Obrazy na stronie
PDF
ePub

EJUS, ET HEC OMNIA ADJICIENTUR VOBIS. Regnum Dei A remunerari mereamur. Et omnia hæc adjicientur multis modis accipitur, sed hic aut Filii Dei, aut Scriptura sacra intelligitur regnum Dei, quod utrumque quærere debemus. Filii Dei, sicut dicit propheta: Quærite Dominum, et confirmamini, quærite faciem ejus semper. Vel Scriptura sacra, quam legendo et perscrutando, invenire possumus, qualiter justitiam et præcepta ejus custodiamus, vel qualiter ab ipso

vobis; scilicet superius dicta adjicientur vobis. Non dabuntur dixit, sed adjicientur; quia quidquid in præsenti accipimus, vile est ad comparationem supernorum præmiorum; et ideo prius illa quæ majora sunt petenda sunt, scilicet regnum Dei, et justitia ejus, ut ista quæ necessaria sunt corpori adjiciantur, insuper et majora dentur.

II.

Lectio sancti Evangelii secundum Joannem (I, 29): In illo tempore vidit Joannes Jesum a Nazareth venientem ad se, et dicit ei: Ecce Agnus Dei, etc.

a
HOMILIA LUCULENTII.

habebitis vitam in vobis. Et iterum: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.

Recte beatus Joannes agnum appellat Jesum B carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non Dei Filium; agnus enim quia innocens. Iste est agnus de quo multo ante dixerat Isaias: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperuit os suum. De quo agno Joannes in Apocalypsi: Agnus qui occisus est a vobis a constitutione mundi; quia agnus occisus est in Abel, offertus [Ita Cod.] in Isaac, immolatus in Ægypto; quia ipse in mundum veniens adimplevit in veritate quidquid ante de eo per figuras dictum vel gestum fuerat, cum vesperascente mundo pro nobis in ara crucis est immolatns, Apostolo dicente: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. ECCE AGNUS DEI. Ecce particula adverbium est ostendentis: quia enim beatus Joannes oculo videbat, digito ostendebat, recte dicebat: Ecce Agnus Dei. Dicti sunt et apostoli agni, Domino dicente: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Bene agni, quia innocentes, quia simplices; veri enim agni instar [Cod., vero agno inserat], de quo superius diximus. Agnus erat et Joannes, quia et ipse innocens quantum Christus. Omnes enim cum peccato nascimur, dicente propheta In iniquitatibus conceptus sum. Solus ille sine peccato venit, solus macula peccati caruit. Venit enim in similitudine carnis peccati, tamen sine peccato. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Carnem assumpsit de Adam, pecca tum non assumpsit. Et ideo quia non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit peccatum nostrum. Sed dicit aliquis, quid nobis prodest ille. Agnus Dei? Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tulit peccatum mundi, quia signa et miracula faciens, cæcos illuminavit, mortuos suscitavit. Insuper cui volebat potentialiter dicebat: Dimittuntur tibi peccata tua. Tulit etiam peccata mundi, cum pendens in cruce, aperto latere emanavit sanguis et aqua. Hinc de eo Petrus dicit: Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Tollit quotidie peccata mundi per participationem corporis et sanguinis sui. Ferunt enim quia sicut stipulam consumit ignis, sic minora peccata per participationem corporis et sanguinis ejus. Ipse enim dicit: Nisi manducaveritis

