Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

ANNO DOMINI MXXIV

SANCTUS HENRICUS

IMPERATOR AUGUSTUS.

DE S. HENRICO IMPERATORE

BAMBERGE IN GERMANIA

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

(Apud Bolland., Julii tom. III, die 14.)

[blocks in formation]

B

1. Episcopatus Bambergensis elogia paucis sed non ineleganter delibavit Gaspar Bruschius; urbs ipsa non semel in Actis nostris descripta est, patrono et fundatore Ecclesiæ suæ gaudens S. Henrico, quem, Cæsarum suorum decus et gloriam, hoc vel potius præcedenti die, cœlo transmisit Germania, ejus nominis Regem ordine secundum, Imperatorem vero primum, quem tamen communiori acceptione Henricum II appellabimus, virum insigni prorsus sanctimonia clarum, virginitate in conjugio servata illustrem, beneficentia in Ecclesiam nulli secundum; ut de perpetuis ejus etiam intestinis bellis hic non agamus, quibus toto regni et imperii sui tempore etiam a proximis et sibi obstrictissimis exagitatus fuit : Germaniæ interiora adversus rebelles egregie tutatus, externos vero hostes Slavos, Bohemos, Polonos aliosque invictis armis insecutus; quique in oppositas maxime Europæ partes Apuliam et Flandriam victricia signa circumtulit. Ea, inquam, hic ex professo eruderanda non suscepimus, iis potissimum intenti quæ ad singulares ejus virtutes, Christiano et vere sancto principe dignas, miracula et cultum, tota Catholica Ecclesia merito propagatum, pertinere censebimus; eos præcipue scriptores audituri, qui ejus pro fide et religione fortiter gesta, munificentiam in exstruendis restaurandisque ecclesiis, cæteraque intemeratæ sanctitatis argumenta prosecuti sunt. Atque hæc præcipua erunt tractationis hujus præviæ argumenta, sic tamen a nobis hoc C loco ordinanda, ut nihil omissuri simus quo totus vitæ cursus illustrari possit, id quod a nemine hactenus præstitum esse, utut mirati sint multi, nemo certe implexam rerum silvam complanare ausus est. Sed hic prius exsequenda sunt quæ in titulo proposuimus.

PATROL. CXL.

2. Hæc inter primum occurrit Sancti ipsius genus, stirps, origo seu familia, de qua dubium mihi nullum subortum fuisset, post lecta tam varia scriptorum coævorum testimonia, nisi noster Matthæus Raderus in sua Bavaria sancta, tom. I, pagina 103, ad rem paulo accuratius examinandam compulisset. Refellere istic conatur Raderus receptiorem S. Henrici progeniem, qua ex communi cum Ottone I stipite, nempe Henrico Aucupe, descenderit, gradu tertio consanguinitatis per duos Henricos, alterum Ottonis magni fratrem, alterum Ottonis II fratruelem, Ottoni III decessori suo conjunctus, cujus proinde arbor genealogica primo statim intuitu perspectissima sit. Lineam aliam ibi Raderus sequenti pag. 104 substituit, ex Hofmanno acceptam, quasi ex ea probetur S. Henricus, non Saxo, sed Boius genere fuisse, quod tamen negat Hofmannus ipse in nupera Ludiwigi editione, col. 56, hisce verbis tabulæ suæ præmissis : Eo (S. Henrico) sine virili stirpe absumpto, imperatoria dignitas de gente Saxonica Henrici Aucupis excidit, et ad Francos Orientales transiit. » Qualiscumque igitur sit obscurior illa Hofmanni tabula a Raderi opinione ipsum recedere manifestum est: clariorem agnoscere oportet, quam ipse frustra impugnat, inutili æque conatu varia insignia adducens, ex quibus id demum conficitur, quod in controversiam non venit S. Henricum Bavariæ ducem fuisse.

