Obrazy na stronie
PDF
ePub

afferatur ad altare, cum facienda est in missa oblatio calicis cum admixtione seu præsentia Eucharistia consecrandi.

12. Allata ad altare Eucharistia, fiebat panis et vini consecrandi oblatio, atque interim chorus canebat Sonum, id est antiphonam quæ nostro offertorio respondebat, aut quid simile. Forte Sonus aliud nihil erat quam quod Expositio nostra mox Laudes appellat. Laus autem in Missali Mozarabum constat ex Alleluia et uno versiculo, sed in Gallicana Liturgia ter repetitum fuisse Alleluia ad significanda tria tempora, ante legem, sub lege, et sub gratia, docet nostra Expositio, idque forsan cum triplici versiculo.

13. Facta oblatione, sacra recitabantur diptycha, hoc est nomina episcoporum et aliorum scripta in tabella altari superposita. Hujusmodi tabellam eburneam vidi in Ecclesia Bituricensi, in qua archiepiscoporum nomina continentur, sed hodie nullus illius usus superest apud Biturigas.

14. Recitatis diptychis, sacerdos Collectionem post nomina dicebat, postea pacis osculum fideles sibi invicem impertiebant; tum sacerdos recitabat Collectionem ad pacem, quam sequebantur contestatio (ita præfationem illi appellabant) et canon qui brevissimus erat.

15. Post consecrationem sacerdos recitabat orationem Post secreta, quæ verba demonstrant consecrationis verba secreto ac sub silentio a sacerdote fuisse prolata. Post ea fiebat confractio et commixtio Corporis Christi. Atque interim chorus antiphonam concinebat, eaque finita, sacerdos collectam ante orationem Dominicam recitabat, orationem Dominicam sequebatur altera collecta a sacerdote pronuntiata.

16. Ante communionem, benedictio populo impertiebatur, et quidem tribus orationibus ab episcopo, unica eaque brevi a simplici sacerdote, hoc modo: Pax, fides, et charitas, et communicatio corporis et sanguinis Domini sit semper vobiscum.

17. Dum fiebat communio, aut ea peracta, chorus psallebat Trecanum. Quid autem esset Trecanum non satis capio. Triplicem cantum vocis et etymologia significare videtur. In regula autem Aureliani præscribitur, ut psallendo omnes communicent. Erit forte qui Trecanum interpretetur symbolum apostolorum sanctæ Trinitatis fidem explicans, quod in Missali quidem Mozarabum post consecrationem ante communionem dicendum præscribitur, in Gallicana vero Liturgia post communionem recitaretur.

18. Tandem sacerdos dicebat orationem Post Eucharistiam, quam sequebatur alia collecta.

Hæ sunt fere omnes antiquæ Gallicanæ Liturgiæ partes, quas hic breviter ob oculos ponere et illustrare libuit ad promptiorem sequentis operis intelligentiam; in cujus parte seu epistola secunda multa alia notatu dignissima occurrunt, ea maxime quæ de Quadragesima et de traditione symboli competentibus narrat, in quibus ritus hactenus ignoti expenduntur.

Verum ad antiquorum rituum cognitionem, quam ex sequenti opere accipimus, illud accedit, et quidem longe majoris momenti, quod duo præcipua Ecclesiæ catholicæ dogmata de Eucharistia in ea clare omnino asseruntur. Transsubstantiationem dico, et realem Christi sub speciebus panis et vini præsentiam : quæ duo præsertim impugnant hodie heterodoxi. Primum clare enuntiatur his verbis: Panis vero in corpore et vinum transformatur in sanguine, dicente Domino de corpore suo : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Alterum cum ait: Antiquitus sanctis Patribus fuit, ut dum sacerdos oblationem frangeret videbatur quasi angelus Dei membra fulgentis pueri cultro concidere, et sanguinem ejus in calicem excipiendo colligere, ut veracius diceret verbum dicente domino, carnem ejus esse cibum et sanguinem esse potum.

