Obrazy na stronie
PDF
ePub

1512. Lugduni, per Jacobum Sachon, In-4°. §. A epistolam dedicatoriam (d. Augustæ XII Kal. Febr. Hieronymi in Vitas Patrum celebre opus, Rosw.

Venetiis, apud Nicolaum de Francofurd a, in-4°. Idem opus. Rosw.

1515. Ludgini, per Jac. Myt, in-4°. S. Hieronymi in Vitas Patrum percelebre opus, oculos mortalibus cælumque aperiens.

Scandere celsa volens supremi sidera cœli
Me planum lecto quisquis habebit iter,
Hic cernet magno coelum subiisse labore
Antiquos; levior ad datur astra via.

Venundantur Lugduni abs Jacobo Huguetan in vico
Mercuriali ad angiportum qui in Ararin ducit. In
fine: Beatissimi Hieronymi cardinalis presbyteri, san-
cte Romane ecclesie Catholice doctoris præcipui Li-
bris, qui Vitaspatrum inscribuntur, diligenter exa-
minatis vigilantique studio emendatis atque per
puncta et commata distributis nuper finis imponitur.
Impressis Lugdini per honestum Jacobum Myt. 1515.
die vero XVII, mense Augusti. Pray ind. libr. rar.
Bibl. Bud. t. I, p. 507.

1520. Lugduni, per Jacobum Mareschal, in-4°. Idem opus Rosw.

1536. Lugduni . S. Hioronymus de Vitis Patrum. Cat. Bibl. Bårber. 1537. Lugduni per Anton. Vicentium, in-4°. Idem. Rosw.

1547. Coloniæ, per Gasparem Gennepæum, f. Prototypon veteris Ecclesiæ, continens vitas, gesta, dictaque sanctorum Deiamicorum utriusque sexus, auctore seu rhapsodo sancto Hieronymo partim, partim aliis atque aliis.

1548) ad Henricum abbatem coenobii ord. D. Bened. in Wiblinghen Constantiensis dioecesis præmisit, in qua a plus mille erroribus ad vetustissima pariter ac diversa exemplaria Vilas Patrum repurgasse se affirmat. Quod utrum de iterata hac opera ejus, an de cura universa intelligendum, novane editio sit, au titulus tantum prioris mutatus, nescire se Rosweydus fatetur. Ordo idem est ac in superiore, et Rufiniani operis eadem plane ratio, omninoque nihil differre Fontaninus scribit.

1596. Compluti, apud Joan. Gratianum, in-4°. Vitæ sanctorum Patrum. Rosweydus.

SEC. XVII.

B
1615. Antuerpiæ, ex off. Plant., fo. Vitæ Patrum
de vita et verbis seniorum, sive Historiæ eremitica
libri x auctoribus suis et nitori pristino restituti ac
notationibus illustrati opera et studio Heriberti Ros-
weydi Ultrajectini e soc. Jesu theologi.

C

Totius hujus operis ratio ad nos haud pertinet. Sufficit indicasse quænam Rufini partes in eo sint. Vitæ scilicet Patrum eremitarum librum secundum hujus collectionis constituunt. Editor autem non veritus est totum etiam tertium librum Verba Seniorum inscriptum et in sectiones 220 divisum, cujus prologus fere mundum quis dubitet merilis stare sanctorum, Rufino deferre. Cujus judicii sui causam tam universam styli similitudinem, quam singulorum in utriusque libri prologo locorum convenientiam prætendit, quæ posterior tamen vix admittenda erit sed diversum potius auctorem Rufini imitatorem prodere videtur. In prolegomenis, ut supra jam indicavimus, fusius de fatis omnium horum scriptorum de Vitis Patrum et Rufini libris disputat. Singulis libris notas haud vulgaris eruditionis plurimumque criticas adjecit.

1617. Lugduni . . . . in-fo. Vitæ Patrum; studio Heriberti Rosweydi. Repetitio Antuerpianæ. 1628. Antuerpiæ, ex off. Plant., f. Vitæ Patrum; studio Herib. Rosweydi, editio secunda varie aucta et illustrata.

