Obrazy na stronie
PDF
ePub

teo ensem versus, cui nitido graphio insculpta sunt A Reinch, 1x Septembris 1658, invitatis ad insignem quatuor signa Evangelistarum. Pie creditur nunc ensem instrumentum esse martyrii S. Adriani, quod longum in totum uno pede cum septem pollicibus, latum autem pollice uno et quarta parte. » Hactenus. relatio, in qua id postremum notatur asservari ea omnia in tholo quodam ecclesiæ cathedralis, » quæ venerationi publicæ plurima ex parte diebus festivis ad altare S. Chunigundæ, tumulo proximum, exponi solent. » Sunt et libri sacri, ut Missales. Graduales, et id genus alii, pretiosissime cooperti, picturisque suis ornati, qui a sanctissimo patrono, ecclesiæ a se fundatæ, relicti dicuntnr, cum ipsa Cruce postmodum exhibendi. At jam tumulus ipse, utpote patentissimum utriusque sanctissimi conjugis cultusargumentum, paulo attentius inspiciendus est, ipsiusque laudati jam toties Clar. Viri calamo describendus.

celebritatem suffraganeo, Herbipolensi, abbatibus quatuor Bambergensibus, ac parochis circumquaque ad quatuor milliaria dissitis; quibus præsentibus sacras reliquias imposuit ac inclusit, die festivo per totam diœcesim indicto, quem dictus suffraganeus pia non minus quam eleganti ad confertissimum populum dictione panegyrica in laudem SS. Henrici et Cunigundæ directa honoravit, sub themate « David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et clangore buccinæ, II Reg. vi vers. 15. Exstat de hac transmissa ad me ex archivo Bambergensi inscriptio litteris majusculis expressa, quam hic reddo. <«< Anno D. MDCXLIX, 2 Septembris, jussu ReverendisB simi et Illustrissimi principis ac D. D. Melchioris Ottonis, SS. Henrici et Cunegundis sepulcrum marmoreum e media navi ecclesiæ ad chorum D. Georgii, velut locum magis conspicuum, fuit translatum sacræ vero reliquiæ, quatuor ligneis arculis occlusæ, in sacristia tantisper servatæ, donec Reverendissimus et Illustrissimus princeps ac D. D. Philippus Valentinus easdem, huic tumbæ honorifice insertas, cura sumptuque magnifico, assistentibus D. D. Francisco Conrado a Stadion præposito, Georgio Henrico a Kunsberg decano, Joanne Philippo ab Egglosfstein decanatus coadjutore, Martino a Seckendorff seniore, nec non Suffraganeo Herbipolensi, quinque abbatibus ac cæteris capitularibus, clero populoque universis, summa cum religione, instituta ad hoc per urbem processione solenni curaverit transferri, et hocce renovato marmore recondi MDCLVIII, die Septembris nona. »>

36. Repetenda hic paucis, saltem in memoriam revocanda, quæ paragrapho præcedenti ex chartis Gamansianis fusius dicta sunt de primo «< marmoreo qualicumqne monumento » per Eberhardum II episcopum Sancto tamquam populari erecto; tum vero de nova sepultura » anno 1513 « ex marmore sculpta,» ad quæ non satis adverterunt qui, ex nescio qua traditione, persuasum habuere idem hodie monumentum Henricianum exstare quod olim Sancto erexisse dicitur Eberhardus II, quodque antea in medio navis ecclesiæ cancellis ferreis circumseptum fuit, tandem in choro S. Georgii aliquot C gradibus exaltatum. Hæc præpostere circumferri satis observaveram, certius vero me docuit laudatus R. P. Rector, ex inscriptione Germanica, in archivo reperta et sic latine versa: « Sciendum est quod marmoreus tumulus, qui in ecclesia cathedrali supra sepulcrum S. Henrici et S. Cunegundis visitur, constructus et clathris ferreis munitus fuerit anno MDXVIII, qui annorum numerus infra in pede tumuli expressus est. » Eam notam modo abesse nil mirum est, cum basi novæ impositus sit tumulus hodie restauratus. Scripturam autem Germanicam pro anno 1513 perperam expressisse aunum 1518 probat jam citata Gamansii charta, cui similem, recentissime repertam, submisit sedulus Collaborator, dum hæc prælo subjiciebantur. Diversitates inter utramque schedam tanti non sunt ut notari mercantur; nec vero, typis jam compositis, notari potuere.

