Obrazy na stronie
PDF
ePub

BURCHARDI

WORMACIENSIS ECCLESIE EPISCOPI

DECRETORUM LIBER QUINTUS

DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS DOMINI.

[blocks in formation]

A misceatur quia calix Dominicus juxta canonicum præceptum vino et aqua permixtus debet offerri : quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum aqua misceatur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur, et jungitur. Quæ copulatio et conjunctio aquæ et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini tantum efficentia demonstratur, salutis nostræ sacramentum negligitur, quod per aquam significatur. Non enim. potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et ideo, quia jam ex hoc plurima et multiplex majorem emanavit sententia, deinceps omnis talis error atque præsumptio cessare debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nullum deinceps licitum erit aliud in divinis sacris offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum, et calicem vino et aqua permixtum. De cætero aliter quam præceptum est faciens, tandiu sacrificando cessabit, quandiu legitima pœnitentiæ satisfactione correptus ad gradus sui officium redeat quod amisit.

B

(Ex decretis Julii papæ episcopis per Egyptum missis.) Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de cætero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare. Alios quoque intinctam Eucharistiam populis, pro complemento communionis porrigere. Quosdam etiam non expressum vinum in sacramento Dominici calicis offerre, sed oblatis uvis populos communicare. Alios vero pannum lineum musto intinctum, per totum annum reservare, et in tempore sacrificii cum aqua partem ejus lavare, et sic offerre. Quod quam sit Evangelicæ atque apostolicæ doctrinæ contrarium, et consuetudini ecclesiasticæ adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister Veritatis verum salutis nostræ sacrificium suis commendaret discipulis, non illis lac, sed panem tantum, et calicem sub hoc sacramento cognoscimus, dedisse. Legitur enim in evangelica veri- C tate: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et evidens exemplum Evangelicæ veritatis illuxit, quod præter panem et vinum aliud offerri non liceat. Illud vero quod pro eomplemento communionis intinctam tradunt Eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit, seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum præbuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo, quem intincta bucella magistri proditorem ostenderet, non quæ sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est de uvarum granis populus communicatur valde est omnino confusum, sed si necesse fuerit, botrus in calice comprimatur, et aqua

D

CAP. II.

-

Quod in Eucharistia nec pura aqua, nec purum vinum offerri debeat.

(Ex concil. Wormaciensi, cap. 2.) In Eucharistia non debet pura aqua offerri, ut quidam sobrietatis causa falluntur, sed vinum cum aqua mixtum : quia et vinum fuit in redemptionis nostræ mysterio, cum dicit: Non bibam de hoc genimine vitis, et aqua mixtum, quod post cœnam dabat. Sed de latere ejus aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit. Cum igitur magister veritatis verum salutis nostræ sacrificium suis commendaret discipulis, panem tantum et calicem sub hoc sacramento præbuisse cognoscimus: ideoque præter panem et vinum cum aqua mixtum, aliud offerri non debet. Calix enim Dominicus vino et aqua commixtus debet offerri quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs

ei in quem credidit copulatur et jungitur. Quæ co- A omnibus veneranda. Et sicut potior est cæteris : ita pulatio et conjunctio aquæ et vini sic miscetur in potius excoli, et venerari debet. calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Non potest enim calix Domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur.

CAP. III.

-

Ut in sacrificio panis et vinum cum aqua mixtum offeratur.

(Ex concil. Carthag., cap. 23.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus dicit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum : nec amplius in primitiis offeratur Deo vino et frumento.

CAP. IV. Ut nihil aliud in sacrificio offeratur, nisi panis et vinum aqua mixtum.

(Ex concil. African., cap. 4.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum. Primitiæ vero, ceu mel et lac quod uno die solemnissimo in infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offerantur, suam tamen habeant propriam benedictionem, ut a sacramento corporis Dominici et sanguinis distinguantur, nec amplius in primitiis offeratur, quam de uvis et frumentis.

CAP. V.

De passione Domini in consecratione corporis miscenda.