Adornavit hanc editionem frater Theodoricus Loher a Stratis Carthusiæ aulæ Mariæ in Bruxia prior ac provincialis visitator, eamque dedicavit principi Othoni S. R. E. card. episcopo Augustano, quem in epistola sua dedicatoria (d. Ratisponæ an. 1546) de opera in hunc librum impensa edocet se antiquis iisque fide dignis mss exemplaribus octo aut decem simul collatis textum recognovisse et restituisse, deinde in ordinem certum, juxta seriem et rationem temporum, quo quisque Patrum huic illuxerit mundo, digessisse. Constat hæc editio quinque libris ut prima, sed ordine multum immutato et quibusdam ex secunda editione et aliunde (Ulmensi puta, quam ignoravit Rosweydus) additis. Rufini liber non continuo tractu, sed dilaceratus exhibetur, nempe ex tribus, quibus liber primus constat, partibus, prima de sanctis viris et secunda de sanctis mulieribus per- D diversa sub Hieronymi nomine. Talem in Biblioth. mista et conflata est e Rufino. Reliqua vide apud Rosweydum

1548. Ibidem, apud eumdem typogr., fo. Vitæ sanctorum Patrum veteris catholicæ arque apostolicæ Ecclesiæ dicta gestaque insignia et admiranda excellentium aliquot Dei amicorum utriusque sexus com. plectentes, auctore D. Hieronymo partim, partimque aliis atque aliis, quos versa pagella nosse poteris. Accepta et approbata ab Ecclesia catholica ante annos plus mille quinquaginta.

Ab eodem editore proficiscitur, qui novam tamen

Rufini liber primus a p. 445-491 extenditur; secundus, qui ibi tertius est, a p. 492-535.

Versiones. Mature in Græcam linguam traductam esse Historiam eremiticam, haud temere Fontaninus asseruit. Exstat enim etiamnunc in mss. codd. pura puta hæc versio, a Palladii Historia Lausiaca plane

Coisliniana se deprehendisse notavit Montefalconius, p. 198, snb titulo Historiæ monachorum Ægypti, cujus verum auctorem ille quidem ignorabat, ut ante eum Joan. Meursius, qui in præfatione ad, Palladii Historiam Lausiacam, quam græce vulgavit, penes se librum esse inquit de vilis Pacrum Ægypti a nostro haud dubte nequaquam diversum. Quid quod Cotelerius adeo in Monum. græc., t. III. p. 171, præfationem et partem hujus versionis ex codicibus Colbertinis et regiis, quos laudat p. 564, ediderit, ubi in cod. Colbertino 1233 Rufini Historiam Cræce

scriptam et Hieronymi presb. Dalmatæ nomen præ- A
ferentem,post Palladii Lausiacam exstare annotavit?
Fragmenta etiam hujus versionis ex codd. Venetis
et Augustanis Rosweydus accepisse se scribit pro-
leg. 4, § 8, p. 23.

Nec Græce solum versa est, sed in Syriacam et Arabicam linguam etiam transfusa, ut Fontanino Maronita quidam narrabat. Frequentissime denique linguis recentioribus loqui docta, quarum versionum antiquissimæ sunt italicæ, plurimæ Gallicæ, nec Belgicæ, Germanicæ et Anglica desunt.

Italica, 1, 1476. Venetiis, apud Anthon.Bartholomæi, f', in libros vi distincta, quorum primus Hieronymi nomen gerens ex diversis auctoribus, sed maximam partem Rufino, constat.

B

Italica II, 1589. Venetiis apud Gurros (in typograph. dei Guerra), in-4°, cum figuris ex nova interpretatione Joan. Marci Verdizotti. Has duas commemorat Rosweydus; sed longe plures intra paucorum annorum spatium sæculo xv Italia vidit, quarum octo unus Francisci Car. Alter libellus (Bibliograph. Nachrichten Wien, 1779, in-8°) profert, nem pe 1° 1475, in Vinelia, impresse da M. Gabriel di Pietro da Trivisio, fo, nitidis characteribus, columnis sectis: 2° 1477, in Vicenza, per Herm. Liechtenstein, f; 3° 1479, in Venetia per M. Nicolao Girandengo, fo; 4° 1483, in Venezia, per Benardino di Pino da Como, f°; 5o 1490, in Milano, pergli discreti Compagni Leonardo PacheletHulderico Scinzenzeller,fo,litteris Gothicis minusculis, absque signaturis; 6o 1493, C in Vinegia, per Gioanne, fo; 7° 1499, in Milano, per M. Uld. Scinzenz., fo; 8° 1499, in Venezia per Cristof. di Pensa, fo.