3. Prædictam tabulam, ab Hofmanno istic propositam, et a Radero descriptam, operosius discutere nec studii nec operæ pretium est; satis erit superque ea veterum testimonia proferre in medium, ex quibus evidenter pateat S. Henrici cum Ottone III consanguinitas tam propinqua, ut et ipsum ex Ottonis magni genere fuisse oporteat, cujus rei testis synchronus, et omni exceptione major est Adelbol

[ocr errors]

dus Ultrajectensis episcopus de rebus gestis S. Hen- A neque alios in ea disceptatione citari solitos, quo

rici apud Grestserum, pag. 432, nobis infra in nova editione, num. 5. Ubi, præmisso de Ottonis III præmatura morte luctu, sic subjungit : « Dolor esset etiam insanabilis, nisi superstes ei exstitisset Henricus dux gloriosus, et vir ad regnum suscipiendum strenuus. Is tunc temporis ducatum in Bavariensi regno tenebat, populum pacifice regebat, pacem amplificabat, ecclesiarum facultates augebat, leges et religiones magnificabat. Tandem sic in ducatu vixit, quod omnibus placuit, ut de ducatu transduceretur ad regnum, de vexillo extolleretur in solium hereditarium. Hereditarium dicimus, quia, ut ab his qui genealogias computare noverant audivimus, a Carolo magno ex parte patris decimam septimam, ex parte matris decimam sextam lineam propagationis tenebat. Insuper tertius Otto [forte, tertii Ottonis] post obitum in regem eligebatur, et IPSI TERTIUM AD INVICEM CONSANGUINITATIS GRADUM TENEBANT. » Hæc ibi.

non

B

4. Rursus in eamdem sententiam loquitur Adelboldus paulo post pag. 434, ubi, recensitis S. Henrici æmulis, inter quos erat Theodoricus Lothariensis, de eo ait quod, « Henricum ducem in regno esse sciens heredem, noluit incipere quod posset finire.» Mitto hic quæ Hofmannus et alii asserunt, de reducta ab Ottone III ad septem electores imperii, regis Germaniæ (uti tunc loquebantur) electione, cum satis certum videatur, ad S. Henricum usque hereditariam successionem locum habuisse; Sanctum vero eo jure regnum adipisci C non potuisse, nisi ex Ottoniano genere prognatus fuerit, quod clarissime semel et iterum hic pronuntiat Adelboldus. Neque obscure consentit Ditmarus, dum S. Henricum in libri sui quinti prologo, natum de stemmate regum affirmat; idemque, libri istius quinti initio, apud Leibnitium, pag. 365, jus hereditarium plane agnoscit, maxima procerum multitudine una voce respondente: «Henricum Christi adjutorio, et jure hæreditario regnaturum. » Adde Sigebertum Gemblacensem, cujus hæc sunt verba ad annum 1002: « Fait quippe (S. Henricus) filius Henrici ducis, qui fuit genitus de Henrico, fratre primi Ottonis Imperatoris. » Unde restituendus Mabillonii lapsus in Annalibus Benedictinis, pag. 159, num. 23, dum S. Henricum scribit, << filium Henrici ducis, Ottonis magni fratris ; » ex dictis enim liquido patet legendum: Ottonis Magni ex fratre nepotis. Huc revoca Chronographi Saxonis ad dictum annum 1002, satis expressos terininos: • Præfatus dux Henricus nepos regalis in regnum eligitur. >>

5. Plura huc non congeram testimonia, quæ apud eumdem Chronographum an. 683, et alibi recurrunt, cum jam adducta abunde sufficere videantur ad eam, quam hic dare prætendimus, veram et exactam Henricianæ stirpis notitiam, quidquid adversus eam pugnet Raderus aut alii, ex variis insignibus sive Bambergæ sive alibi exstantibus. Salleri nostri syntagma de stirpe S. Henrici non vidi,

