Obrazy na stronie
PDF
ePub

geldum persolvat. Et in quocumque loco aut ex A comitatum Stoddenstat situm in pago Moyngowe

una aut ex alia familia aliquis occiditur, nisi ille qui homicidium facit probabiles testes habeat aut per ferrum candens hoc probare valeat, quod ob aliam causam non fecisset nisi quod de impugnatione ipsius aliter vivus effugere non potuisset supradictæ pœnæ subjaceat. Si autem hoc probare potest, nihil patiatur nisi quod hactenus ipsa Ecclesia. pro lege habuit. Istud constitutum advocatus in cujus advocatione hoc evenerit, cum scientia utrorumque abbatum, in præsentia nuntiorum illorum fideliter adimpleat. Si vero advocatus, aut mercede conductus aut misericordia motus, aliqua calliditate hoc decretum avertere voluerit, gratia nostra et advocatione careat, nisi supra sacras reliquias hoc adfirmare audeat quod homicidam seu invasorem nusquam adquirere possit, et tamen quam citissime poterit adquirat. Et si ipse in cujus advocatione hoc evenerit reum adquirere non poterit vel noluerit, fideles alterius abbatis, si possint, adquirant et ad prædictam pœnam, præsentibus nuntiis utrorumque abbatum, adpræsentent. De camerariis vero et pincernis aliisque honoratis utrorumque abbatum servitoribus hoc constituimus, ut, si quid tale aliquis illorum fecerit prædictæ pœnæ subjaceat secundum arbitrium abbatis vel x libris denariorum redimatur. Et hoc volo firmiterque præcipio ut rem semel bene ac recte diffinitam nullus iterare audeat vel renovare. Si autem prædicti abbates hoc decretum adnullare cupiunt, mihi vel meo successori 1 libras auri uterque persolvat, conatum tamen suum non perficiant. Et, ut hæc constitutio stabilis et inconvulsa permaneat, sigilli nostri impressione hanc chartam insigniri jussimus.

Signum domni Heinrici Romanorum imperatoris (M) Augusti(S)

invictissimi

Odalricus cancellarius vice Aribonis archicapellani recognovit

Data est anno Dominicæ incarnationis 1024, regnante Heinricho imperatore Augusto annos XXII, imperii vero ejus anno x1, indictione vII.

Data in VII Idus Martii.

Actum feliciter Babenberc.

CXXXVIII

738. Traditio Heinrici II imperatoris.
(Anno 1024, 26 Junii.)

[Dronke, ubi supra, p. 349.]

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, 'Heinricus, divina favente gratiæ clementia, Romanorum imperator Augustus.

Quoniam nostrum est de bonis nobis divinitus collatis præcipue sanctas ditare ecclesias, eidem devotioni licet perpauca munera, pia tamen, nostro præsto est voluntas in Domino qui dat præmia pro bona voluntate. Quapropter Christi [fidelium] nostrique noverit universitas qualiter nos, pro remedio animæ nostræ, per interventum ac petitionem dilectæ conjugis nostræ Cunigundæ imperatricis Augusta, necnon et fidelis nostri Richardi Fuldensis abbatis,

B

Fuldæ ad altare sancti Bonifacii tali jure talique constitutione quali et debet, et a principio ab omnibus sibi placitis prælatis hucusque est habitus in potestate prædicti abbatis, sine alicujus contradictione donavimus; ea videlicet ratione ut ipsi suique successores, sicut de cæteris ejusdem abbatiæ bonis dehinc liberum habeant arbitrium quoquomodo, desuper præcipiendi seu quodlibet utile prædictæ ecclesiæ inde faciendi. Hoc tantum caveant abbates præfati monasterii, ne vel religio monasticæ consuetudinis suis temporibus cassetur, vel cura animarum sibi commissarum periclitetur, vel alimenta Deo ibidem servientium rarescant, ob hoc maxime quod Deo collata patrimonia et decimationes ecclesiarum laicorum manibus tradita polluuntur, illique Deo culpabiles inveniuntur qui pro nihilo habent quod peccata hominum super se oneraverunt. Illi enim qui terrena patrimonia Deo et sanctis conferunt, de peccatis suis exonerantur: illi vero qui oblationes fidelium recipiunt, et ea quæ Deo debentur et ad Dei servitium traduntur rursus ad sæcularem pompam et superbiam exercendam concedunt, oneraria peccata super se duplicant. Unde consulimus et præcipimus ut modus his ponatur et terminus. Inter hæc tamen unum medium est. Oportet ut in ecclesiis multæ sint facultates et maxime in Fuldensi, quia, cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Multa enim debet dare servitia et Romanæ et regali curiæ propter quod scriptum est : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Quapropter consulant sibi et præveniant scandala antequam fiant, habeantque secum quæ Deo offeruntur, nec abjiciant incassum; quia cito veniet tempus quando mundus recipit quod Deo dedit, et monasteria quæ jam sunt in abundantia prima erunt in rapina, ut fiat quod Salvator ait: Abundante iniquitate, refrigescet charitas multorum. Præcipimus ergo sub districtione divini judicii ut omnes traditiones regum et decreta apostolicorum atque oblationes fidelium sub tuta custodia teneantur et fideliter observentur. Et, ut hæc traditionis et præceptionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni temD pore permaneat, hanc paginam conscribi et sigillo nostro eam jussimus insigniri.