37. Præclarissimo novo operi immortuus est munificus hodiernæ sepulturæ restaurator, Melchior Otto episcopus, e vivis ereptus anno 1653, sed prius destinatis ad rem totam consummandam necessariis subsidiis, quæ proinde soli ipsi adscribitur, ut ex inscriptionibus mox referendis apertissime datur intelligi. Postremam igitur illam sacrarum utriusque sanctissimi conjugis, in amotum e media templi navi restitutumque in choro S. Georgii marmoreum tumulum, reliquiarum translationem seu transpositionem solennissime demum et festivissime peregit ejus successor Philippus Valentinus Voit a

D

38. Hic de ultima illa sacrarum exuviarum translatione præmissis, tumulum ipsum sic divisum exhibeo ut partes singulæ oculis pateant, adjectis dimensionibus ab Eppenauero mecum communicatis, quas ejus verbis, quemadmodum et cætera eo spectantia, describo. « Longus est, inquit, septem pedibus ac undecim pollicibus (unius pedis Noribergensis in duodecim pollices divisi) latus tribus pedibus et 2 pollicibus; altus vero quatuor pedibus ac 5 pollicibus. Continet exterius historias quinque, quas superne concludit tegumentum cum delineatione num. 1, præ se ferente sanctos Heinricum et Chunigundam, justæ staturæ humanæ, artificiosa sane manu statuarii illo sæculo. » Quærimus qui certo statuat utrum sæculo XII, an potius xvi elaboratæ sint. » Amborum Sanctorum pedibus ibidem substratijacent duo leones gentilitii, quorum prior in dextera S. Chunigundæ, præter rhombos habet duos coronatos parvos leones, sinister vero præter rhombos, ducatum Bavariæ involventes, duas bicipites aquilas, non coronatas, quæ duo insignia optime æri incisa exhibet P. Raderus in sua Bavaria sancta, volumine 1, fol. 103 verso. » Utique; at quæ inde se confecisse existimabat Raderus, melius alibi revocanda censuit ; ut ex appositis istic insignibus nihil concludi posse fateri compellamur.

[graphic][graphic][ocr errors][graphic][subsumed]

39.

Neque inter historias istas anaglyphice A Henschenius in Comment. prævio ad Acta S. Cu

ibi effigiatas, desunt quæ exactæ veritatis limam subire refugiant. Earum prima sub num. 11, in facie anteriori, navim ecclesiæ cathedralis respiciente, refert obitum S. Henrici, relictam virginem indigitantis, quam et paulo elegantius expressit Raderus, nosque ab obtrectatorum calumniis suo loco vindicavimus. Non ita placet quæ in facie laterali bilancem repræsentat, præponderantemque calicem, de qua historia candide pronuntiat Eppenauer, « ævi sui simplicitate potius gaudere quam acribia theologica, >> uti et nos alibi satis explicuimus. Proxima, in eodem tumuli latere, satis rudi minerva exhibet liberationem miraculosam a calculo, ope S. Benedicti in monte Casino, de cujus adjunctis suo loco etiam actum est. In altero tumuli latere, sub num. III, vomeres ignitos illæsa calcat S. Cunegundis, cujus etiam rei vividior imago est apud laudatum Raderum. Ultima demum in eo versatur ut memoriam renovet miraculosæ distributionis mercedis diurnæ pro mercenariis incumbentibus fabricæ S. Stephani, e scutella, in qua pecuniam S. Imperatrix pro solutione exponere consueverant, de qua videndus Henschenius ad III Martii, Commentarii sui § 4, n. 25. Reliquum verbis Eppenaueri absolvo.

negnndis, num. 9, nonnulla istic adducens ex Vita-
Bruxellis, an. 1481 excusa, quæ hic repetere, quid
aliud esset quam actum agere? Inter schedas no-
stras exstant Mss. Officia Passavii et alibi recitari
solita; ast ea auctoritatis non magnæ, utpote erro-
ribus infecta, quibus nec omnino vacuum est hodier-
num Romanum, ex S. Michaelis Bambergensis, ni
fallor, acceptum, in quod ad accommodum sensum
reducenda sunt hæc postrema primæ lectionis ver-
ba: Benedictum VIII, a quo imperii coronam ac-
ceperat, profugum excepit, suæque Sedi restituit :
uti et illa in lect. 2: « Pannoniam adhuc infidelem,
tradita Stephano regi sorore sua in uxorem, eoque
baptizato, ad Christi fidem perduxit. »

