabatur. Quam cum beata Eugenia oleo perunxisset, omnem continuo violentiam fellis evomuit. Et san ssima reddita, pedibus ad suum diversorium properavit, quo in vicino monasterii possidebat. Ordinat interea munera, scyphos argenteos tres implet solidis, et hos sa- C nationis suæ gratia mittit ad beatam Eugeniam. Cui gratanter remittens quæ miserat, ait: Abundamus et superabundamus omnibus bonis. Unde te, parens charissima Melanthia, ut ista egentibus magis ac necessitatem patientibus dividas, hortor et moneo.

CAPUT XII.

Melanthia incesto Eugenia urdet amore. Fortiter resistit Eugenia.

Audiens Melantnia contristata est; et veniens, cœpit rogare et ampliora promittere. Fit assidua circa beatam Eugeniam, et in nullo deprehendens quod esset femină, elegantia decipitur juventutis. Videns eam, juvenem per veritatem putabat esse terrenum : se auleni non sanctitate ejus, sed aliqua arte existimans fuisse salvatam, in concupiscentia ejus elabitur, et putans amplioris pecuniæ cupidiorem, cœpit infinita offerre, et ampliora promittere. Cumque sæpius eadem precaretur, et grato animo oblata sibi ab En-D genia cerneret reddi, declinat ad majorem interitum, ægritudinem simu'ans. Quam cum beata Eugenia rogata visitaret, sedenti ante lectum suum sanctæ Eugenia talia cœpit producere: intolerabilis circa te amor pectus meum exagitat, nec ullum remedium fatigationi meæ reperire potui, nisi ut te omnium rerum mearum dominum instituam. Quid teipsum vanis et inapibus abstinentiis crucias? Ecce possessionum locupletatio infinita, et ecce auri pondus immensum, et argenti ministerium copiosum, et familæ infinitus est numerus diguitas generositatis est

j Omnino sumlum hoc videtur ex eo convicio, quo Melaniam S. Hieronymus Epist. CXXXIII. ad Ctesiphontem perstrinxit ubi, eam dixit, cujus nomen nigredinis testatur perfidiæ tenebras. Scilicet plavia Græce, nigredinem sonat in Latino. Ex que colligas

mihi, hoc anno absque filiis viduata sum, succede pro eis in facultatibus meis, et non solùm rerum mearum, 571 sed meus esto jam dominus. Cumque hæc et his similia loqueretur, dixit ad eam Eugenia : Recte nomen tuum i nigredinis testatur perfidiam: magnum enim te diabolo habitaculum præparasti : discede a servis Dei, deceptrix et illecebrosa Melanthia nos enim aliter militamus. Habeant opes tuæ tui similes dominos, nos delectat mendicare cunt Christo. Affatim dives est, qui cum Christo pauper est. Fugiant a te imagines concupiscenti, non e-t enim salutis tuæ ista que te invasit insania. Draconis habitaculum facta, venenum effundis: sed nos, Christi invocato nomine, venenorum tuorum virus evadimus, et misericordiam Domini invenimus.

CAPUT XIII.

Falso accusatur attentati stupri. Præfectus Alexandrinus Eugeniam comprehendi jubet. Catenis vincla sistitur præfecto.

Tunc illa deceptionis suæ pudorem non ferens, sperans se detegi, nisi prior ipsa detegeret, reversa Alexandriam, adire præfectum statuit, hoc ordine dicens: Scelestum juvenem, simulantem Christianam religionem incurri et dum medendi gratia, qua dicitur posse infirmitatibus prodesse, ad me venire permitterem, unam me ex illis existimans, de quarum pudore bacchatur, ausus est impudenter alloqui, et verbis procacibus ad crimen hortari: nisi dedissem vocem in præsenti, et ancillæ meæ fuissem liberata solatio, more barbarico suæ me libidini captivasset. Audiens hæc præfectus, nimio furore inflammatur, et jubet ad loca monasterii destinari, qui eum vinctum ferro cum omnibus commorantibus deponerent. Deponuntur itaque omnes in vinculis; et quia unius carceris eos non ferebat locus, per diversas custodias dividuntur. Post hæc statuitur dies funeris in quo alii ad bestias, alii vero ad ignes, alii ad diversa supplicia damnarentur. Fit rumor immensus, impudens quoque fama cunctam Ægypti peragrat provinciam. Omnes credunt, omnes condemnant, et omnibus verisimile videtur, Melanthiam illustrem feminam mentiri non posse. Quid multa? Venit dies funerum constitutus et in qua universæ civitates in vicino positæ conveniunt, ut viderent ferarum tradi morsibus corruptores; introducuntur in catenis, et a collaribus ferreis cum beata Eugenia: et nullo agnoscente quod esset femina, clamor populi diversis sententiis ingruebat. Tunc jubetur adduci propinquius, ut non per internuntios eam præfectus audiret, sed ex ore ejus addisceret veritatem. Aptantur equulei et verbera, flaminæ, tortores, et cetera que solent abscondita cordis exsculpere, præparantur.

CAPUT XIV.

Præfectus Eugenia paler agit in filiam incognitam.
Eugenia prudentissima responsio.

Tunc præfectus Philippus dixit : Dic sceleratissime Christianorum, hoc vobis Christus vester tradidit in mandatis, ut operam corruptionibus detis, et pudorem atque verecundiam matronalem fraudulenta astutia capiatis? Dic nunc, furcifer, quæ te temeritas coegit, ut illustrem feminam Melanthiam appeteres, et ingressus sub specie medici, castitatem generosissimam ad lupanariam ignominiam provocares? Audiens hæc beata Eugenia, capite demisso, ne possit agnosci, taliter dedit præfecto responsum Dominus meus Jesus Christus, cui ego servio, castitatem docuit : et integritatem corporis custodientibus, 572 vitam

novo argumento, Rufinum scriptionis hujus auctorem non esse, qui certe numquam his fuisset verbis usus, quibus Melaniam comitem suam, sanctissimam feminam, S. Hieronymus acute nimis impetivāt.

Fortasse virulentiam rescribendum est.

« PoprzedniaDalej »