Obrazy na stronie
PDF
ePub

chrismate ungeretur, forticationis perpetraverit A equum non ascendas; causam tuam, et alterius, in

scelus. Legitimam tamen, si habuerit, non dimittat uxorem. Inter hæc sanctitas vestra addere studuit, si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito ipsius liceat, secundum mundanam legem, eam interficere. Sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam astringitur legibus. Gladium non habet. nisi spiritalem atque divinum; non occidit, sed vivificat.

(De diversis homicidiorum modis.) Nicolaus papa Luitperto Moguntiensi archiepiscopo: Si quis non in bello, vel odii meditatione, vel propter avaritiam, paganum occiderit, quia non levi vitio connititur, homicidam convenit pœnitere, quandoquidem nec exteris gentibus, nisi oblatam pacem respuerint, bellum erat populo antiquo penitus inferre præceptum. Si quis arcum tendens causa probandæ chordæ, sagitta casu, non voto, prosiliente, filium suum interemerit, ita debet pœnitere, ut Anciranum concilium statuit, ut de homicidio sponte commisso. Esset autem severior indicenda pœnitentia, quia filius ejus exstitit; sed quanto carne proximior visus erat, tanto de morte illius in corde suo acrior dolor est exortus. Non enim hoc sponte patratum est. Si quis insanus hominem occiderit, licet ei pœnitentia sit injungenda, quia ipsa infirmitas causa peccati fuisse creditur; tamen tantum levior quam ei qui tale quid sanus committit, quantum inter sanum et insanum, rationabile et irrationabile constat esse discriminis.

conventu fidelium non agas. In conviviis lætantium nunquam sedeas; in ecclesia segregatus ab aliis Christianis post ostium humiliter stes: ingredien. tium et egredientium orationibus suppliciter te commendes; communione sacri corporis et sanguinis Domini cunctis vitæ tuæ diebus indignum te existimes. In ultimo termino vitæ tuæ pro ¡viatico, si observaveris consilium, tibi concedimus.

(Ex cap. Nicolai papæ, sive Wormaciensis episcopi.) Qualiter poeniteat qui sacerdotem occidit: Quia sacerdotem voluntarie occiderit, carnem non comedat et vinum non bibat; cunctis diebus jejunet usque ad vesperam, exceptis diebus festis atque Dominicis; arma non sumat; equum non ascendat; ecclesiam B per 10 annos non ingrediatur; post 5 annos ecclesiam ingrediatur, non tamen communicet, sed inter audientes stet. Cum autem fuerit 19 anni finitus cursus, communicandi ei licentia tribuatur, et equitandi remissio. Maneat antem in reliquis observationibus 3 dies per hebdomadam, ut perfectius purificari mereatur.

Si aliquo incidente arborem, qui licet sub ejus C casu opprimitur, incisor arboris, ut homicida pœniteat, si ejus voluntate vel negligentia factum est. Quod si non voto, non injuria illius, non denique scientia contingit, sed, dum ille operi necessario fortassis incumberet, iste insperatus occurrit sub arborem et ex improviso est oppressus, incisor arboris homicidæ non est comparandus.

(Ex epistola Paulini Foroliviensis episcopi ad Aistolphum.) De illo qui uxorem suam occidit: Duo consilia tibi proponimus: Aut ingredere monasterium, et humiliare sub manum abbatis, et multorum fratrum precibus adjutus, observa cuncta simplici animo quæ tibi ab abbate fuerint imperata, si ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis. Istud consilium, ut certissime scias, levius et salubrius est ut sub alterius custodia lugeas peccata. Secundum autem consilium tale est : Arma deponere, et cuncta sæcularia negotia dimittere. Carnem et sanguinem nunquam comedas, excepto in die sancto. Pentecostes et in uno die Resurrectionis Domini et Natali Domini. Cæteris temporibus in pane et aqua, et interdum cum leguminibus et oleribus pœniteas.

