Obrazy na stronie
PDF
ePub

dum Francofurtensem aliquam anno 1006 recte A matris Ecclesiæ augmentum annullare cum nugi

consignavit laudatus Baronius, utpote quam illo anno satis accurate describit. Ditmarus, admirandam illam sancti Henrici erga Patres concilii demissionem merito extollens, ut qui se ad eorum pedes prostraverit, aliaque pari humilitate præstiterit, quæ ibi lectori obvia diximus in eo defecit Baronius quod alteram synodum prætermiserit, ad quam prior quasi præparatoria dici potest. Pagius vicissim, ex allegato Joannis PP. diplomate, non male pugnavit pro synodo anni 1007, sed Baronium perperam arguit; quasi omnia eodem anno composita sint, quæ ad prædicti episcopatus erectionem explananda occurrerunt. Valeat hic, si usquam, parœmia; distingue tempora, et concordabis scripturas, quas citato tomo IX Conciliorum nobis exhibet Labbeus: sola rerum exacta distinctio controversiam totam elucidabit et forte dirimet.

B

[ocr errors]

gerula legatione præsumpsit..... Si quando autem episcopus venire et promissa dignatur suscipere, paratum me ad omne quod vobis bonum videtur, procul dubio inveniet. » Sequitur protestatio Henrici episcopi nomine facta : Finitis talibus alloquiis, Bernigerus, antistitis Henrici Wirciburgensis capellanus surrexit: propter timorem regis seniorem suum huc non venisse, et detrimentum ecclesiæ sibi a Deo commissæ, in aliquo fieri nunquam laudasse testatur, et obsecrat cunctos præsentes per Christi amorem, ne talia fieri, absente eo, fututum sibi exmplum paterentur. Privilegia ejusdem ibi alta voce recitantur. » Sed hæc nihil obfuisse jam diximus, quo minus rex sanctos votis suis potiretur: unde postmodum Henricus antistes, auxilio confratris sul Heriberti, regi gratiam et impletionem sibi placitam acquisivit. »

[ocr errors]

114. Hæc omnia vel anno 1006 exeunte, vel sub principium anni 1007 transacta esse oportet, quando << gloriosissimus rex Henricus, voti compos effectus,.... duos e capellanis suis, Albericum videlicet et Ludovicum, adjunctis Henrici Wireiburgensis episcopi litteris, Romam usque direxit, quatenus hic bene incepta, in melius proficerent auctoritate Romana. » Narrant hæc Anonymus in Vita pluribus, cap. 10, et instrumentum Bambergense, quod proprie rei adimpletæ relatio dici potest, in qua potius vera actorum substantia quam temporum

112. Tria istic instrumenta referuntur hoc ordine« Primo loco Concilium Francofordiense de ecclesia Bambergensi in cathedram episcopalem erigenda, celebratum anno Domini MVI. tempore Joannis PP. XVII, » quo totum acceptum est ex Ditmaro. Alterum instrumentum loco non suo reponitur, nec verum titulum præfert: « Acta ejusdem Francofordiensis Concilii ex tabulario ecclesiæ Bambergensis.» Quod subsequitur « diploma Joannis PP. XVI, ad justum rerum seriem videtur secundo loco reponendum fuisse ex quibus hic rectus ordo C series exposita est, ipsam in hunc modum concipi conficeretur. Speraverat S. Henricus emolliendum a se Henricum Wirciburgensem episcopum, ut commutatione aliqua facta, a diœcesi sua partem avelli sineret, quæ Bambergensi tribueretur: verum iste alias conditiones apposuerat Sancto minime gratas, et, ne ad indictam synodum venire cogeretur, alio, Coloniam opinor, ad S. Heribertum profugerat, sic ut eo absente gesta sint omnia quæ Ditmarus ibi commemorat, et ex quibus manifeste datur intelligi, in eo primo concilio id præcipue actum, ut nihil obstante Henrici Wirciburgensis tergiversatione, ecclesia Bambergensis in cathedralem erigeretur, cujus cura pastoralis Eberardo tunc Cancellario a Rege committeretur » id quod a Concilio obtinuit, præeunte Tagmone, « et cunctis præsentibus ejus sermonem tunc affirmantibus et subscribentibus: » sic tamen ut Eberardi ordinatio, quæ ibi a Ditmaro subjungitur, ad sequentem annum differentia sit.

