Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][merged small]

ait Grestserus, atque ipse postmodum alteram reperit in monasterio Rebdorffensi, quam 1611 inter Sanctos Bambergenses edidit, collatum cum apographo Bambergensi, ex quo nonnulla auxit et emendavit, ut pluribus explicat in suis jam citatis. notationibus, a pag. 79. Eadem Gretseri Legenda exstat in posthuma Surii editione, omissis tamen frequentibus illis capitum titulis, quos et ad normam nostram contrahendos censuimus. Ejusdem Rebdorftiani codicis exemplar nacti sunt Majores nostri, ex quo et ex Surio Legendam integram infra dabimus, lacunas seu hiatus ex Gretseri editione supplendo; iis hunc Commentarium vel in appendicem rejectis quæ ad historiæ filum minus spectare videbuntur, ut sunt capita 16, 17, 18 et 19, quibus non S. Henrici gesta, sed ecclesiæ Bambergensis privilegia enumerantur. Totum Gretseri Bambergensis forma recensuit, et volumini suo de Scriptoribus Germaniæ, quo potissimum continentur quæ ad episcopatum Bambergensem pertinent, non ita pridem, nempe anno 1718, vulgato inseruit Joannes Petrus Ludewig, notationes singulas capitibus suis subjiciens cujus opera uti visum non est, fonte ipso nobis aperto, ex quo purius omnia hauriri potuere.

53. Obtenta ea facultate, haud diu cessatum est A cœnobii Windbergensis, sed non adeo plenam, ut quin præfatæ S. Henrici reliquiæ in domus Professæ Romanæ templo, Jesu Servatori sacro, debita veneratione et cultu honorarentur. Curata mox est, aut antea fortasse jam præparata insignis lipsanotheca argentea, qualem hic descriptam cernis, altitudine. pedes circiter sex, latitudine quatuor ferme adæquantem, affabre factam a peritissimo illius temporis artifice, cui an parem modo Roma habeat, merito ambigit R. P. Franciscus Wenzel Assistentiæ Germanicæ hodie Substitutus, cujus curæ et benevolentiæ acceptas refero plerasque omnes deductas hic notitias, cum ipsa delineatione, ex qua eadem in æs incisa exhibetur, ad sancti Imperatoris gloriam, probandumque Societatis erga eum cultum et reverentiam. Ne vero existimes minori pietate quam pretio S. Henrici memoriam istic recoli, solet quotannis lipsanotheca, recurrente anniversaria Sancti festivitate, in magnifica S. P. N. Ignatii, ardentibus plus solito cereis, ara exponi, gravioribus quibusque domus nostræ Patribus rem sacram eo die ad eam facientibus. Aliis porro per annum festivitatibus, in ara principe cum Ludoviciana collocatur, restaurata quodammodo in Urbe mundi capite utriusque sanctissimi Principis veneranda recordatione. His de culta hactenus abunde expeditis, ad Sancti gesta eorumque scriptores gradum facimus.

§ VI. Scriptores Vitæ, aliique de S. Henrico

agentes.

B

54. S. Henrici Legendam ex sæculi sui, nempe C vel xi, more scripsit Anonymus, qui monachus fuisse videtur; idem ille, opinor, a quo postmodum S. Cunegundis gesta memoriæ commendata sunt, ad III Martii ab Henschenio illustrata: more, inquam, istorum temporum, nam particulares potissimum virtutes, munificentiam in exstruendis restaurandisque ecclesiis, miracula, et id genus alia percensuit, nullo servato rerum aut temporum ordine ; alia etiam admiscens, quæ ad Sancti vitam nonnisi valde remote referuntur. Vixisse ipsum sæculo xu, post celebratam S. Henrici canonizationem, atque adeo opus ipsum Adelboldo Ultrajectensi episcopo, ex monacho seu clerico Laubiensi primum consiliario et cancellario, deinde ad episcopatum evecto, et triennio post Sanctum defuncto, adscribi omnino non posse, plane evincit Gretserus in notationibus, pag. 80, utpote cum plura commemoret quæ toto sæculo S. Henrici obitu posteriora sunt. De miraculis loquitur ut de re veteri quam a majoribus acceperit, quod Adelboldo quadrare nequaquam potest. Adde quod scribat de rebus quæ diu post mortem S. Adelboldi, ut de diplomate Henrici III regis, de Bullis Clementis II et et Leonis IX, de quarto et sexto episcopo Bambergensi ; ut dubium minime sit quin toto sæculo amplius compilationem istam præcesserit Adelboldus.