In jejuniis, in vigiliis et in orationibus, et eleemosynis persevera omni tempore. Vinum, medonem et mellitam cervisiam nunquam bibas, nisi in illis prædictis diebus; uxorem ne ducas; concubinam non habeas; adulterium ne facias, absque spe conjugii perpetuo maneas. Nunquam te laves in balneo;

D

(Ex cap, Nicolai papæ sive Wormacensis concilii.) Qui infantem suum oppresserit: Si quis infantem suum oppresserit incaute, aut vestimentorum pondere suffocaverit post baptismum, 40 dies pœniteat in pane et aqua, et oleribus, et leguminibus, et a merito se abstineat. Postea tres annos per legitima ferias pœniteat. In 4 anno tres quadragesimas observet. Quod si ante baptismum, 40 dies pœniteat post quinquennium observet.

(Ex Decretis, Eutychiani papæ.) De his qui truncant homines, vel comburunt domus : Si quis menbrorum truncationes, vel domorum incendia fecerit, sive facere jusserit aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter vel amicabiliter coram episcopo civitatis aliisque civibus non commendaverit, ab ecclesia se privatum cognoscat. [Si vero secundam et tertiam conventionem, in quibus arguitur, non emendaverit, tanquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum coliegio separetur.

(Ex Decret. ejusdem papæ, cap. 26.) Quod perjurium reliquis criminibus æquetur: Prædicandum est ut fideles perjurium caveant: et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, in lege, et prophetis, et in Evangelio prohibitum. Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuris modum pœnitentiæ imponere. Qui etiam talem de perjurio poenitentiam imponere deberent, qualem et de adulterio, de fornicatione, homicidio sponte commisso et de cæteris criminalibus vitiis. Si quis perpetrato perjurio aut quolibet criminali peccato, timens pœnitentiam longam, ad confessionem venire noluerit, ab ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium : ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque oret, neque in sua domo eum (recipiat.

(Ex Decretis Pelagii papæ X7.) De eadem re :

Dominus. Malum tamen, quod facturum se sacramento devoverat, omnino non faciat; quia stulta vota sunt frangenda.

Si quis semet perjuraverit, et alios sciens in perju- A meo; nec perjurabis nomen Domini Dei tui: ego rium duxerit, 40 dies in pane et aqua, et septem sequentes annos pœniteat, et nunquam sine pœnitentia sit. Et alii, si conscii fuerant, similiter pœniteant. Sin autem singuli, ut perjurium non sponte commissum, pœniteant.

(Ex Decretis Pii papæ, cap. 2.) Si quis a domino suo coactus se perjurat, utrique sunt perjuri. Qui compulsus a domino perjurat se sciens, utrique sunt perjuri, et dominus, et miles: dominus, quia præcepit; miles, quia dominum plus quam animam dilexit. Si liber est, 40 dies in pane et aqua pœniteat, et 7 sequentes annos. Si servus est, tres quadragesimas et legitimas ferias pœniteat.

(Ex Decretis Soteris papæ.) De incautis juramentis non observandis : Si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum, pejorem vergat in exitum illud, consilio salubriore mutandum noverimus, ac magis instante necessitate perjurandum nobis quam servato juramento, in aliud crimen majus divertendum."

(S. Ambros. in lib. 1 De offic.) De eodem: Sæpe plerique constringunt se jurisjurandi religione; et, cum ipsi cognoverint, promittendum non fuisse sacramenti tamen contemplatione faciant quod spoponderunt; sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici præmium turpiter promisit, crudeliter solvit turpe, quod regnum pro saltatione promittitur; crudele, quod mors prophetæ pro jurisjurandi religione donatur. Quanto tolerabilius esset tale perjurium sacramento. El post pauca: Non igitur omnia promissa solvenda sunt.

(Ex concilio Nivernensi.) De non servandis incautis juramentis Diffinitio incauta, laudabiliter solvenda; nec est prævaricatio, sed temeritatis emendatio.

(Ex Gregor. papa, in suis Moralibus.) Quod satius sit perjurare quam juratum nefas implere, cum mens inter minora et maxima peccata constringitur si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur; quia et qui murorum ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam præcipitat, ubi brevior murus invenitur.

(S. Isidorus.) De eadem re: Non est conservandum sacramentum, quo malum incaute promittitur. Veluti, si quisquam adulteræ perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabibus est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio.