113. Audiatur sancti ipsius Imperatoris oratio: « Ob hoc serenissima vestrimet (Patrum totius synodi) interpello pietatem, ne absentia ejus (Henrici Wirciburgensis), qui per me voluit obtinere quod mihi non licuit huic concedere, propositum voluntatis meæ queat impedire cum in baculo ejus mutuæ confirmationis signo clarescat, hunc non propter Dominum, sed ob dignitatis nullatenus adipiscendæ dolorem fugisse. Moveat omnium corda præsentium, quod per ambitionem suam sanciæ

D

[ocr errors]

oportere existimo. Compositis inter S. Henricum et antistitem Wirciburgensem controversiis, legati jam dicti Romam missi sunt, ut testatur Pontifex : « Pro qua ratione Henricus II glorississimus rex nuntios suos ad nos direxit, qui nobis hæc omnia dicerent, et nos pro hac sede confirmanda interpellarent. Legatur Bullæ Pontificiæ reliquum, ex qua patet benigne auditos fuisse, remque omnem Joannis PP. auctoritate corroboratam; diploma vero expeditum « per manus Petri notarii et scrinarii S. R. E. in mense Junio Indict. v,» atque adeo anno 1007, quo demum haberi debuit synodus illa Francofurtensis, de qua instrumentum Bambergense meminisse dixi

mus :

MVII, In

115. « Anno Dominicæ Incarnationis dict. v, Kal. Novembris, regnante piissimo ac serenissimo Henrico secundo, anno regni sui vi, pro statu et augmento sanctæ matris Ecclesiæ, in loco Franconofurt dicto, magna synodus habita est et celebrata » non jam, ut innuere videtur scripti auctor, ad agendam de episcopatus Bambergensis erectione, sed, quod præpostere observavit Anonymus, cap. 12, ut debita cum veneratione privilegium hoc Sedis Apostolicæ susciperetur. » Sic habet clausula apud Labbeum : « Quod videlicet privilegium venerabiles Patres in supradicta synodo Franconofurt habita, generali concilio consistentes, summa veneratione legendo suscipientes, et Apostolicæ auctoritati obedientes, devotis mentibus

annum 1009. Verba ejus sunt : « Wipertus Merseburgensis episcopus obiit, cui Thietmarus successit. » Ditmarus vero ipse pag. 385 sic habet : «< Hic vir venerabilis (Wigbertus, seu Wicbertus) quinque annos in episcopatu et sex hebdomadas (et dies quinque sedit: flebiliter sæpe peracta confessione, et ab episcopis Wigone ei Henrico, in extremis eum visitantibus, percepta remissione, 1x Kal. Aprilis, feria tertia, in Merseburg de hac luce ad Christum, ut spero, felix migravit.

subscribendo laudaverunt, communiterque corrobo A episcopi, et Ditmari ipsius successionem refert ad raverunt. » Sequuntur nomina episcoporum quinque et triginta, quos inter omissum suspicor Henricum Wirciburgensem, qui tricesimum sextum numerum compleret, quot ei concilio episcopos interfuisse pronuntiat Legenda, citato cap. 12. Atque eo ordine ad justos calculos revocata existimo quæ ad fundationem et confirmationem sedis Bambergensis gesta et transacta sunt, quæque, si a Pagio juniore observata fuissent, in Breviario Pontificum Romanorum, tom. II, pag. 285, falsi arguendum non erat Bambergense instrumentum, de quo jam satis diximus; et ex quo Anonymi caput 10 acceptum videtur, aut

vice versa.