Reliquum est ut de auctore hujus operis et de tempore quo scriptum sit breviter inquiramus. De auctore, cum nomen ejus non præferat vetus Codex sancti Martini Augustodunensis, ex quo illud descripsimus, nihil certo definire possumus; conjecturas tantum damus. Initio hæc leguntur : Germanus episcopus Parisius scripsit de missa. Igitur aut Germani fetum hic esse existimamus, aut prolixioris ejus operis epitomen, ab aliquo ejus discipulo conscriptam et forte in Æduensi sancti Symphoriani coenobio, ubi ille vitam monasticam profitebatur, priusquam ad infulas ecclesiæ Parisiensis eveheretur.

De tempore quo scripta fuerit sequens missæ Gallicanæ Expositio, duo mihi certo constare videntur, primum post assumptum ad sedem Parisiensem Germanum; alterum ante abrogatam in Gallicanis Ecclesiis antiquam patrum nostrorum Liturgiam, quæ statim post inductam ejus loco missam Romanam non comparuit scriptam fuisse : id autem factum a Carolo Magno, hortante Adriano papa, vulgo docent qui de his rebus accuratius scripserunt, hoc est sub finem sæculi vin. Verum ut ad Germani episcopi tempora hanc scriptionem referam, illud facit, quod post lectas sanctorum Patrum homilias, declarat preces a diacono super catechumenos factas ante eorum et infidelium de ecclesia ejectionem, qui ritus vix Germani tempora attigit. Quapropter saltem medio sæculo vi opus sequens scriptum fuisse existimamus, cujus vel inconditus scribendi modus et barbaræ voces antiquitatem demonstrant; unde et religio nobis fuit quidquam in eis corrigere.

EXPOSITIO BREVIS

ANTIQUÆ LITURGIÆ GALLICANÆ

IN DUAS EPISTOLAS DIGESTA.

EPISTOLA PRIMA,

QUOMODO SOLEMNIS ORDO ECCLESIE AGITUR, QUIBUSVE INSTRUCTIONIBUS CANON ECCLESIASTICUS

DECORATUR.

Germanus episcopus Parisius scripsit de missa: A Christi Hebræis litteris edidit. Servate ergo honorem — Prima igitur ac summa omnium carismatum missa canetur, in commemoratione mortis Domini, quia mors Christi facta est vita mundi, ut offerendo proficerit in salute viventium et requiem defunctorum. DE PRÆLEGERE.

Antiphona ad prælegendo canetur, in specie patriarcharum illorum qui ante diluvium, adventum Christi mysticis vocibus tonuerunt, sicut Enoc septimus ab Adam, qui translatus est a Deo, prophetavit dicens: Ecce venit Dominus in sanctis mirabilibus suis facere judicium (Judæ, 14), et reliqua. Quod testimonium Judas apostolus frater Jacobo, in Epistola sua commemorat. Sicut enim prophetantibus venit manus Domini super arcam, ut in damnatis daret reliquias terræ; ita psallentibus clericis procedit sacerdos in specie Christi de sacrario tanquam de cœlo in arca Domini, quæ est Ecclesia ut tam monendum a quam exhortandum nutriat in plebe bona opera, et extinguat mala.

DE SILENTIO.

Silentium autem diaconus pro duobus rebus annunciat, scilicet ut tacens populus melius audiat verbum Dei, et sileat cor nostrum ab omni cogitatione sordida, quo melius recipiatur verbum Dei.

Sacerdos ideo datur populo, ut dum ille benedicit plebe dicens: Dominus sit semper vobiscum, ab omnibus benedicatur dicentibus: Et cum spiritu tuo : ut tanto magis ille dignus sit populo benedicere, quantum, favente Deo, de ore totius populi recipit benedictionem.

DE AIUS b.

Aius vero ante prophetia pro hoc cantatur in Græca lingua, quia prædicatio Novi Testamenti in mundo per Græca lingua processit, excepto Matheo apostolo, qui primus in Judea Evangelium

a Id est monendo el exhortando.

b Aius pro Agios hic poni nemo non videt, intelligiturque de trisagio seu brevi oratione quam chorus post benedictionem ante prophetiam decantabat, qualem forte legimus in missa Mozarabum in hunc modum, Agios, Agios, Agios, Domine Deus rex æterne, tibi laudes et gratias. Aut similem illi quam in Parasceve concinit Ecclesia Agios o Theos, Agios Ischyros, Agios Athanatos eleison imas.