55. Prædictam Vitam primus in lucem eduxit vir clarus et sæpe nobis laudandus Henricus Canisius, tomo VI Antiquæ Lect., a pag. 383, ex codice Ms.

D

56. Atque hæc S. Henrici Legenda, ut ut imperfecta, vulgatissima hodie et notissima est, a qua proinde recedendum non fuit ; quamvis et aliam repererim a sciolo aliquo non valde antiquo scriptore cum Vita S. Cunegundis conjunclam, de qua Henschenius quoque citato superius loco meminit, ad quarum calcem adjecta est sequens epigraphe:• Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, gloriosæ Virginis Mariæ et omnium Sanctorum, finiunt feliciter Legendæ sanctorum Henrici Imperatoris et Kunegundis Imperatricis virginum et conjugum, summa cum diligentia impressæ in famosa civitate Bruxellensi per Fratres communis vitæ in Nazareth; anno Domini MCCCCLXXXIV. » Totam legi et evolvi non semel, rudi stylo, confuse et inconcinne per capita quatuordecim digestam, cujus quis auctor fuerit ex nullis indiciis colligi potuit. Ab Henschenio notatum inveni, Nonnosium, Mompergensis cœnobii custodem, Germanicam aliquam Legendam composuisse, quæ eadem ipsa hæc sit Latine versa. Verum si recte Hofmannus et alii censeant, non hujus sed alterius Germanicæ Legendæ scriptor fuit prædictus Nonnosius, cujus fragmenta aliqua, ad me missa, reliqui operis sitim facile exstinxerunt. Ceterum Legendam istam Bruxellensem, ex Germanicoversam esse, nullo prorsus argumento, imo nec indicio evinci potest

57. De ejus pretio sic statuas eam esse, ut dicere cœperam, inconditam collectionem recentioris scriploris, utpote qui Vincentium Bellovacensem in Speculo historiali appellat, tamquam veterem aliquem gestorum S. Henrici testem, quem floruisse et scripsisse novimus medio sæculo xm, ut proinde sæculum verosimillime sapiat quo typis excusa est,

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

acciderit, irreparabilis est insignium Actorum jactura, eaque majus nobis sui relinquunt desiderium, quod ex solo fragmento clare perspicietur, accuratissimam esse oportere totius Vitæ Henricianæ seriem, si eodem ordine, methodo et diligentia ad exitum usque perducta est, ab oculato rerum omnium gestarum teste, eoque integerrimo antistite, de cujus regimine, ædificiis exstructis, virtutibus et scriptis videndi Joannes a Beka, pag. 37, et Wilhelmus Heda, p. 107; potius quam Vossius, qui Anonymi opus, a Canisio editum, cum Adelbodiano perperam confudit. Frustra, ut semel dicam, a Majoribus nostris, frustra a nobis quæsita est hactenus desideratissima historia, quam si quis alicunde refodere valeat, et nos et hagiophilos universos immortaliter sibi obstringet.

nempe xv. Scriptorem oppido verbosum esse, vel A intercidisse haud facile mihi persuadeo. Quod si inde intelligas, quod in prologis consuendis paginas quatuordecim impleat, dubia et falsa multa veris admiscens. Et in ipso quidem Vitæ principio labitur, dum S. Henricum concorditer a principibus electum asserit anno 1003, regnasse autem annis viginti duobus et quinque mensibus, quæ et sexcenta hujusmodi, aut falsa aut perperam adornata, citatione digna non censui, nedum restitutione. Tuto dixerim, in tota ea farragine et subjunctis Officii lectionibus nihil reperiri, quod non paulo melius in vulgata Legenda explicetur, in qua eruderandæ tot difficultates occurrunt, ut novæ aliunde accersendæ non sint. Difficultates intelligo in eo præcipue consistentes, quod, cum hujusmodi Legendæ debita luce historica careant, in eo nobis maxime laborandum sit, ut singula distinctis suis temporibus innectantur, in quibus, quod fieri poterit, ordinate componendis, et in reliqua vitæ serie dirigenda omnis conatus noster potissimum desudabit.

.