116. Sic conciliari posse existimo, quæ alias implexissima sunt, Anonymo in chronologicis semper titubante. Agnoscit hic quidem geminas synodos; at, dum primam vult esse de qua agit instrumentum Bambergense, necesse est synodum præparato riam, in qua S. Henricus litem suam adversus episcopum Wirciburgensem evicit, habitam eodem anno 1007, circa Kalendas Novembris,

B

[ocr errors]

118. Cum his confer quæ ex ipso recitavimus paragrapho 10, num. 101, ubi expresse asserit << quartæ initio hebdomadæ in Februario (S. Henricum) dedisse episcopatum sanctæ Merseburgensis ecclesiæ capellano suimet Wigberto, » et ultro conficies, non potuisse Wigbertum cathedram illam conscendisse anno 1005, si totis quinque annis, sex hebdomadibus, et diebus quinque eam tenuerit, adeoque initia ejus omnino retrahenda esse ad mensem Februarium prioris anni 1004. Ne vero dubium in hac re superesse possit, rem apertissime denuo evincit Ditmarus ipse pag. 422, sub finem, his verbis «Iste annus quo hunc attitulavi librum (attitulavit autem anno 1018) nativitatis meæ quadragesimus vel paulo amplius; in mense vero Aprili et v Kal. Maii, decimus ordinationis meæ introivit annus; » adeoque completus erat nonus, ipso illo mense Aprili inchoatus, postquam, nono Kalendas

quo jam supponitur a mense Junio obtenta a Joanne PP. episcopatus ipsius confirmatio, quæ quo pacto combinari queant prorsus non video. Fuse de hac re, ferme ad normam nostram, agit Hofmannus a col. 40, sed nodum hunc intactum nescio an studiose præterierit anno 1007 ordinationem Eberardi recte consignans: quidquid Ditmarus uno tractu connectat inseratque omnia synodo anni 1006, qua C Aprilis seu xx Martii ex hac vita novennio ante ratione res supra ab eo confusas diximus: nam hujusmodi consecrationem præviam episcopatus ipsius a Pontifice confirmationem exigere, in confesso esse plane arbitror: facile interim patiar, distinctiorem ab alio solutionem adduci. Porro quæ ad opulentam dotationem et splendorem dictæ toties Bambergensis ecclesiæ a Sancto collata sunt, non incuriose recenset Hofmannus, col. 43; cujus fidei reliqua committo, quæ de ejusdem officialibus atque imperii electoribus operose extra rem nostram congessit.

[blocks in formation]

117. Hunc paragraphum ordior a solutioue alterius intricatissimi nodi, ex quo nuper dixi, Ditmariani Chronici apographa, tum mss. tum edita, aperti erroris revincenda, in attacto istic capitali puncto, quod gesta S. Henrici ab Adelboldo, Chronographo Saxone, Annalibus Hildesemensibus antiquisque aliis anno 1004 rectissime innexa, a Ditmaro istic sub libri sexti principium ad posteriorem annum 1005 longiori quidem phrasi sed disertissimis terminis revocentur : id qua ratione ex ipsomet Ditmari Chronico demonstretur, vel unicum exemplum, ut cætera hic non expendam, perspicue evincet. Laudatus Chronographus Saxo cum antiquis aliis et recentioribus passim, nullo, quod sciam, refragante, obitum Wigberti Merseburgensis

D

migrasset prædictus Wigbertus, ex quo, per idem successionis filum ascendendo, iterum aperte consequitur, Wigbertum obiisse anno 1009, ordinatumque fuisse toto ante quinquennio, an. 1004: et quod demum inde concluditur, librum sextum Ditmari, male, ut ejus termino utar, anno illo MV attitulatum » esse. His ita positis, præfixam nobis temporum seriem prosequamur.

