Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

abigent et persequentur et exprobrabunt et dicent adversum 1 vos omnem malum. 12. Gaudete et exultate, quoniam mercis vestra multa est in caelis. Sic enim persecuti sunt et prophetas ante vos 2 (c. 28 et c. 30). 19. Quicumque enim3 solverit ex mandatis istis minimis et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno caelorum (c. 106) . . . 22. . . qui irascitur fratri suo sine sausa, reus erit iudicio; quicumque autem dixerit fratri suo raccha, reus erit concilio; quicumque vero dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (c. 89) . . . 27. Audistis quia dictum est: non moechaberis. 28. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est in corde suo. 32. Omnis qui dimittit uxorem suam et aliam ducit, moechatur; qui dimissam a viro ducit, moechatur (c. 45). 33. Audistis quia dictum est: non perierabis, sed reddes domino iuramenta tua 34. Ego autem dico vobis: ne omnino iuretis 5 neque per caelum quia sedis dei est, 35. neque per terram, quia scabillum est pedum eius, 36. neque per hierusolymam quia civitas est magni regis, neque per caput tuum iuraueris, quia non potes ullum capillum album facere aut nigrum. 37. Sit autem sermo vester est, est, non, non; quod autem amplius est a malo est (c. 41). . . 42. omni petenti te tribue et ab eo qui mutuum vult accipere, nolite auertere (c. 24). . . . 44. Diligite inimicos vestros et orate pro eis, qui vos persequuntur, benedicite maledicentes vos, benefacite eis, qui vos oderunt, 45. ut sitis fili patris uestri, qui est in caelis, qui solem suum iubet oriri super bonos et malos et pluet super iustos et iniustos (c. 16). .

VI. 2 Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in plateis, ut honorificentur ab hominibus; amen dico vobis, quia habent mercedem suam. 3. Te autem faciente eleemosynam, nesciat manus tua senestra quid faciat dextera tua, 4. ut eleemosyna tua in absconso, et pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi palam (c. 24)., . . 16. Cum autem ieiunatis, nolite esse sicut hypocritae tristes; exterminant enim faciem suam, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis perciperunt mercedem suam. 17. vos autem cum ieiunatis, unguite caput vestrum et faciem vestram lavate 18. ut non videamini hominibus ieiunantes, sed patri vestro, qui est in caelis; et pater uester qui videt occulta reddet vobis (c. 85). . . .

19.

Nolite thensaurizare vobis thensauros super terram, ubi tinea et aerugo 20 disperdunt, et ubi fures effodiunt. 20. sed facite vobis thensauros

1 In Cap. 30: adversus. 2 In Cap. 30: qui ante vos fuerunt. enim. 4 In Cod.: frasi. 5 In Cod. iuratis. 6 In Cod.: paetenti. Cod.: seddet. 9 In Cod.: hipocritae. 10 erugo sic et infra.

[blocks in formation]

in caelis, ubi neque tinea neque aerugo disperdunt et ubi fures non furantur. 21. Ubi enim fuerit thensaurus tuus, illic erit cor tuum (c. 22). . . 25. Et ideo dico vobis: nolite cogitare in anima vestra quid manducetis, aut quid bibatis, neque corpori vestro quod induamini; anima enim plus est quam esca et corpus plus quam vestitus? 26. Intuemini volatilia caeli, quae neque serunt, neque metunt, nec recondunt in apothecis; et pater vester caelestis pascet illa. Nonne vos multo plus estis illis. 27. Quis autem vestrum potest adicere staturae suae cubitum unum? 28. Et vestitum cogitatis? Considerate lilia in agro, quemadmodum crescunt, non laborant neque neunt et nuda non sunt. 29. Dico auten vobis quoniam nec solomon in omni gloria vestitus est sicut unum ex istis. 30. Quod si foenum agri, quod est hodie et cras in clibanum mittitur, deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei?1 31. Nolite ergo cogitare dicentes: quid manducabimus? aut quid hibemus? aut quid vestiemur? 32. omnia enim haec gentes desiderant; scit autem pater vester, quoniam indigetis horum omnium. 33. Quaerite autem primo regnum et iustitiam eius, et haec omnia praestabuntur vobis. 34. Ne ergo cogitaveritis de crastino; crastinus enim dies ipse pro se cogitabit; sufficit dies malitia sua (c. 5). .