[ocr errors]

42. Etenim vel in hypothesi quod Benedictum VIII profugum susceperit S. Henricus, quod mihi necdum verosimile est; in ea, inquam, hypothesi proprie dici non potest suscepisse ipsum profugum << a quo coronam acceperat; » supponitur enim fugisse Benedictus an. 1012, ubi Sanctus coronam primum accepit an. 1014. Stephanum porro a S. Henrico ad fidem perductum paulo latiori acceptione intelligendum est, cum is, Geiza parente jam Christiano natus, infans baptizatus sit. Et sane jam pro fide Christiana non semel decertaverat, priusquam Giselam uxorem duceret. Ad regni Hungarici conversionem non parum profuisse contractam inter sanctos affinitatem, id quidem minime dubium est, at

40. « Finit dictas quinque historias tumuli inscriptio D. Episcopi Bambergensis Melchioris Ottonis, in facie ultima sub num. III orichalceis inclusa cimeliis, vel potius tabulis, quæ summum altare chori C nos hic periodos, ut jacent, expendimus. Est et OfS. Georgii martyris respicit, his verbis:

[blocks in formation]

FUNDATORIB., TUTORIB., PATRONIS,
DIVIS HENRICO ET KUNEGUNDÆ
CÆSAREIS ET VIRGINEIS CONJUGIBUS
ARAM, TROPHÆUM, MONUNUMENTUM
SACRAVIT, EREXIT, POSUIT
M. O. E.

Suntque meræ literæ majusculæ quarum tres ultimæ
designant Melchiorem Ottonem Episcopum. » Su-
perest ut de Officiis ecclesiasticis paucula subjun-
gamus.

41. Variis diebus variisque Officiis, pro recepto particularium ecclesiarum ritu, S. Henrici festivitatem olim celebratam fuisse supra indicavimus; neque singula recensere modo juverit, dum in Romano Breviario pro tota Ecclesia hodie præscriptum est, relatumque Sancti nomen in Martyrologium XIV Julii, atque ob dilatum prædictum Officium, sequenti die xv denuo signatum, tametsi neutro die ipsum obiisse supra ostenderimus. Quæ sanctis conjugibus, ad exemplum SS. Apostolorum Petri et Pauli, communia sunt, jam olim explicuit

D

ficium S. Henrici proprium in Breviario Bambergensi, Dilingæ excuso an. 1575; ast in eo nihil magnopere novi occurrit, quandoquidem lectiones desumptæ sint ex Anonymi Legenda, antiphonæ autem, responsoria et id genus alia, aut communia ferme sint, aut eumdem fontem satis redoleant. Ponitur hæc oratio propria: « Deus, qui beatum Henricum, post terrenum imperium insignitum, æthereis sedibus collocasti; tribue, quæsumus, ut quem signis miraculum clarere cernimus, eumdem intercessorem in angustiis sentiamus : » quæ accepta est ex vetusto Missali Bambergensi, unde Missam propriam ad me misit laudatus R. P. Rector Nicolaus Pottu, hic a me paucis describendam.

43. Et ea de communi Conf. non Pont., cujus Introitus Os justi. Sequitur jam dicta oratio, cui indivulse subjuncta est propria de S. Cunegunde. Epist. Justus cor suum tradit.» Graduali peculiaris hic versus connexus : 0 « [forte hoc]! totius monarchiæ sceptrum regens solidum, nactus es, Heinrice, die cœli culmen fulgidum. Te rogamus in die, strati flexo poplite, ut ad regnum hierarchiæ ducas nos, Rex inclyte. Deinde hæc sequentia: Laudet omnis spiritus Christum, qui divinitus coronavit gloria gloriosum confessorem, quem patronum et auctorem hæc colit ecclesia. Homo vetus in peccatis primam stolam novitatis recepit cum annulo : Quisque mente puriore plaudit manu, psallit ore, digne Dei famulo. Post sex legens, dubitat Rex quen

sensum teneat oratio truncata. Sextus annus volvi- A verit« De brachio sancti Willibaldi episcopi et con