119. Ad annum 1007 vel 1008 passim refertur « visio S. Henrico Ratisbonæ ad sepulcrum sancti Wolfgangi oblata, » de qua Anonymus cap. 2, quaque suus olim in moribus institutor adstare visus est, et hujusmodi verbis compellare: « Intuere diligenter litteras in muro, qui est juxta tumulum meum, scriptas. Erat autem ibi, sicut videbatur, scriptum solummodo POST SEX. » Non diffitemur, eo anno 1007, teste Chronographo Saxone, et Ditmaro ipso, si consequenter loquatur, Dominicam resurrectionem in ea civitate celebrasse S. Heinricum, quo tempore celebre vaticinium potuerit intelligere at sua perperam hic disposuit bonus Anonymus, qui melius ad ipsum regnum, quam ad imperii coronam respexisset; nam hanc suscipere liberum Henrico fuit. dum voluit. Cæterum, utcumque vaticinium accipias, in ipsa Vita satis expositum est, et pro rei exigentia probatum, ut hic usui venire nequeat argumentum mere negativum, quo Leibnitius aliique perpetuam utriusque conjugis S. Henrici et Cunegundis servatam in matrimonio

virginitatem impugnare ausi sunt, quod Ditmarus A rum sibi cœnobium locupletasse liberalissimum im

aut alii coetanei non satis expresse ejus rei meminerint sed eam jam satis vindicatam existimamus. Prædictam visionem ignorasse Ditmarum, nihil mirum est, ipsam alias minime taciturum, qui simiJem alibi contigisse narrat, nec ab hujusmodi revelationibus ullatenus abhorret, ut ex sola pag. 387 abunde perspicies.

120. Ad annum 1008 spectat bellum Metense seu Trevirense, de quo ita ad hunc annum Chronographus Saxo; « Adalberto clericus reginæ frater, regi factus adversarius, abominationes multas concitavit contra omne jus et fas; Trevirim sibimet cum suis sequacibus mancipavit, sicque discessit, Quod, cum rex comperisset, suas illico copias colligens advenit, Lotharingos sibi resistentes Palatio obsedit, sedecim hebdomadas ibidem faciens. >> Belli causam memorat Ditmarus, pag. 384: « Rex autem ut hoc audivit, prioris non immemor, in germano ejusdem Thiedrico non præmeditata constitutionis, uxorem dilectam, cæterosque suimet familiores, de episcopatu eodem impetrando sollicitos, sprevit, et Meingardo, Willigisi archipræsulis camerario... eumdem dedit. Propter hoc subdolæ generationis furor accenditur; ubi hic Ditmarus et alibi sæpius insinuat ingratorum S. Cunegundis fratrum in S. Henricum odium, quod in ecclesias, et maxime Bambergensem profusus videretur; ea nimis religiose dispergens, quibus ipsi avide inhiabant, adeo ut Henrico, fratri

peratorem, quæ omnia luculento diplomate confirmavit an. 1015, ut vide apud eumdem Bruschium citata pagina versa.

122. « MIX. Rex Nativitatem Christi Salzburg, Pascha vero Augustburg peregit, » verba sunt Annalium Hildesemensium. Chronographus Saxo totus est in describendis anni istius calamitatibus; insolita nempe aquarum refusione, sanguinis guttis, quæ Dominica Palmarum vestimentis hominum instillaverint; de obscurato sole, et incendiis insolitis, quæ omnia pestilentia et mortalitas graves secutæ sint. De cætero iis præteritis quæ ad S. Henricum speclant, Ditmari in episcopatum Merseburgensem successionem, de qua nuperrime diximus, accurate notat, cui et Paderbornensem S. Meinwerci institutionem adjungere poterat, quæ in dictis Annalibus Hildesemensibus et in ejus Vita satis describitur, in qua et illa pro hoc anno habes, quæ a S. Henrico præclare et largitate regia gesta sunt. Ditmarus, pag. 388, tradit « regem varias occidentalium mentes probasse, et, ne solito commoverentur, sedare tentasse, ut pote cujus perpetuam curam fuisse ostendit, subditis omnibus cujuscunque sexus ordinis benefacere, et ad indeficientis coronam honoris sublato timore properare, ad quam capiendam in itineribus et aliis necessitatibus maxime laborans, amicos fecit sibi inimicos, juste eosdem exosus» quod est dicere, persecutiones passum propter

et

alteri, ducatus Bajoariæ abrogandus fuerit, quem C administratam justitiam. Alias hujus anni donationes tamen postmodum cum sancti regis gratia recepit, Adnecti hic potest, quod ad istum annum notavit Albericus, Jopiliam juxta Leodtum » dedisse Henrico Virdunensi episcopo sanctum imperatorem, in ecclesias semper et ubique munificum.