Sed quæri potest cur Dei Filius ad baptismum venire voluit, cum non haberet peccatum, quod illi necesse fuisset expiare? Certe quia futuri erant in Ecclesia catechumeni excellentiores genere, qui dedignantur venire ad baptismum, dicentes apud semetipsos: Hoc sum accepturus quod habet ille? ego melior sum illo et illo fidele; ut horum superbiam frangeret, venire dignatus est ad baptismum servi, quasi alloquens superbientem dicat: Quid te extollis? quid te extendis? quanta potestate est gratia tua? quanta excellentia? Nunquid major potes esse C quam me [Ita Cod.]? Si ego veni ad baptismum servi, ut dedignaris venire ad baptismum Domini? Vel certe baptizari voluit, ut omnibus aquis sanctificationem daret et purificationem. Sive etiam ut Veteri Testamento finem daret, et novum inchoaret. Ipse enim tandiu sub lege fuit, quandiu baptizatus legi Veteris Testamenti finem, et gratiæ sancti Evangelii initium daret. Baptizari voluit, ut omnem humilitatem doceret. Unde, sicut alii dicunt evangelistæ, cum veniret ad Joannem ut baptizaretur ab eo, ait illi Joannes: Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo baptizari. Et Dominus ei : Sine modo impleatur omnis justitia. Quid est impleatur omnis justitia, nisi impleatur omnis humilitas? Ac si dicat: Mori veni, baptizari non veni. Mori habeo pro D hominibus, baptizari non habeo pro hominibus. Et certe suscipere debuit baptismum a bono servo, qui passionem suscepit a malis servis. HIC EST DE QUO DIXIT POST ME VENIT VIR, QUI ANTE ME FACTUS EST. Ubi hoc dixerat Joannes de Domino? ubi interrogatus a sacerdotibus et levitis negavit se esse Christum, Eliam, atque prophetam. Adhuc illis percunctantibus: Quid ergo baptizas? si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta; respondit et ait: Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Hoc ipsum recapitulat dicens : Post me venit vir qui ante me factus est. Virum recte

[ocr errors]

* Ita Codd.: modo commentum; modo homilia; modo expositio.

appellat, de ipso enim propheta dicit: Ecce vir, A quærite illum. Et Dominus dicit discipulis : Estote

Oriens nomen ejus. Post me venit, qui postmodum natus est. Præcessit enim beatus Joannes Dei Filium in conceptione, in nativitate, in passione. Qui ante me factus est, id est prælatus est nihil, QUIA PRIOR ME ERAT prior me erat quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat apud Deum, et Deus erat verbum. Prior Joanni, prior et Mariæ, ipse enim fecit Mariam, et ipse natus est per Mariam. Prior etenim et omni creaturæ, sicut ipse dicit in Sapientia: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Et: Ante luciferum genui te. ET EGO NESCIEBAM EUM; SED UT MANIFESTETUR IN ISRAEL, PROPTEREA VENI EGO IN MUNDUM, IN AQUA BAPTIZANS. Ut manifestaretur in Israel

dicit, id est ipsi populo Israel. Propterea missus est B Joannes in aqua baptizans, ut manifestaret Dei Filium populo Israel, quia occultus veniebat, ut vix a paucis vel a nullo cognosci potuisset. Unde ipse Joannes alibi ait: Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stat quem vos nescitis. Aqua tantummodo baptizabat, peccata dimittere non poterat, sicut et modo sacerdotes in Ecclesia faciunt. Corpora tingunt aqua, cæterum [Cod., cætera] peccata nullus dimittere potest, nisi solus Deus.

ET TESTIMONIUM PERHIBUIT JOANNES, QUIA VIDI SPIRITUM DESCENDENTEM. Alius evangelista dicit, quia baptizatus Dominus confestim ascendit ab aqua, et ecce aperti sunt ei cæli, et vidit Spiritum quasi colum

bam descendentem, et mansit super eum. Aperiuntur C cœli baptizato Domino, et descendit Spiritus sanctus super eum, ut nobis daretur intelligi quia omnis homo antequam veniat, ad baptismum aditum regni cœlestis clausum habet propter originale peccatum, sed in baptismo egreditur spiritus malus, et incipit habitare Spiritus sanctus, dicente Apostolo: Scitis quia templum Dei estis vos, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Habes hoc in loco totam Trinitatem comprehensam. Pater auditur in voce, Filius in nomine, Spiritus sanctus demonstratur in columba. Sed quid est Spiritus sanctus, non jam alterius avis similitudine demonstrari voluit, nisi a columba. Certe quia columba simplex est animal, atque a malitiæ fæce alienum. Ut ostendat quia nullus nisi simplex fuerit effectus, Spiritum sanctum accipere potest. Quidam enim in corvi specie Spiritum sanctum accipere voluerunt, sicut fuit Simon magus, qui sanctis apostolis pecuniam obtulit dicens: Date mihi hanc potestatem, ut cuique manus imposuero, accipiat Spiritum sanctum. Emere volebat, quod charius venundaret, et ideo audivit a Petro: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecuniis possideri. Non erit tibi pars, neque sors in sermone isto. Ergo qui Spiritum sanctum accipere desiderat, in columba, id est in simplicitate, illum quærere debet. Propter illud quod scriptum est: In simplicitate cordis

D

prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ..

