Obrazy na stronie
PDF
ePub

830.8 V4

S9

DRUCK VON L. F. FUES IN TUBINGEN.

[blocks in formation]

C. D. T. T. C. M.

IN DOMINI MISERICORDIA VIRTUS MEA.

WOLRADT COMITI IN WALDECK

WALDECK iv JUNII ANNO SALUTIS

MDLXIII.

S. Audieram comes illustrissime, clementissime domine C. T. abesse peregre. Hæc absentia mihi perquam accommoda occasio visa fuit me diutius oblectandi in chronico tuo. Quare si quid peccatum est, ea potius culpa genio libri omnimodam varietatem spiranti et ceu lectorem retinenti, quam mihi imputanda venit. Ago tamen C. T. gratias immortales et quo faciliorem demerear, epigrammation qualecunque clementer accipiat et legat.

Imperii procerum sævo cum Cæsare bellum

Gestum pro pura relligione Dei;

Crede mihi, vena quantumvis paupere scriptor
Nemo voluminibus dixerit exiguis.

Tristia conatus infausti germina specta

Fœcundi miseras relliquiasque mali:

Quanta vides foliorum examina, denique quantum

Historiæ veræ texerit autor opus;

Ista tamen celeri calamo dedit omnia clarum
Eubulus comitum nobiliumque jubar.
Aspice susceptos, quisquis legis, ista labores
Excute pro vera facta pericla fide.
Disce graves animi luctantis corpore pugnas
Quidque sit in solum fidere posse Deum.
Hei mihi quam pauci similes sensere dolores,
Quamque tenet modicos hic pietatis amor!

Valeat C. T. et calamo properanti ignoscat.

R. Trygophorus.

« PoprzedniaDalej »