121. Neque vero præteriri hic potest Montis monachorum prope Bambergam celcberrimum cœnobium, de quo pluribus in Vita S. Ottonis locuti sumus, hoc eodem anno a sancto imperatore, « ejusque conthorali S. Chunigunde Palatinissa et imperatrice. in honorem S. Michaelis Archangeli fundatum, una cum ipso fere episcopatu Bambergensi, inquit Bruschius de Monasteriis pag. 87; addens « fundationis rationem, » quod sancto, « in secretiori quodam sacello devotius aliquando oranti, apparuerit Michael archangelus, qui femur regis tangens (unde claudus factus esse legitur, qui rectus prius incesserat), Evangeliumque codicem osculandum ei porrigens, in hæc verba eum consolatus sit : « Ne timeas, electe Dei, velociter surge, atque hoc signum pacis divinitus tibi transmissum suscipe, Deique cultum strenue propagare perge. Postea ex Apulia in Germaniam (feliciter ibi confecto bello) redeunti, et apud Cassinense monasterium ex calculo decumbenti,» etc. Sudabit affatim qui Bruschiana hæc omni apta componat cum signatis modo cœnobi istius exordiis. De claudicatione S. Henrici, ejusque verosimiliori causa jam satis dictum est: id sane controverti nequit, prædiis multis ac latifundiis ca

D

vide apud Gretserum, pag. 69 et 71, quibus alias adjungit Chronicon anonymi cenobitæ Schutterani ab abbate Joanne Friderico Schannat, in Vindemiæ suæ litterariæ collectione prima, recens vulgata, quod in eo opere, ordine quartum recensetur.

123. Annum 1010 sic describit Chronographus Saxo Heinricus rex, in expeditionem suas contraliens copias, Bolizlavum Poloniæ quæsiturus, sed quo velle ducebat minime perventurus, gravi ingruente ægritudine, media revertitur via... Theodoricus Metensium episcopus, dotem et patrimonium reginæ Cunigundis, quæ soror erat sua, Bavenbergensi Ecclesiæ dolens delegari a rege, contra ipsum rebellat. » Hæc ipsa paulo lamentabilius deducit Ditmarus, pag. 388, nonnulla miscens et transponens, quæ vellem paulo accuratius distincta; nam nisi multum fallar, bellum adversus Boleslaum, quod sequenti pag. 389 prosequitur, alteri Mosellanæ expeditioni, quæ ad annum usque 1011 tenuit, istic præmittendum crat, de qua ad dictum annum MXI sic loquitur Chronographus Saxo: Rex Metensem urbem prædictumque Theodoricum episcopum tandiu obsedit, quousque mediante justitia, pax inter eos convenit. . Neque tamen diffiteor, resumi potuisse non semel varias illas excursiones; etenim sub totius narrationis finem, pag. 390, sic habet Ditmarus « Rex iterum occidentales invisit regiones, et fluctivagos habitatorum animos sapientiæ freno edomans, natale Domini festiva jucunditate in Palthi

quibus annus inchoatur, nempe « an. мx in Frankenavord, et « MXII in Thornburg, » quo prædicta dedicatio vere ibidem consignatur.

celebravit, » quæ omnia an. 1010 fieri omnino non A Sanctum, a potuerunt, sed ut minimum signant finem anni 1011, quem mox subsequitur dedicatio ecclesiæ Bambergensis. Ad annum 1010 revoca instaurationem monasterii S. Mariæ Ratisbonæ, de qua agit Mabillonius pag. 218, num. 52.