(Item Isidorus in Sentent. suis.) Item: In malis promissis rescinde fidem. In turpi voto cave, ut decretum, quod incaute vovisti, non facias. Impia est promissio quæ scelere adimpletur.

(Ex concilio Toletano.) Necesse est ut male jurans dignam pœnitentiam agat, eo quod nomen Dei contra præceptum ejus in vanum sumpsit; quia in Exodo scriptum est: Neque enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Dei sui in vanum; et in Levitico: Non perjurabis in nomine

B

(S. Isidorus.) Quod Deus ita habeat juramentum, ut ille, cui juratur: Quacunque 'arte verborum quis. juret, Deus tamen, qui conscientiæ testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur; dupliciter autem reus erit, quia et Dei nomen in vanum assumit, et proximum dolo capit.

(Ex concil. Aurelian., cap. 10.) Nisi pro pace : Et hoc sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles jejuni ad sacramenta accedant.

(Ex concil. Aurelian., cap. 2.) Juramenta filii aut filiæ nesciente patre, et vota monachi nesciente abbate, et juramenta pueri, irrita sunt.

De irritis 'juramentis: Ut pueri ante quatuordecim annos non cogantur jurare. Qui acceperit sacrificium post cibum aut post aliquam parvissimam degustationem, nisi pro viatico: pueri tres dies majores 7, clerici 20, dies pœniteant.

(Ex decret. Cornelii papæ, capite 5.) Si quis dederit vel acceperit communionem de manu hæretici, et nescit quad catholica Ecclesia contradicit, postea intelligens, annum integrum pœniteat. Si autem scit et neglexerit, et postea pœnitentiam egerit, 10 annos poeniteat. Alii judicant 7, et humanius 5 annos. (Ex Decret. Eutychiani papæ, capite 2.) Si quis permiseCrit hæreticum missam suam celebrare in ecclesia catholica et nescit, 40 dies poeniteat; si, pro reve rentia ejus, annum integrum pœniteat: si pro damnatione Ecclesiæ catholicæ et consuetudine Romanorum. projiciatur ab Ecclesia sicut hæreticus, nisi, habeat poenitentiam. Si recesserit ab Ecclesia catholica in congregationem hæreticorum, et alios persuaserit, postea pœnitentiam egerit, 12 annos poeniteat, 3 annos extra ecclesiam, et 6 inter audientes, et duos adhuc extra communionem. De his, in canone dicitur, ut decimo anno communionem sine oblatione recipiant. Si episeopus, aut abbas monacho suo jubet et pro hæreticis mortuis missas facere, non licet et non expedit obedire eis. Si presbytero contigerit ubi missam cantaverit, et alius recitaverit nomina mortuorum, et si simul nominaverit hæreticos cum catholicis, si post missam intellexerit, hebdomadam poeniteat. Si exsequenter fecerit, annum integrum pœniteat. Si quis pro morte hæretici missam ordinaverit, et pro religione sua ejus reliquias ibi tenuerit, et nescit differentiam catholicæ fidei, et postea intellexerit penitus quæ egerit, reliquias ibi debet igne cremare, et annum pœniteat. Si autem scit et neglexerit, penitus commotus, 10 annos pœniteat. Si quis a fide catholica discesserit sine ulla necessitate, postea ex toto animo pœnitentiam acceperit, 3 annos extra ecclesiam inter audientes, juxta Nicænum concilium, 7 annos in ecclesiis inter pœnitentes, et 2 annos adhuc extra communionem pœniteat.

D

ANNO DOMINI MXXVII.

ADELBOLDUS

TRAJECTENSIS EPISCOPUS.

NOTITIA HISTORICA IN ADELBOLDUM.

(Apud R. P. Bernard. Pezium, Dissertatio insagogica in tom. III Thesauri Anecd. uoviss., pag. 11.)