c Ita sacro Parasceves die Ecclesia Græce et Latine decantat Agios o Theos, Agios Ischyros, Agios

B

C

linguæ, quæ prima Evangelium Christi vel suo senio recipit, vel suis litteris docuit primum canticum. Incipiente præsule Ecclesiæ Aius psallet dicens Latino cum Græco, ut ostendat junctum Testamentum Vetus et Novum. Dictum Amen ex Hebræo instar tituli quod in trinitate linguarum instigante Deo Pilatus posuit super crucem confitens quamvis ignarus Jesus Nazarenus, id est Sanctum et Regem. Tres autem parvoli qui ore uno sequentes Khyrie Eleison Hebræa scilicet Græca et Latina, vel trium temporum sæculi, ante legem scilicet sub lege et sub gratia. DE PROPHETIA.

Canticum autem Zachariæ pontificis in honorem sancti Johannis Baptista cantatur, pro eo quod primordium salutis in baptismi sacramenta consistit, quod in ministerium Johannis Deo donante suscipit et deficiente umbra veteris, et oriente nova Evangelii claritate Johannes medius est prophetarum novissimus et evangelistarum primus ante faciem veræ Lucis radians lucerna fulsit: ideo prophetia quam pater ejus ipso nascente cecinit, alternis vocibus ecclesia psallet.

DE PROPHETA ET APOSTOLO.

Lectio vero prophetica suum tenet ordinem, veteris videlicet testamenti corripiens mala et adnuncians futura, ut intelligamus ipsum Deum esse, qui in prophetia tonuit, quam qui et in Apostolo docuit, et in Evangelico splendore refulsit.

DE APOSTOLO.

Quod enim propheta clamat futurum, apostolus docet factum. Actus autem apostolorum vel Apocalypsis Johannis pro novitate gaudii Paschalis leguntur, servantes ordinem temporum sicut historia Testamenti Veteris in Quinquagesimo, vel gesta sanctorum confessorum ac martyrum in solemnitati

Athanatos eleyson imas. Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis miserere nobis.

d Canticum illud ipsum est quod refertur Luca capite 1, quodque Ecclesia quotidie in matutinis Laudibus frequentare solet, scilicet Benedictus Dominus Deus Israel, etc.

e Acta sanctorum martyrum et confessorum in Liturgia Gallicana olim recitata fuisse demonstravimus in lib. I de Antiquis Ecclesiæ ritibus cap. 4, art. 4, quem ritum Ecclesia Romana non recipiebat.

bus eorum, ut populus intellegit quantum Christus A sola prædicatione ponuntur, ut quicquid propheta, amaverit famulum, dans ei virtutis indicium, quem devota plebicula suum postolat patronum.

DE HYMNUM.

Hymnum autem trium puerorum, quod post lectionis canetur in figura sanctorum veterum, qui sedentes in tenebris adventum Domini expectabant. Sicut enim illis silentibus quartus angelus adfuit in nubem roris, inferens ignis incendia vicit : ita et istis Christo præstolantibus ipse Dei Filius magni consilii Angelus adfuit, qui tartaria frangens imperia, gaudium resurrectionis illos liberans intulit, quod Evangelista docet. Secundum hoc etiam ecclesia servat ordinem, ut inter benedictionem et Evangelium lectio intercedat nisi tantum modo responsorium, quod a parvolis eanetur, instar innocentum qui pressi in Evangelium consortis Christi nativitatem leguntur, vel eorum parvolorum qui properante ad passionem Domini, clamabant in templum Osanna Fili David, Psalmista eanente ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Ps. vIII, 3).

DE AIUS ANTE EVANGELIUM.

Tunc in adventu sancti Evangelii claro modulamine denuo psallet clerus Aius in specie angelorum ante faciem Christi ad portas inferi clamantium : Tollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales, et introibit Dominus virtutum rex gloriæ (Ps. XXIII, 7). DE EVANGELIO.

Egreditur processio sancti Evangelii velut potentia Christi triumphantis de morte, cum prædictis armoniis, et cum septem candelabris luminis quæ sunt septem dona Spiritus sancti vel v. legis lumina mysterio crucis confixa, ascendens in tribunal analogii a, velut Christus sedem regni paternæ, ut inde intonit dona vitæ, clamantibus clericis Gloria tibi, Domine, in specie angelorum qui nascente Domino Gloria in excelsis Deo (Luc. 11,14) pastoribus apparentibus cecinerunt.