Gallica I, 1486, Lugdini, laudatur in editione Anglica mox adducenda.

Gallica II, 1494, Parisiis, ap. Joan. Dupré, fo, cum figuris interprete anonymo. Ex secunda Latina expressum monet Rosweydus.

Gallica III, Parisiis absque indicio anni et typographi, in-4° cum figuris. Cum præcedente plane convenire ac forte ea priorem esse Rosweydus notat. Gallica IV, 1605, Parisiis, apud Guillelm. Chaudiere, in-4° cum figuris, interprete anonymo. Ex tertia Latina expressam vult Rosweydus. Quatuor libros tantum continet, omisso toto quinto libro et Paschasio. Gallica V, 1606 Parisiis, ap. Guil. de la Nove, in-8°, interprete Jacobo Gaultier. Continet primum et secundum librum Rosweydi collectionis ex ed. secunda Latina.

Gallica VI, 1657, Parisiis, apud Petrum Pelitum, in-4°, interpr. Arnoldo Andillio tomi ned. 4.

Gallica VII, Fosseo interprete, laudatur a Tillemontio in Vita S. Apollonii, t. x, p. 36.

Belgica I, 1490 (Zwolle) ap. Petrum van Os, fo. Constat tribus partibus varie dispositis et mixtis. Rufini librum tolum continet.

Belgica II, 1498, Delphis, apud Henricum Ekert, van Hombrech, fo, priori similis.

Belgica III, 1511, Leydæ, apud Joan. Seversoen, fo, sequitur priores.

Germanica, sine anni et loci indicio, fo cum figuris. Convenit fere cum Belgica editione. Rufini Vitæ a folio 85 circiter ad 161 extenduntur.

Anglica, 1495 Wetsmonasterici apud Wynkyn de Worde, fo, interprete Guilelmo Capton, ad euitionem Gallicam Lugdunens. 1486 confecta est.

Codices. Ex pluribus harum Vitarum codicibus qui Rosweydo præsto fuerunt, Rufini librum exibebant:

Ms. S. Floriani, 1o in membrana ante annos 800 scriptus.

Ms. Ingolstadiensis collegii Soc. Jesu, fo in membrana scriptus valde vetustus.

Ms. Audomarensis in ecclesia collegiata S. Audomari, vetustus et maxime perfectus. Librum Rufini, sub ipsius nomine exhibet.

Ms. Affligeniensis ex abbatia S. Petri apud Alostum fo, membrana bonæ notæ.

Ms. Crisbiniensis ex monasterio ord. S. Ben. apud Valentianas,fin membrana scriptus a vetusta manu. Ms Aquicinctinus ex cœnobio ord. S. Bened. apud Duacum, f in membrana.

Ms. Læliensis major ex monasterio S. Bened. sub patrocinio S. Lamberti, fo in membrana. Liber secundus hic Posthumiano ascribitur et dicitur ad Phydosum missus.

Ms Lœliensis minor, olim S. Michaelis in Sarto, in-4° in membrana.

Ms Bone Spei ex abbatia ejusdem nominis ord. Præmonstrat. apud Binchium Hannoniæ oppidum, in-4° obl. in membrana charactere bono et vetere. Fragmenta tantum ex diversis libris et Rufino

continet.

Ms. Morelianus. fo in membrana, non valde vetustus quidem, sed plurima continens. Rufini librum Posthumiano ut Lætiensis major ascribit. A filiis D. Moreti acceperat Rosweydus.

Ms. S. Jacobi in Insula, ubi est abbatia ordin. S. Bened. Leodii, fo in membrana an. 1312 scriptus.

Ex eadem abbatia habebat libellum chartaceum in-, in quo Vita S. Onuphrii erat recenti manu.