ET EGO NESCIEBAM EUM. Quid est quod dicit nesciebam eum? cum jam tot et tanta testimonia perhibuerat; jam enim digito ostenderat eum, jam dixerat ecce Agnus Dei. Si enim nesciebat eum, quomodo ad se venienti ut baptizaretur dicebat: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Sed intelligendum est quia aliquid in eo non noverat, et aliquid noverat. Noverat Dominum, noverat Dei Filium, sed nondum noverat potestatem baptizandi sibi Dominum retenturum, et in neminem servorum translaturum. Hoc noverat et hoc didicit per columbam. Si enim daret alicui potestatem, forsitan aliqui eligerent sibi sanctiores viros a quibus baptizarentur. Sed sive bonus, sive malus baptizet in ministerio in potestate; hic enim qui baptizat, sive adulter, sive castus, sive ebriosus baptizet, hic est qui baptizat. Sive columba, sive milvus baptizet, hic est qui baptizat. Petrus baptizet, Paulus baptizet, Judas baptizet, hic est qui baptizat, qui peccata dimittit, qui Spiritum sanctum tribuit, qui discipulis suis dicit: Joannes baptizavit aqua, vos autem baptizemini Spiritu sancto. Hoc nesciebat de Domino beatus Joannes, et hoc didicit per columbam. SED QUI ME MISIT BAPTIZARE IN AQUA, IPSE MIHI DIXIT: SUPER QUEM VIDERIS SPIRITUM DESCENDENTEM ET MANENTEM SUPER EUM, HIC EST QUI BAPTIZAT IN SPIRITU SANCTO ET IGNE. Et testimonium perhibuit Joannes dicens: QUIA HIC EST FILIUS DEI. Vidit beatus Joannes cœlos apertos super Dominum, vidit Spiritum sanctum descendentem in columba. Audivit vocem Patris dicentem: Hic est Filius meus dilectus. Et ideo dicebat: EGO VIDI, ET TESTIMONIUM PERHIBU), quia hic est Filius Dei. Sed notandum est, quod dicit : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum. Sic enim descendit Spiritus sanctus super Dominum baptizatum, ut nunquam ab eo discederet. Nullum enim fecit peccatum, pro quo ab eo discedere debuisset. Sed non diceret manentem super eum, nisi a sanctis aliquoties discederet, aut per malas cogitationes, aut per mala opera. Scriptum est enim : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum. Et iterum : Perversæ enim cogitationes separant a Deo; non est enim homo super terram qui faciat bonum,et non peccet. Sicut apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Et iterum: In multis offendimus omnes. Cæterum super Dominum baptizatum venit, ut ab eo nunquam discederet. Et ideo in solo Filio sibi complacuit Pater, sicut dicit: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit. Et propheta: Juravit Dominus et non pœnitebit eum. De mortalibus vero scriptum est Dominum dixisse: pœnitet enim me fecisse hominem super terram.

PATROL. LXXII.

26

III.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Romanos (xп, 1) : Fratres obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

COMMENTUM LUCULENTII.

