Obrazy na stronie
PDF
ePub

XVIII.

Lectio Epistolæ I beati Petri apostoli (v, 6): Charissimi, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos [Cod., nos] extollat in tempore visitationis, etc.

COMMENTUM LUCULENTII.

B

humani, qui ab initio mundi semper sanctos persequi non destitit, atque caulas fidelium dispergere nititur. Leo namque dicitur diabolus, non propter fortitudinem, sed propter sævitiam; quia non solum occulte insidiatur, verum etiam aperte sævit. Occulte insidiatur, quia nonnunquam per nefarias cogitationes suadet aliquem, per gastrimargiam, per ebrietatem, per avaritiam, supplantat iracundia, vel luxuria inquinat aliquem vero ut leo sævit, aperte persequitur hominem, sicut hic dicit Petrus apostolus Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret. Diabolus enim circuit unumquemque nostrum, prospiciens sibi aditum per quem irrumpere possit, atque decipere, in qua parte ad peccandum videt esse procliviorem in ea amplius inardescit. Scilicet aut per dexteram; tentans enim hominem in majora vitia, si decipere non prævalet, minora infert, et de bono quod videt superbiam ingerit, ut sic per dexteram partem ingrediatur. Quia, ut dixi ab initio, ex quo primus homo justus Abel a Can fratre suo per invidiam est interemptus, usque ad ultimum sanctum, qui in finem nasciturus est, diabolus persequi non cessat. CUI RESISTITE FORTES IN FIDE. Imitamini ergo Christum, qui diabolum tentatorem in deserto vicit. Et nota, quia cum dicit resistite, addidit in fide, quia nulla virtus sic poterit diabolum prostrare quomodo fides perfecta, de qua Dominus Si haberetis fidem ut granum sinapis diceretis huic monti, transire, obediret vobis.

Humiliatio enim ultima intelligitur; nam unusquis- A Diabolus enim adversarius atque hostis est generis que se humiliare debet jejunando, orando, obediendo, patienter adversa tolerando, propter illud quod scriptum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Humiliari nos præcipit apostolus Petrus dicens: HUMILIAMINI SUB POTENTI MANU DEI. Humilitas enim multiformis est gratia. Humiles non oportet esse propter illud quod Dominus ait Discite a me quia mitis, sum, et humilis corde. Et alibi Super quem requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? Sub potenti manu Dei. Manus enim Dei aliquoties intelligitur Filius, aliquoties protectio divina; Filius intelligitur manus, ut est illud propheticum: Emitte manum tuam de alto. Protectio divina, ut est illud: Facta est super me manus Domini. Sed in hoc loco protectio divina intelligitur, teste psalmista: Protexisti me, Deus, a conventu malignantium. Sub cujus manu nos humiliari debemus, scilicet sub divina protectione, ut nos exaltare dignetur in die visitationis. ET IN TEMPORE VISITATIONIS; hoc est in die judicii quando omnes humiles exaltari merebuntur, et'superbi humiliari, sicut jam superius dictum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et omnes reprobi una cum capite suo projicientur in infernum. OMNEM SOLLICITUDINEM VESTRAM PROJICIENTES IN EUM, QUONIAM IPSI CURA EST DE VOBIS. Simile est illud quod ait Psalmista: Jacta cogitatum tuum in Domino. Et Dominus in Evangelio: Nolite solliciti esse dicentes : Quid manducabimus,aut quid bibemus? scit enim Pater vester quid vobis opus est. Ideo omnem sollicitudinem nostram in eum projicere debemus, a quo omne bonum largiri credimus. Et quidquid perfectum, quidquid bonum est quod agit homo, ab ipso accipit, teste Jacobo qui dicit : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Et alibi scriptum: Quis speravit in Domino et confusus est?

