Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Videnskabsselskabets Skrifter. II. Historisk-filosofisk Klasse. 1899 No. 2

Udgivet for Hans A. Benneches Fond

Christiania

I Kommission hos Jacob Dybwad

A. W. Brøggers Bogtrykkeri

1899

[blocks in formation]

Præfatio.

Postquam vir doctissimus Nicolaus Wisemanus Cardinalis Anglus libellum »>Two letters on some parts of the controversy concerning 1 Joh. V, 7« primum in »>Catholic Magazine« 1832 et 33, deinde in »Essays on various Subiects I« (in Germanicum sermonem versum inscriptum: »Abhandlungen über verschiedene Gegenstande I«) publicavit, ubi demonstravit librum, qui »>Speculum « vocatur (sive in codicibus »>Liber testimoniorum), locum illum controversum 1 Joh. 5, 7 de tribus testibus coelestibus bis continere, hoc Speculum semper liber permagni momenti ad res criticas textus Scripturæ sacræ, imprimis Novi Testamenti, existimatus est, libellique huius in omnibus editionibus Novi Testamenti signo m distincti mentio facta est. Speculum ex pluribus codicibus novimus, quorum antiquissimus celeberrimusque Romæ in bibliotheca Sanctæ Crucis et nomine codicis Sessoriani notus est, sæculo octavo, ut videtur, scriptus. Quæstionem difficilem de auctore Speculi, sitne S. Augustinus an alius pater, non hic exploramus. Certum est auctorem in scripturis sacris optime versatum fuisse, quam ob causam sane S. Augustinus fuisse potest. Omnes viri periti consentiunt Speculum sæculi quarti sive ætatis S. Augustini esse. Speculum doctrinam copiosam de fide et vita Christiana in 144 capita divisam, quorum alia uberiora sunt, alia minora, tantummodo fragmentis verbisque ex scriptura sacra desumptis, scripta continet, nullis additamentis ab auctore additis. In Speculo fragmenta uberiora sive minora inveniuntur ex omnibus libris Veteris Testamenti, canonicis et apocryphis, exceptis Ruth, Obadja, Jona, et ex omnibus libris Novi Testamenti, exceptis Philem., Hebr., 3 Joh. Parvum fragmentum quoque ex epistola ad Laodicenses spuria invenitur. Ex omnibus 144 capitibus habet unumquodque suum indicem sed capita ipsa promiscue nullo ordine sequuntur.

Textus fragmentorum Speculi, imprimis qui in codice antiquissimo Sessoriano habetur, translationis antiquæ antehieronymianæ est, quæ in Africa orta esse videtur. Sunt in hoc textu multa signa remotæ ætatis, ut Matth. 6, 4: absconso (vulg. abscondito); 6, 19, 20: thensauros

Vid.-Selsk. Skrifter. Hist.-filos. Kl. 1899. No. 2.

1*

vulg. thesauros); 19, 11. 12: spadones (vulg. eunuchi); 20, 28 (antiquum additamentum), in Ev. Joh. sæpe hic mundus (vulg. mundus) pl. Sermo huius textus omnino vulgaris est: permutantur litteræ p et b, v et b, t et d, æ et e, e et i; similiter permutantur casus accusativi et ablativi ut Luc. 16, 22: portaretur ab angelis in sinu Abrahæ sepultus in infernum pl. Ordinem quatuor evangeliorum: Matth., Joh., Luc., Marc., a Tertulliano usitatum et probatum, auctor Speculi secutus est.

[ocr errors]

Post publicationem libelli Wisemaniani textus Speculi et imprimis codex Sessorianus animos virorum peritorum advertit, quem Angelus Maius cardinalis doctissimus in »Spicilegio Romano« IX 2 (Romæ 1843) pag. 1-75 descripsit et omnia fragmenta ex libris Veteris Testamenti (exceptis Psalmorum Sapientiæ, Ecclesiastici), et ex libris Novi Testamenti fragmenta ex Actibus, Epistola I ad Timotheum, Epistolis catholicis, Apocalypsi, nulla autem ex libris ceteris Novi Testamenti, publici iuris fecit. Post hoc A. Maius iterum totum Speculum integrum in »Nova patrum bibliotheca« tom I pars II (Romæ 1852) critice (præfationem I-VIII, textum pag. 1—115) edidit. A. Maius tantummodo codice Sessoriano usus est. Denique vir doctissimus Franciscus Weihrich in opere quod inscribitur »>Corpus scriptorum ecclesiasticorum<< vol. XII (Vindobonæ 1887) Speculum totum cum lectionibus variis ex septem aliis codicibus recentioribus, quibus usus erat, edidit.

Itaque quamquam Speculum bis totum editum est, fragmenta tamen huius operis ex libris Novi Testamenti ad ordinem illorum librorum disposita, denuo edenda esse putavi. Ambæ illæ editiones in grandibus operibus magni pretii, quæ difficilia paratu sunt, inveniuntur, et in his editionibus singula fragmenta diffuse per omnia illa 144 Capita dispersa sunt, quamobrem hanc editionem omnium fragmentorum Novi Testamenti ex ordine librorum, ut commoditati lectorum consularem, parare statui. Cum ceteri codices omnes recentiores ad ranslationem vulgatam accommodati mihi videantur, tantummmodo textum codicis Sessoriani post editionem Maianam edidi.

7. Belsheim.

Ex evangelio sec. Matthaeum.

III. 7. (Johannes Baptista) videns autem multos ex pharisaeis et sadducaeis venientes ad baptismum suum, dixit ad eos: progenies viperarum, quis ostendit1 vobis fugire ab ira ventura? 8. Facite ergo fructus dignos poenitentiae. 9. Et ne dixeritis intra vos2: patrem habemus abraham. Dico enim vobis, quoniam 3 potens est deus de lapidibus istis suscitare filios 4 abrahae. 10. Jam enim securis ad radicem arboris posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in igne 5 mittetur (c. 90 et c. 114). 11. Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentia; venit autem fortior me cuius non sum dignus calciamenta portare; ille vos baptizavit in spiritu sancto. 12. Qui habet ventilabrum in manu sua et mundabit aream suam; frumentum quidem suum congeret in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili (c. 138). . . . 16. Et cum baptizatus esset Jesus ascendit confestim de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli et vidit spiritum discendentem sicut columbam et venientem in ipsum (c. 3)...

IV. 18. Cum praeteriret autem Jesus secus mare Galilaeae6 vidit duos fratres simonem, qui dicitur petrus, et andream fratrem eius, mittentes retia in mari, erant enim piscatores. 19. Et dixit illis Jesus: venite post me, et faciam vos piscatores hominum. 20. Qui confestim relictis retibus suis secuti sunt eum (c. 5)

V. 5. Beati qui lugunt quoniam ipsi consolabuntur (c. 28) ..

9. Beati pacifici, quoniam ipsi fili dei vocabuntur (c. 7). 10. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (c. 28). II. Beati estis 8 cum vos odio 9 habuerint homines et

In Capite 114 demonstrauit. 2 Intra vos omisum in C. 114. 3 quoniam similiter. 4 In Codice filius in c. 90. 5 ita in Cod, propter sequ. m. 6 in Cod. Galileae. 7 in Cod.

illi.

8 in C. 30: eritis. 9 In Cap. 30: hodio.

« PoprzedniaDalej »