(Ex decr. Alexan. pap. cap. 5.) In sacramentorum quoque oblationibus, quæ inter Missarum solemnia Domino offeruntur, passio Domini miscenda est, ut ejus, cujus corpus et sanguis conficitur, passio celebretur, ita ut repulsis opinionibus superstitionum, panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificio offerantur. Non debet enim, ut a patribus accepimus, et ipsa ratio docet, in calice Domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere ejus in sua passione profluxisse legitur. Ipsa vero Veritas nos instruxit, calicem et panem in sacramento offerre, quando ait: Accepit Jesus panem et benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Similiter, postquam coenavit, accepit calicem, deditque discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, quia hic est calix sanguinis. mei, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Crimina enim atque peccata oblatis his Domino sacrificiis delentur. Idcirco et passio ejus in his commemoranda est, qua redempti sumus, et sæpius recitanda, atque hæc Domino offerenda. Talibus hostiis delectabitur et placabitur Dominus, et peccata dimittet ingentia. Nihil enim in sacrificiis majus esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed hæc omnes præcellit: quæ pura conscientia Domino, offerenda est, et pura mente consummanda, atque ab

B

CAP. VI. Quæ species ad altare non ad sacrificandum, sed ad benedictionem simplicem offerantur. (Ex canon. apostol., capite 4.) Offerri non liceat aliquid ad altare præter novas spicas, et uvas, et oleum ad luminaria, et fabas, et thymiama ad incensum, tempore quo sancta celebratur oblatio. CAP. VII. De eadem re.

(Ex decr. Melch. pap., capite 1.) Hæc species quas non licet offerre super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum, ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et simplici benedictione benedicta demum a populis sumantur. Fabæ tantum et uvæ, novæ spicæ, et oleum, et odoramenta ad incensum, et cætera quæ apostoli constituerunt super altare offerantur. CAP. VIII. Nihil in sacrificio præter quod Dominus statuit offerendum.

(Ex canon. apostol., capite 3.) Si quis episcopus, aut presbyter, præter ordinationem Domini alia quædam in sacrificio offerat, super altare, id est, aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, aut confecta quædam, aut volatilia, aut animalia aliqua, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, deponatur.

CAP. IX. Ut presbyteri vas mundum habeant, ubi corpus Domini cum diligentia recondatur. (Ex concil. Turonen., capite 4.) Ut omnis presbyter C habeat pixidem, aut vas tanto sacramento dignum, ubi corpus Dominicum diligenter recondatur, ad viaticum recedentibus a sæculo. Quæ tantum sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo, corpus et sanguis Domini proficiat tibi, etc. Semperque sit super altare obserata propter mures et nefarios homines, et de septimo in septimum diem semper mutetur, id est, illa a presbytero sumatur, et alia, quæ eodem die consecrata est, in locum ejus subrogetur, ne forte diutius reservata, mucida, quod absit, fiat. CAP. X. Ut presbyter Eucharistiam in promptu

[blocks in formation]

CAP. XI. Tot oblationes quot populo sufficiant offerendas, relictas in crastinum non reservandas. (Ex epist. Clementis pa., c. 28.) Certe tanta in altari holocausta offerentur quanta populo sufficere debeant quod si remanserit id crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, quæ in sacrario relicta sunt consumunt, non statim ad communes sumendos cibos conveniant, nec putent sanctæ portioni commiscere cibum qui per aqualiculos digestus in secessum emittitur. Si igitur mane Dominica porrigitur, usque ad sextam

jejunent ministri qui eam consumpserint. Et si tertia A num, alter dixerit : Domine, non sum dignus ut

[blocks in formation]

Oblationes de sabbato in sabbatum in-
novandas.

(Ex concilio Aurel., capite 4.) Illud etiam annectendum videtur, ut oblationes quæ in altari offeruntur, de sabbato in sabbatum semper innoventur : quia panes propositionis qui super mensam Domini ponebantur, a sabbato in sabbatum semper mutabantur, ne diu servati mucidi fiant, et, ut quidam sæviunt, igne concrement. Quod si aliquis diabolo instigante hoc facere præsumpserit, anathema sit. CAP. XIII.

[ocr errors]
[blocks in formation]

An Eucharistiam qui semper peccat, semper accipere debeat.

Ut præsente et præcipiente presbytero, B Sanctus Cyprianus dixit: Eucharistia quotidie ad (Ex dictis Cyprian. et aliorum sanctorum Patrum)

diaconus populum communicet.

(Ex concilio Carthag., capite 38.) Ut diaconus præsente presbytero Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, jussus eroget.

CAP. XIV.

cibum salutis accipitur. Sanctus Ambrosius dixit : Si quotiescumque effunditur sanguis Christi in remissionem peccatorum effunditur, debeo accisemper

pere, Quod magna discretio esse debeat de perceptione corporis et sanguinis Dominici.