VII. 6. Nolite dare sanctum canibus; neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent 2 eas pedibus suis et conversi elidant vos (c. 117 ). . . . 13. Intrate per angustam portam; quia lata et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14. Quia angusta et arta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (c. 5). . . . 15. Cavete a seudoprophetis 3 qui veniunt ad vos in vestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces; 16. ex fructibus ergo eorum cognoscetis eos. (c. 15 et c. 50). . .. 21. Non omnis qui mihi dicit: domine, domine, intrabit in regno caelorum; sed qui facit voluntatem patris mei, qui est in caelis, ipse intrabit in regno caelorum (c. 106). . 24. Et omnis qui audit sermones meos et facit eos, similem aestimabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram. 25. Discendit pluvia, advenerunt flumina, venerunt venti et inpigerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. 26. Et omnis qui audit sermones meos et non facit eos, similis est viro stulto, qui aedificavit domum suam super harenam. 27. Discendit pluvia, venerunt flumina et inpigerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina domus illius magna (c. 118).

VIII. 18. Cum vidisset autem iesus maximam turbam circa eum, 19. unus ex scribis et dixit ei: magister sequar te quocumque ieris (c. 127),

1 In Cod.: modice fidaei. 2 In Cod.: conculcet. 3 In Cap. 50: Adtendite vobis a pseudoprophetis. ergo additur eadem manu in Cap. 15.

4

20. ait illi iesus: vulpus cubilia1 habent et volucres caeli ubi requiescant: filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (c. 127 et c. 136). 21. Et ecce alius ex discipulis eius dixit ad eum: domine, permitte mihi prius ire et sepellire patrem meum. 22. Cui respondens iesus dixit; sequere me et sine mortui mortuos suos sepelliant; tu autem vade et adnuntia regnum dei. 2 (c. 127). . 29. Quid nobis et tibi, fili dei? venisti hic ante tempus torquere nos? (c. 2).

...

IX. 4. Sciens autem iesus cogitationes eorum dixit: quid cogitatis mala in cordibus vestris? (c. 9). 37. Ait iesus discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci. 38. rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam (c. 138).

X. 16. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae (c. 114). 17. Kavete ab hominibus; tradent enim vos in concilio et in synagogis suis flagellabunt vos: 18. ante reges et praesides stabitis propter me in testimonium eorum et gentium (c. 28). 19. Cum ergo tradiderint vos3 nolite solliciti esse quid loquamini; 20. dabitur enim vobis in ipsa hora quid 5 loquamini non enim vos estis qui loquimini; sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (c. 3 et c. 28).... 27. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in [aure] auditis praedicate supra tecta et in plateis (c. 87). 28. Nec timeatis eos qui occidere corpus possunt, animam autem non possunt occidere; timite autem magis eum qui potest animam et corpus occidere et in gehennam mittere9 (c. 28 et c. 87,). 39.... 39. . . . Qui invenit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me invenit illam (c. 28).

8

7

XI. 27. Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius et cui voluerit filius revelare (c. 2). 28. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. 29. Tollite iugum meum super vos, et discite quia mansuetus sum et humilis corde et invenietis requiem animis vestris. 30. quia iugum meum iucundum est et onus meum leve 10 est (c. 5).

XII. 28. Si autem ego in spiritu dei eicio daemonia 11 utique 12 adpropinquavit regnum dei. . . . 31. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasfemiae remittentur hominibus; qui autem in spiritum 13 blasfemauerit non remittetur illi. 32. Quiqumque enim dixerit verbum adversus filium hominis remittetur illi; qui autem dixerit adversus spiritum sanctum non

3 In

1 In Cap. 136: foveas. 2 tu autem vade et adnuntia regnum dei Luc. 9, 61, Cap. 28: Cum antem tradent vos. 4 In Cap. 28: in illa hora. 5 In Cod. qui. 6 In cod. quid in c. 3 et c 28. 7 Sic in editione Maiana. 8 In Cap. 87 interficere. 9 In Cap. 87: et corpus occidere in gehennam. 10 In Cod.: levae. 11 in Cod.: demonia. utiquae. 13 in Cod. spiritu.

12

remittetur illi neque in hoc saeculo neque in futuro (c. 3). 33. Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum; aut facite arborem malam et fructum eius malum; nam ex fructu arboris cognoscitur1. 34. Generatio serpentum quomodo potestis quae bona sunt loqui, cum sitis mali? . . . (c. 114). 37. Ex sermonibus tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (c. 100).

XIII. 23. Qui autem supra terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum et intellegit et facit fructum aliud centesimum 2. qui habet aures audiendi audiat (c. 135). 37. Qui seminat bonum semen, filius est hominus. 38. Ager autem, hic mundus est; bonum vero semen hii sunt filii regni; nam zizania filii sunt iniqui. 39. Inimicus qui illa seminavit, diabolus est, messis autem consumatio saeculi est; messores autem angeli sunt. 40. Sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur, sic erit in consummatione saeculi. 41. Mittet filius hominis angelos suos, et congregabunt de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem. 42. Et mittet eos in camino ignis; ibi erit fletus et stridor dentium (c. 138). 43. Tunc iusti fulgebunt [sicut sol]3 (c. 116) .. 49. Sic erit in consummatione saeculi huius; exient angeli, et separabunt malos a conuersatione iustorum. 50. et mittent illos in caminum ignis; ibi erit fletus eorum et stridor dentium (c. 26).