C

SOBRII ESTOTE. Sobrietas enim non solum corporis, sed et animæ intelligenda est. Sicut enim sobrius debet esse homo exterior, parcus videlicet a cibo et potu, propter illud quod Dominus dicit: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate; ita homo interior in vigiliis, jejuniis, et orationibus, et cæteris bonis operibus. ET VIGILATE juste. Vigilare nos oportet propter illud quod scriptum est: Et vi-D gilate juste, et nolite peccare. Et Dominus iu Evangelio Vigilate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Et iterum: Hoc autem scitote quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique. Sed hoc in loco propter quid nos oportet vigilare, insequenter ostenditur, QUIA ADVERSARIUS VESTER DIABOLUS TANQUAM LEO RUGIENS CIRCUIT QUÆRENS QUEM DEVORET.

SCIENTES EAMDEM PASSIONEM EI QUÆ IN MUNDO EST, VESTRE FRATERNITATIS FIERI. Eamdem passionem dicit in mundo, scilicet quam universa patitur Ecclesia. Nullus enim fidelis in mundo est, qni bravium vitæ æternæ percipere cupiat, ut sine passione ad portum pervenire possit, juxta quod scriptum est: Multæ tribulationes justorum, et de his omnibus liberavit eos. Et ideo, si fuerimus socii passionis, simul et resurrectionis erimus. Et alibi: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et Paulus apostolus: Foris pugnæ, intus timores. Attamen non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. DEUS AUTEM OMNIS GRATIÆ, QUI VOCAVIT NOS IN ÆTERNAM SUAM GRATIAM IN CHRISTO JESU MODICUM PASSOS. Vocavit enim nos Deus in æternam suam gloriam primo de tenebris in admirabile lumen suum, quia quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribns. Tamen præsentis temporis gloria non est æterna, quia nonnunquam deficit, de qua dicit Joannes Filioli, nunc filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus. Illa est æterna, quæ permanet

cum Deo, in qua ibunt sancti de virtute in virtutem. ▲ sunt ad comparationem futuræ beatitudinis. Sic enim

Et hoc in Christo Jesu, quia per Filium sumus redempti, et per ipsum remunerati. Deus Pater per Filium suum nos redemit, per quem et vocavit, quem pro redemptione generis humani incarnari [Cod., incoronari] constituit. Modicum passos. Bene dicit, modicum passos, quia passiones hujus temporis modicæ

ait Dominus: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animum autem non possunt occidere. IPSE PERFICIEt, scilicet Deus, qui vocavit nos in æternam suam gloriam, perficiet corpore, CONFIRMABIT animo, SOLIDABIT spiritu perficiet in perseverantia boni operis, confirmabit præmio, solidabit bravio vitæ æternæ.

EODEM TEMPORE.

JOANNES,

ARELATENSIS EPISCOPUS.

JOANNIS, ARELATENSIS EPISCOPI,

EPISTOLA AD VIRGINES MONASTERII SANCTÆ MARIÆ.

Sanctis ac venerandis in Christo sororibus, ipsis B itaque, postulantes sanctam charitatem vestram, ut quibus sanctæ memoriæ prædecessor noster Aurelianus episcopus monasterium sanctæ Mariæ intra muros Arelatensis urbis constituit, præcepta vivendi sancivit, Joannes, gratia Domini ac Dei nostri Jesu Christi, episcopus.

. Cum plenissime series regulæ vobis constitutæ victus et vestitus qualitatem et quantitatem vestræ sanctitatis contineat, nihilque indignum in ea, quod ad emendationem formulæ ejus pertineat, inveniatur; tamen pro charitate et cura ejusdem, quam Dominus Ecclesiæ suæ commendavit, admonemus, ut cum quanta possumus industria vigilemus, ne aliquam occasionem antiquo hosti subripiendi sanctum gregem relinquamus; nobisque futuro judicio censura pro torporis negligentia justissime C inferatur ; aliqua vestræ sanctitati addicimus, per quæ, ut nobis videtur, liberis gressibus, nullisque præpedientibus occasionibus inter [forte iter] cœlestis Jerusalem, Christo Domino præviante, incedere valeatis. Præcipimus