C

Signum domni Heinrici invictissimi Romanorum Augusti imperatoris.

Datum vi Jul., indict. vi.

Actum Goslariæ feliciter. Amen.

CXXXIX

S. Henricus Ecclesiæ Novariensis privilegia et possessiones confirmat et auget.

(Anno 1024.)

[Apud Baronium, Annal. eccles. ad an. 1014.] In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, HEINRIcus, divina ordinante clementia, Romanorum imperator Augustus.

Dum fidelium petitionibus nostræ imperialis celsitudinis assensum præbuerimus, eos nostro servitio

promptiores ac devotiores esse minime dubitamus A rum decursibus, molendinis, piscationibus, cultis et

Quapropter cunctorum Ecclesiæ catholicæ fidelium nostrorumque, tam præsentium quam futurorum, solertia recognoscat Petrum, venerabilem virum, sanctæ Novariensis Ecclesiæ episcopum, nostrumque fidelem, qui nostræ fidelitatis causa multa sustinuit, famem videlicet, sitim, æstus et frigus, et insuper et glaciosas rupes collesque satis asperos, nudis pedibus, persequentibus inimicis fugiendo superavit; qui etiam nunc præsentialiter multa damna, Harduico devastante recepit: nam ecclesiæ illius sunt deprædatæ, castra disrupta, domus eversæ, vineæ incisæ, arbores decorticatæ, insuper plebes ipsius et curtes ab Harduico pro beneficio suisque inimicis datæ sunt; nostram imperialem adisse excellentiam, quatenus, pro sui laboris recompensatione et suorum damnatorum restauratione, quemdam comitatulum, qui in valle Auxula infra ipsius episcopatus parochiam adjacere dignoscitur, prædictæ ecclesiæ Novarienei, cum omnibus functionibus quæ de ipso comitatulo publicæ parti pertinent, concederemus. Nec non etiam deprecatus est nos ut quamdam plebem, quam olim malo ordine et injusta ratione sua perdidit ecclesia, quæ sita est in villa quæ nominatur Trecate, non adeo procul a civitate, curtem quoque, quæ Gravanola dicitur, quondam ipsius episcopi continentem, sed nunc injuste pervasa esse dignoscitur, suæ Ecclesiæ restitueremus.

B

Itaque dignum est ut sui laboris prænominatus præsul retributionem a nobis suscipiat. Et, quoniam C justum est ut supra nominata plebs atque curs jam dicta suo restituatur episcopatui; et ut alii nostri fideles, hoc cognoscentes, nostræ fidelitati amplius stabiliantur ejus precibus annuentes, jam dictum comitatulum a nostro jure in ejus ecclesiæ potestatem omnino transfundimus et perdonamus, et præfatam plebem atque curtem per hoc nostræ auctoritatis præceptum jam supradictæ Novariensi ecclesiæ reddimus et concedimus, cum omni districtu et teloneis, piscationibus, quæ in flumine Toxo, in illis scilicet locis ubi ipsa Ecclesia ex utraque fluminis tenet parte; et cum venationibus, seu omnibus rebus quæ ad publicam partem ex eodem comitatulo exigi possunt, cum capellis, domo, curtili, massaritiis, casis, sediminibus, campis, pratis vineis, pascuis, silvis, stallariis, salicetis, paludibus, aquis, aqua