B

60. Quod habuit fragmentum Gretserus, primus in Jucem protraxit, ex quo ipsum Scriptoribus suis Brunswicensibus accensuit Leibnitius, tomo I, a pag. 430, in Introductione submonens, « quæ Adelboldo desunt, bonam partem ex Ditmaro suppleri posse, et, ubi is finit, ex variis historicis, etsi minoris ponderis, spicilegium instituendum esse, messe amissa. » Recte id quidem ab eruditissimo viro suggeritur, at non æque pronum vel ex Ditmaro ipso centonem adornare, quem ad exactos chronologiæ calculos revoces, ut pote in quibus et manuscripta et edita ejus operis exemplaria nonnunquam ma.

58. Eo nos onere liberasset Adelboldi egregia lucubratio, nisi maximam ejus partem nobis invidisset temporum iniquitas, qua male periisse censenda est, cum solum fragmentum ad nos pervenerit a Gretsero etiam inter dictos Sanctos Bambergenses vulgatum, quod unde acceperit, monet pag. 428, ubi de auctore hæc ex Trithemio descripsit : « Adelboldus episcopus Trajectensis, ex monacho Ordinis. divi patris Benedicti etc., vir in divinis Scripturis studiosus et eruditus, atque in sæcularibus litteris C nifeste aberrant. Ex variis autem aliis historicis egregie doctus, ingenio subtilis, eloquio disertus vita et conversatione præcipuus, et ob eas virtutes in curia S. Henrici Imperatoris magno in pretio habitus; scripsit nonnulla haud comtemnendæ lectionis opuscula, quibus nomen suum posteris notificavit. E quibus exstat Vita et gesta ejusdem sancti Imperatoris Henrici, liber unus. De laudibus S. Crucis lib. 1. De laudibus quoque S. Mariæ lib. 1. Varios etiam sermones de laude Sanctorum edidit, et alia tam metro quam prosa, quæ ad notitiam meam venerunt. Moritur sub Conrado Imp. II, anno Domini MXXVII Indict. x, episcopatus sui anno XXII, ▾ Kalendas Decembris. » Hæc Trithemius, inquit Gretserus, addens quod sive hæc Vita sit quam Adelboldus scripsit, sive non, optandum plane ut mutila non esset, quod et nos pridem optavimus, et vehementissime optare pergimus.

non

59. Adelboldi episcopatus initia clarius nobis expressere Annales Hildesemenses apud Leibnitium de scriptoribus Brunswicensibus, tomo I, pag. 722, ubi ad annum MX sic habent: « Ansfeldus Trajectensis ecclesiæ antistes obiit, cujus loco Adelboldus successit; » ex quo initio plane intelligitur quod tradit Trithemius, eum episcopatus anno XVIII e vivis ereptum, cum vitam protraxerit ad v Kal. Decembris MXXVII. Porro ex laudati Trithemii verbis haud obscure colligi videtur, exstitisse ejus tempore, eique notum fuisse Adelboldi opus, cujus apographa omnia duorum duntaxat sæculorum decursu

PATROL. CXL.

spicilegium instituere magis etiam arduum erit, cum S. Henrici res gestas vix ipsi delibent. contenti generalioribus terminis, et confusa plerumque rerum et temporum congerie, unde non facile quis feliciter emerserit. Consultat lector eruditus proximorum sæculorum scriptores Ottonem Frisingensem, Hermannum contractum, Lambertum Schafnaburgensem, Abbatem Urspergensem, Marianum Scotum et quosvis alios, fallor ni id experiatur quod nobis evenit, nempe distractas illas lacinias difficillime ad rectam S. Henrici historiam exigendas; quibus nihil subsidii afferent Vincentius aut alii; neque Vitus ille Arnpekhius in Chronico Bajoariorum, quem novissimo Anecdotorum suorum TheD sauro inseruit vir eruditissimus Bernardus Pezius, tom. III, part. 3, a col.157, dum in ipso principio, cap. 12, ad an. 1014, revocat quæ toto citius decennio contigisse necesse est, ut cætera taceam in quibus verbosius ludit quam verius.