in ipsis temporibus, quibus jejunandi et reficiendi vobis statuta præcepta sunt, nulla sit vobis cum viris aut mulieribus religiosis ant laicis, quamvis quibuslibet propinquis aut extraneis, potandi licentia. Sed et tantum ipsis, quibus præfati sumus, pro charitatis officio, sicut concedat vestram sanctitatem, pociolos offerre præcipimus. Vos tamen in eorum præsentia in omnibus abstinete; ne si licentius cum eis indulta occasione potatæ fueritis, in resolutione potandi aut cor vestrum contraria cogitatio subripiat, aut jocus indecens per oculos et aures, et verba aut cachinnos prorumpat. Sed sicut diximus, ab hujusmodi licentia in omnibus abstinentes, et per gradus singulos regulæ constitutæ ambulantes, vitæ præsentis cursum feliciter gradiamini; et vitæ æternæ mansiones permissione Domini nostri Jesu Christi ingredi festinetis. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus permanet a sæculis, per sæcula, in sæcula sæculorum.

EODEM TEMPORE.

JOANNES,

BICLARENSIS ABBAS.
(Galland. Biblioth. t. XII.)

NOTITIA.

1. Joannes, Gothis oriundus, Scalabi in Lusitaniæ provincia ortum duxit. De eo hæc Isidorus Hispalensis (a): « Hic cum esset adolescens, Constanti(a) Isid. Hisp., lib de Vir. illustr., cap. 31.

nopolim perrexit, ibique Græca et Latina eruditione nutritus, post decem et septem annos in Hispania reversus est eodem tempore quo, incitante rege Leu

vigildo, Ariana fervehat insania. Hunc supra dictus A nici editiones: altera Francisci Schotti (j), altera

rex cum ad nefandæ hæresis credulitatem compelleret, et hic omnino resisteret, exsilio trusus et Barcinonem relegatus, per decem annos multas insidias et persecutiones ab Arianis perpessus est. Qui postea condidit monasterium, quod nunc Biclaro dicitur. Hæc ille. Hinc noster auctor Joannes abbas Biclarensis vocari consuevit. De hoc autem cœnobio Biclaro (Vallis claræ) appellato, plerique post Mariana (a), constructum ad Pyrenæi montis radices perhibent. Qua de re consulendus omnino Mabillonius (b). Deinceps vero a Recaredo rege christianissimo ab exsilio revocatus, ad ecclesiam Gerundensem regendam fuit evectus anno 592, ut arguit Nicolaus Antonius (c). Porro concilio Barcinonensi subscripsisse anno 599 comperitur (d) ac demum Svinthilæ regis ætate, id est, post annum 621, quo ille regnare cœpit, Sisebuto et Recaredo ejus filio morte sublatis, ipsum ad cœlos migrasse, ecclesiæque Gerundensis regimen Nonito reliquisse, litteris commendavit laudatus Mariana (e). Paulo aliter Nicolaus Antonius, ex quo eum vitam produxisse usque ad annum 620 edocemur (ƒ).

II. Scripsit Chronicon ab anno 566 quo Victor Tununensis desiit, usque ad annum 590, id est, ab anno 1 Justini junioris ad annum 8 Mauritii imperatoris et Recaredi regis 4. Adisis Pagium (g). Unde Vossius corrigendus, qui Mauritii annum 8 et Recaredi 4 statuit Christi annum 594. Porro ex purpurato patre de Aguirre intelligimus (h), exstare apud se additionem incerti auctoris ad istud Chronicon, complectentem gesta ab anno Christi 601 usque ad annum 742 quam se in lucem editurum pollicetur. Hæc Pagius (i). Ejusmodi vero nostri præsulis Gerundensis Chronicon, descriptum ab Andrea Schotto ex Codice bibliotheca Toletanæ, primus publici juris fecit Ingolstadii anno 1600, cum Victore Tununensi, legatione Luitprandi ad Nicephorum Phocam et synodo Bavarica Henricus Canisius; quod postea Scaliger emendatius excudendum curavit Amstel. anno 1606 in Thesauro Temporum cum Eusebio aliisque Chronographis. Aliæ duæ præterea exstant hujusce Chro

(a) Marian., de Reb. Hisp., lib. v, cap. 13, tom. I, p. 188, edit. Hag. Comit. 1733.