...

XV. 26. Non licet tollere panem filiorum et mittere canibus (c. 117). . . XVI. 16. Respondens simon petrus dixit: tu es christus filius dei vivi (c. 2).

[ocr errors]
[ocr errors]

XVII. 5. . . Ecce vox de nube audita est dicens: hic est filius meus dilectus, qui mihi placuit, ipsum audite (c. 2). . . . 17. Imperavit iesus. et exiit daemonium illud, et sanus factus est puer ab illa hora. 18. Tunc accesserunt ad iesum discipuli secreto et dixerunt: quare non potuimus 4 expellere illud? 19. Ait illis propter incredulitatem 5 vestram. Amen dico vobis: si haberetis fidem sicut granum senapis diceretis huic monti: transi hinc illuc, et transiret, et nihil vobis inpossibile esset (c. 121). ... XVIII. 6. Qui scandalizaverit unum pusillum ex his qui in me credunt, bonum est illi magis ut circumligetur mola asinaria colla eius et proiciatur in profundum (c. 79). IO. Vidite ne contemnatis unum ex istis pusillis credentibus in me; amen dico vobis, quoniam angeli eorum semper in caelo vident faciem patris mei qui est in caelis (c. 123). . . . Quis ex vobis habens centum oves, cui si erraverit una, nonne relictis nonaginta et novem in montibus, ibit quaerere illam quae errabit?

12...

mus.

.

1 In Cod.: cognuscitur. 2 In Cod.: centisimum. 3 Ita in editione Maiana. 4 in Cod.: potue5 in Cod. incrudulitatem. 6 in Cod. haberitis. 7 in Cod, habes centu.

13. Si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super illam magis quam propter nonaginta et novem quae non erraverunt. 14. Sic voluntas non est patris vestri qui est in caelis ut pereat unus ex istis pusillis (c. 23). . . . 19. Dico vobis quia si duobus ex vestris convenerit super terram de omni re quaecumque1 petieritis a patre meo qui est in caelis, contiget vobis. 20. Ubi enim sunt duo aut tres collecti in nomine meo, et ego ibi sum in medio eorum (c. 7).... 21. Accessit ad iesum petrus et ait illi: domine, si peccaverit in me frater meus, quotiens remittam illi? usque septies 22. Ait illi: non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies. . 32. Serve nequam omne debitum demisi tibi, quia rogasti me; ita non aportebat te misereri conservo tuo, quomodo ego tibi misertus sum? 34. Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus donec redderet debitum. 35. Sic et vobis faciet pater meus, qui est in caelis, si non remiseritis unusquisque fratri suo ex cordibus vestris (c. 17).

XIX. 3. Accesserunt ad eum pharisaei temptantes2 eum et dicentes licet homini dimittere uxorem de qua[cumque]3 causa? 4. Quibus respondens iesus ait: non legistis quia [qui]4 fecit ab initio masculum et feminam, dixit: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una? 6. . . . quod ergo deus iunxit, homo non disiungat. 7. Dicunt ei, quare ergo moyses praecepit ut daretur liber repudii et demitteretur uxor? Quibus iesus ait: quia moyses secundum duritiam uestram permisit vobis dimittere uxores uestras; ab initio autem non ita fuit (c. 139). 9. dico autem vobis, quia quicumqve dimiserit uxorem suam exepta causa adulterii, et aliam ducit, adulterium facit; et qui dimittam a viro ducit moechatur 5 (c. 80 et c. 139).... 10. Dicunt ei discipuli: si talis viri causa est cum uxorem, non expedit nubere. II. Iesus autem respondit eis: non omnes capiunt verbum istud, sed hii quibus concessum est. 12. Sunt enim spadones, qui ex utero matris nati sunt; spadones qui facti sunt ab hominibus, [spadones] 6 qui se ipsos spadonaverunt propter regnum. Qui potest capere, capiat (c. 80). . . . 17. . . . Nemo bonus nisi unus deus (c. 1). 27. Tunc respondens petrus ait ad eum: ecce

nos reliquimus omnia et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? 28. Iesus autem dixit illis; Amen dico vobis, quoniam vos qui secuti estis me in resurrectione cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim thronos iudicantes duodecim tribus israhel. 29. Et omnis quicumque reliquerit domum, vel fratres aut matrem, aut filios, vel

1 In Cod.: quacumque.

2 In Cod.: temptans. 3 Sic in editione Maiana. 4 Similiter.

5 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa adulterii facit illam moechari (c. So). 6 ita in editione Maiana.

« PoprzedniaDalej »