D

rum omnium auctoritas ad Adelboldum, Dilmarum, Sigebertum et Chronographum Saxonem comparanda non est, saltem apud eos qui veritatis historicæ momenta probe norint expendere: nam de Hezilonis cognomento Henrico Bavaro S. Henrici parenti adjecto (quem verius Rixosum, sed et pium dixeris, quidquid adversus Ottonem II molitus sit, ut habes in Vita S. Godehardi, Iv maii num. 7, pag. 504): de Hezilonis, inquam, appellatione, unde Raderus varia colligere nititur, nulla mihi altercatio ; apud veteres deest omnino affictus character, atque ex adductis scriptoribus indubitatum omnino est, dicendum ipsum Ottonis magni ex fratre nepotem, adeoque S. Henricum ejusdem Ottonis in eadem linea pronepotem; quo spectat Ottonis II diploma, apud Gretserum pag. 13, in quo Henricum Bavarorum ducem, hujus, quo de agimus, patrem, carum nepotem appellat, intellige patruclem, ut bene explicat Gretserus pag. 84, ubi genealogiam hanc nostram egregie confirmat. Ne diutius de re explorata disseram, consule Vitam B. Mathildis XIV Martii cap. 5, pag. 366, S. Henrici jussu scriptam ipsique dicatam, et dilucidam invenies Sancti nostri genealogiam, ac de imperio ejus vaticinium; quæ omnia dubitare non sinunt quin S. Henricus ab Henrico Aucupe per synonymos patrem et avum originem traxerit.

6. Pluribus igitur hic supersedeo, neque ea; omnia operosius adducere aut refellere lubet, quæ a variis excogitata sunt, nationali potius spiritu quam studio veritatis. Raderus ipse, post tam multa in Bavarorum gratiam ex insignibus gentilitiis et aliunde collecta, tomo demum quarto Bavariæ suæ sanctæ, pag. 34, rei evidentiæ postliminio cedens hæc verba inserere non dubitavit : « Henricum enim sanctum Saxonem origine jam volumus, ut ex Ditmaro liquet,» atque etiam ex aliis, quos jam abunde dedimus. Qui ambas sententias, nescio an serio, componere nituntur, aut nihil agunt, aut mere in vocibus ludunt, et ad inanes verborum commutationes omnia revocant. Non hic de patria pugnamus, ut pro Homero Græciæ civitates, nam S. Henricum in Bavaria et Abudia natum, ultro et libenter concedimus: ast avito sanguine, aut ex prioribus illis Bajoariorum dynastis aut ducibus. originem duxisse, æque negamus atque certum est Caroli V Cæsaris progeniem, in Augustissimo Imperatore nostro Carolo VI superstitem, non Hispanam genere, sed Austriacam et Germanicam agnoscendam esse. Hinc ad reliqua in paragraphi titulo præfixa tuto procedimus.

7. Nominis Henrici etymon, ut ex Aventino recte notavit Gretserus, pag. 80, Germanicum est ab Dain vel Daim, quod est domi, et Reich, dives, et regnum atque imperium: inde Dainreich, Daimreich, etc. Veteres Honoricum dixere; ast in usu est Henricus, Hungari (pergit ex Aventino Gretserus) Hæmericum, et, absque aspiratione, Æmericum vocant. Fuit Filius S. Stephani regis Hungarorum et

Giselæ sororis S. Henrici Imperatoris. Significatur A choro, rem divinam patrare conspicatus, simul ab hoc nomine prudens et bonus pater familias, et qui colit regnum et imperium. Sub Henrici nomine noti sunt reges Germaniæ seu Imperatores septem; Franciæ reges quatuor, limata nomenclatura in Henri ; Angliæ reges octo: atque in Hispaniam usque transiit, habuitque synonymos reges quatuor sub Henrique nomine, quod Itali Errico pronuntiant. Nota præterea Gretserus cognomenta habuisse Henricum imperatorem, sancti a sanctitate, pii a pietate, claudi, a luxato femore. Frequentes vero fuisse hujusmodi appellationes regibus et Imperatoribus adjectas, vulgo notum est. Hinc Auceps ille, Henrici sancti proavus, quod aucupio delectaretur, et Humilis etiam dictus, quod coronam Imperialem detrectasset. Ottoni II Rufi cognomen adhæsit, Ottoni III Pueri, quod puer regnare coepisset: Henricus III Niger dictus est, Conradus ejus pater Salicus. Nec in Francia defuere indita facillime cognomenta, ut habes in Carolis Calvo, Crasso, Simplice, Sapiente, etc.. ut ad Græcos non accedamus, quibus non minor fuit libertas Imperatores suos agnominandi.