Ms. Camberonensis ex abbatia S. Mariæ de CambeDrone ord. S. Bernardi apud Athum, in membrana, recentiore manu. Liber Rufini sub hoc titulo venit, Incipiunt actus SS. Patrum a Posthumiano mon acho editi et ad Fidosum missi.

Ms Claromarescanus ex abbatia S. Mariæ de Claromaresco juxta Audomarum, ord. S. Bernardi, fo in membrana charactere bono; sed non valde veteri. Liber Rufini nulli auctori inscriptus est.

Ms. S. Mariæ in Bibrach in Germania, fo in membrana, charactere utcunque vetusto.

Ms. S. Petri in Munsler, f' in membrana, recentiore charactere quædam tantum ex libro Rufini continet.

Ms. Sepulcri Major ex monasterio S. Sepulcri,

quod Cameraci est ord. S. Bened., fe chartaceus re- A auctor saltem Jacobus Faber Stapulensis. Cæterum centiore manu. Rufini liber Palladio tribuitur et ab

Hieronymo Græce versus dicitur.

M. S. Sepulcri Major, in-4o in membrana, manu recenti. Librum Rufini Hieronymo tribuit.

Ms. Carthusianorum Mariæ de Gratia prope Bruxellas, fo in membrana, scriptus an. 1460.

Ms. Ruræmundanus ex collegio soc. Jesu Ruræmundæ, fo in membrana ex ed. prima videtur exscriptus.

Ms Sionius monasterii religiosorum de Sion ord. S. Augustini Cortraci, f chartaceus scriptus an. 1469, haud dubie ad ed. primam.

III. Basilii Magni Regula seu Instituta monachorum.

Hæc Rufini versio, ut ab ipso olim in Italia vulgata erat, sancti Benedicti ævo vulgo Regula sancti Basilii audiebat, atque tunc temporis et in sequentibus sæculis frequenti lectione per monasteria versabatur. At recentioribus a typographia inventa temporibus non admodum typis frequentata est. Primus eam vulgavit Joannes Franciscus Brixianus, monachus congregationis sanctæ Justinæ, anno

1500. Venetiis, apud Lucam Antonium Juntam, in4°, in libro cui titulus: Quatuor primum approbatæ religiosis quibusque vivendi formulæ. Hæc editio postea renovata est anno

1519. Parisiis, apud Joan. Petit, in-4°, ubi tamen, ut Fontaninus observat, qui in codicibus mss. est Urseius, mendose appellatur Ursarius, fortasse Ursacius dicendus. Monachus Brixianus adnotavit in fine hanc regulam in suo fonte apud Græcos ampliorem et in ordine accuratiorem haberi, eamque se cum aliis ejusdem Basilii diversis tractatibus Rufino interprete propediem Latinis donaturum *. Ad manus nostras est editio operum Basilii Magni Latina ex interpretationibus Joan. Argyropuli, Geo. Trapezuntii et Raphaelis Volaterrani, anno

B

hic quoque Ursarius pro Ursacius exscriptum est. Repetita est, si quid judico, hæc editio, anno

1531. Coloniæ, apud Eucharium, fo, quam Fontaninus laudat.

1575. Coloniæ, apud Geruinum Calenium, fo. Eadem Regula, accessit Regula sancti Benedicti, Commentario illustratæ per Joannem cardinalem a Turrecremata, p. 537.

Vera ac germana præ cæteris Rufini interpretatio creditur, quæ laudatur in Concordia Benedicti Anianensis, cujus codici Regularum seorsum inseritur. Hinc ad membranas Colonienses, olim ex autographo sancti Mariani Trevirensis descriptas, ubi Rufiniana Regula primo loco legebatur, ad amussim expressam evulgavit Lucas Holstenius anno

1661. Romæ, ap. Vitalem Mascardum, in-4o, in editione codicis Regularum quas SS. Patres monachis et virginibus sanctimonialibus præscripsere. Collecta olim a sancto Benedicto Anianensi abbate parte prima.