B

C

(6) Mabill., Annal. Bened., lib, III, § 35, tom. I, D

p. 66.

(e) Nic. Ant., Bibl. vet. Hisp., lib. iv, cap. 5, tom. I, pagg. 227 seq.

(d) Concil. tom. VI, p. 1340, c, edit. 1 Ven.Labb.

[blocks in formation]

doctissimi cardinalis de Aguirre (k). Ad nostram vero quod attinet, Scaligerianam potissimum secuti sumus; quam enim Basnagius ex Canisio evulgavit (1), haud paucis mendis obsitam quin et alicubi hiulcam animadvertimus: quod et contigit in Victore Tununensi, ut pluribus superius docuimus.

III. Opera porro pretium nos facturos ducimus, si notis quas Chronico auctoris nostri subjecimus, unam et alteram hic adjiciamus, post operis impressionem nobis obiter observatas. Et primun quidem ad annum 7 Justini junioris, hæc abbas (m) Leovigildus Sabariam ingressus, Sabos vastat, et provinciam ipsam in suam redigit ditionem. Ad quem locum dubitat Wesselingius (n), sitne abbatis Sabaria atque in Isidori Chron. Goth., æra 608, Sibaria, eadem atque Sibaria in Itinerario Antonini Augusti. « Videntur enim, inquit, provinciam fuisse indicare, quanquam et ea ab urbe cognomen ducere potuerit. Ut ut est, nihil opus erit ad episcopi Sibariensis Januarii qui Illiberitanæ synodo interfuit, sedem constituendam nugis Higuerræ ex Luitprandi Adversariis, num. 226, a quibus, quod obiter moneo non bene sibi cavit ampl. Cuperus ad Lactantium de Mortib. persecut. caput 16. » Hæc ille. Alter præterea locus exstat ad annum 9 Justini, qui sic se habet (0) Aramundarus Saracenorum rex Constantinopolim venit et cum stemate suo, etc. Ubi Cotelerius (p).

<< Reponi potest, inquit, schemate, seu potius stemmate; oxua enim, schema, habitus, passim hoc sensu occurrunt : » σtéμμa vero, stemma, id est, corona, sertum. Tertius denique locus habetur ad annum 3 Mauritii, ubi sic (q): Castrum vero quod Hodierno vocatur. Hic autem pro Hodierno legendum Ugernum ex Gregorio Turonensi liquet, qui memorat Ugernum Arelatense castrum (r). Ad quæ verba videas adnotata Ruinartio. De celebris hujus castri nomine plura item observat Pagius (s) post Adrianum Valesium (t), et post Pagium Wesselingius modo laudatus (u).

(j) Fr. Schott., Hispan. illustr. tom. IV, p. 153. (k) De Aguirr., Concil. Hispan. tom. II, p. 421. (1) Basnag., Thes. Monum. eccl. tom. I, pag. 337.

(m) Biclar., Chron., infra. (Col. 864.)
(n) Wessel., Vet. Roman. Itiner., pag. 435.
(0) Biclar., Chron., infra. (Col. 865.)

(p) Coteler., Eccl. Gr. Monum. tom. I, p. 806, e.

(q) Biclar., Chron., infra. (Col. 867.)

(r) Greg. Turon., Hist. Franc. lib. vii, cap. 30. (s) Pagi., ad ann. 584, § 4.

(1) Adr. Vales., Notit. Galliar., verbo Ugernum. (u) Wessel., loc. cit., pag. 553.