tur, et problema solvitur, corona duplicata. Purgatura criminis notam, virgo Virginis vindicat pudorem. Purgat adulterium, ignitorum vomerum non sentiens calorem. In Cassino monte curam Benedicti post pressuram longam sentit calculi: quem, dum nusquam sit contactum corpus, tamen inde tractum admirantur singuli. Angelus fortis militat in castris, victor victorem gloria coronans, hoste fugato. Precibus crebris instat, alienis curis vacuus, Deo vacans sæpius, orbe pacato. Dum migraret ex hac vita, finem rei eremita didicit ex dæmone: Nil inventum morte dignum, neque foenum neque lignum, nil hominis in homine. Talis Christo deservivit, talis Christo vivens vivit in æterna patria servus tuus et amicus; tua, Deus, nos Heiuricus, consoletur gratia. »

44. Quæ hic ad historicam veritatem satis exacta non sunt, suis locis discussa invenies. Evangelium ponitur ; Homo quidam nobilis. » Offertorium: « Posuisti, Domine. » Secreta: « Præsentia munera, quæsumus Domine, ita serena pietate intuere, ut sancti Spiritus perfundantur benedictione, et in nostris cordibus eam dilectionem validam infundant per quam S. Heinricus, confessor tuus, omnia corporis impedimenta devicit. » Communio eadem est cum Offertorio, «< Posuisti, Domine. Completa

>>

B

seu Postcommunio: Plebs tua, Domine, S. Heinrici confessoris tui se glorificatione magnificet, et, eodem semper precante, te mereatur habere recto- C rem. Per Dominum. » Alia de Sancto oratio: « Adsto supplicationibus nostris omnipotens Deus, et, quibus fiduciam sperandæ pietatis, » etc. Ex prædicti Missalis folio, ad me directo, patet, majoribus Teutonicis litteris satis elegantibus excusum esse, cum variis rubricis apte intermixtis, ad cujus calcem, ex temporis istius more, hujusmodi epigraphe adjungitur: «Anno Incarnationis Dominicæ MCCCCXCIX, quarto Kal. Junii, liber Missalis, in laudem et gloriam sanctæ ac individuæ Trinitatis, intemeratæ Virginisque Mariæ, in civitate Babenbergensi, per magistrum Joannem Pfeyl, præfatæ civitatis incolam, quam diligentissime impressus, finit feliciter. » Hæc de monumentis, Officiis, veterique Missa Bambergensibus dicta sufficient; nunc sacras reliquias, alio translatas, investigemus.

V. Reliquiæ alio translatæ, præsertim Romam, ad templum domus Professæ Societatis Jesu.

45. Ex jam deductis satis manifestum est præcipuas sacras exuvias utriusque sanctissimi conjugis Henrici et Cunegundis in ipso Bambergensi mausoleo hodiedum asservari quamquam partes nonnullæ alio ad venerationem translatæ sint, quas mihi promptum non sit sigillatim enumerare. Suggerit charta Gamansiana, superius citata, anno Domini 1501, Indict. 1 (voluit dicere IV) die xvIII Julii faetam inter Gabrielem Eystettensem episcopum et Vitum Bambergensem piam sacrorum pignorum commutationem, sic ut ille Bambergensibus dona

D

fessoris, ac S. Walpurgis, ipso die consecrationis ipsius Viti: » quando «< e converso idem D. Vitus de consensu dominorum capituli sui, dono dedit eidem Gabrieli episcopo de reliquiis S. Henrici petiam,» seu partem « unam; » atque « item de gutture ejusdem: item de S. Cunegunde, præsentibus ibidem venerabilibus egregiis dominis Carolo de Seckendorff decano, Georgio de Schwinburg, et Friderico de Quedwiz senioribus capitularibus et canonicis, ad hæc capitulariter deputatis. >> Non est inverisimile pias hujusmodi commutationes factas esse cum aliis Germanicis ecclesiis, unde ad ipsas pervenerint S. Henrici reliquiæ, tametsi de iis nihil publicis tabulis consignatum comperiam.

