Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

tio vestra (c. 27). . 36. Vigilate itaque in omni tempore, ut digni habeamini effugire ista omnia quae futura sunt et stabitis ante filium hominis (a. 25). .

I.

Ex evangelio sec. Johannem.

I. 1. In principio erat verbum, et verbum erat aput deum, et deus erat verbum. 2. Hoc erat in principio aput deum. 3. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil (c. 2; V. 1 et 3 quoque c. 56). II. 19. Solvite templum hoc manu factum, et in triduo illud resuscitabo sine manibus. 20. Dixerunt ergo iudaei: quadraginta et sex annis. aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud? autem dicebat de templo corporis sui (c. 118). .

[ocr errors]

21. Iesus

7. Noli mirari quia dixi

III. 5. Respondit iesus nicodemo et ait illi: amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regno caelorum. 6. Quod enim natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est, quia deus spiritus est. tibi: aportet vos iterum renasci. 8. Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius [audis]1 sed nescis unde veniat et quo eat. Sic est omnis 2, qui nascitur ex aqua et spiritu (c. 3). 16. Ita enim dilexit deus hunc mumdum, ut unicum filium suum traderet pro illo. ut omnis qui credit in. eo non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17. Non enim misit deus filium suum in hunc mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18. Qui enim credit in eum, non iudicatur; qui vero non credit in ipsum, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti fili dei (c. 2 et V. 18 quoque c. 100).

• ..

IV. 13. Respondit iesus et dixit illi; omnis qui bibet ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; 14. sed erit illi fons aquae vivae salientis in vitam aeternam.

31. Inter haec autem rogabant eum discipuli dicentes: rabbi manduca! 32. Ait autem illis iesus: ego cibum habeo manducare, quem vos non scitis. 33. Dicebant ergo discipuli eius inter semetipsos: numquid aliquis adtulit

1 Sic in editione Maiana. 2 In Cod.: omnibus. 3 in C. 100: qui autem non eredit iam iudicatus est.

ei manducare? 34. Dicit eis iesus: meus est cibus, ut faciam voluntatem eius, qui me misit, et ut perficiam [opus]1 eius (c. 125). 35. Nonne dicitis quia adhuc quattuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis: adlevate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt ad messem. 36. Sicut autem qui metet mercedem accipiet et colliget fructum in vitam aeternam; et qui seminat, gaudebit simul cum eo qui metet, 37. In hoc est enim verbum veritatis, quia alius est qui seminat [et alius qui metit]2. 38. Et ego misi vos metere in quod vos non laborastis; alii autem labolaverunt et vos in labore illorum introistis (c. 138). .

[ocr errors]

18. Prop

V. 17. Pater meus usque nunc operatur et ego operor. ter hoc magis quaerebant eum iudaei occidere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo... 22. Neque enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio; 23. ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. Qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum (c. 2)., .

VI. 41. Murmurabant autem iudaei de eo quod dixit; ego sum panis qui descendi de caelo. 42. Et dicebant: nonne hic est iesus filius ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? 43. Quomodo ergo hic dicit: ego de caelo discendi3..., 48. Iterum ait: ego sum panis vitae. 49. Patres vestri manducaverunt mannam in deserto et mortui sunt. 50. Hic est autem panis qui de caelo discendit, ut qui ex eo manducaverit non mori

atur. 51. Ego sum panis vivus qui de caelo discendi; 52. si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et hic panis, quem ego dabo pro huius mundi vita, corpus meum est. 53. Conmiserunt igitur invicem iudaei dicentes: quomodo potest iste nobis corpus suum dare manducare. 54. Et dixit illis iesus: amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis corpus fili hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis vitam in vobis. 55. Qui enim manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habebit vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus 57. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. 58. Sicut misit me vivus pater et ego vivo propter patrem; et qui me manducat, et ipse vivet propter me. 59. Hic est panis, qui de caelo discendit. Non sicut manducaverunt patres vestri mannam et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum (c. 125).