#

JOANNIS, ABBATIS BICLARENSIS,

CHRONICON,

CONTINUANS UBI VICTOR DESINIT,

Post Eusebium, Cæsariensis Ecclesiæ episcopum, A Hieronymum toto orbe notum presbyterum, nec non et Prosperum, virum religiosum, atque Victorem Tununensis Ecclesiæ Africanæ episcopum, qui historiam omnium pene gentium summa brevitate et diligentia contexere visi sunt, et usque ad nostram ætatem congeriem perduxerunt annorum, et quæ acta sunt in mundo ad agnitionem nostram transmiserunt: nos ergo in adjutorio Domini nostri Jesu Christi, quæ temporibus nostris acta sunt, ex parte quod oculata fide pervidimus, et ex parte quæ ex relatu fidelium didicimus, studuimus ad posteros notescenda brevi stylo transmittere.

Quinta decima ergo indictione, ut dictum est, Justiniano mortuo, Justinus junior nepos ejus Romanorum efficitur imperator.

Romanorum LIII, regnat JUSTINUS junior annis XI. Qui Justinus anno primo regni sui, ea quæ contra synodum Chalcedonensem fuerant commentata, destruxit symbolumque sanctorum CL Patrum Constantinopoli congregatorum, et in synodo Chalcedonensi laudabiliter receptum, in omni catholica Ecclesia a populo concinendum intromisit, prius quam Dominica dicatur oratio.

Armenorum gens et Iberorum, qui a prædicatione apostolorum Christi susceperunt fidem, dum a Cosdra Persarum imperatore ad culturam idolorum compellerentur, renuentes tam impiam jussionem, Romanis se cum provinciis suis tradiderunt; quæ res inter Romanos et Persas pacis fœdera rupit.

Anno II memorati principis, in regia urbe Ætherius et Additus patricii, dum Justino mortem vellent veneno potius quam ferro per medicos inferre, detecti, capitali sententia puniri jussi, prior a feris devoratus, secundus incendiis concrematus interiit. Justinus filius Germani patricii, consobrinus Justini imperatoris, factione Sophiæ Augustæ in Alexandria occiditur. His temporibus Athanaildus rex Gothorum in Hispania vitæ finem suscepit, et Luiba pro eo in regnum provehitur.

Anno IV Justini imperatoris qui est Leovigildi regis secundns annus, Theoctistus magister militum provinciæ Africanæ a Mauris bello superatus interiit.

Leovigildus rex loca Bastaniæ et Malacitanæ urbis, repulsis militibus, vastat, et victor solio redit. Justinus imperator per Tiberium excubitorum comitem in Thracia bellum genti Barbarorum ingerit, et victor Tiberius Constantinopolim redit. In provincia Gallæciæ, Miro post Theodomirum Suevorum rex efficitur.

Anno v Justini imperatoris qui est m Leovigildi. regis annus, Justinus imperator Armeniam et Iberiam, repulsis Persis, Romanas provincias facit: et bellum Persarum imperator per duces parcit [perBagit]. Amabilis magister militiæ Africanæ a Mauris occiditur. Leovigildus rex Asinodam fortissimam civitatem, proditione cujusdam Frainidanei nocte occupat et militibus interfectis, memoratam urbem ad Gothorum revocat jura. Donatus abbas monasterii Pernitani mirabilium operator clarus habetur.

Anno vi Justini imperatoris qui est Leovigildi regis iv annus, Gepidarum regnum finem accepit, qui a Langobardis prælio superati, Cunicmundus rex campo occubuit; et thesauri ejus per Trasaricum Arrianæ sectæ episcopum, et Reptilanem Cunicmundi nepotem Justino imperatore Constantinopolim ad integrum perducti sunt. Leovigildus rex Cordubam civitatem diu Gothis rebellem nocte occupat, et cæsis hostibus propriam facit; multasque C urbes et castella, interfecta rusticorum multitudine, in Gothorum dominium revocat. Miro Suevorum rex bellum contra Aragones movet. Domnus Helenensis Ecclesiæ episcopus clarus habetur.