Ex membranis Coloniensibus descripserat et ad Lucam Holstenium editionis causa miserat an 1643, Fabius Chigius Neritinorum tunc episcopus sedis apostolicæ apud Ubios Apocrisiarius, postea summus pontifex Alexandri VII nomine. Mox

Parisiis, ap. Ludovicum Billaine, in-4°. Eadem editio repetita est et nuper admodum anno

1759. Augustæ Vindelicorum, sump. Ignatii Adami et Franc. Ant. Veith, fo, cum eodem codice a Mariano C Brockie multis accessionibus aucto, amplificato et in sex tomos diviso. Tomo I, parte prima, p. 67-108, hæc Basilii Regula recusa est.

1523. Parisiis, apud Jod. Bad. Ascens., in-fol., parata, in qua Regula de institutione monachorum Rufino interprete a folio 156 usque in finem legitur. Fol. 155 extremo præfatio Rufini in opus ipsum, quod capitibus centum constat, legitur. In fine præcedentis opusculi subscriptum: Finis operum D. Basilii M. per R. Volaterranum iraductorum. Sequitur Regula et quædam alia per Rufinum translata. D Quorum similia fere in superioribus habentur opusculis. Id quo sit referendum non video, cum in ipso hoc opusculo totum volumen desinit; nisi forte ex ultima subscriptione divinare aliquid audeas, quæ sic sonat: Explicitæ sunt Institutiones monachorum sancti Basilii M. Cæsariensis episcopi. Sub cujus regula militant omnes monachi Orientales et in Asia ferme et Græcia et olim etiam Carmelitæ, ut et nunc, non sane multis mutatis. Epistola ad B. Gregorium Nazianzenum prius inter translata ab R. Volaterrano posita est. Ita vero et hanc Rufinianæ translatione deberi existimaverit oportet editor vel edendorum

Fontan. lib. v, cap. 1, p.207.

Præterea de quodam consilio edendæ hujus Regulæ Rutinianæ una cum aliis ejusdem operibus, initio sæculi XVII nescio quibus auctoribus suscepto, sed quod exitum non habuit, Fontaninus in medium profert verba sequentia præfationis in Opera sancti Basilli Gr. Lat. Parisiis apud Mich. Sonnium an. 1617 in-folio impressa :« Exstat etiam asceticorum librorum epitome vel certe regularum fusius cxpositarum, quam Latinitate donavit Rufinus Aquileiensis, ac librum de Institutis monachorum appellavit, eaque Coloniæ una cum cæteris Rufini seorsim edetur, præsertim cum ordinem Regularum non servet quem Basilii Opera præ se ferunt. » Idem observat Frontonem Ducæum ibidem, tomo II, p. 28, col. 2 in notis ad Regulam fusius disputatam emendationes Latinæ versionis Rufini ex duobus mss. codicibus Puteanis inseruisse. Porro aliam Basilii Regulam esse, quam Prosper Stellartius in libro cui titulus Fundamina el regulæ omnium ordinum, edito Duaci per Balthassarem Bollerum, an. 1626. in-4°,p. 138,attulit. Denique hos insuper et obiter quidem codices Fontaninus laudavit: 1° unum pervetustum membranaceum bibliothecæ Sanctæ Crucis in Hierusalem; 2° alterum vetustissimum bibliothecæ Sancti Germani a Pratis, in quo in ducentas interrogationes

totidemque responsiones iisdem subjectas Regula A si bene memini, commemoral Fontaninus, qui Rudivisa sit.

IV. Basilii Magni homiliæ septem a Rufino conversæ. Hæc non nisi a Juliano Garnerio in ed. Operum sancti Basilii, Parisiis 1722, tomo II, p. 713, ex codicibus Regio et Colbertino editæ sunt. Easdem in codice bibliothecæ Vaticanæ Urbinate, n. 67, membranaceo deprehendit Fontaninus loco laudato, cap. 8, t. I, p. 299.

In Benedictina Operum sancti Augustini editione post initium tomi IV exstat sancti Basilii præfatio ad Commentarium in Psalmos olim sancto Augustino attributa, quam editionis illius auctores interpreti Rufino transcribunt,quod item in codice bibliothecæ Thuaneæ, t. II, p. 456, fieri Fontaninus observat. Hæc est præfatio homiliæ primæ sancti Basilii, a Rufino Latine translata; quam pariter Thomasius utrique Psalterio editionis 1 et 2, p. 11 et 43 præposuit. Fontan.