Dixerat Paulus apostolus superius, qualiter omnis Anibus rectæ, quarum finis usque ad profundum inferni

demergitur; et ideo necesse est ut unusquisque de bono quod agit non hominibus, sed Deo placere studeat, ne dicatur ei: Recepisti mercedem tuam. Quod qui fecerit, hostia Deo placita effici poterit.

observatio mandatorum Dei transisset de Judæis ad gentes. Jam nunc omnes, scilicet gentes, et eos qui de circumcisione ad fidem venerant, hortatur ut fidem quam acceperant inconcussam servarent. Imo vero sicut ante consueverant hostias mortuorum animalium, sic jam inciperent se ipsos hostiam vivam offerre Deo, dicens: OBSECRO VOS PER MISERICORDIAM DEI. Inter rogare et obsecrare hoc interest, quia rogamus de minimis, obsecramus pro maximis. Sed obsecrabat Apostolus Romanos, id est, obnixe rogabat, dicens: Obsecro vos per misericordiam Dei. Ac si diceret Per illius misericordiam vos obsecro, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum, et per illam misericordiam vos obsecro, qua reconciliati estis Deo, non per philosophiam, nec per ali- B tionabile vero ad discretionem. Et bene dicit rationa

quam mundanam sapientiam, non per potentiam, non per suasoria verba, sed per Dei misericordiam vos obsecro qua regenerati estis in fonte baptismi. Quid vero eos obsecret, aperit cum subjungit: Ur EXHIBEATIS CORPORA VESTRA HOSTIAM VIVENTEM. Mos fuit filiis Israel, et lex præcipiebat, ut offerrent sacrificium Deo, vitulos, arietes, et hircos, agnos, turtures, seu columbas, et cætera quæ in lege præcipiebantur. Sed quod illi carnaliter faciebant in pecudibus, nobis in corporibns nostris specialiter convenit. Etenim corpora nostra, et hostia sunt et viva. Hostia scilicet, quia mortificatur caro; viva, quia vivificatur spiritus secundum ejusdem apostoli præceptum dicentis Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Vel quia in bonis inhabitat ille qui dicit : Ego sum via, veritas, et vita. Et de quo Apostolus : Habitare Christum per fidem in cordibus vestris: veteres namque offerebant Deo hostias pecudum mortuas, sed nunc jam hostiam vivam offerimus nos metipsos, quando vitia et peccata in nos mortificamus, et virtutes nutrimus; implentes illud quod idem Apostolus ait: Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore. Vas in sanctificatione et honore possidemus, quando in nobis vitia mactamus, et per bona opera sancti efficimur, Domino dicente: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Et Psalmista-: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Multi videntur vivere, sed mortui sunt. Sicut de vidua scribit Paulus: Vidua in deliciis vivens, mortua est. Et Psalmista de talibus: Descendant in infernum viventes. Hi tales non offerunt semetipsos vivam hostiam Deo, Sanctam, Deo placentem. Cum dixit sanctam, subjecit: Deo placentem ; quia multi videntur hominibus sancti, sed ante Deum reprobi sunt; de quibus scriptum est: Sunt viæ quæ videntur homi

C

D

RATIONABILE OBSEQUIUM VESTRUM. Ad hoc pertinet quia supra dictum est quod offerebant vitulos, arietes, et horum similia. Quod illi faciebant carnaliter, nos modo spiritualiter; quod illi in figura, nos in veritate facere debemus. Quia sicut Apostolus dicit : Omnia in figura contingebant illis. Et ideo rationabile obsequium nos præcipit exhibere Apostolus dicens: Rationabile obsequium vestrum. Inter rationale et rationabile hanc distantiam dicunt esse doctores, ut rationabile pertineat ad rationem et opera bona; ra

bile obsequium vestrum, quia illud quondam obsequium vestrum non erat rationabile. Stultum est enim ut vivo Deo et invisibili mortua cadavera offerantur. Sicut enim mortuum vivo obsequium non præstat, ita nullus immortali et incorporeo Deo vitulos seu arietes digne potest offerre. Er NOLITE CONFORMARI HUIC

SÆCULO, SED REFORMAMINI IN NOVITATE SENSUS VESTRI.