61. Quocumque te verteris, paria et obscuriora offendes, quæ Adelboldi desiderium magis magisque accendunt. Neque vero instituti nostri est ejusmodi historias contexere, qui monumenta, uti ad nos pervenerunt, excutere soliti sumus, eaque integra reddere, debita luce illustrata. Hunc legitur in finem satis nobis hic erit ex laudato Ditmaro, Chronico Saxonico, et Hildesemensi, aliisque scriptoribus, temporum seriem ad chronologicos calculos, pro more nostro ita reducere, ut quibus ad scribendum

2

defectu ipsius operis, quod sollicite custodiri intelligo: at, cum vixerit sæculo xvi, mortuus, ut ad me scriptum est mense Februario anni 1529, facile colligitur quam in sua de sanctis Henrico et Cunegunde Germanica historia, anno, ut aiunt, 1511 edita, fidem promereri possit, in iis præsertim quæ Anonymo nostro superaddenda putaverit. Alios non novimus qui de S. Henrici vita et gestis ex professo tractaverint; neque variorum fragmenta aut elogia congerere lubet, ne importunis eorumdem rerum repetitionibus tædium lectori potius quam voluptatem afferamus, ad paulo utiliora festinantes.

otium et ardor accesserint, ad rem historice exse- A gloriam contulerit, proprius explorare non licuit, quendam conatus noster præluceat. Id præcipue difficultatis in Chronicis illis Germanicis occurrit, quod uno sæpius, imo et pluribus annis ab invicem deflectant, ut in Adelboldo, Ditmaro, Chronographo Saxone, Annalibus Hildesemensibus et aliis evidenter patet. De ea re periculum facere plane obvium est, si Adelboldum, Chronographum Saxonem et dictos Annales cum Ditmaro contuleris; illi enim primam S. Henrici in Italiam expeditionem disertis terminis anno 100 innectunt, quam Ditmarus, non minus expressis verbis anno sequenti 1005, cum plerisque aliis scriptoribus, quos moderni passim cum Baronio sequuntur, consignat, in qua tamen parte Ditmarum omnino deserendum existimamus, quemadmodum infra paulo fusius et clarius demonstrabitur.

B

62. Ut autem intelligas quam imperfectus hodiedum maneat Ditmarus, etiam prout a Leibnitio non ita pridem editus est, et Ditmari restituti appellatione ad splendorem donatus, ex iis patet quæ noster Janningus paucis indicavit tomo VI Junii pag. 38, quibus haud pauca alia similia observata annotataque reliquit; quæ omnia tametsi ab editore Leibnitio emendata fuissent, neque sic tamen facilis pateret aditus ut ex Ditmaro continuaretur recta S. Henrici historia, ni i quis prius in eo sedulam operam ponat, ad Chronicon istud in capita sua, paragraphos et numeros dividendum, eamque ope rosiori diligentia lucem affundendam, quo singulo- C rem amorum periodi inter se recte et apposite distinguantur; sicque a multis confusionibus, et hinc inde erroribus opus, cætera æstismatissimum, studiose vindicetur. Id mihi quidem post longum operis examen ita necessarium visum est, ut, nisi innumeris aliis distraherer, ab ea provincia suscipienda minime abhorrerem. Confido, aliis plus otii fore ut rempublicam litterariam tam digno munere exornent, vocarique adeo jure possit egregium Chronicon << Ditmarus restitutus et illustratus. » Sed hæc obiter dicta sunto; supersunt difficultates in Anonymo explanandæ, quarum nonnullas jam supra attigi, nempe circa Sancti genus, nomen, agnomen, ætatem, annum et diem obitus: paucas hic alias expediam, reliquas ad sequentes paragraphos remissurus.

63. Jam insinuavi non semel, multa in eo Anonymi monachi opere reperiri, quæ rectius historice ordinata, et seclusis parergis accuratius digesta cuperem, Ne singula, quæ sparsim satis indicata sunt et porro indicabuntur, hic ordine prosequar, non placet claudicationis causa tam longe petita, de qua superius disputavimus neque satis verosimilia sunt quæ de visione dæmonum et calicis ansa memorantur, pio ferme somnio, quam sincera veritati propinquiora, ut Bambergenses ipsi hodie non diffitebuntur, quidquid in laudato sanctissimorum conjugum monumenta expressa retulerimus. De Nonnosio item obiter dictum est: quid ipse singulare ad Sancti