DE SANCTUS POST EVANGELIUM. Sanctus autem quod redeunte sancto Evangelio clerus cantat, in specie sanctorum, qui redeunte Domino Jesu Christo de inferis canticum laudis Dominum sequentis cantaverunt, vel septuaginta quatuor seniorum quos in Apocalypsin Johannes commemorat, qui mittentes coronas suas ante Agnum dulce canticum cantaverunt.

DE QMELIAS.

Homelias autem sanctorum quæ leguntur pro

a

Analogium dicitur locus altus supra chorum, ubi stant libri sanctæ prædicationis, inquit Petrus Boherius: cui favet sanctus Isidorus lib. xv Origin. cap. 4. Alii analogium interpretantur pulpitum.

b Hinc colliges pastores olim intra missarum solemnia non semper perorasse ad populum, sed eos qui impeditioris erant linguæ aut infirma valetudinis, homilias sanctorum Patrum, aut a se compositas legisse aut ab aliis legi jussisse. Ita Cæsarius Arelatensis antistes, cum propter valetudinem jam concionari per se non posset; a sacerdotibus atque diaconis sermones proprios, aut sanctorum Ambro

B

Apostolus, vel Evangelium mandavit, hoc doctor vel
pastor Ecclesiæ apertiori sermone populo prædicet,
ita arte temperans, ut nec rusticitas sapientes offen-
dat, nec onesta loquacitas obscura rusticis fiat.
DE PRECE.

Preces vero psallere levitas pro populo ab origine libris Moysacis ducit exordium, ut audita apostolis prædicatione, levitæ pro populo deprecentur, et sacerdotes prostrati ante Dominum pro peccata populi intercedant, dicente Domino ad Aaron : Tu et filii tui vel omnis tribus Levi portabitis peccata populi mei, utique non pænaliter sustinendo; suis sed precibus sublevando. DE CATICUMINO.

Caticuminum ergo diaconus ideo clamat juxta anticum ecclesiæ ritum, ut tam Judæi, quam hæretici, vel pagani instructi, qui grandis ad baptismum veniebant, et ante baptismum probantur starent in ecclesia, et audirent consilium Veteris et Novi Testamenti, postea deprecarent pro illos levitæ, diceret. sacerdos collecta, post prece exirent, postea foris, qui digni non erant stare, dum inferebatur oblatio, et foras ante ostium abscultarent prostrati ad terram magnalia: quæ cura ad diaconum vel ad ostiarium pertinebat, ut illis admoneret exire, iste provideret ne quis indignus retardaretur in templo dicendo nolite dare Sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Quid enim in terra sanctius confectione corporis et sanguinis Christi? et quid plus Cimmundum canis et porci? Similitudine comparandum eo, vel qui non est purgatus baptismo, vel non monitus crucis signaculum.

Spiritaliter jubemur silentium facere observantes ad ostium, id est ut tacentis a tumultu verborum vel vitiorum signum crucis ponamus ante faciem nostram, ne intret concupiscentia per oculis, ira per aurem, ne prodeat sermo turpis ex labiis, et hoc solum cor intendat, ut in se Christum suscipiat.

DE SONO.

Sonum autem, quod canetur quando procedit oblatio, hinc traxit exordium. Præcepit Dominus Moysi, ut faceret tubas argenteas, quas levitæ clangerent quando offerebatur hostia, et hoc esset signum, D per quod intelligeret populus qua hora inferebatur oblatio, et omnes incurvati adorarent Dominum, donec veniret columna ignis aut nubes, qui benediceret sacrificium. Nunc autem procedentem ad altarium corpus Christi non jam tubis inrepræhensibi

sii, Augustini, sive aliorum conciones recitari jubebat, ut legitur in ejus Vita.