VII. 24, Nolite iudicare, secumdum faciem, sed iustum iudicium iudicate (c. 10).. 37. In novissimo autem die illo magno diei festi stabat

[ocr errors]

1 Sic in editione Maiana, 2 Sic in editione Maiana. 3 In Cod.: modo descendi, modo discendi.

Vid.-Selsk. Skrifter. Hist.-filos. Kl. 1899. No. 2.

2

iesus et clamabat dicens: si quis sitit veniat ad me et bibat. 38. Qui credit in me sicut dixit scribtura: flumina de ventre eius fluent aquae vivae. 39. Hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes (c. 144). . .

VIII. 34. Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. 36. Si ergo filius vos liberavit, vere liberi eritis. 37. Scio quia semen abrahae estis, sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38. Ego quod vidi aput patrem meum loquor; et vos quae vidistis aput patrem vestrum facitis. . . 44. Vos ex patre diabulo estis, et desideria patris vestri facere vultis; ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, et veritas non est in eo. . . . est ex deo, verba dei audit. Ideo vos non auditis, quia ex deo non estis (c. 90). . .

47. Qui

37. Si non facio

X. 30. Ego enim et pater unum sumus. opera patris, nolite mihi credere. 38. Quod etsi facio et mihi non vultis credere, vel operibus credite, quia ego in patre et pater in me (c. 2). . .

XII. 35. Ambulate itaque1, dum lumen habetis, ne vos tenebrae adpraehendant2; et qui ambulat in tenebris, non scit quo eat. 36. Dum lumen habetis, credite in lumine, ut fili lucis sitis (c. 5). . .

9. Dicit ei simon petrus:

XIII. 2. Et caena3 facta cum diabolus iam misisset se in cor iudae scarioth ut eum traderet; 3. sciens iesus quia omnia dedit pater in manus eius, et quia a deo exivit et ad deum vadit; 4. surexit a caena, et cum accepisset linteum praecinxit se, 5. deinde misit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere de linteo quo erat praecinctus. 6. Venit ad simonem petrum. Dicit ei ille: domine tu mihi lavas pedes? 7. Respondit iesus et dixit ei: quod ego facio tu nescis; cognosces postea. 8. Dicit ei petrus: non lauabis mihi pedes in aeternum. Respondit iesus: si non lavabero tibi pedes, non habebis partem mecum. domine, sed non tantum pedes, sed etiam manus et caput. 10. Dicit ei iesus: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus; et vos mundi estis, sed non omnes. II. Sciebat enim quis esset, qui traderet eum. Propterea dixit: mundi estis, sed non omnes. 12. Et postquam lavit pedes eorum, accepit vestimenta, et cum iterum recumbuisset, dicit eis: scitis quid fecerim vobis? 13. Vos vocastis me magistrum et dominum, et bene dicitis; sum enim. 14. Si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister, quanto magis et vos debetis alter alterius lavare pedes? Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego facio vobis, etiam vos faciatis. 16. Amen dico vobis, quia non est servus maior domino suo,

1 in Ccd.: itaquae. 2 in Cod.: adpraehendat. 3 in Cod.: Cena.

neque apostolus maior eo, qui misit illum. 17. Haec scientes beati estis 34. Praeceptum novum do vobis, ut diligatis

si feceritis ea (c. 141).
invicem, sicut ego dilexi vos.
scipuli mei sitis, si dilectionem habueritis in1 invicem (c. 7). . . .

35. In hoc cognoscent omnes quod di

XIV. 5. Dixit ei thomas: domine, non scimus quo eas, et quomodo viam novimus? 6. Ait illi iesus: ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad patrem nisi per me. 7. Si cognovistis me, et patrem meum cognovistis, et amodo nostis eum et videtis eum. 8. Ait illi philippus: domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis (c. 2).... 15. Si diligitis me, praecepta mea servate. 16. Et ego rogabo patrem, et alium advocatum dabit vobis, qui vobiscum sit in aeternum, 17. Spiritum 2 veritatis. .

25. Haec locutus sum vobis aput vos manens. 26. Advocatus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia quaecumque dixero (c. 3).

XV. 26. Cum venerit consolator, quem ego vobis mittam a patre meo, spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium dicet de me. 27. Et vos testimonium dicetis de me quoniam ab initio mecum estis (c. 3).