incultis, divisis et indivisis, terminis, concessionibus, piscariis, compariciis aliisque universis redhibitionibus, cum servis et ancillis, et aldianibus, et aldianis utriusque sexus, cum omnibus, quæ dici aut vocari possunt, ad jam dictam plebem vel curtem pertinentibus, vel respicientibus. Nec non et portum de Bestagno eidem plebi pertinentem, quem gloriosissimus avunculus noster Otto major supradictæ sedi per præceptum concessit; ita ut nullus marchio, comes, vicecomes, schuldasius ejus, seu quælibet magna parvaque persona homines jam dicti comitatus, seu plebis, vel curtis audeat distringere, aut intra ipsum comitatum aliquid præsumat exigere, vel paratos facere, nec ullas redhibitiones acquirere, sed liceat memorato præsuli suisque successoribus jam sæpe dictum comitatum cum supradicta plebe vel curte tenere, et omnes homines ipsius comitatus, sive ipsius plebis seu curtis, per se vel suum legatum distringere, sicut per nos vel nostrum missum distringendi essent, et omnia quæ de ipso comitatu ad publicam partem pertinent, vel inde exigi possunt, et prætaxatam plebem de Trecate, atque curtem de Gravalona cum omnibus suis appendiciis vel pertinentiis habeat, teneat firmiterque possideat, tam ipse quam successores illius, qui illam, Deo favente et disponente, ipsius sedis cathedram suscepturi sunt, omni nostra nostrorumque sucessorum regum et imperatorum et omni hominum contradictione vel diminutione remota. Si quis igitur hoc nostræ concessionis præceptum nefarie ausu temerario violare præsumpserit, centum libras auri optimi componere cogatur, medietatem palatio nostro, et medietatem Novariensi ecclesiæ, ejusque rectori, qui pro tempore inibi habebitur. Et hoc ut verius credatur, diligentius. que ab omnibus observetur, manu propria subter confirmantes, sigillique nostri impressione jussimus insigniri.

[blocks in formation]

SANCTI HENRICI

CONCIO

Habita in concilio Francfordiensi, pro constitutione episcopatus Bambergensis anno 1006 celebrato
(Mansi, Conc. XIX, 289.)

Domini, et Patres a mea parvitate huc asciti convenistis, et quamobrem vos ascierim, aperiam, precorque omnium clementiam ut in his quæ divina

gratia mihi, ut spero, insipiravit, pro ejus amore faveatis. Nam, quia in sobole habenda nulla mihi spes superest, Christum hæredem elegi, episcopa

tum in Bavemberh, cum licentia episcopi mei facere A Moveat corda omnium præsentium quod augmentum hactenus concupivi, et hodie perficere statui. Ob hoc serenissimam pietatem vestram interpello, ne, ejus absentia qui apud me voluit obtinere quod mihi non licuit concedere, prepositum meum valeat impediri. Ecce baculus, in quo mutuæ confirmationis signum clarescit, quod non propter Dominum, sed ob dignitatis nullatenus adipiscendæ dolorem fugerit.

S. Matris Ecclesiæ cum nugigerula legatione annullare præsumit. Ecce ad hæc conjugis meæ præsentis, et unici fratris mei et cohæredis larga benevolentia aspirat; meque placita sibi redditione illis restituere uterque pro certo sciat : sique episcopus venire et promissa dignatur suscipere, paratum me ad omne quod vobis placuerit inveniet.

ANNO DOMINI MXXV.

THANGMARUS

PRESBYTER HILDESHEIMENSIS.

VITA SANCTI BERNWARDI

EPISCOPI HILDESHEIMENSIS

AUCTORE THANGMARO PRESBYTERO

(Apud D. Pertz, Monumenta Germaniæ historica, Script. tom. IV, pag. 754.)

MONITUM.

Thangmarus, natione Saxo (1), exeunte sæculo B solus ad Ottonem III et Silvestrum II legatus, Italiam decimo et undecimo ineunte presbyter ecclesiæ cathedralis Hildesheimensis (2) ct primicerius scholæ puerorum, et sæculo undecimo ecclesiæ decanus, Bernwardum litteris imbuendum moribusque instruendum sibi traditum tanta dilectione fovit, ut per totam deinde vitam quasi filium patri sibi devinciret (3). Bernwardo ad episcopatum Hildesheimensem provecto, ipse decanus (4), Bibliothecarius et notarius (5) rebus gerendis plurimum interfuit, et in negotio Gandersheimeinsi anno 1000 ad Willegisum archiepiscopum (6) cum aliis legatus, eodem anno episcopum suum Romam comitatus (7) et cum eo ex Italia reversus, mense Augusto anni 1001 una cum Eggehardo synodo Francofurtanæ interfuit (8), tum

(1) Cap. claro nostræ gentis sanguine.

revisit (9), in concilio Tudertino res Ecclesiæ suæ egit, ab imperatore mox morituro largissime remuneratus anno 1002 domum rediit, et per reliquum vitæ tempus Bernwardo convixit (10). Cum autem summa cum episcopo familiaritate viveret, imo coufessor (11) ejus fuisse videatur, magnifica ejus gesta colligere aggressus (12), eodem ægre vix tandem consentiente compegit, et post obitum dilecti viri absolvit (13). Convenit liber in locis haud paucis cum Annalibus Hildenesheimensibus, quod ideo a nostro scriptos videri supra memoravi (14), et omnia fere quæ narrat aut ab ipso præsente visa aut ei saltem bene nota lector facile animadvertet. De veritatis studio in tali viro minime dubitaveris. Opere

NOTE.