V. Pamphili Apologia pro Origene a Rufino conversa.

Ex sex libris quibus hæc Apologia constabat, solus primus a Rufino Latine redditus est. Reliquos, quorum quatuor ab Eusebio et Pamphilo conjunctis studiis, sextus ab Eusebio solo compositi erant, non attigit. Fuit hæc ex causis una, quas cum aliis non gravioribus ad derogandum vero auctori librum Hieronymus excogitavit, et Fontaninus severa lance expendit. Lib. v, cap 5, III, p. 254 sqq. Insertus est hic liber una cum Rufini Apologia in variis Origenis et Hieronymi editionibus, veluti Hieronymi Martia-C næa, tomo V, p. 219-249, Origenis Ruæi, tomo IV inter Opera ad Origenem spectantia primo loco, ad sex codices mss., 1. Corbeiensem tum S. Germani a Pratis noni sæculi ; 2. Regium, 1641, tertii decimi sæculi; 3. Sorbonicum; 4. S. Rhemigii Rhemensis; 5. S. Vitoni; 6. S. id periculo maris, nec non eos ad quorum fidem libri de Principiis emendati erant, collatus præviaque docta et ampla Admonitione.

VI. Origenis libri quatuor de Principiis et Homiliæ. Reperiuntur hæc opuscula ex Rufini interpretatione in omnibus Origenis Operum editionibus. Librorum de Principiis prima editio videtur esse ea quæ cum variis Origenis operibus studio Constantii

finum interpretem simpliciter scriptum habuerit codicem homiliarum in Leviticum bibliothecæ S. Antonii Venetiis, sed quæ incendio interim absumpta est. In editione Ruæi homiliæ in Genesin, Exodum, Leviticum, Numeros, Josue et Judices, tomo II (1733), p. 52 usque ad 489, in Psalmos, ibid., a p. 654-700. Libri decem in Pauli Ep. ad Romanos tomo IV (1759) pag. 458-689 leguntur. Præterea peculiares quasdamn occurrunt editiones, quas juxta Fontaninum enumeratas dabimus.

Conjunctim Origenis Homilias in Genesin, Exodum, Leviticum, Numeros, Jesu Nave et librum Judicum, divo Hieronymo interprete primus omnium edidit Ægidio Viterbiensi divinorum verborum oratori excellenti, ordinis Eremitarum, postea S. R. E. cardinali, nuncupatas, Aldus Manu ius, Venetiis, 1503, f. Editioni operam suam commodavit monachus qui nomen suum in præfatione reticuit, multum se debere professus sodali suo in cœnobio Patavino Sanctæ Justinæ, Hieronymo a Valentis, Hispano. Quanquam autem universi operis interpretem Hieronymum facit, nimirum quod in codicibus mss. unde illud eruit, pro Rufino ab librariis Hieronymum scriptum reperisset. ut ejus nomine volumen acceptius evaderet, prologum tamen, quem in codicibus repererat, tanquem alienum ac Hieronymo haud dignum prætermisit. Haud quidem dubitare se, inquit, tam auctorem quam interpretem absque proœmio opus edidisse, verum scriptorum incuria ad nos minime pervenisse. Recusa est hæc editio iterum a Bernardino Benalio, Venetiis, 1512, in-fol.

D

Homilias in Leviticum in libros sexdecim digestas Rufini nomine ex codice Corbeiensi primum vulgavit Jodocus Clichtoveus, Lutetiæ typis Wolfgangi Hopylii, 1514,fo°, Perperam Cyrillo tribuuntur in Latinis Patris ejus editionibus, ex quibus duas præ cæteris appellat Fontaninus, Coloniensem per Melch. Novesianum 1546, tomis duobus in-folio, accurante Petro Canisio, factam, in quo tomo I, p. 41, exstant; et Parisiensem apud Mich. Sonnium, an. 1573, fo, ubi p. 66 reperiuntur.