XVI. 6. Sed quia haec locutus sum vobis, tristia replebitur cor vestrum. 7. Sed ego veritatem dico vobis quia expedit vobis ego eam, quod si non abiero3, advocatus non veniet ad vos. Si autem abiero, ego mittam illum ad vos. 12. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis modo portare ea. 13. Cum autem venerit ille spiritus veritatis, ipse disseret vobis omnem veritatem. Non enim loquitur a semet ipso, sed quae audierit loquetur5; futura adnuntiabit uobis. 14. Ille me clarificavit quia de meo accipiet et nuntiabit omnia. 15. Quaecumque habet pater meus, mea sunt. Ideo dixi, quia de meo accipiet et nuntiabit vobis (c. 3). . . . XVII. 3. Dixit ei iesus: cognoscant te solum verum deum et quem misisti iesum christum. 4. Ego te clarificavi super terram, opus perfeci quod dedisti mihi ut facerem. 5. Et nunc clarifica [me aput]' te claritate 8, quam habui aput te priusqum mundus esset (c. 2).

XX. 18. Respondit thomas et dixit: dominus meus et deus meus. 29. Ait illi iesus: quia vidisti credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt. . 31. Haec autem scribta sunt, ut credatis quia iesus cristus filius est dei, ut credentes vitam habeatis in nomine eius (c. 2). .

1 In Cod.: in recentiore manu. 2 in Cod.: spiritus, Corr. spiritum prima manu. 3 in Cod.: heic habiero. 4 ita in editione Maiana. 5 in Cod.: loquaetur. 6 in Cod. dabit. 7 Sic in editione Maiana. 8 in Cod.: a cleritate. 9 in Cod.: udisti.

nuntiabit

2*

XXI. 17. Et contristatus est petrus quod dixit ei tertio: amas me? et dixit ei: domine, omnia tu nosti tu scis qui1 amo te (c. 9). .

Ex Actibus apostolorum.

I. 24. . . . Tu domine, qui nosti corda hominum, ostende nobis quem eligeris ex his duobus (c. 9). .

II. 44 Omnis autem qui credebant habebant in unum omnia comunia, 45. et possessiones et quaecumque habebant, vendebant et dividebant cottidie omnibus prout unicuique opus erat (c. 24). . .

III. 10. Poenitentiam agite et convertimini, ut deleantur peccata vestra (c. 23).

IV. 32. Multitudinis vero credentium erat cor et anima una; et nemo eorum quae possidebant, quidquam suum proprium esse dicebant, sed erant eis omnia communia (c. 24). . .

[ocr errors]

VII. 51. Dura cervice et incircumcisi corde, vos semper spiritui sancto restitistis (c. 3). 55. Stephanus vero cum esset plenus spiritu sancto, intendit in caelum et vidit gloriam dei et iesum stantem ad dexteram dei, Et dixit: ecce video caelos apertos et filium hominis stantem ad dexteram dei (c. 2). . . . 58. Et lapidabant stephanum invocantem et dicentem: domine iesu2, accipe spiritum meum. 59. Ponens autem genua exclamavit voce magna dicens: domine, ne statuas eis hoc peccatum (c. 16).

[ocr errors]

VIII. 37. Et respondens spado ait: credo filium dei esse christum iesum (c. 2).

4

...

IX. 20. Et ingressus paulus statim in synagoga iudaeorum praedicabat eis cum confidentia dominum iesum dicens quoniam hic est christus filius dei vivi (c. 2). . . . 36. In ioppe3 autem erat quaedam vidua nomine tabitha quae interpretata dicitur dorcas. Haec erat plena ope5 ribus bonis et eleemosynis, et misericordiis multis, quas faciebat. 37. Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in superiori caenaculo. 38. Cum autem prope esset lydda ad ioppes, audierunt discipuli quod petrus esset ibi. Miserunt

1 ita in editione Maiana. 2 in Cod.: iesus. 3 in Cod.: elem (teste Mai). ioppen (teste Mai). 5 in Cod.: interpraetata. 6 in Cod.: thabita (teste Mai). lidda. 8 in Cod.: ioppen.

4 in Cod.: 7 in Cod.:

« PoprzedniaDalej »