§ VII. Vita S. Henrici Dilingæ vulgata MDCXLVIII. 64. Quæ hic disputata sunt hactenus et porro disputantur toto hoc de gestis S. Henrici prævio, uti vocamus, commentario, jam dudum prælo parata erant, quando in notitiam venit Vita anonyma sancti Imperatoris, Dilingæ aliquo Societatis nostræ sacerdote typis edita, an. 1648, formis academicis. Eam ut tempestive nanciscerer, nullum non lapidem movi, scriptis in Germaniam ad amicos litteris, quibus id effectum est ut, favente semper R. P. Nicolao Pottu, collegii nostri Bambergensis Rectore, sæpe mihi et merito ob navatam sedulam et constantem operam laudando, exemplar obtinuerim, de cujus auctore pauca primum subjiciam, tum de ejus instituto totiusque opusculi pretio; demum ea percurram quæ ad illustranda Sancti gesta hinc inde observatu digna existimavero, ibi præsertim ubi eadem tractata sunt quæ ab Adelboldo vel Anonymo nostro, quos illustrandos suscepimus, commemorantur. Ut ideo operis sub ipsum principium pateat, en ejus titulum :

S. Henricus Imperator Augustus, Bavariæ dux XXXI, religionis, prudentiæ, fortitudinis, castimoniæ, clementiæ aliisque heroicis exemplis præclarus, admirationi et imitationi recens propositus a quodam Soeictatis Jesu sacerdote, Dilingæ, formis academicis, anno MDCXLVIII. »

65. Anoymum scriptorem appellant Bambergenses et alii passim, nempe quod nomen in fronte expressum non sit; nam digito eum commonstrare tam facile est ut, vix lectis duabus paginis, mox deprehenderim lucubrationem esse nostri Melchioris Inchofer, origine Viennensis, in Societatem Romæ admissi an. 1607, a « multiplici doctrina » in Biblio theca scriptorum commendati; viri, ut aliunde notum est, paulo acrioris ingenii, multi laboris ac scriptionis, at styli, ex nimia concisione, et acuminatis sæpiuscule periodis nimium involuti, adeoque obscurioris, ut saltem in eo, quo de agimus, opere prima fronte satis perspicuum est. Ab ipso autem Vitam prædictam compositam fuisse, omnino liquet ex frequentibus suimet citationibus, præsertim Annalium ecclesiasticorum Hungariæ, a nobis alibi citatorum, quorum volumen primum et unicum edidit Romæ 1644, quo eodem anno, ad relationem amici sui Leonis Allatii, facultatem obtinuit ab Adm. R. P. Hyacintho Serrono, sociii Reverendissimi Magistri

sac. P. A. S. Henrici Vitam edendi; quod cur Romæ A jam satis diximus; adjiciuntur et aliæ facultates, factum non fuerit, divinare non lubet: pluribus vero quærere ad rem quam præ manibus habemus, operæ pretium non esse, facile quivis intelligit.

66. Neque id explorare licuit, miseritne ipse in Germaniam ins. autographum, suppresso suo nomine, excudendum an aliunde editores acceperint, nullaque, seu casu seu studio, facta scriptoris mentione, dedicarint ipse nomine collegii Dilingani Illustrissimo ac reverendissimo Melchiori Ottoni, imperialis ecclesiæ Bambergensis episcopo S. R. I. principi, cui vere libellus inscribitur. Utcumque id acciderit, eodem illo anno 1648, Mediolani vivere auctor desiit die XXVIII Septembris. Id miror, inter tot alia ejus opera, quæ vel sub alienis nominibus prodiere, vel, ab eo prælo parata dicuntur, hoc de S. Henrico in Bibliotheca nostra prætermissum esse: an quod id ignoraverint Allegambe et Sothuellus an quod oppellam tanti non fecerint, aliis disquirendum relinquo. Equidem in toto eo opusculo nihil reperi prorsus, quod me a jam expensis, dicussis, et qua potuit verisimilitudine definitis tantillum recedere compelleret. Dissentire in aliquibus haud diffiteor, ast ejus assertis nihil tribuendum censui, nisi quousque antiquorum scriptorum auctoritate nituntur. Cum igitur ex iis solis nostra deprompserimus, non video quid ejus placita ad dirimendas hinc controversias magnopere conducant. Ex opusculi totius instituto, quid Inchoferus voluerit, pronum erit perspicere.