Adelboldus, nobili genere ortus, Henrico II imp., A apud Vedastinos et Amandinos, non solum monachos, cognomento Sancto, a consiliis primum fuit. Deinde ludibria fortunæ ac mundi vanitatem apud animum serio reputans, abdicatis dignitatibus in Benedictino monasterio Lobiensi monachum professus. Ibi cum aliquandiu studia pietatis et optimarum litterarum coluisset, tandem anno 1008 Ausfrido in episcopalu Ultrajectensi suffectus, eam provinciam magna cum laude gessit usque ad annum 1027, quo die 27 Novembris ad plures abiit. Hæc ex Chron. Ultraject. Joannis de Beka cap, 17 Trithemio, Possevino, Oudino aliisque in pauca contraximus, non nescii quantis difficultatibus narratio hæc omnis obnoxia si. Cerie Sigebertus De scriptoribus eccles., cap. 138, hæc tantum de Adelboldo habet : Adelboldus, ex clerico Lobiensi episcopus Ultrajectensis, scripsit Vitam secundi Henrici imperatoris, et in utraque litteratura plura sui monumenta reliquit posteris. Ubi ad illa verba ex clerico Lobiensi hoc exstat scholion eruditi Auberti Miræi: Adelboldus itaque ante episcoputum non monachus sed clericus Lobiensis fuit. Notant autem antiquitatis ecclesiasticæ studiosi, olim Lobii, ut et

B

sed et clericos resedisse. Clericorum certe seu canonicorum Lobiensium collegium in S. Usmari templo, quod nunc est Parochiale, sedem suam habuit usque ad annum Christi millesimum quadringentesimum nonum, quod inde migravit Binchium, quod est Hannoniæ oppidum secundo milliari a Lobio distans. Verum quidquid sit de canonicis seu clericis Lobiensibus, de Adelboldo tamen multo vero est similius, eum monachum Lobiensem quam solum clericum fuisse. Sane in prologo opusculi De crassitudine sphæræ scholasticum, utique Lobii, se fuisse ipse fatetur. At quis ignorat studia litterarum apud monachos Lobienses sub finem sæculi undecimi præcipue floruisse, nihilque frequentius evenisse quam ut clerici scholas monachorum, præsertim adeo celebres et propinquas, imo prope conjunctas, communes haberent? Igitur Adelboldus monachus et Lobiensis monasterii scholasticus, tam monachorum quam, si qui fuerunt, clericorum, communis magister, ut in aliis cœnobiis nostris persæpe usu venit, fuit.

NOTITIA HISTORICA ET LITTERARIA.

(Apud Pertz, Monumenta Germaniæ historica, Script. tom. IV, pag. 679, in præmiis ad Vitam S. Henrici II imperatoris, edente G. Waitz Ph. D.)

ut creditur, conscripta. Qua auctoritate fretus Gretser non sine hæsitatione quadam, qui vero postea hac de re disputati sunt, tanquam re extra dubium posita, hunc Adelboldo ascripserunt (5) librum, quem omnes summis laudibus extulerunt et quam pretiosissimum antiquitatis monumentum habue

Adelbodus, Ultrajectensis episcopus, Alperto C primi imperatoris ab Adelboldo episcopo Trajectensi, teste (1), res ab Henrico II, imperatore gestas uno volumine luculento sermone comprehendit. Hæc vero historia per medium ævum plerosque latuisse videtur (2); et qui postea Vitam Henrici a Bambergensi quodam conscriptam Adelboldo tribuerunt, a vero longe aberrarunt (3). Aliud vitæ fragmentum Gretser edidit (4) ex codice Vindobonensi, cujus nota marginalis hæc continebat : Vita Henrici

(1) De div. temporum 1, 5.

(2) Quæ Sigebertus de SS. eccl. c. 138, et Chron. a. 1024, refert ex Alperto hausit: Sigebertum vero tam Albericus aliique caronographi quam Trithemius secuti sunt. De Annalista Saxone v. infra. (3) Vossius De hist. 1. 11, 42, p. 359, aliique

runt.

Verum enimvero, re accuratius perspecta, intemulti.