Anno VII Justini imperatoris qui est Leovigildi v annus, Alboinus Langobardorum rex factione conjugis suæ a suis nocte interficitur. Thesauri vero ejus cum ipsa regina in reipublicæ Romanæ ditionem obveniunt, et Langobardi sine rege et thesauro remansere. His diebus Luiba rex vitæ finem accepit, et Hispania omnis in regno et potestate Leovigildi regis Galliaque Narbonensis concurrit. Justinus imperator gravi infirmitate concutitur quæ infirmitas ab aliis quidem cerebri

Anno I Justinis imperatoris Garamantes per legatos, paci R. P. et fidei Christianæ sociari desiderantes poscunt: qui statim utrumque impetrant. Theodorus præfectus Africa a Mauris interfectus est. D motio, ab aliis dæmonum vexatio putabatur. In Mauritarum gens his temporibus fidem recipit. Hujus imperii anno III Leovigildus germanus Luibani regis, superstite fratre, in regnum citerioris Hispaniæ constituitur; Gosuintham relictam Athanaildi in conjugium accipit ; et provinciam Gothorum quæ jam pro rebellione diversorum fuerat diminuta, mirabiliter ad pristinos revocat terminos.

regia urbe mortalitas inguinalis plaga exardescit, in qua multa millia hominum vidimus defecisse. Leovigildus rex Sabariam ingressus Sabos vastat, et provinciam ipsam in suam redigit ditionem duosque filios suos ex amissa conjuge, Ermenegildum et Recaredum, consortes regni facit. Legati gentis Macuritarum Constantinopolim ve

pus. Præest annis XI.

niunt: dentes elephantinos et camelopardalim Ju- A Romanæ Ecclesiæ Pelagius junior ordinatur episcostino principi munera afferentes sibi cum Romanis amicitias conciliant. Post Joannem Romanæ Ecclesiæ Benedictus ordinatur episcopus. Præfuit annis IV. Mausona Emeritensis Ecclesiæ episcopus in nostro dogmata clarus habetur.

Anno VIII Justini, qui et Leovigildi vi annus, Persæ cum Romanis pacis fœdera rumpunt; et congressione facta Daras civitatem fortissimam bello superant, et cæsa multitudine Romanorum memoratam urbem ingressi depopulati sunt.

His diebus Leovigildus rex Cantabriam ingressus provinciæ pervasores interficit; Amaya occupat: opes eorum pervadit, et provinciam in suam revocat ditionem.

Justinus imperator Tiberium quem superius excubitorum comitem diximus, Cæsarem facit, et non multo post imperiali fastigio provehit et reipublicæ principem designat. Hujus Tiberii Cæsaris die prima in regia urbe inguinalis plaga sedata est.

B

C

Anno XI regni sui Justinus diem clausit extremum, et Tiberius singulare obtinuit imperium. Romanorum LIV, TIBERIUS regnat annis vi. Anno ergo primo imperii Tiberii, qui est Leovigildi annus IX, Abares Thracias vastant, et regiam urbem a muro longe obsident. Leovigildus rex Orospedam ingreditur, et civitates atque castella ejusdem provinciæ occupat, et suam provinciam facit; et non multo post inibi Rustici rebellantes a Gothis opprimuntur; et post hæc integra a Gothis possidetur Orospeda.

Anno II Tiberii imperatoris qui est Leovigildi annus x, Gennadius magister militum in Africa Mauros vastat; Gasmulem fortissimum regem qui jam tres duces superius nominatos Romani exercitus interfecerat, bello superat, et ipsum regem gladio interficit. Tiberius Mauricium excubitorum comitem magistrum militiæ orientis instituit, et ad repugnandum Persis direxit. Romani contra Langobardos in Italia lacrymabile bellum gerunt.