Olim solemnis missa non celebrabatur, quin ex præcedentis diei sacrificio Eucharistia deferretur ad altare; id in ecclesia Romana initio missæ præstabant acolythi in capsis, ut constat ex veteri Ordine Romano 1, num. 8. Musei Italici tom. II. In Gallicana vero diaconi hoc munus obibant ante oblationem, corpus Christi deferentes in turribus, ut patet ex hoc loco, quem mire illustrat Gregorius Turonensis libro de Gloria martyrum cap. 85, his verbis: « Tempus ad sacrificium offerendum advenit, acceptaque turre

libus, sed spiritalibus vocibus præclara Christi A cælos ascendens, pacem relinquo vobis, pacem meam

magnalia dulci modilia psallet Ecclesia. Corpus vero
Domini ideo defertur in turribus, quia monumentum
Domini in similitudinem turris fuit scissum in petra,
et intus lectum ubi pausavit corpus dominicum,
unde surrexit Rex gloriæ in triumphum. Sanguis
vero Christi ideo specialiter offertur in calice, quia
in tale vasum consecratum fuit mysterium Eucha-
ristiæ pridie quam pateretur Dominus ipso dicente,
Hic est calix sanguinis mei mysterium fidei qui pro
multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth.
XXVI, 28). Panis vero in corpore et vinum transfor-
matur in sanguine, dicente Domino de corpore suo:
Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est
potus (Joan. VI, 55). De pane dixit hoc est corpus
meum, et de vino hic sanguis meus (Matth. XXVI, 26). B
Aqua autem ideo miscitur, vel quia decet populo
unitum esse cum Domino, vel quia de latere Christi
in cruce sanguis manavit et aqua, et unum munde-
mur a labe culparum, alio præparemur ad regna
cælorum.

Patena autem vocatur ubi consecratur oblatio, quia mysterium Eucharistiæ iu commemoratione offertur passionis Domini. Palla vero linostima in illius indumenti tenet figuram,quia in gyro contexta a militibus non fuit divisa, tonica scilicet Christi. Corporalis vero palla ideo pura linia est super quam oblatio ponitur, quia corpus Domini puris linteaminibus cum aromatibus fuit obvolutum in tumulo. Coopertum vero sacramentorum ideo exornatur, quia omnia ornamenta præcellit resurrectio Christi, vel camara cæli quæ nunc Dominum teget ab oculis nostris. Siricum autem ornatur, aut auro, vel gemmis, quia Dominus Moyse in tabernaculo fieri velamina jussit ex auro, iacincto, et purpura, coccoque bis tincto et bysso retorta: quia omnia illa mysteria in Christi præcesserunt stigmata.

Laudes autem, hoc est Alleluia. Johannes in Apocalypsi post resurrectionem audivit psallere. Ideo hora illa Domini palleo quasi Christus tegitur cælo, Ecclesia solet angelicum canticum: quod autem habet ipsa Alleluia prima et secunda et tertia signat tria tempora ante lege, sub lege, sub gratia.

do vobis (Joan. XIV, 27), et in hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis, si nos invicem dilexeretis. Sursum corda ideo sacerdos habere admonet, ut nulla cogitatio terrena maneat in pectoribus nostris in hora sacræ oblationis, et tanto melius recipiatur Christus in mente, quanto sola cogitatio ipsum conatur attendere. Confractio vero et commixtio corporis Domini tantis mysteriis declarata antiquitus Sanctis Patribus fuit, ut dum sacerdos oblationem confrangeret, videbatur quasi Angelus Dei membra fnlgentis pueri cultro concædere, et sanguinem ejus in calicem excipiendo colligere, ut veracius dicerent verbum dicente Domino carnem ejus esse cibum et sanguinem esse potum. In hac confractione sacerdos vult augere, ibidem debet addere, quia tunc cælestia terrenis mixcentur, et ad orationem sacerdotis cæli aperiuntur. Sacerdote autem frangente, supplex clerus psallet antiphona, quia patiente dolore mortis omnia trementis testata sunt elementa.