(Ex epist. Clementis pa., capite 32.) In perceptione corporis et sanguinis Dominici magna discretio, adhibenda est. Cavendum est enim ne si nimium in longum differatur ad perniciem animæ pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud quod ait Apostolus: Qui manducat et bibit corpus et sanguinem Domini indigne, judi- C cium sibi manducat et bibit. Juxta ejusdem apostoli vocem, probare se debet homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque suam præparet se ad percipiendum tantum sacramentum exemplo David, qui, nisi confessus fuerit se abstinuisse ab opere conjugali, ab heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset. CAP. XV. De quotidana perceptione Eucharistiæ. (Ex dictis August.) Quotidie Eucharistiæ communionem percipere, nec laudo, nec vitupero : Omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen metus in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiæ perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur peccandi non habeat de cætero voluntatem, et communicaturus satis faciat lacrymis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem mortalia peccata non gravant.

[ocr errors]

CAP. XVI. De eadem re.

(Ex dictis ejusdem ad Januarium.) Dixerit quispiam, non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius affirmet quotidie. Faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri præposuit, Zachæus et ille centurio; quum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Domi

D

qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. S. Hilarius episcopus dixit: Si tanta non sunt peccata ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare. Unde timendum est, ne diu abstractus a Christi corpore, alienus remaneat a salute. Nam manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt, ipso Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui enim jam peccare quievit communicare non desinat. CAP. XIX.

-

Quod singulis diebus Dominicis in Quadragesima fideles communicandi sint.

(Ex dictis Silverii pap., capite 3.) Singulis diebus Dominicis in Quadragesima, præter hos qui excommunicati sunt, et præter illos qui in publica pœnitentia sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi sumenda sunt et in cœna Domini, in vigilia Paschæ, et in die Resurrectionis Domini, et Pentecostes, et in Natali Domini, penitus ab. omnibus communicandum est.

CAP. XX.

[ocr errors]

Ut in cœna Domini Eucharistiæ perceptio non negligatur.

(Ex decr. Sotheris pap., cap. 5.) In cœna Domini a quibusdam perceptio Eucharistiæ negligitur. Quæ quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam pœnitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis Dominici sacramenta, reconcilientur. CAP. XXI. De histrionibus et magis, si communionem cum cæteris fidelibus accipere debeant. (Ex epist. sancti Cyprian. episc. ad Eucratium.) Cyprianus Eucratio confratri salutem. Pro dilectione tua et reverentia ut ad consulendum me existimasti frater charissime, quid mihi videatur de histrione et mago illo, qui apud vos constitutus, adhuc in artis suæ dedecore perseverat, et magister et doctor erudiendorum, imo perdendorum puerorum id quod male didicit, cæteris quoque insinuat, an tali sacra communione cum cæteris Christianis debeat dari,

aut nobiscum communicare: puto nec majestati A divinæ, nec Evangelicæ disciplinæ congruere, ut pudor et honor Ecclesiæ, tam turpi et infami contagione fœdetur.

CAP. XXII. Quandiu unusquisque ante sacram communionem ab uxore se abstinere debeat.

(Ex concil. Elibertan., cap. 3.) Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tres, aut quinque, aut septem dies. CAP. XXII. Quod inter catholicos non retur, qui in istis tribus temporibus, Pascha, Pentecoste, Natali Domini, non communicat.

connume

[blocks in formation]

(Ex Nicæno concilio, cap. 18.) Pervenit ad magnum, sanctumque concilium, quod iu quibusdam locis et civitatibus presbyteris gratiam sacræ communionis diaconi porrigant, quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt Christi corpus accipiant. Necnon et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Hæc igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur. Per orbem ergo post presbyteros gratiam sacræ communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum dia- D conis liceat: quia si hoc fiat, præter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

De pane qui offerendus est. (Ex decr. Anitii papæ, cap. 3.) Panes quos Deo in sacrificium offertis, aut a vobismetipsis, aut a vestris pueris coram vobis nitide ac studiose fiant, et diligenter observetur, ut panis, et vinum, et aqua, sine quibus Missæ nequeunt celebrari, mundissime atque studiose tractentur, et nihil in eis vile, nihil non probatum inveniatur, juxta illud quod ait Scriptura: Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. CAP. XXX.

De presbyteris qui corpus Dominicum ad deferendum infirmis mulierculis tradunt. (Ex concil. Remensi, cap. 2.) Pervenit ad notitiam nostram, quod quidam presbyteri in tantum parvipendant divina mysteria, ut laico, aut feminæ sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum committuntur. Quod quam sit horribile, quam detestabile omnium religiosorum animadvertit prudentia. Igitur interdicit per omnia synodus, ne talis temeraria præsumptio ulterius fiat, sed omnimodis presbyter per semetipstum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subjacebit.