67. Id præ oculis habuisse videtur, non ut historicum et chronologicum vitæ et gestorum contextum > proponeret, sed meram Legendam, cujusmodi multas postremis hisce sæculis adornatas videmus, quas non incongrue dixeris ad sanctitatem Christianam paræneses, quibus nempe virginum exempla virginibus, conjugatorum conjugatis viduarum viduis, atque ita singulorum ordinum hominibus apposita incitamenta exhibentur; id, inquam, præ oculis habuisse videtur, ut principibus Catholicis in tam illustri speculo eximiarum virtutum urgentes stimulos floridiori penicillo depingeret, id quod satis diserte in ipso suo titulo exprimit, dum S. Henricum, ut « religionis, prudentiæ, fortitudinis, castimoniæ, clementiæ, aliisque heroicis exemplis præclarum, admirationi et imitationi proponit. » De cætero Anonymum in eo longe superavit Inchofer, quod Sancti gesta in aliquem saltem ordinem digesserit, quæ ab altero plane confusa sunt. Præterea vero ad exactiorem crisim expenderit, quæ ille nonnunquam nimis credulus a popularibus traditionibus non satis apte discrevit, quemadmodum a nobis non in uno loco observatum invenies. Id ab Inchofer desidero, quod, licet scriptores nonnullos citari solitus sit, multa tamen asserat quæ, an satis certa fide nitantur, non immerito dubites. Ex operis totius in capita sua divisione, nostrisque ad ea, ubi opus erit, annotationibus, clariorem ejus ideam faxo concipias.

68. De titulo, dedicatione et approbatione Romana

nempe Adm. R. P. N. Mutii Vitellescii Præpositi Generalis, data Romæ x Septembris an 1644, tum R. P. Laurentii Keppler superioris Germaniæ Provincialis, data Monachi xvIII Februarii 1648. En modo capitum ordinem. Primo itaque exponitur « S Henrici patria, ortus et educatio. » Hæc ad nos non spectat; de aliis dictum est satis. Singulare notat Inchofer, quod natus sit Sanctus an. CMLXXII, die VI Maii, « feria secunda. » Satis minutatim, et satis exacte; etenim anno 972, currente littera Dominicali F, sexta dies Maii incidit in feriam secundam. » Verum de scrupulis istis nobis litigandum non est eo vel alio die natus fuerit, ad intentum nostrum parum refert, qui Anonymo illustrando maxime insistimus, in quo B atque in Adelboldo Legenda Henriciana non a vitæ sed a regni primordiis sumit exordium; unde nec ad nos pertinent sequentia capita, quorum titulos hic exponere satis fuerit. « Cap. II. Henricus, a patre regimini admotus, mira prudentia et pietate rem administrat. Cap. III. Henricus, ex voto parentum se conjngio astringens, virginitatem servat. » De hac suo loco abunde. « Cap. IV. Sancti Wolfgangi et deinde Henrici senioris obitus, juniorisque successio, et pacis studium. »

69. Capitis quinti partes binas facit, alteram quod <«< Henricus a S. Benedicto reprehensus sit, » de qua re Anonymus nusquam meminit; neque hic noster auctorem citat, unde acceperit, quasi nota sit C historia in Leonis Ostiensis Chronico, lib. 11, cap. 45. In altera disscntit Inchofer ab Anonymo, qui celebre sancti Wolfgangi vaticinium <«< POST SEX S. Henrico» jam regi intimatum scribit, atque adeo diserte applicat Romanæ Imperatorem coronationi, ut proinde rem accidisse oporteat anno circiter 1007 vel 1003, uti etiam suo loco diximus, haud obscure indicantes non multum placere oraculum Anonymi modo expositum. Censet igitur, et longe rectius, Inchofer, «S. Henrico in Italiam ituro cum Ottone, anno CMXCVI regnum mirabiliter a S. Wolfgango prædictum. » Audiamus ejus verba pag. 22 : « Qui id, inquit, post adeptum regnum ad imperium referunt, non considerant, nihil opus fuisse conjectare; quid enim præter spem magni, coronato jam Regi et Cæsari, tam involute imperitum protendere? Ipse diem sumpsisset qui inauguraret: sed enim nulla propinqua spe, rege Ottone adhuc vita, ætate et fortuna florente, et qui propediem in urbe Imperator dicendus erat, regnum Henrico prædicere, nisi ejus nutu, qui tempora in manibus describit. Wolfgangus non potuit. »>

D

70. Quæ capite vi memorat de Electorum determinatis suffragiis a Gregorio PP. V et Ottone III certa lege circumscriptis, saltem in S. Henrici electione adhibitis, fatemur nos pro eo tempore admittere non posse, ut contra Hofmannum aliosque satis explicuimus, ostendentes Sanctum hæreditario successionis jure imperii culmen consecutum. De septemvirorum electorum origine mentem suam nostramque

« PoprzedniaDalej »