Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

biberunt omnes gentes (c. 133). 9. Si quis adorat bestiam et imaginem eius et accipit character in 'fronte sua aut in manu sua dextra;1 et hic bibet de indignatione dei, quae mixta est mera in calice irae eius IO. et cruciabitur in igne et sulfore in conspectu angelorum et agni. 11. Et fumus et cruciatus eorum in saecula saeculorum ascendit (c. 44 et c. 133) et non habent requiem die ac nocte, qui adorant bestiam et imaginem eius et qui accepit character nominus illius (c. 44). . . 13. Et audivi vocem de caelo dicentem mihi: scribe: beati mortui qui in domino moriuntur. Amodo etiam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis. Opera enim eorum sequuntur eos (c. 96). . . .

XVII. 15. Aquae, quas videsti, ubi meretrix sedet, populi et turbae et gentes et linguae sunt (c. 130).

XVIII. 4. Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: exite de ea, populus meus, et ne communicetis peccatis eius, et de plagis eius ne accipiatis. 5. Quia adpropinquaverunt peccata eius usque ad caelum, et memoratus est deus iniquitates eius. 6. Redidite ei sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in calice quo miscuit, miscite ei duplum; 7. et quantum magnificavit se et luxoriata est, tantum date ei tormentum et luctum; quia in corde suo dicit: sedeo regina et vidua non sum, et luctum non video. 8. Propterea una hora veniet plaga eius mors et famis et luctus et igne cremabitur, quoniam fortis est dominus deus, qui iudicat eam (c. 133). .

XX. 12. Et vidi mortuos pusillos et magnos stantes in conspectu sedis. Et libri aperti sunt, et alius2 liber apertus est, qui est vitae, et iudicati sunt mortui secundum ea quae scripta sunt in libris et secundum opera sua. 13. Et dedit mare mortuos qui fuerunt in ipso et mors et infernus dederunt [qui] in ipsis, et iudicati sunt singuli secundum facta. sua (c. 27).

XXI. 8. Dubiis autem et infidelibus et abominandis et homicidis et adulteris et maleficis, et idolis servientibus et mendacibus, pars illorum in stagno ignis ardentis et sulfore, quod est mors secunda (c. 26). . . .

XXII. 15. Foras canes et malefici et adulteri et idolis servientes (c. 117). . . . 18. Testor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis adiecerit supra haec, inponet deus super eum plagas, quae scriptae sunt in hoc libro; 19. et si quis abstulerit verba prophetia libri huius, auferet deus partem eius de ligno vitae de civitate sancta (c. 84). . . .

1 Cap. 133 omisit dextra. 2 In Cod.: alii. 3 Ita in editione Maiana.

4*

Incipit ordo capitolorum.

De divinis scripturis No. 1-144.

1. De uno deo. 2. De distinctione personarum patris et filii et spiritus sancti. 3. De spiritu sanctu. 4. De dilectione domini. 5. De conversione et contemptu saeculi. 6. De timore. 7. De bono pacis et caritatis. 8. Quod ubique sit dominus. 9. Quod noverit dominus occulta cordis. 10. Iuste iudicandum. 11. Bene faciendum pauperi et non pignerandum. 12. Bene faciendum viduae orphano et advenae. 13. Non retinendam mercedem mercenarii. 14. Non laedendum infirmum. 15. Non ambulandum in dolo vel hypocrisi. 16. Non reddendum malum pro malo. 17. Remittendum fratri quod in fratrem deliquerit. 18. De cavenda seductione malorum. 19. De honorandis sacerdotibus vel ministris. 20. De honorandis parentibus. 21. De filio superbo. 22. Non prodesse thensauros iniquis. 23. De poenitentia. 24. De eleemosynis. 25. Semper orandum. 26. De ira dei et iudicio venturo. 27. De resurrectione. 28. De tribulationibus et probatione iustorum. 29. Quod non maneat dominus in his qui a praeceptis eius deviaverint. 30. Non superandum servum dei detractione malorum. 31. Non detrahendum. 32. De correptione et disciplina. 33. De praevaricatoribus. 34. De superbia. 35. De mansuetudine. 36. De patientia. 37. De humilitate. 38. De sapientia. 39. De conversatione iuvenum. 40. De peierandum.1 41. Non iurandum. 42. Non dicendum falsum testimonium. 43. Non mentiendum. 44. De interdictu idololatriae.2 45. De fornicandum. 46. De negligentia sacerdotum. 47. De sanctificatione sacerdotum. 48. De sanctificatione populi. 49. De contentione vitanda. 50. De pseudoprophetis et haereticis vitandis, vel contentionibus vitandis legis. 51. De continentia oris. 52. Fugiendum ebrietatem. 53. Mulieris malitiam esse vitandam. 54. Quod tonitrua, pluviae, corruscationes, grandines, pruinae, nives, venti, fulgora et nubes a domino sint.