Leovigildus rex, extinctis undique tyrannis et pervasoribus Hispaniæ superatis, sortitus requem propria cum plebe resedit, et civitatem in Celtiberia ex nomine filii condidit, quæ Recopolis nuncupatur, quam miro opere et moenibus et suburbanis adornans privilegia populo novæ urbis instituit. Joannes presbyter Ecclesiæ Emeritensis clarus habetur. Anno III Tiberii imperatoris qui est Leovigildi xi

Anno Ix Justini imperatoris, qui est Leovigildi regis vii annus, Cosdroes Persarum imperator cum nimia multitudine exercitus ad vastandos Romanorum terminos promovet: cui Justinianus dux Romanæ militiæ et magister militum orientis a Tiberio destinatus bellum parat; et in campis qui inter Daras et Nezinios [Nezivios] ponuntur, forti pugna congressus, habens secum gentes fortissimas quæ barbaro sermoneHermam nuncupantur,memoratum imperatorem bello superat. Quo cum suo exercitu in fugam verso, castra ejus pervadit; et provinciæannus, Abares a finibus Thraciæ pelluntur, et partes Persidæ fines victor Justinianus vastat, exuviasque eorum pro triumpho Constantinopolim dirigit, xxXIV elephantos inter cætera, qui magnum spectaculum Romanis in urbe regia exhibuerunt. Prædam vero de manubiis Romanorum... Persarum multitudo ob nimiam vilitatem nummo publico venundata sunt. Leovigildus rex Aregenses montibus [Arægonenses montes] ingreditur. Aspidium loci seniorem cum uxore et filiis captivos ducit, opesque ejus ac loca in suam redigit potestatem. Aramundarus Saracenorum rex Constantinopolim venit, et cum stemate suo et donis Barbaria Tiberio principi ocurrit. Qui a Tiberio benigne exceptus et donis opimis exornatus ad patriam abire permissus est.

Anno x Justini imperatoris qui est Leovigildi regis VIII annus, Bandarius gener Justini principis a Langobardis prælio vincitur, et non multo post vitæ finem accipit. Romanus filius Anagasti patricii magister militiæ, gentis Suevorum regem vivum cepit: quem cum suo thesauro, uxore et filiis Constantinopolim adducit, et provinciam eorum in Romanorum dominium redigit. Leovigildus rex in Gallæcia Suevorum fines conturbat, et a rege Mirone per legatos rogatus pacem eis pro parvo tempore tribuit. Selavini in Thracia multas urbes Romanorum pervadunt quas depopulatas vacuas reliquere. Abares littora maris captiose obsident, et navibus littora Thraciæ navigantibus satis infesti sunt. Post Benedictum

Græciæ atque Pannoniæ occupant. Leovigildus rex Hermenegildo filio suo filiam Sisberti regis Francorum in matrimonium tradit, et provinciæ partem ad regnandum tribuit. Leovigildo ergo quieta pace regnante adversariorum domestica rixa conturbat. Nam eodem anno filius ejus Hermenegildus factione Gosuinthæ reginæ tyrannidem assumens, in Hispali civitate rebellione facta recluditur, et alias civitates atque castella secum contra patrem rebellare facit. Quæ causa in provincia Hispaniæ tam Gothis, quam Romanis majoris exitii, quam adversariorum infestatio fuit. Novellus Complutensis episcopus clarus habetur.

D Anno IV Tiberii, qui est Leovigildi XII annus, Mauricius magister militum orientis contra Persas bellum movet, et repulsa Persarum multitudine in oriente hiemavit. Leovigildus rex in urbem Toletanam synodum episcoporum sectæ Arianæ congregal, et antiquam hæresim novello errore emendat, dicens de Romana religione ad nostram catholicam fidem venientes non debere baptizari, sed tantummodo per manus impositionem et communionis præceptionem pollui [perceptionem ablui], et gloriam Patri per Filium in Spiritu sancto dare [Dari]. Per hanc ergo seductionem plurimi nostrorum cupiditate potius impulsi in Arianum dogma declinant.

Anno v Tiberii, qui est Leovigildi XIII annus, Langobardi in italia regem sibi ex suo genere.eli

« PoprzedniaDalej »