(2) Vocat eam nostrum monasterium: exempli gratia anno 1000, cap. 18; anno 1007, cap. 43.

(3) Bennonem etiam, postea Misnensem episcopum, erudisse legitur in Chron. S. Michaelis Hildesh. Leibn. II, p. 400.

(4) Cap. 33.

(5) Prologus.

(6) Cap. 18, per nos mandant.

(7) Cap. 25, presbyter cf. cap. 34.

(8) Cap. 33.

[blocks in formation]

absoluto, haud diu vixisse videtur; saltem anno jam A notæ, ad litteram pene a me expressus est; scriptu1027 Tadilonem decanum memorari legimus (15). ræ specimen in tabula adjecta habes. Cui plurimum Liber magno historiæ commodo in ecclesia Hildeshei- consentit : mensi asservatus, sæculo XII ineunte miraculis beati episcopi virtuti ascriptis auctus, et anno 1193 Cœlestino III oblatus, Bernwardum in numerum sanctorum referri effecit (16); sed nostro quoque ævo lectoribus valde acceptum se reddet, quod plurima scitu digna de Ottone III, cujus Bernwardum præceptorem et amicum fuisse discimus, et de Heinrici II regno oblivioni præripuit. Litis quoque Gandersheimensis cui dirimendæ imperatorem et episcopos per plures annos laborasse novimus, telam ab exordio expandit. Scriptus est stylo simplici et perspicuo. Anni initium cum Annalibus Hildenesheimensibus a nativitate Domini inchoat (17).

3. C. regius bibl. Dresdensis mbr. in 40 duabus sæculi x manibus exaratus, sed a Wolfherio, auctore Vitæ Godehardi, iisdem haud raro sententiis quas in Vita prima offendimus interpolatus, et notitiis de Godehardo episcopo auctus, quæ cum Vita ejus prima usque ad cap. 26 consentiunt. Complura econtra capita in medio libro omittuntur. Initio mancus est. Librum in usum nostrum cum editis contulit V. cl. Mauritius Haupt, in academia Lipsiensi professor, qui his verbis ea de re ad nos retulit: « Codex anno 1832 ex tabulario regni Saxoniæ secretiore in Bibliothecam B regiam Dresdensem translatus, folia continet viginti tria formæ quadratæ, modicæ magnitudinis. Singulæ paginæ versus continent viginti quinque. Scriptus est liber a manibus duabus, quarum prima pertinet usque ad finem folii decimi noni, recti. Folio eodem averso altera manus incipit his verbis: His ita se habentibus, quæ leguntur apud Leibnitium capite 41 (jam 44); utraque manus sæculi undecimi est, nec multo recentior tertia quæ hic illic nominum compendia supra versus explevit, et in margine sæpius

Opere, paulo postquam prodierat, usus est Wolfherius in Vita duplici Godehardi episcopi, et plurima inde decerpta scripto suo inseruit; sæculo duodecimo ineunte auctori Chronicæ episcoporum Hildesheimensium, exeunte auctori Historiæ translationis S. Bernwardi innotuit. Arte typographica inventa, primus excerpta codicis cujusdam Hildesheimensis dedit Surius in Actis SS. die 20 Novembris, at Browerus in Sideribus Germaniæ libros De vita, obitu et translatione S. Bernwardi, et de translatione S. Epiphanii cum scholiis edidit, codice usus sæculi xv (18), sed interpolato, ordine narrationis inverso et sermone depravato. Broweri textum Mabillonius in Actis SS. O. S. B. Sæc. VI, 1, p. 202, C et Leibnitius in SS. Brunsw. I, 41, hic tamen adjectis paucis codicis Guelferbytani et versionis Saxonicæ, quæ ad textum Browerianum accedit, lectionibus, repetiverunt. Editio nostra nititur :

manu

1. C. regio, olim monasterii S. Michaelis Hildesheimensis, a Bernwardo conditi; qui sæculo XI exaratus in fol. auro argento diversisque coloribus pictus et lapidibus pretiosis olim ornatus, magnaque veneratione in cœnobio habitus est. Ipsa vita quinque quaternionibus absolvitur. Sextus sæculi XII ineuntis miracula, septimus eadem manu revelationem sancti Michaelis et lectiones nonnullas, octavus manu sæculi XII chartas Benedicti vIII, Heinrici II et Bodonis præpositi in favorem cœnobii S. Michaelis data et nonnulla posterioris ævi exhibet. Liber magnæ auctoritatis et optimæ simul