46. Nihil pronius esset quam de Herbipolensibus id suspicari, nisi aliunde constaret S. Kiliani sacra lipsana Bambergæ exstitisse, quin et Sanctum istum patroni loco habitum ante S. Henrici tempora, ut fidem faciunt diplomata, in quibus S. Kilianus, ipsamet S. Henrici ætate, cum S. Georgio conjungitur. Cæterum prædictis commutationibus longe antiquiorem esse oportet notabilis haud dubie sacri corporis partis translationem in Merseburg, de qua tam diserte agit Anonymus apud Gretserum, cap. 41, apud nos inter miracula num. 11, quam non diu post celebratam Sancti canonizationem accidisse qui dixerit, haud multum a vero aberraverlt, cum eo ferme ordine a dicto scriptore referatur: « Tempore illo quo venerabilis abbas Merseburgensis ecclesiæ Volcmarus reliquias B. Henrici confessoris Saxonicæ terræ invexit. » In Poloniam usque transiisse intelliges ex miraculis infra, num. 18. An et quo pactoperierint jam dictæ reliquiæ Merseburgenses, haud equidem scio; verum, ex instrumento quod ad me misit laudatus supra Clar. Eppenauer, liquido patebit reliquias alias eodem destinatas fuisse, procul dubio ut amissis prioribus substituerentur.

47. Litteræ sunt Adolfi Merseburgensis episcopi, Anhaldiæ principis, ad Georgium a Limburg episcopum Bambergensem, datæ « die veneris infra festum S. Martini »> nempe x1 Novembris anno 1517, quæ latine versæ sic sonant: « Nostra amicabilia officia prævia; Venerabilis in Deo Pater, imprimis dilecte domine et amice. Cum dilectio vestra, ad rogatoriam nostram petitionem, quasdam S. Heinrici Imperatoris sacras reliquias concesserit, easdem a dilectione vestra submissas, cum veneratione, grato benevoloque animo accepimns. Et quamquam pro tam æstimabili dono, quod temporali nulli pretio æquiparandum est, nobis et ecclesiæ nostræ concesso, dilectioni vestræ obstrictos nos esse profiteamur, cui tamen obligationi satisfacere in nostra potestate nullatenus est; nihilominus in ecclesiæ nostræ sanctis patronis et præcipue dilecto S. Heinrico Imperatore confidimus, eos, optatam in hac temporali, et apud Deum imprimis in vita æterna felicitatem exorando, idipsum dilectioni vestræ centuplum compensaturos. » Quamdiu thesaurus iste, a signata

fatali Lutheranæ apostasiæ epocha, istic in pretio et A ritatem reportari potuerint, nihilominus sedulo indebita veneratione fuerit, haud ita promptum est investigare.

48. Persuasum habeo et alias ecclesias pretiosarum exuviarum participes fuisse, quamvis ad manum non sint instrumenta quibus de iis certiores reddamur. In ipsam Hispaniam penetrasse testes sunt collegæ nostri Pinius et Cuperus, quibus bibliothecam S. Laurentii Escorialensem lustrantibus apertus est insignis thesaurus reliquiarum eo congestarum a Philippo Il rege, magnificentissimi istius palatii, cœnobii et templi conditore, ea occasione quam notissimam existimo. In eo sacrario repererunt ternas sacrarum S. Henrici exuviarum particulas, minores duas aliis conjunctas, partem porro majorem ejus pellis, ad digitos quatuor in longum, duos in largum extensam; quæ unde eo accesserint, in ipso Lipsanologio, seu reliquiarum catalogo, traditum non est. Monuit me etiam laudatus Eppenauer, sub regimine Reverendissimi et Celsissimi principis Petri Philippi a Dernbach episcopi Bambergensis, intra annum 1672 et 1683, ad petitionem magni ducis Etruriæ, quasdam S. Henrici reliquias Florentiam destinatas esse, ast ubi eæ modo expositæ sint, aut quo in honore habeantur, compertum non habeo.

B

quisivi num forte aliquid illius Sancti in aliis ecclesiis reperiretur; ac deprehendi tandem hic apud Patres Franciscanos fragmentum de osse femoris prædicti sancti Patroni mei, ab aliquot centenis annis summa cum veneratione in eorum ecclesia asservatum, cujus partem bonam mihi petenti donarunt, quam Patri Provinciali Capucinorum, aliis de causis. eo abeunti, Serenitati vestræ offerendum tradidi: atque amice rogo Serenitatem Vestram, eam boni ut consulat, meque et ambas meas ecclesias cathedrales quavis occasione commendatas habere dignetur. Bambergæ, III Novembris MDCXLI. Vestræ Serenitatis officiosissimus et obsequentissimus, Franciscus episcopus Bambergensis et Herbipolensis. »