B

8. Et de pii quidem et sancti cognomentis S. Henrico tributis, res in comperto est, potissima imo sola quæstio vertitur de claudi appellatione, quam miris modis ei inditam narrant scriptores, quos inter is qui Sancti aliqualem vitam scripsit monachus, opinor; sed huc usque anonymus in fragmento Bambergensi, addendo capiti 22, longam historiam memorat, quam ut sugillare prorsus nolim, potiori tamen auctorita- G tis pondere præditam vellem, et majori veterum consensu firmatam, tradentibus aliis apud laudatum Gretserum. S. Henricum, in bello Longobardico contra Arduinum seu Hardwigum. « captum, cum, deceptis custodibus elapsus, de muro se præcipitasset, luxato fractove crure, postea claudicasse, unde CLAUDI cognomentum habuerit. » His adde, si lubet, quæ in eamdem rem congessit Hofmannus, in citatis suis Annalibus, col. 38 et 39, et novissime Burchardus Struvius in Syntagmate historiæ suæ Germanicæ, parte 1, pag. 372. Neque prætereundus est laudatus etiam supra Gaspar Bruschius, tomo de Monasteriis Germaniæ, ubi, pag. 87. Montem Monachorum, de quos nos abunde locuti sumus ad Acta S Ottonis die secunda Julii, describens, alia obtrudit, minus etiam credibilia, ut diversissima illa ejusdem rei diversimode narralæ adjuncta, invitum etiam quemlibet de veritate ancipitem hærere compellant.

9. Claudicationem equidem admitto, at, ut verum fatear, in nullam adductarum a scriptoribus illis causarum multum inclinor; magis placent ea quæ habet Browerus noster in Antiquitatibus Fuldensibus, lib. 1, cap. 15, pag. 255, his verbis: « Hic idem Henricus (sanctus) cur Claudi cognomen tulerit, inquiri video. Nauclerus fama exceptum perhibet, ex objecto Regi cœlitus viso id evenisse, cum Romæ in ecclesia D. Mariæ Majoris Christum Jesum, summum sacerdotem, Matre Sanctorumque stipatum

D

Evangelio recitato, angeli manu librum ad se ferri vidit, osculo de more libandum; atque eo in ostento exiisse de mentis potestate, sensibus alienatis : cumque quid secum ageretur ille quidem nesciret, angelum, collaudata ejus pudicitia, et castimoniæ studio, tetigisse nervum femoris, atque inde claudicare cœpisse. At comperior equidem in ecclesiæ Fuldensis membranis iis quibus munificentia ejus regia describitur, primis regnandi exordiis, cum se exerceret venatu, graviter a fera saucium, nomen inde populari jactatione Duffchols (grallator seu ligno saliens), id est claudi tulisse. Quamobrem ex hoc fere incursu claudicasse potius, cum majoribus credere liceat [quam] ex angeli contactu, si illi viso sua fides testificationem retulisse conjugalis abstinentiæ pudicitiæque. » Clara hæc plana et sana sunt: neque vero prodigiis opus fuit ut, quod inter mortales adeo obvium est, S. Henricus ex recte gradiente claudus redderetur. Hinc ad Sancti ætatem, obitum et cultum progredimur.