Homiliarum in Numeros prologus, qui sicut reliquarum etiam præfationes in editionibus typis descriptis et codicibus desideratur, seorsum in quibusdam codicibus reperitur, quorum complures apud Fontaninum lib. v, cap. 7, p. 286 sq., enumeratos videas. Editus autem est ex codice Bigotiano ab Henrico Valesio in notis ad Historiam Eusebii lib. VI, cap. 38, et pluribus collatis Petro Franc. Chiffletio in Paulino illustrato, parte II, cap 25, qui tamen non Ursacio, sed Donato inscripsit. De quo errore ejusque occasione accurate Fontaninus.

Hierothei canonici regularis Sancti Salvatoris facta est Venetiis apud Lazarum Soardum, 1514, in-fol. Hinc in Erasmianas transiit. In novissima Ruci exstat tomo IV. Quod Homilias attinet, hæ pariter in omnibus Operum descriptionibus cum Latinis tum Græce ac Latine editis prostant. Ne quis autem miretur si intellexerit in antiquioribus non Rufino sed Hieronymo earum interpretationem tribui, in omnibus codicibus mss. idem fieri discat ; in quibus inHomiliarum in librum Josue codicem mss. subnosuper prologi plerumque omnium librorum invidiæ tavit Fontaninus ex bibliotheca ms. Antonii Auguevitandæ gratia resecti sunt, ne Origenis err orum stini edita Tarracone apud Philippum Mey, 1587, metu, quorum suspicione Rufinus premebatur, le- in-4°, cod. 48, hoc lemmate: Origenis Alexandrini, ctores ab emendo deterrerentur, ut Erasmus libere qui el Adamantius, in librum Josue Homiliæ Xvi, incensura homiliis in Genesin addita ed ixit. Unum, Beato Hieronymo interprete, vel Rufino, ad Chroma

lium. Liber in membrana annorum 300 et ultra, A bus, ex editione Joannis Straub et Desiderii Erasmi. forma quadrati.

Homilias IX in Judices a Rufino translatas et cum prologo ad Apronianum directas post Merlini primam editionem Latinam Operum Origenis (Paris 1512) vulgavit Constantius Hierotheus cum aliis Adamantii Operibus in Novum Testamentum, præmissa Apologia Jacobi Merlini pro Origene, Venetiis, apud Lazarum Soardum, 1516. f Occurrent ibi post homilias in Lucam fol. 87, exstantque etiam in codice ms. Vaticano, Urbinate 65, fol. 34, p. 2. Fontan.

Homilias in Cantica canticorum incerto interpreti ascriptas Joannes Martianæus conjecit in lomum V Operum Hieronymi, p. 603. In quibusdam codicibus Hieronymo et Ambrosio tribuuntur. Nec Erasmus verum auctorem agnovit; sed Cassiodorus Div.. Lect. cap. 5, Rufinum facit interpretem, et firmat codex Petri Pithoei, sic inscriptus: Incipit tractatus Origenis in Cantica canticorum a Rufino translatus in Latinum.

B

Commentarii in Epist. Pauli ad Romanos. IIos Theophilus Salodianus ordinis Fratrum Observantium, de quo in scriptoribus Minorum silet Lucas Waddingus, in fesulani monasterii bibliotheca Hieronymi interpretis nomine a se repertos foras emisit Venetiis, apud Simonem de Luere, 1506, fo nuncupavitque Alexandro Portensi Vicetino, equestris ord. viro. Recudit postea idem opus Bernardinus Benalius, 1512, fo, Operumque Origenianorum collectioni suæ deinde inseruit Erasmus. Prologum Rufini ad Heraclium, Hieronymum auctorem arbitra- C tus Joannes Martianæus inseruit epistolis ab se novo ordine digestis tomo IV, n. 107, p. 808. Codices mss. quosdam obiter notat Fontaninus, p. 297.