51. Has ipsas reliquias ex dono Serenissimi Electoris, misit eodem anno 1641, die v Decembris, R. P. Rector collegii nostri Monachiensis Georgius Spadser Romam ad prædictum R. P. Gualterum Mundbrott, ut ex ipsiusmet epistolæ tum datæ verbis clarius intelligitur. Sic scribit. « Reverende in Christo Pater: Utor occasione posta Electoralis, per quam mitto R. V. particulam de osse femoris S. Henrici Imperatoris. Addo litteras Illustrissimi et Reverendissimi Episcopi Herbipolensis ad Serenissimum Electorem nostrum, quibus redditur testimonium omni exceptione majus, de iisdem reliquiis. Serenissimus Elector gratiose salutat Rev. V. eique prædictas reliquias, haud exigua sollicitudine

ac

Rev. V. hunc suum conatum boni consulere; sperasse se quidem aliquid majus ab Episcopo, maxime post amplissima et identidem repetita promissa, sed his pro hoc tempore debere se contentum esse, et vicissim rogare ut et Rev. V. tenuitatem hujus munusculi non aspernetur. »

46. Longiorem ne aliis quaquaversum transmissis sacris pignoribus disquisitionem hic non instituam; at præteriri non potest Societatis nostræ in sanctissimum Imperatorem propensissima veneratio, qua C labore conquisitas, per me transmittit, jubetque impulsi Patres Assistentiæ Germanicæ, quemadmodum Patres Galli sacra S. Ludovici regis lipsana impetraverant, post vias varias primum tentatas, tandem Serenissimi Electoris Bavaria Maximiliani, summi ejusdem Societatis fautoris et patroni, studio et auctoritate, votorum compotes facti sunt. Rem omnem promovisse et ad felicem exitum perduxisse videtur R. P. Gualterus Mundbrott, per id tempus Romæ pro Germania apud Adm. R. P. N. Mutium Vitellescum Assistentis munere fungens, qui, ut apud Serenissimum Electorem gratia et favore valebat, sic eum induxerit, ut, interpositis officiis suis, a Reverendissimo et Celsissimo Francisco Bambergensi et Herbipolensi episcopo S. Henrici reliquias postulaverit, easdemque demum optato successu consecutus sit. Serenissimi et nunquam satis nobis laudandi Maximiliani Electoris litteras nancisci non potui, verum ex ipsius Francisci episcopi responsoriis, concessi pretiosissimi thesauri testibus, porrectarum precum substantia facile colligitur: habent, ex Germanico Latine versæ:

50. Serenissime Princeps. Nuperis Serenitatis vestræ, quibus sibi aliquid de reliquiis S. Henrici, ecclesiæ meæ Bambergensis patroni et fundatoris, communicari cupiebat, obedivissem quantocius, si præfatæ meæ cathedralis reliquiæ ad manum fuissent. Quæ cum, ante primam hostium irruptionem, ut servarentur, necessario Villacum in Carinthia transferri debueriut, neque hactenus ob inquietam secu

D

52. Minime vero aspernatus est pretiosissimum donum P. Mundbrottius, verum ipsas illas reliquias anno insequenti, mense Septembri, præsentavit Illustrissimo D. Joan. Bapt. de Alteriis episcopo Camerinensi, Eminentissimi Cardinalis Urbis Vicarii vices gerenti (qui postea summus Pontifex fuit Clemens X) approbandas, quod ille, omnibus rite examinatis, benigne præstitit, die VII mensis prædicti, tenore sequentium litterarum: « Universis ac singulis præsentes litteras inspecturis fidem facimus et attestamur qualiter hodie coram nobis allata fuit, ab adm. R. P. Gualtero Mundbrott Societatis Jesu pro Germania Assistente, quædam pars de osse femoris S. Henrici Imperatoris, pro cujus veritate et validitate ostendit nobis sufficientes attestationes : cumque nos ipsam sacram reliquiam ut veram supradicti Sancti comprobaverimns, eidem adm. R. P. Gualtero cam aliis donandi, ac in ecclesiam collocandi, ut a piis fidelibus venerari possit, licentiam et facultatem in Domino concedimus et impertimur. In quorum fidem, etc. Datum Romæ, hac die VII Septembris MDCXLII. J. B. episcopus Camerinensis V.

gerens.

« PoprzedniaDalej »