124. Porro celeberrimam eam dedicationem non an. 1011, ut cum Baronio plures signant, sed an. 1012 accidisse probant Chronographus Saxo, Annales Hildesemenses, et veteres alii cum Hofmanno, quidquid hic repugnet breve Chronicon Wirziburgense apud Baluzium. Notanda vero Struvii in rebus nostris imperitia, qui, postquam pag. 384 episcopatus Bambergensis fundationem perperam firmatam. ait a Joanne PP. XXII, paulo post ineptius subdit: Iste etiam episcopatus præsente Benedicto VIII Papa, peracta templi majoris constructione, anno MXII demum fuit consecratus. * Melius doceri poterat, si ad Ditmari verba quæ recitat, tantillum attendisset. Ita loquitur dicta jam pag. 390 :

B

Peracta in civitate Bavenbergensi ecclesia majore, cum natalitius Regis dies esset, et xxxv jam inciperet, Nonas Maii omnis primatus ad dedicationem istius aulæ ibidem congregatur, et sponsa hæc Christi per manus Joannis patriarche de Aquileia et aliorum plusquam xxx episcoporum dedicatur. » Addit Chronographus, XXXVI episcoporum ministerio consecratam, quibus consentiunt Annales Hildemenses in his vero omnibus nec verbum unde quis colligat Benedictum papam ei dedicationi C interfuisse, qui verosimilius necdum electus erat dum ea cæremonia perageretur: utrum vero in Germaniam isto anno venerit, infra explorare conabimur.

[ocr errors]

125. Subjungit Ditmarus: Post hæc synodus hic fit magna, in qua Gevehardus Ratisbonensis ecclesiæ præsul ab archiepiscopo suimet arguitur, et Metensis ecclesiæ præsul Thiedricus a rege increpatur, eo quod epistola suimet,hunc injuste apud Papam accusaret: sed hæc omnia et multa alia consilio prudenti sunt finita... Completis omnibus in orientali Francia utilitatibus, Rex Merseburgensem revisit civitatem ac ibi sanctam Pentecostes solemnitatem celebrat, et in primo mane Dominicæ diei, qua sanctus Apostolos replevit Spiritus, Tagmo archiepiscopus infirmari cœpit, qui paulo post v Idus Junii non obiit, inquit idem Ditmarus, « sed ad Christum, quem semper amavit, lætus abiit. » Hæc omnia hic sub-unum conspectum exposita volui, ut manifestius pateat dedicationem ecclesiæ Bambergensis asserto a nobis an. 1012 contigisse, quo certum est Tagmonem obiisse, testibus iterum Chronographo Saxone et Annalibus Hildesemensibus ; quod maxime observandum est, ostendatur alius Ditmari error, qui jam proxime aiebat, «< Natale Domini in Palthi» seu Palithi celebrasse S. Henricum immediate ante consecrationem ecclesiæ Bambergensis, cum distinctius memorent citati Annales, duos alios Natales Domini intermedios celebrasse PATROL. CXL.

D

126. Ex his denuo patet, quod supra non semel dixi, in ordinandis temporibus Ditmari chronico cautissime utendum. De cetero reliquos sancti imperatoris labores in componendis rebus imperii, cujus partes omnes quotannis lustrando ignorare non poterat ; et pace cum Slavis, aliisque hostibus concilianda sollicite impensos, fusius memorat laudatus toties Ditmarus toto reliquo libro sexto, ubi pag. 397 ingreditur an. 1013, quo Epiphaniam Alstidi celebravit Henricus, Purificationem sanctæ Dei Genitricis in Magdeburg, « Paschale vero festum cum Meinwerco, sibi admodum familiari, in Pathebrun digna veneratione peregit, Pentecosten autem nobiscum, »> nempe in Merseburg: in cujus vigilia Bolezlavus, cum securitate obsidum apud se relictorum venit et optime suscipitur; sic ut tuta ex ea parte omnia reddere voluerit Henricus priusquam meditatum iter Italicum ingrederetur, ad quod per id tempus res disponebantur. Non fuit annus iste Fuldensibus multum propitius, quippe quo« Bronnag abbas deponitur, et tunc hoc monasterium, confratribus late discedentibus, a priori statu mutatur: quæ paulo durius, jam dicto an. 1013, a Chronographo Saxone exprimuntur, his verbis: « Rex stultorum depravatus consilio, Fuldensis monasterii bona mirabiliter diripuit, » etc. Sed hæc mitius explicata videantur Mabillonio pag. 252 an. 88.