[blocks in formation]

grum fere opus ex Thietmaro descriptum reperimus; A quomodo Adelboldus, cujus opus jam Alperto c.

id quod primus, nisi fallor, Stenzel monuit (6.) Thietmari narrationem dico descriptam, non ita quidem, ut verbum verbum exprimat, sed ut res tantum non omnes ex illo sint haustæ, eodem modo, ordine et sensu relatæ. Quædam Vitæ auctor omisit, sed ne unam qnidem rem graviorem de suo adjecit (7); multis locis vero Thietmari narrationem ampliavit, ornavit, et ut sibi videbatur illustravit; sed hoc studio illectus errores non leves et interdum satis ridiculos commisit, multa, nisi valde fallor, ut historiam redderet elegantiorem et arte quadam componeret, ex ingenio finxit. Nam dicendi genere usus est culto atque ornato, antithetis, dictis moralibus et philosophicis narrationem variavit, et cum res negligeret, orationem quam maxime curavit. In præfatione quidem utilitatem et veritatem a rerum scriptore esse poscendas noster dixit: utilitatem, ut lectores rebus erudiantur; veritatem, ne auctor adulando vera taceat, falsa proferat. Sed ipsum magis illam sectatum esse facile est intellectu. Heinricum ubique laudibus nimis extollit, ejus electionem non sine partium studio narrat, postea quoque multa in ejus exornat favorem (8). Ideo etiam quæ hic illic tanquam de suo, quamvis non magni momenti, adjecit (9), sublestioris esse fidei mihi videntur.

B

a. 1021 notum erat, Thietmari historiam a. 1018 absolutam et ne tunc quidem ut videtur ad exteros translatam, acceperit, non facile est intellectu. Nota ex codice supra allata recentiori manu scripta non magnam habebit auctoritatem, nisi dicas, cum Adelboldus Heinrici Vitam scripserit, hanc, quæ sola præter Bambergensem illam exstat, ipsi potissimum esse tribuendam. Cui, si cætera repugnant, saltem dicendi genus optime convenire videtur.

Adelboldus enim in monasterio Lobiensi, quod tunc præcipuo litterarum studio excellebat, sub Notgero episcopo Leodiensi (11) atque abbate celeberrimo Herigero, qui sub sua et Adelbodi persona dialogum de dissonantia ecclesiæ de adventu Domini scripsit (12), » educatus, scientia, doctrina litterisque, quæ tunc in Lotharingia florebant, grammaticis, philosophicis, mathematicis, valde excelluit. Scholasticas Romam profectus est, ibique, ut videtur, Gerberto jam papæ electo epistolam de crassitudine sphæræ direxit (13), et scriptis Bernonis Augiensis excitatus, quo tempore festum adventus Domini celebrandum sit, inquisivit (14). Anno 1010 episcopus Ultrajectensis electus (15), rebus publicis incubuit, bella plurima et gravissima gessit (16), ecclesias et monasteria restauravit, et magnam sibi famam per totum regnum conciliavit (17). Ultimis vitæ annis monachicum habitum induit, et per aliquod tempus etiam dioceseos administratione se

Quæ cum ita sint, an hic liber Adelboldo, viro sui temporis summo, qui ab Hen.ico in rebus publicis non raro est adhibitus (10), tribui possit, non C abdicavit, quam tamen postea recepit (8). Obiit sine causa dubitari posse videtur. Accedit quod

(6) Quæ in contrariam sententiam Gontzen (Geschichtscreiber, p. 145), attulit nullius esse momenti jam alibi dixi.

(7) Ea tantum quæ de Ottonis III corpore in Germaniam reportato narrantur et quædam minoris momenti apud Thietmarum frustra quæsieris.

(8) E. gr., c. 7, verba quæ regi tribuit, c. 13, de Hermanni subjectione; c. 38, de regis animo. (9) E. gr., c. 17, numerus utriusque exercitus, c. 34, quæ de Helmigero capellano inseruntur.

(10) Thietmarus vi, 50. Alpertus n, 3, 10, 13, 21. Baldarici Chron. Cam., 14, 17. Sigebertus a. 1004. Adelboldum Henrici cancellarium fuisse, quod Trithemius dicit (Chron. Hirs 1, p. 150), aperte falsum est. Beka Chron. Ultraj. (ed. Ultr. 1643, D p. 37) ipsum Henrici dicit proconsulem, Chron. magnum Belg. (Pistor. III, p. 105) eximium imperatoris conciliarium.

(11) Gesta epp. Leod. II, 26, app. Martene Col. IV, p. 865. Sigebertus de SS. eccl., c. 138, Adelboldum clericum Laubiensem dicit.