VII. Gregorii Nazianzeni opuscula decem a Rufino Latinitate donata.

Ipse Rufinus in Historia ecclesiastica denas Gregorii oratiunculas a se conversas notavit. Has primus Joannes Adelphus Mulingus luci dedit Argentinæ, 1008, hoc titulo: Hi sunt in hoc codice libelli x Gregorii Nazianzeni. Ad calcem : Explicit liber B. Gregorii Navianzeni, translatus a quodam Rufino, impressus Argentina per Joannem Knoblouch: anno MDVIII. in-4°. Editor librum dicat Georgio Bohem, Moguntinæ, et Joanni Flamingo, Boppardiensis Ec- D clesiarum presbyteris, quibus palam facit se Joanni Francisco Pico, Mirandulæ comiti, necessitudine junctum, seque scripta Rufini in lucem ferre, ne tandem pereant. Prodierunt deinde cum aliis Naziauzeni operibus ex interpretatione Petri Mosellani et Bilibaldi Pirckheimeri, Lipsiæ, 1522, in-8°, Fontan. Aliam editionem a Fabricio etiam prætermissam memorant recentissimæ Nazianzeni Operum editionis conditores, monachi Benedictini (Parisiis 1778, t. I), ita inscriptam: Gregorii Nazianzeni cognomento Theologi orationes XXXVIII, tractatus, sermones, etlibros aliquot Latine, Bilibaldo Pirckheimero, Rufino presbytero, el Petro Mosellano interpreti

Denique de codicibus Rufini Gregorianis mss. sin. gulatim paucis egit Fontaninus, quæ repetere haud pœniteat.

Vaticani codices, n. 4259 et 5259, exhibent opusculum secundum de Natali Domini.

Urbinas 72 Apolegeticum una cum prologo cæterisque opusculis comprehendit, non tamen de Nicæna Fide deque Arianis.

Palatinus 66 Apologeticum quoque cum prologo. Hic libellus servatur etiam in bibl. S. Crucis in Agro Sessoriano post regulam pastoralem sancti Gregorii cod. 109, et extat in bibl. Bodleiana inter mss. Joan. Seldeni, n. 3423.

Codex Norvicensis, n. 9333, cætera opuscula sub Prologo ad Apronianum complectitur.

Codex Balusianus Rufiniana Nazianzeni Opera complectens (Cat. Bibl. Baluz. t. III, p. 24) in Regiam transit.

Codicem Regium, n. 313, in quo aliquot Gregorii orationes ex versione Rufini exstent, Labbeus in Bibl. min. suppl. p. 274 laudat.

VIII. Sixti Sententiæ.

Enchiridium etiam vel Annulus inscribuntur. De auctore Sixtinæ hujus Sententiarum collectionis jam ab ipsa Rufini ætate contrariis opinionibus disceptatum fuit, aliis ethnicum aliis Christianum censentibus. Fuerunt qui ad Sextium philosophum Stoicum a Seneca laudatum ; alii rursus Sixtum II

pontificem Rom. et martyrem auctorem ejus fecerunt. Plurima editorum pars, ut alios innumeros scriptores taceam, in hac quæstione occupata fuit, nec tamen multum, si quid video, profecit. Erat quidem sæculum illud post Christum natum secundum gnomographis hujus generis fertile. Potuit autem liber varie postmɔdum a gentilibus et Christianis interpolari. Et sane a Rufino admodum interpolatus est et immunatus. Quid obstat igitur quominus Hieronymus, cui alias,obinvidiam qua in Rufinum com. movebatur, parum equidem tribuerim, vera dixerit, ethnicum primarium scilicet auctorem statuens ? Quid quod Galeus observaverit Rufinianarum sententiarum codices adeo inter se discrepare, ut ferme constet duas Xysti editiones antiquitus prodiisse? Alios enim codices plures, alios pauciores sententias comprehendere; alibi multa repeti, interdum ordinem immutari; alia quoque exemplaria non uno tenore procedere, sed duas partes constituere, quod posterius etiam ab Hieronymo notatum Fontaninus animadvertit. Denique Galeus nullum se codicem nactum affirmat, cui ex accurata prædictorum collatione non aliqua accessio fieri posset. Prima editio fuit Symphoriani Champerii, an 1507. In sequentibus, quarum hic indicem statuimus, eminent editiones Hillesemii, Galei, et Siberi quæ est novissima.

1507. Lugduni, apud Jannot de Campis, in-4°. Sixti Annulus cum prologo ad Apronianum cum Symphoriani Champerii libro de Quadruplici Vita

« PoprzedniaDalej »