127. Pergit Ditmarus: « Rex autem ad occidentales pergens regiones, iter suum in Longobardiam disposuit, et iterum ad nos repedavit ; et inde XI Kal. Octobris discedens, per Bavariorum fines atque Suevorum, usque ad locum qui dicitur... properavit. Huc exercitus undique confluit, et hinc usque Romam Rex sine omni scrupulo, regina comitante, venit. Sequuntur nova Boleslai scelera, et occulta adversus S. Henricum machinationes, quæ tamen minime impedivere quo minus rebelles sibi Longobardos in ordinem reduceret ac demum in urbe imperiali corona insigniretur. Sed his præmittenda sunt, si quoquam pertinent, quæ sub finem libri sexti, plane aliud agens interserit Ditmarus pag. 399 de adventu, ut aliqui intelligunt, Benedicti VIII in Germaniam, propter intrusionem, ut putant, cujusdam Gregorii. Audi ipsum. Namque Papa Benedictus Gregorio cuidam in electione prævaluit. Ob hoc iste (quæritur quis ?) ad Nativitatem Dominicam in Palithi venit cum omni apparatu apostolico, expulsionem suam omnibus lamentando innotescens. >> Ex his collegit Baronius ad annum 1012, Benedictum, Roma a Gregorio expulsum, fugisse in Germaniam ad S. Henricum, opem ejus imploraturum; in quo ipsum recentiores omnes sequuntur cum Francisco Pagio recentissime in suo Breviario Pontificum tomo II, pag. 291, tametsi recte advertat, neminem unum veterum Germano3

rum scriptorum de ea Benedicti expulsione, aut A petrare voluisse. Nos hinc alteram vitæ periocham, schismate ea causa orto meminisse. imo imperii ejus epocham inchoabimus.

128. Neque id mirum sane, nam nisi ego vehementissime fallor, eminentissimus annalista Ditmari sensum haud recte assecutus est; ut jam taceam rem omnem de qualicunque post Sergii PP. IV obitum schismate, perperam an. 1012 innexam esse, quæ referenda videtur ad sequentem 1013, cujus initium (a Natali Domini inchoando) in Palithi celebravit S. Henricus. Notabis igitur eo loco alia prorsus omnia a Ditmaro tractari, ad ecclesiam suam spectantia, ibique plane obitur rem istam insinuari, quæ profecto aliter explicari merebatur, si Benedictus ipse Papa legitimus in Germaniam profectus fuisset; quod haud dubie non tacuissent Chronographus Saxo, Ditmari in multis contractor, et Annales Hildesemenses, nec alii æquales aut proxime secuti. Ut mentem edisseram, verte Ditmari verba quamdiu et quo modo volueris, evolve cætera omnia, sive præcedentia sive subsequentia, ut vel verbum extundas, quo innuat, sanctum imperatorem Benedicti partes suscipere debuisse, aut ipsi ulla in re patrocinari vel opitulari; aut postea Romam perrexisse, ut ipsum quocumque modo in sedem restitueret. Utut obscurius locutum censeas Ditmarum, aut nihil dixit, aut satis indicavit, per iste, non Benedictum, sed Gregorium fuisse fugitivum istum.

[ocr errors]

B

cui Benedictus prævaluit, utpote qui « præ cæteris antecessoribus maxime dominabatur. » Et vero Tusculanorum comitum notissima per id tempus C potentia facillime etiam armis prævalere potuit, adversus minoris notæ hominem Gregorium, qui externa auxilia implorare compulsus, verum a Sancto exauditus non sit.