Sæculum non ambitus coeli et terræ, quem solem, lunam, stellas, arbores appellant, quibus nullus se conformare potest, sed amatores sæculi dicuntur. Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Cui sæculo, id est amatoribus sæculi, nullus se conformare debet, quia scriptum est: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Sic quicunque se stulto conjunxerit, communicaverit operibus ejus. Cum sancto sanctus eris; quod ille facit qui opera carnis a se repellit, et fructus spiritus operatur. Qui vero fornicationum impudicitia et immunditiæ servit, conformat se huic sæculo, hoc est amatoribus sæculi. Sed nos potius reformari debemus, non exterius, sed interius, sicut dicit: In novitate sensus vestri, quando deponentes veterem hominem induimus novum. De quo idem Apostolus Si exterior homo noster corrumpitur, is tamen qui intus est renovatur de die in diem. Et alibi: Renovamini spiritu mentis vestræ. Tunc reformamur in novitate sensus nostri, quando mundamus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Quod qui fecerit, dicitur illi a Deo : Tota pulchra es amica, et macula ulla non est in te.

UT PROBETIS QUE SIT VOLUNTAS DEI BONA ET BENEPLACENS ET PERFECTA. Voluntas Dei quæ sit, nullus approbare potest, nisi fuerit reformatus in mente, et a vetustate vitæ mundatus. Sicut enim probat homo cibum, utrum salsum an insalsum sit, dulce an ama

fracti sunt. Tu autem fide stas. Noli altum [Cod., autem] sapere, sed time. SED SAPERE AD SOBRIETATEM. Sobrietas, ut a majoribus traditur, una est ex quatuor virtutibus principalibus, quæ sunt prudentia, fortitudo, temperantia, atque justitia. Temperantia ipsa est et sobrietas, quæ non solum exterius, propter illud: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, sed interius habenda est. Ergo sapere ad sobrietatem, temperate sapere. Unde et idem dicit: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Et alia Scriptura: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.

rum, calidum an frigidum, ita tribus qualitatibus Arami, ut ego inserar. Bene propter incredulitatem probatur voluntas Dei. Aut enim in cogitatione, locutione, et opere approbamur, aut reprobamur; quia bona est voluntas Dei in cogitatione, beneplacita in locutione, perfecta in operatione. In multis videtur voluntas Dei bona, et beneplacita et perfecta, sed non est bona : qui demoliuntur facies suas, qui eleemosynam, orationem, et omnia quæ faciunt, non propter Dominum, sed propter favores hominum faciunt. Quod Apostolus faciebat qui dicebat: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Sed in illis est voluntas Dei bona, et beneplacens et perfecta, quodcunque faciunt. Sicut enim, verbi gratia dicam, granum tritici cadens in terram, surgit in herba, elevatur in calamo, acuitur in spica, sic voluntas Dei, ut dixi. Voluntas Dei bona in cogi- B Subauditur, ita sapiat. Et recte dicit, mensura fidei, tatione, beneplacita est in locutione, perfecta in operatione. Hinc enim scriptum est: Corde enim creditur ad justitiam, ore confitetur ad salutem. Aliter: voluntas Dei bona est in conjugatis, beneplacita in continentibus, perfecta in virginibus; vel bona. in spe, bona pleniter in fide, perfecta in charitate. Et ideo admonet apostolus Paulus, ut in omni actu nostro, sive cogitandi, sive loquendi, sive aliquid faciendi, illud semper tota intentione quæramus, quid Deo placitum sit.

DICO ENIM PER GRATIAM, QUE DATA EST MIHI OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS, NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE. More solito Apostolus per gratiam sibi datam loquitur, non in suasoriis humanæ sapientiæ verbis, non per philosophiam, nec inanem jactantiam, sed per gratiam sibi datam loquitur. Est enim multa differentia per gratiam loquentis et per humanam jactantiam. Multi enim eluculento sermone et composito loquuntur rhetorice, sed auditores suos non ædificant; neminem enim ad compunctionem possunt incitare, quia quod verbis dicunt, operibus destruunt. Hi tales non loquuntur per gratiam, quæ data est Paulo. Et e regione sunt alii, qui non magna eloquentia, sed simpliciter tantum et incomposite loquuntur, attamen auditores suos et multos infidelium converterunt potius bonum operando. Et hoc est loqui per gratiam, quæ data est Paulo. Omnibus qui sunt inter vos, scilicet presbyteris, diaconibus, et omnibus qui sunt in ecclesia. Sed quid est quod dicit, non plus sapere quam oportet sapere ? cum nullus pleniter omnia possit scire, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, quanta et qualia præparavit Deus diligentibus se. Et iterum: Oaltitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Et hic dicit: omnes schismatici,omnes superbi,qui male de Deo sentiunt; omnes, qui ea docent quæ nec Dominus nec apostoli docuerunt, hi omnes plus sapiunt quam oportet sapere. Potest in adversos superbos Romanos, qui se extollebant adversus olivam, quibus idem dicit : Noli gloriari adversus ramos ; quod si gloriaris, non tu radicem portans, sed radix te. Dicit ergo: Fracti sunt