[blocks in formation]

a. 1027, die 27 novembris (19).

Adelbolde, menti meæ occurrebas, dignus eo munere ut tuo nomini scripta sacrarem, quia nunquam quidquam tam commode facere aut dici vel scribi potest, quin [ed. quando] id omnium opinione propria virtute superes. Nota est enim cunctis tua excellens sapientia, summæque vir virtutis et consilii ubique prædicaris. Omnium quoque judicio non solum domi, sed etiam in castris imperialibus præstantissimi et solertissimi hominis officia exercere comprobaris. Si cui tamen hæc quæ de te dicimus dubia fortasse videntur, rescipiat Trajectum diversis operibus a te tamen et ornatam, ibidemque novum monasterium Sancti Martini miro ingenio a te fundatum et ordinatum et mira celeritate paucis annis pene ad perfectionem perductum, ut hæc non videantur ædificando constructa esse, sed quasi optando subito ibi constitisse; sciatque de te nihil omnino assentationis proferri posse. Unde, si quid imperite dilatavi, sub tuam correctionem et defensionem conferre decrevi, credens illud tua auctoritate defendi et nobilitari. Sed si adhuc quisquam est qui tuæ amplissimæ prudentiæ derogare conetur, videat etiam locum nostrum in Tiele : jam divinis rebus florentem, et de quo me locuturum promisi, a superioribus episcopis omnibus solatiis destitutum, a te uno pia consideratione pene ad pristinum statum restitutum. Prædia quoque ab invasoribus diu retenta, quæ religiosi viri ad cultum Dei illic tradiderant, restituisti. Ex quibus rebus facile colligitur, quia terrena commoda non quæris, sed soli Deo placere studeas. »

(18) Vita Popponis Stabul. c. 33, ap. Mabill. Acta VI, 1, p. 585.

(19) Chron. Egmundanum ap. Kluit Hist. com. Holl. I, 1, p. 45.

est hominem philosophicis et poeticis disciplinis instructum in historia scribenda magis verborum ornatui et lectorum studuisse oblectationi quam nudæ et simplici veritati, cum idem etiam nostris temporibus quotidie factum videamus. Certe de rebus postea in provinciis Rhenanis gestis, quibus ipse magnam partem interfuit, accuratius et ex propria cognitione scripsisse putandus est; id quod etiam Alpertus innuere videtur, cum Metis urbis obsidionem, a Thietmaro prætermissam, ab Adelboldo fusius descriptam dicat (33). Quæ deperdita esse (34) non possumus quin doleamus.

Præter Vitam Heinrici eum « in utraque littera- A et a rebus publicis procul amotus. Neque mirandum tura plura monumenta reliquisse » tradit Sigebertus (20); ex quibus cantum nocturnalem in laudem S. Martini, cui principalis ecclesia Ultrajectina fuit dedicata, et librum de triumpho ab eodem sancto de Danis reportato Guibertus Gemblacensis refert (21), libros de laudibus S. crucis et de laudibus S. Mariæ Trithemius recenset (22). Opusculum quod scripsit mathematicum jam attuli (23), aliud philosophicum in bibliotheca Parisiensi ineditum exstat (24). Vitam vero sanctæ Walburgis breviorem sine causa (25) ipsi tribuit Heda (26), qui etiam char- tam, qua Adelboldus episcopii vasallos recensere dicitur, sed aperte falsam, ex chartulario Trajectensi edidit (27).

Si vero genuina opera cum Vita quam manu terimus Heinrici comparamus, idem sane dicendi genus, eamdem sententiarum artificiose connectendarum rationem, idem prorsus auctoris ingenium, imo non semel eadem fere verba deprehendamus (28), necesse est (29). Quod pene me movet ut rationibus supra prolatis ipse derogem et Adelboldum vitæ esse auctorem quamvis non certo contenderim, nec tamen negaverim. Episcopus Trajectensis his annis Saxoniam sæpius adiit (30) ubi Thietmari Historiam sibi comparasse credi potest. Quod vero hunc librum, sive ab ipso Thietmaro (31) sive ab alio secum communicatum, tamquam certum relatorem (32) secutus sit, et primis Heinrici temporibus de suo nihil fere addiderit, inde debet explicari quod illis annis in monasterio vixit studio deditus

(20) De SS. eccl. c. 138.