Oratio vero Dominica pro hoc ibidem ponitur, ut omnis oratio nostra in Dominica oratione claudatur. Benedictionem vero populi sacerdotibus fundere Dominus per Moysem mandavit dicens: Loquere ad Aaron et ad filios ejus; sic benedicetis populo : Benedicat tibi et custodiat te (Num. vi, 23), et cetera quæ sequuntur. Aaron igitur locum Christi, filii ejus locum presbyterorum portavernnt. Ambobus igitur mandavit Dominus benedicere populum; sed tamen propter servandam honorem pontificis, sacræ conC stituerunt canones, ut b longiorem benedictionem episcopus proferret, breviorem presbyter funderet, dicit: Pax fides et caritas et communicatio corporis et sanguinis Domini sit semper vobiscum. Nam licet illam benedictionem quam Moysi Deus dictavit et nullus contradicere presbytero potest, quia cælum et terra transibunt. Hoc ergo ante communionem benedictio traditur, ut in vas benedictum benedictionis mysterium ingrediatur. Jam vero quam dulcis sit animæ et corporis sacra communio, Christus verbis evangelicis ostendit dicens: Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, fiet vobis (Joan. xv, 7).

Nomina defunctorum ideo hora illa recitantur qua palleo tolletur, quia tunc erit resurrectio mortuo-D rum, quando adveniente Christo cælum sicut liber plicabitur. Pacem autem ideo Christi mutuo proferunt, ut per mutuo osculo teneant in se caritatis affectum, et qui aliqua fuscatur discordia, cito recurrat ad gratiam vel petat proximo veniam, ne pacem falsam dando incurrat proditoris consortium, et tantum melius proficiat Eucharistia suscepta vel benedictio tradita, quantum Christus conspicerit pacifica esse corda, quia ipse mandavit discipulis diaconus in qua mysterium Dominici corporis habebatur, ferre cœpit ad ostium ingressusque templum, ut eam altari superponeret, » etc.

a Adde cantare.

b Longiorem benedictionem super populum ante communionem proferebat olim episcopus, ut pote

Trecanum vero quod psalletur signum est catholicæ fidei de Trinitatis credulitate procedere. Sic enim prima in secunda, secunda in tertia et rursum tertia in secunda et secunda rotatur in prima. Ita pater in Filio, mysterium Trinitatis complectet, Pater in Filio, Filius in Spiritu sancto, Spiritus sanctus in Filio, et Filius rursum in Patre. Sed jam epistola finem accipiat in qua sollemnis Ordo brevi declaratus ostenditur quatenus in sequutura epistola de commune officio donante Domino auribus pandatur. Qui vivit.

tribus constantem orationibus, qualem videre est in plurimis Sacramentorum libris mss., qualem etiam nunc proferunt adhuc pontifices in quibusdam ecclesiis, cum solemnibus diebus celebrant. E contra vero benedictio presbyterorum unica et brevi perficiebatur oratione.

INCIPIT EPISTOLA SECUNDA

DE COMMUNI OFFICIO.

Quia favente Domino ordinem sacræ oblationis in A conficienda unguenta, vel præparanda lucerna, vel priore epistola breviter explananda perstrinximus,

nunc diversa Ecclesiæ carismata qua ratione subsistant juxta quod Dominus nobis intelligere tribuit, brevi paginola commendemus.

Antiphonas vero quas dulci cerimonia psallet Ecclesia hinc traxerunt exordium. Rex Salomon cum domum celeberrimum instruxisset, ibidem cantores instituit, qui cum diversis organis Dei magnalia decantarent, ut inter reliqua ornamenta quæ fulgebant in templo, etiam divina eloquia dulci proferrentur eloquio, ut toto [Leg. tanto] plus delectaretur Dei verbum, quanto elegantius volvebatur vocis ornatu. Propter carnalis namque in ecclesia non propter spiritualis consuetudo est constituta cantandi, ut qui verbis non compunguntur, suavitate modolaminis moveantur, pensantes quanta sit dulcedo cælestis cantici, quando in incolatu hujus sæculi tam eleganter resonat Ecclesia laudes Christi. Antiphona autem dicta quia prius ipsa anteponitur, et sic ponetur psalmi versiculum, cum gloria Trinitatis adnectetur, quarum quaterna sunt genera, organo ex prophetico, tympano ex evangelii sacro tonitruo, vel compassione [Leg. compositione] catholicorum Patrum pro ordine temporum, vel deprecando, vel narrando vel laudes divinas tympanizando compositæ.