D

C

ET UNICUIQUE SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI.

quia quanto quis fidem habet, tantum accipit donum sancti Spiritus. Non quantum vult quis accipit, nec unus omnia, sed inter omnes: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiæ,alii sermo scientiæ, secundum eumdem Spiritum. Dividens singulis prout vult. Et iterum: Unicuique datur in manifestatione spiritus ad utilitatem, juxta propriam scilicet capacitatem,quantum humana fragilitas capere potest. Huic simile est : Habentes donationes secundum gratiam quæ data est vobis, differentes. SICUT ENIM IN UNO CORPORE MULTA MEMBRA HABEMUS, OMNIA AUTEM MEMBRA NON EUMDEM ACTUM HABENT, ITA MULTI UNUM CORPUS SUMUS IN CHRISTO. Physice loquitur apostolus Paulus, disputans de membris hominum. Quis enim dubitare potest quod multa sunt membra in corpore, sed non unum actum habent? Quia nec manus loquitur, nec os operatur, nec audiunt nares, nec odorantur aures; sed oculi vident, aures audiunt, os loquitur, nares odorantur manus operantur, pedes discurrunt; tamen unum est corpus, et omnia membra se indigent. Non enim possunt manus dicere auribus: Non estis mihi necessariæ [Cod., necessarii]; nec aures manibus: Opera vestra non indigemus. Sed si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, dicente Apostolo: Vos estis corpus Christi, et membra de membris vestris. Sed neque omnia membra eumdem actum habent, quia alius est in Ecclesia oculus videndo; alius os qui recte prædicat; alius manus bonum operando, tamen non potest alius alio [Ita Cod.] dicere: Non te indigeo, quia omnes nos indigemus; sicut prædicator quilibet non potest dicere subjectis: Non vos indigeo, quia necesse habet sumptus accipere ut valeat implere officium sibi commissum. Dicit enim apostolus Paulus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus ? SINGULI AUTEM ALTER ALTERIUS MEMBRA, id est, ego tibi sum oculus, ille mihi pes, tu mihi manus: sic invicem onera nostra portamus, unum corpus sumus, et alter alterius membra, implentes illud: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Et hoc in Christo Jesu, quia in ipso nobis, et per ipsum omnis tolerantia datur, et dilectio, ut alterutrum sufferre possimus,

IV.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Romanos (x11, 6) : Fratres, habentes donationem se· cundum gratiam, quæ data est vobis, differentes.

COMMENTUM LUCULENTII.

IN EXHORTANDO.

Inter docere et exhortari hoc interest: major est

qui docet quam qui exhortatur; docere non potest nisi sit doctus, quia qui non fuerit discipulus veritatis, erit magister erroris. Exhortari vero omnes possumus dante Deo, quibonum operatur, et cæteros ad peragendum hortatur. Hine Apostolus dicit ad Titum: Hæc loquere et exhortare. Et Dominus in Evangelio Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est.

:

Donum non ex nostro, sed ex donantis pendet A tuas æternitates. QUI EXHORTATUR arbitrio. Sed donationes quæ donantur, quas in sequentibus Apostolus enumeratus est, superius pertinent ubi dixerat: In uno corpore multa membra habemus ; et recte donationes vocantur, quia desuper dantur: Omne enim datum optimum et omne donum perfectum de sursum est. Et illud Pauli : Quid enim habes quod non accepisti, et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Et recte dicit: SECUNDUM GRATIAM QUÆ DATA EST VOBIS, DIFFERENTES; quia quantum gratia sancti Spiritus tribuit, tantum quis accepit, sicut superius dixerat: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Non enim quilibet hoc aut illud quod vult accipit, sed gratia sancti Spiritus illi largiri dignatur. Et bene differentes, quia differt una donatio ab alia. Ego enim habeo quod alius non habet, B bet facere, non cum irrugata facie. Hilarem enim et tu habes quod ego careo, et ille alius habet quod nec ego nec tu habemus. Sic differt una ab alia donatione. Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ. Nullus omnia habet nisi ipse solus, super quem septiformis Spiritus requievit, cui non ad mensuram dat Deus Spiritum. Cæterum fideles inter omnes habent omnia.

C

SIVE PROPHETIA SECUNDUM RATIONEM FIDEI. Jam incipit enumerare donationes quæ sint, primo loco ponens prophetiam. Prophetia dicitur quæ non in præsenti videtur, sed in futuro protendit. Et bene dixit, secundum rationem fidei, quia fides illam promeruit. Nam lex vel prophetia secundum fidem datur, quia quantum quis habet fidem, tantum accipit a Domino, Christo dicente: Sicut credidisti, fiat tibi. Et Si bene habueritis fidem ut granum sinapis, diceretis huic monti: Tollere et mittere in mari, obediret vobis. Et in Veteri Testamento legimus quosdam per fidem Deo placuisse; sicut Abraham, de quo scriptum est: Credidit Abraham Deo, et putatum est illi ad justitiam. Sed magis in Novo. SIVE MINISTERIUM [Cod., mysterium]; IN MINISTRANDO. De ministris Ecclesiæ dicit, scilicet diaconibus, subdiaconibus, et cæteris ordinibus, quæ qui accipit, fideliter et sollicite exercere debet, propter illud: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus suus super familiam suam? Et si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus. Sive qui docet in DOCTRINA. De doctoribus Ecclesiæ D dicit, qui ministerium prædicationis acceperunt fideles servi, et non abscondunt quod acceperunt. Scriptum est enim: Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? Et Daniel dicit: Docti fulgebunt ut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt plurimos, sicut stellæ in perpe

QUI TRIBUIT IN SIMPLICITATE. De eleemosynariis dicit, qui egentibus necessaria præbent. Propter illud Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Quod qui facit, cum simplicitate de

datorem diligit Deus; et si hilarem diligit, tristem sine dubio odit. Et alibi: In omni dato hilarem fac vultum tuum. Vel cum simplicitate facit, ne laudem captetur ab hominibus. Et propter illud: Cum facis elemosynam, nesciat sinistra tua. QUI PRÆEST IN SOLLICITUDINE. De his dicit, qui præsunt in Ecclesia, qui locum magisterii accipiunt, admonet ut solliciti sint supra gregem sibi commissum, ne aliquis propter ejus inertiam pereat, et dicatur ei: Sanguinem ejus de manu tua requiram. Quos idem admonet dicens: Attendite vobis et universo gregi. Et iterum: Pascite qui in vobis est gregem Dei. QUI MISERETUR, IN HILARITATE facere debet, juxta præfatam rationem. Vel qui nescienti litteras imbuit, cum hilaritate facere debet, sicut dictum est: In omni dato hilarem fac vultum tuum. DILECTIO SINE SIMULATIONE. Fingere reproborum est, qui timent ne puniantur; diligere, filiorum, et ideo nulla finctio debet esse in Christiano. Multi videntur diligere foris, interius machinantur malum: quorum typum Joab tenuit, qui tenens manu sua mentum Amasa, defixit gladium in ventrem ejus. De talibus scriptum est: Simulator ore decipit amicum suum. Et Psalmista: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Et iterum: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Sed viri Christiani dilectione, sicut dixi, non simulata debent esse, sed cum exhibitione operis, propter illud : Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?

ODIENTES MALUM, ADHERENTES BONO. Odientes malum, id est diabolum, de quo Dominus dicit in Evangelio: Malus homo superseminavit zizaniam in medio tritici, et abiit, et venit malus, et rapuit. Adhærentes bono, id est Christo, dicentes cum Psal

« PoprzedniaDalej »