1 In Cod.: periendum. 2 in Cod.: idolatriae.

55. Non lustrandum. 56. De factura mundi et quod a deo ex nihilo facta sint omnia. 1 57. Quod tenebrae a deo creatae sint. 58. De homicidio casuali, 2 59. Decimas et primitias frugum vel omnium rerum praecepto legis ecclesiae dari oportere. 60. Instanter parvulos emendandos. 61. Sanctorum conversatione et tractatui adhaerendum. 62. Non accepiendas usuras. 63. Quod negotiator mendacio carere non possit. 64. Dupplicia pondera non habenda. 65. Vota deo statim solvenda. 66. Non stulte ridendum. 67. Non accipiendum testimonium testis unius. 68. Non induendas vestes viri a muliere, neque mulieris a viro. 69. Non inputari peccatum parentum filiis, neque foliorum parentibus. 70. Nutriendos a parentibus in timore domini filios et non provocandos ad iram. 71. Seminandam ante iustitiam et postea metendos fructus eius. 72. In mortuo lacrimas producendas. 73. Neminem esse sine peccato. 74. Non furandum. 75. Non gloriandum in sapientia mundi. 76. Non anbiendos3 honores. 77. Quod qui hominem dei spernit, dominum spernit.4 78. Dè oboedientia. 79. Pusillianimem non scandalizandum. 80. De laude virginum. 81. De concordia coniugali et habitu mulierum. 82. De sanctitate et opera viduarum. 83. Exemplo apostolico manibus laborandum. 84. Altiora, quum iubetur, scrutari non oportere. 85. De ieiunio. 86. Hominem exemplo formicae vel apis sine pigritia operari debere. 87. Sine timore hominum mandata dei praedicanda, 88. De stulto. 89. Iracundiam deponendum. 90. Quod homo a deo factus, huius genus vel natura dicitur, cuius opus fuerit imitatus.5 91. Sapienter respondendum verbum interroganti. 92. De servo fideli et commonitione dominorum. 93. De commonitione servorum. 94. Oboediendum in id quod iustum est regibus et potestatibus saeculi. 95. Lumen itineris nostri in timore domini esse legem dei 96. De morte iustorum. 97. De morte iniquorum. 98. De avaritia. 99. De sacrificio spiritali. 100. Quod unusquisque suo opere iudicetur. 101. Quod dominus in suo arbitrio reliquerit hominem, nec velit quemquam perire. 102. De tristitia delicti.6 103. Quod in baptismo omnia dimittuntur, et quod in novitate vitae anbulandum sit. 104. De substantia dei. 105. Adsumenda arma spiritalia contra nequitias spiritales. 106. Faciendum prius et sic docendum. 107. Non habendum spem in homine. 108. Consolandos 8 lugentes vel visitandos infirmos. 109. Non dicendum malum, bonum, neque bonum malum. 110. Abstinendum deliciis. 111. Eripiendos positos in tribulationibus. 112. Vineam appellari hominem, populos vel gentes. 113. Quod sancti homines in similitudinem nubium9 sunt vocati. 114. Quod homines arborum ferant imaginem. 115. Non murmurandum. 116. Homines in similitudinem

stellarum vocari. 117. Homines malos canes vocari. 118. Quod domus. vel templum homo ipse dicatur. 119. Lumbis spiritalibus hominem debere esse praecinctum. 120. Homines montes vel campos vocari. 121. Quod

1 In Cod.: omnis.

Cod.: pro ambiendas. 4 in Cod. spernes. 5 in Cod.: emitatus. 6 in Cod.: delecti.

2 in Cod. addet: »Non contingendis proximis « teste Mai.

3 in

7 pro

amb. 8 in Cod. consulandos. 9 in Cod.: ovium.

54 J. BELSHEIM: FRAGMENTA SPECULI —ORDO CAPP. H.-F. Kl. 1899. No. 2.

spiritus inmundi vel vitia, montes colles, bestiae, aves, petrae, gentes, lapides, spinae nuncupentur. 122. Quod non sit aequalis omnis sanctus deo. 123. Quod angelorum custodia uniamur. 124. Hominem muncupari parietem. 125. Sanctos1 homines spiritali cibo vel poculo satiari. 126. Aquam et ignem populos vel vitia nuncupari. 127. Quod vocatus ad fidem, retro redire non debeat. 128. Quod zabolus2 angelus a deo fuerit factus et postmodum transgressione mutatus. 129. De similitudine cervi. 130. Quod populi aquae dicantur. 131. De fontibus domini. 132. Quod aquae sunt super caelum. 133. De ebrietate et calice irarum. 134. Quod dominus deus hoc nomen habeat. 135. Hominem dei vocari terram deliciarum. 136. De volpibus. 137. De hospitalitate. 138. Homines messem vel fruges nuncupari. 139. Uxorem, excepta causa adulterii, non dimitendam. 140. De tabernaculo. 141. De pedibus lavandis. 142. Omnia in gloriam vel in nomine dei esse facienda. 143. De sancta vita samuhelis et pauli apostoli. 144. Quod dominus fons vitae sit.

1 In Cod.: sancto. 2 pro diabolus.

Trykt den 13. Juli 1899.

« PoprzedniaDalej »