(nota), et hic illic summaria sive adnotationes ascripsit non neglectas a me in codicis collatione, Contuli autem hunc librum, et ita quidem ut præter æ ee litterarum promiscuum usum ne orthographicas quidem minutias præterirem, cum editione Leibnitii. Mutilus est codex Dresdensis, incipit folio 1 verso post detritas nonnullas syllabas his verbis loci et congregationis, quæ leguntur apud Leibnitium cap. 13, versu 14, Scrip. rer. Brunsv. t. I, p. 47 (jam c. 12). Prima hujus folii pagina agglutinata papyro obducta est. Alterum codicis apographum sua manu confectum nuperrime V. cl. Gersdorf, bibliothecæ universitatis Lipsiensis præfectus, summa cum benevolentia obtulit.

Circa exitum sæculi XIII aut initium sæculi XIV Thangmari liber in usum Sifridi II episcopi Hildesheimensis iterum transcriptus est (19, sed stylo immutato, sententiis vocibusque plurimis additis, resectis vel mutatis, miraculorum quoque ad ea usque tempora continuatione adjecta. Cujus textus ab authentico valde recedentis rationem nonnisi in NOTÆ.

in obitu Bernwardi scribendo finem dedisse statuendus erit; ibi in narratione dedicationis monasterii S. Michaelis alia manus orditur. Annales etiam antiquos Halberstadenses novisse videtur, quorum pars in Hildesheimensibus et Quedlinburgensibus exstat; cf. cap. 12.

(15) Vita Godehardi, cap. 32.

(16) Hist. canonizationis S. B. Leibn, I, 469474.

(17) Exempli gratia, cap. 36.

(18) Nam capite ultimo miraculum habet, ubi de ducatu Mekelenborh sermo fit, quem nonnisi anno 1348 institutum fuisse constat.

(19) En præfationem libelli: « Incipit epistola in legendam beati Bernwardi episcopi et confessoris. Reverendo patri ac domino suo Sifrido, Dei gratia

D

Hildensemensi episcopo, omnium servorum Dei vilissimus, sanctissimi viri Bernwardi vestigiis adherere, ut valeat secum serena anima beatorum gaudia possidere. Fons sapientie Dei patris, verbum in corde cujus est genitum, ab eterno sic semper generatur; cujus natura bonitas, opus misericordia, redimens quos creavit, proprio humero imponens ovicula serrabundas ad ovile angelorum usque perduxit. Qui vineam, quam de Egipto transtulit, usque ad seculi consummacionem non relinquit. Que vinea est gens Saxonica, quam longo tempore in tenebris infidelitatis excecatam et sine pastore errantem, ipse qui est bonus pastor ad fidei transvexit claritatem. In quo sue bonitati naturali non suffecit, quin prefatam vineam pre multis regionibus, quibus est circumdata, beate prolis fetu fecun

1. Alpertus.

Ccd. regius Hannoveranus (fol. 2).

[ocr errors]

Sillante uuce Curneti.cuplalmeldýmmflourfim on brenu ufq; deportameLuud uïa dh, ocibi parata. cfteuerfy ecu puenert. Cüq; ild exponeret.écuriu ppti magnifoblationib; honorab at leqnaítítagne paludire amora Alumine ducentis poffib; diftanf. Hofid

dreiecctafci marcını ù ipfe fedë episcopale habebat religiofe fepe ut.bge debeato uro of dicere habu, nut plente deilio ora que

to & de

ην μετα

[ocr errors]

2. Vita S. Bernwardi.
Cod. regius Honnoveranus (fol. 2, 41).

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Que drancouts frr defino do Sem conciliu
refpondit Inaliena acetá abalur poffefra
nil miris habuit neq; canonice ibi sinodu ha
berc. aut aliquid conftituere fine confenfu
ppru epiponut. nec omimodif finodircano
nice dici poterit. Sapientiffimus papa dir
Prgo quo nomine rute uocari poteft sem f
calut refpondir. Scifma celiant difcor
capoft fefellic. Inipfa enum promocione fur- domim
Repm Rirapace per legatum fuum conuent.&per
falfa falutaria querimomam fupgandesheim Temp
aurt Cui domnur epf B diuina infpiratione docuf.
non euifuam loquo attendens: obligationaffile 2112
thema allirerett. dicens find commune defibone

« PoprzedniaDalej »