§ II. Sancti ætas, annus et dies obitus, cultus, elogia. 10. Ætatem S. Henrici nec ab Adelboldo nec a Ditmaro repeti posse perspicuum est; prioris enim imperfectum est opus, desinens in anno 1004, alter autem Sancto non supervixit, præmature e vivis ereptus anno 1018. Monachus anonymus, quem Vitæ qualiscumque auctorem supponimus, cap. 30 sic ait: <«< Defuncto itaque beatissimo Dei famulo anno regni sui XXIV, vitæ LII, imperii vero 1x, » etc. Ast hic in primo charactere erat, cum Sancti exordium antea innexuerit anno 1001; verum ab vIII Idus seu vi Junii 1002 ad diem obitus XIII seu XIV Julii non potest reperiri nisi annus XXIII inchoatus; quocirca ab aliis rotundo numero solum regnasse dicitur annis xx, ut Imperator vero annis x: quæ omnia facile intelliguntur: non item quod mortuus sit anno MXXII, uti plures scripsere quos hic recitare non vacat, nedum refutare, non magis quam alios regni initia figentes anno millesimo. Omnium instar hic sit auctor Vitæ S. Meinwerci in nostra editione, ad diem v Junii, cap. 13, num. 101, ubi dicitur: « S. Henricus cum totius Christianitatis inestimabili mœrore anno vitæ suæ LII, regni xx, imperii x, Dominica Incarnationis MXXIV defunctus; >> quod plane confirmat Chronographus Saxo ad dictum annum 1024, et terminis paulo expressioribus Annales Hildesemenses, quorum hi sunt characteres:

11. « MXXIV, Indict. vII. Heinrichus Imperator Nativitatem Christi Babenberg, Pascha Parthenopoli, Pentecosten vero Goslare honorifice celebravit. Qui postea Gruna venit, et ibi languore correptus decubuit; et cum totius regni moerore ah! ah! Idus Julii hominem deposuit: sed xxII annis, hebdomadis v et uno die regnavit. Anima ejus requiescat in pace. Det requiem animæ qui cuncta gubernat ubique. » Rectus est calculus, exclusis die vi Junii, quo rex declaratus. et XIII Julii, quo vita functus est; supersunt enim dies xxxvi, qui per septem di

quæ ad ejus gesta et cultum pertinent hic prosecuturi, præmissis Usuardi nonnullis auctariis in quibus et x et xiv Julii collocatum invenimus, nam apud antiquiores nulla exstare potuit memoria Sancti, quem scimus undecimo primum sæculo ad Superos evolasse.

visi pleno numero reddunt hebdomadas quinque et A hac receptiori celebritate illustranda censuimus, ea diem unum. Atque hæc quidem satis pervia et obvia sunt, habeturque tota vitæ periodus ad annum ætatis quinquagesimum secundum producta, et retrogrado ordine numerando figendus omnino est annus nativitatis ante mensem Junium DCCCCLXXII. Sic igitur rectissime in annotatis ad Vitæ prædicta cap. 30 computavit Gretserus in hunc modum : « Moritur Imperator Henricus anno мXXIV, III Idus Julii. Natus est anno DCCCCLXXII Ratisbonæ » (locum alium non procul inde dissitum, Abudiacum, notavit Raderus loco supra citato) pridie Nonas Maii, ut ex Ditmaro notat Fabricius in Originibus Saxonicis. Frustra hic pluribus discutias quod in dubium non revocatur.

[ocr errors]

12. De die obitus quæstionem movere possent auctaria Usuardina et recentiora Martyrologia in quorum aliquibus signatur S. Henricus 1 Idus, in aliis pridie Idus, quo expressissime refertur in hodierno Romano: «Bambergæ, sancti Henrici primi Imperatoris, qui cum uxore sua Chunegunde perpetuam virginitatem servavit, et sanctum Stephanum Hungarorum regem cum universo fere ejus regno ad fidem Christi suscipiendam perduxit, cujus festivitas die sequenti celebratur, » ut proinde eo die mortalitatem exuisse plane censeatur. At pro Gretsero, præter antiquos scriptores jam supra laudatos, aliosque, quos recensere superfluum judico, facit eadem S. Meinwerci Vita, loco citato hoc epitaphium refe

rens:

Henric Augustus virtutum germine justus,

Hæc servat cujus viscera putris humus;
Splendor erat legum, speculum, lux, gemmaque
Ad cœlos abiit, non moriens obiit. [regum,
Idibus in ternis vexantem pondera carnis
Julius æthereo sumpserat imperio.