CAP. XXXI.

Ut defunctis Eucharistia non detur. (Ex concil. Carthag., cap. 6.) Item placuit, ut corporibus defunctorum Eucharistia non detur. Scriptum est enim Accipite, et edite. Cadavera autem, nec accipere possunt, nec edere: et nec jam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignavia.

CAP. XXXII. - Ut oblationes in majoribus festis ab omnibus æquanimiter fiant.

(Ex concil. Matiscen. cap. 50.) In synodo Matiscensi decretum est, ut in omnibus diebus Dominicis aliisque festivitatibus oblatio ab omnibus, qui ad Missam convenerint, utriusque sexus offeratur in Ecclesia, singuli singulas oblationes offerentes, Finita Missa a presbytero oblationes accipiant. Omnis autem qui hanc diffinitionem per inobedientiam evacuare præsumpserit, anathemate percellatur.

CAP. XXXIII.

Quod ministris altaris supra altare solis communicare liceat.

(Ex concil. Laodicen. cap. 19.) Solis autem ministris sacro ordini deditis ad altare accedere, et communicare liceat.

CAP. XXXIV. Ut nullus infra presbyterum ordi- A pollutum dicit, nisi lotum aqua ei
natus, rem a presbytero consecratam alteri por-
rigat.

(Ex decr. Silyestr. papæ, cap. 7.) Nullns acolythorum, vel subdiaconorum rem consecratam a presbytero jam aliis porrigat: quia aliud est minister, aliud adsistens, nisi tantum supportet, quod ei sacerdos imposuerit, ore suo benedictum.

[blocks in formation]

CAP. XXXIX. Ut refutanda sint eorum dona, qui pauperes opprimunt.

(Ex eodem, capite 94.) Eorum, qui pauperes opprimunt, dona a sacerdotibus refutanda.

CAP. XL. De presbyteris immolantibus. (Ex concilio Ancyrano, capite 1.) Presbyteros immolantes, et iterum luctamen adeuntes, si hoc non per illusionem aliquam sed ex veritate fecerunt, nec ante parentes et affectantes, atque suadentes, ut æstimarent quidem tormentis aptari, sed his visu tantum et habitu subjici, hoc placuit honorem quidem propriæ sedis retinere: offerre autem, aut alloqui populum, aut omnino sacerdotalibus fungi officiis non licere.

CAP. XLI. De eadem re.

(Ex eodem, cap. 12.) Diaconi similiter, qui immolaverunt, honorem quidem habeant, cessent vero ab omni sacro mysterio, sive a pane, sive a calice offerendo, vel prædicando. Quod si quidam episcoporum conscii sunt laboris eorum, et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere, vel adimere, penes ipsos erit potestas. CAP. XLII. De presbyteris, quibus solet dormiendo sæpe semen effluere. (Interrogatio August. Anglorum apostoli.) Si post illusionem, quæ per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos sít, sacra mysteria celebrare.

[ocr errors]
[blocks in formation]

B

C

D

[blocks in formation]

vesperum intrare Ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritalis intelligens, sub eodem intellectu accipiet, quo præfati sumus quia quasi per somnium illuditur, qui tentatus immundicia veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quæ subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Nam aliquando ex crapula, aliquando ex naturæ superfluitate, vel infirmitate, aliquando ex cogitatione. contingit. Et quidem quum ex naturæ superfluitate, vel infirmitate evenerit, omnimodo hæc illusio non est timenda qui hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Quum vero ultra modum appetitus gulæ in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi corporis Christi vel missarum solemnia celebrandi, quum fortasse, aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit, mutatis vestibus cantet. Nam si adsunt alii, qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non fœdetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea non tamen sit, vel suo judicio libera: quum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporeis meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit: quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Proptera talem pollutionem, a sacro mysterio eo die abstinere oportet. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, hac in delectatione, vel, quod majus est, in peccati consensu ceciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet, suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum : quia et primam culpam serpens suggessit, Eva, velut caro, delectata est, Adam, vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem atque consensum, judicem sui præsidere animum. Quum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nullo peccati delectatio sequatur, peccatum omnino perpetratum non est. Quum vero delectari caro cœperit, tunc peccatum incipit nasci, si autem etiam ad consensum ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione

« PoprzedniaDalej »