129. Verbo dicam, non de electione pontificis aut de schismate ea causa exorto ibi agit Ditmarus, sed ea expendit potissimum quæ Romani Pontifices et S. Henricus in Ecclesiæ augmentum et splendorem certatim contulerunt ; en ultima verba quibus librum sextum concludit: Henricus etenim rex ecclesiam adauxit nostram multis utilitatibus, inprimis divino apparatu, et de omnibus curtis quam in Turingia et Saxonia habuit, duas nobis tradidit familias. Evangelium auro et tabula ornatum eburnea, et calicem aureum atque gemmatum cum patiua et fistula; item cruces duas et capulas ex argento factas, et magnum calicem ex eodem metallo, cum patina simul et fistula dedit. Quidquid in prædiis ab intercessorsibus meis neglectum erat, præcepto renovarat; » ut ita et hujus ecclesiæ non solum restaurator, sed et fundator appellari mereatur, quemadmodum et Paderbornensis, quam hoc eodem an. 1013 opulento prædio præter alia donatam, dum Werlis decumberet, pluribus aliis beneficiis cumulavit; et S. Bernwardo Hildesiensi episcopo comitatum integrum solita sibi largitate contulit, quarum donationum instrumenta refert Schatenus noster a pag. 402. Diceres sanctum imperatorem tot piis largitionibus prosperum iter Italicum a Deo im

D

§ XIII. S. Henrici Romæ coronatio, et quæ eam secuta sunt, usque ad adventum Benedicti PP. VIII in Germaniam.

130. Librum suum septimum sic exorditur Ditmarus Decursis a Dominica incarnatione post millenarii plenitudinem numeri annis tredecim, et in subsequentis annis secundo mense ac hebdomada tertia, anno autem regni ejus tertio decimo, et die Dominica, ac vi Kal. (lege xvi Kal. sub litt. Dom. C) Martii, Henricus Dei gratia rex inclytus, a senatoribus duodecim vallatus, quorum sex rasi barba, alii prolixa mystice incedebant cum baculis, cum dilecta suimet conjuge Cunegunda ad ecclesiam sancti Petri, Papa exspectante, venit, et antequam introduceretur, ab eodem interrogatus, si fidelis vellet Romanæ patronus esse et defensor Ecclesiæ, sibi autem suisque successoribus per omnia fidelis, devota professione respondit ; et tunc ab eodem inunctionem et coronam cum contectali sua suscepit. Priorem autem coronam super altare Principis Apostolorum suspendi præcepit. Eodem die Papa eis cœnam ad Lateranem fecit copiosam.» Quæ porro turbæ octavo abhinc die Romæ et a quibus excitatæ, non est hujus loci describere compendio sua inde accepit Chronographus Saxo, Imperatorem Papiam reducens ad resurrectionem Domini, cui Chronicon Casinense lib. 11, c. 31, ipsam Romanam coronationem affigit, quod jam alibi a nobis refutatum est. Papiæ igitur confirmatis utcunque Longobardorum animis, in Saxoniam remeavit: tum de monachis Corbeiensibus ea adjiciuntur, quæ, ut et Fuldensium cum Sancto controversias, malo apud Mabillonium in Annalibus Benedictinorum legi, quam hic a me operosius recitari.

131. Huc propius spectat quod narrat Glaber Rodulphus, Historiæ suæ lib. 1, cap. 5, de pomo seu globo aureo, pretiosis gemmis circumdato, et cruce aurea supereminente ornato, quod tanquam mundalæ potentiæ symbolum S. Henrico obtulerit Benedictus PP., ipse vero « protinus miserit ad Cluniacense monasterium Galliarum, quod etiam tunc temporis habebatur religiosissimum cæterorum, cui et alia dona plurima contulerat ornamentorum, » inquit ibidem laudatus Glaber. At si vera sunt quæ Legenda tradit cap. 26, non opus fuit ea missione, cum, ut in Vita videbitur, Cluniacum perrexerit sanctus ipse imperator, et non solum globum, sed coronam auream obtulerit; imo et alia plura de quibus meminere ambæ S. Odilonis Vitæ a majoribus nostris editæ 1 Januarii et prima quidem pag. 18 et 26, posterior vero num. 6 ac 21. De ea peregrinatione nihil memorant Ditmarus, Chronographus Saxo aut æquales alii, verum ex Vita S. Meinwerci id non incongrue collegit Mabillonius, Annalium lib. Lv, pag. 241, ubi non video cur ad annum 1015 revocet quæ verosimillime, si per id tempus facta sunt, ad annum 1014 pertinent, dum

« PoprzedniaDalej »