B

13. Hæc litem omnem prorsus dirimere videntur, quidquid in variis locis cultus fortasse fuerit S. Henricus XIV Julii, quem recentiores passim omnes unanimi consensu eo die annuntiant, et nos alibi ad hunc ipsum vel ad sequentem xv omnia ad Sanctum spectantia remisimus, secundum citatum modo Martyrologium Romanum, in quo hodie, ob solem- D nius S. Bonaventura festum, Officium sancti Imperatoris dilatum est ad prædictam xv, quod proprio die reponi commode non potuisset, cum S. Anacleti festivitate impediatur. Qui acciderit ut in Sancti natali consignando variaverint Martyrologia, compertum equidem non habeo, at, nisi multum fallor, modum omnem in ea difficultate occurrentem satis apposite dissolvit qui S. Henricum obiisse scripsit ipsa nocte inter x et xiv Julii intercurrente, sic ut ansa inde facillime accepta sit diversos ejus transitui dies assignandi; nisi forte solemnitas canonizationis, aut aliqua alia ratio intervenerit. Utcumque vero id factum fuerit, tametsi hodierna Sancti solemnitas ab Ecclesia, uti diximus, die sequenti, seu xv, hoc tempore constanter recolatur, Acta ejus

[ocr errors]

14. De cætero satis certum est inclytam adeo fuisse, et per totum orbem catholicum percrebuisse S. Henrici virtutum, pietatis et miraculorum famam, ut non diu post obitum pro Sancto haberi cœperit colique a fidelibus, - præsertim a Bambergensibus, quos continuo institisse existimo, ut fundator suus in cœlitum album referretur. quamvis, ut fit, ob varia incidentia, res in proxime sequens sæculum dilata fuerit: quo intermedio tempore in usu esse potuerint, quas olim descripsit noster Janningus. « Missæ speciales pro sanctis virginibus conjugibus celebrari solitæ, quarum hæ sunt orationes : Propitiare, quæsumus, Domine, animæ famuli tui Henrici, et præsta ut, qui de tuis donis in hoc loco pervigili cura nomini tuo quotidiana præparavit obsequia, perpetua cum Sanctis perfrui mereatur lætitia. Per Dom. » Secreta: «Hanc oblationem. quæsumus, Domine, ut ei ad salutem proveniat, cujus in hoc loco stipendiis nostra tibi servitus vegetata ministrat.» Postcommunio, etc., eumdem spectant. Oratio de sancta Cunegunde ita habet: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut anima famulæ tuæ C Chunegundæ, omnium peccatorum suorum nexibus absoluta, cum omnibus Sanctis tuis perpetua perfrui mereatur lætitia,» etc. Ex quibus certe patet abstinuisse per id tempus pios clientes a Sanctorum honoribus ipsis deferendis. Neque verosimile est, ante canonizationem S. Henrici nomen in sacros Fastos relatum fuisse, et primo quidem XIII Julii, deinde XIV, ut palam facient exempla hic subnectenda.

-

15. Inter codices nostros is qui de « sancto Henrico x» Julii primus meminit, est Hagenoyensis in Germania scriptus, his verbis: « In Babenberg, sancti Henrici Imperatoris confessoris. >> Brevius Matricula Carthusia Ultrajectina: «Henrici imperatoris.» Elogium concinnavit Editio Lubeco- Coloniensis: In civitate Babenbergensi, depositio sancti Henrici Imperatoris Christianissimi, qui regnavit XXII annis, sub anno Domini millesimo. Cui desponsata fuit sancta Cunegundis, filia Palatini comitis Rheni, virgo devotissima. Qui pariter virginitates suas Deo voventes, occulte virgines usque ad finem vitæ permanserunt. » Paulo aliter Grevenus, in anno obitus exerrans : Civitate Babenbergensi, sancti Henrici Imperatoris Christianissimi, hujus nominis primi quoad Imperatores, benedictionem imperialem seu coronam assecutos. Cujus uxor Cunegundis virgo sanctissima, juvenculaque pulcherrima, ad hoc virum suum induxit ut communi voto inter se perpetuam virginitatem servarent: in quo statu S. Henricus Christo serviens, anno Do

« PoprzedniaDalej »