fovenda peccaminum vulnera,

Symbolum quoque pro hoc competentibus supra scripto die tradetur, ut sicut quando dixit Deus Fiat lux, quod signat illuminatio credulitatis, appareat. Septima Die benedixit et sanctificavit in requie: ideo hac die fides populi firmatur, symbolum et lacte chrismatis enntritur, quia in die septima requies Christi in sepulcro coletur, et declinante jam die triumphum resurrectionis illius consecratur. Ideo autem venientem sacerdotem symbolum tradere, expandetur super cancellum molliciis plumarum, vel candida sabana, et defertur in calicis vascula chrismatis et olei benedicenda, vel codix sacri Evangelii rubro textus velamine, quia populus ad fidem B veniens infantiæ figuram tenet. Sicut enim infans est tener et novus in corpore: ita caticuminus tener et novus in fidem, infantis membra super plumacia ponuntur, ut melius nutriatur. Caticumino blanda verba Domini proferuntur, quo amplius delectetur. Non enim potest sustinere fortiora præcepta ante quam per baptismum Spiritus sancti confirmetur in gratia. Membra parvoli sabana, id est candido ac vilati linteo exterguntur, ne corium ei lædatur. Ita caticumino subtilitas fidei aperitur in symbolo, ut per credulitate tergatur ab omni peccato. Prius liniter per blanda præcepta, ne exasperetur tener in intelligentia, post modum.... per fortiora mandata ut convalescat per opera. Infans lacte nutritur, et caticumenis chrismate unguetur. Lac ex matris ubera suggetur, et chrisma in sinu sanctæ matris Ecclesiæ consecratur.

Responsoria vero quæ in divinis officiis die aut nocte cantantur, de Pentateucho Moysi duxerunt originem, quando Pharaone submerso, Maria prophe-C tissa sumens tympanum, præcinebat canticum, et respondebat populus adunatus in choro. Horum vero quaterna ratio constat, sicut de Antiphonabus superius continetur. Consuetudo præcinendi et respondendi non solum ad mare Rubrum, sed in multis Ebræorum gentibus comprobatur, quod plenius Veteris Testamenti narrat historia.

Sanctus Deus archangelorum in quadragesimo concinetur et non canticum Zachariæ, quia ista modulatio deprecabilis est populo, sicut verba texti ipsius continentur. Et propter hoc non canetur prophetia, propter quod et baptisterium claudetur; scilicet quia canonis præcipiunt, vel baptismum quadragesimæ non est.

Oleum autem quod cum chrisma benedicitur. voce psalmi ostenditur, qui de Christo profertur (Psal. XLIV, 8) Unxit te Deus de oleo lætitiæ præ consortibus tuis, vel illud: Oleo sancto meo linui eum (Psal. LXXXVIII, 21), prius ergo ungebantur veteris oleo, sic perfundebantur unguento. Specialiter autem oleum Græce Latine misericordia dicitur, et per oleum Sancti Spiritus gratia designatur. Hunc enim liquorem consecravit Deus in Ecclesia ad mystica

Liber autem Evangelii in specie corporis Christi rubro tegitur velamine, sanguinis signo monstrante In calicis autem chrisma vascula deferuntur, quia omnia sacramenta baptismatis in Christi passione firmantur. Vitrea autem vel cristallina vasa chrismatis, claritatem signant baptismatis. Balsamum autem chrisma conficitur. Lentiscus genus ligni dicitur, unde risina balsama tolletur, de hoc lentisco in cruce dominica illa pars fuisse traditur, ubi sanctas manus Domini clavo confixit impius, perficitur. Ideo et risina ligni ipsius dispensante... etiam ab antiquis temporibus imprimatis.... transfundetur. Angelus Denim Dei ad secreta super altare tanquam super monumentum descendit, et ipsam hostiam benedicit, instar illius angeli qui Christi resurrectionem evangelizavit. Tunc libera lingua, et voce clara omnia cantica quæ in quadragesima fuerunt sub silentio clausa recipiuutur, et submersio Pharaonis et Sanctus de cælis et alleluia cum gaudiis quia surrexit Dominus. Media autem nocte in officio consummatur, quia media nocte fregit infernum Salvator, tunc ab ore fidelis populi Agni caro comeditur, et sanguis

« PoprzedniaDalej »