(21) Ejus verba affert Heda Hist. Ultraj. p. 109. (22) SS. eccl., c. 312; De viris. ill. ord. S. Ben. II, 164; Chron. Hirsaug. 1, p. 150.

(23) Ex eodem quo Pez usus est codice Tegernseensi Gerbertus opus quoddam de musica sub Adelboldi nomine edidit (SS. de musica, p. 304-312), quod an ipsi tribui possit dubitarim. In codice ejus nomen recentiori manu ascriptum est.

(24) N. 7361. Incipit opusculum Adelboldi episcopi Trajectensis super illud Boetii : « O qui perpetua mundum ratione gubernas; quod nec Hermes nec Plato dissolvere quivit, qui nimium philosophi erant. Hoc opus, quod a Bethmanno nostro exscriIdem vel ptum penes me est, præfatione caret. similis argumenti liber in aliis bibliothecis invenitur; cf. Rivet Hist. litter. VII, p. 257, 258.

(25) Hoc neque stylus, neque res suadent, neque codices dicunt.

(26) P. 110. Epistola ad Adelboldum de S. Walburge scripta (n. 18) in errorem ductus esse videtur. Qua male intéllecta, episcopi fratrem prope Tielam habitasse dicit. Utrumque errorem Rivet Hist. litter. VII, p. 253, 256, recepit.

(27) Neque episcopi qui subscripisse dicuntur, Anno Coloniensis, Eberhardus Trevirensis, Adelbertus Hamburgensis, Adelboldi tempore sederunt, neque qui scribuntur vasa!li dux Brabantiæ, comes Gelriæ, comes Clivensis, comes de Benthem, etc., sæculo x incipiente fuerunt.

B

C

D

Annalista Saxo, qui solus, quod sciam, medio ævo hac Vita usus est, utrum integriorem habuerit textum an nonnisi simile fragmentum, non tam facile est perspectu, cum inter Thietmari verba ab illo exscripta vix aliam narrationem ex eodem fonte haustam agnoscere liceat. Attamen nihil ejusmodi inveniri, Annalistæ libro diligenter perlecto, affirmaverim; certe neque de Metensi illa obsidione, neque de rebus postea in Lotharingia vel a Theoderico episcopo vel ab ipso Adelboldo gestis quidquam apud illum legitur quod ex Adelboldo repeti posset. Cujus librum has res tractantem si habuisset, diligens et copiosus ille rerum scriptor sane non neglexisset. Hanc igitur Heinrici Vitam jam tunc temporis fine destitutam habuisse videtur; quam an Adelboldi, cujus ne mortem quidem indicat, nomine inscriptam legerit, licet dubitare.

(28) Cf. c. 2: Nec mihi fastidiosum est dicere, nec cæteris superfluum audire; ad Gerbertum § 4: Si vobis non sit fastidiosum audire, mihi non erit onerosum dicere.

(29) Etiam in brevi fragmento a Guiberto Gemblacensi allato hoc agnoveris : « Gemma (de S. Martino loquitur) ista fulget in cœlo, in terra coruscat, ubique honoratur, ubique diligitur. En qui eam mercatus fuerit, perenni gaudebit thesauro. Si quis possederit, non deficiet omni bono. O filii hominum, hanc vobis lucramini et lucem perennem hanc possidete, et nihil vobis deerit. >>

(30) Tunc temporis vero Albaldus episcopus apud imperatorem Heinricum in Saxonia morabatur, Balderic. III, 17. Anno 1013 Gruonæ fuit (Vita Meinwerci, c. 21); a. 1016, Dortmanniæ (ibid., c. 134, dipl. ap. Schaten Ann. Paderb. I, p. 417, 418; a. 1018, Paderbornæ (V. Meinw., c. 164, Schaten I, p. 429); a. 1019, Goslariæ (V. Meinw., c. 165, Schaten p. 432), postea Ermenes werethe (Vitu Meinw. c. 173).

(31) Qui secum Adelboldo convenisse nusquam indicavit.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »