Obrazy na stronie
PDF
ePub

fuerat perficere non tardavit. Nam et ante dictus sanctus Leonardus, prænoscens divinitus sancti pontificis adventum, præcepit fratribus ut ad ejus ingressum se præpararent, et digne, ut seniorem Domini pontificem decebat, eum susciperent, et omnia necessaria ministrarent. Indicavit etiam fratribus se ipsa die, postquam præfatus pontifex suam Deo commendasset animam, de sæculo exiturum. Adveniente quoque suo episcopo, ejusque animam commendante, mox Domino suam sanctam animam reddidit. Quo defuncto dum sancta ejus membra portabantur ad tumulum, cæci tangentes ejus vehiculum visum rece

A

derunt pristinum. Sepulto autem eo, per electionem eorum monachorum, sanctus Domnolus unum ex ipsis sibi constituit et ordinavit abbatem : qui usque in hodiernum diem eamdem sub sancta religione, disponente et ordinante episcopo, gubernat et regit cellulam. » Hæc ibi. Quæ etiam, sed contracta, habet Bernardus Guidonis episcopus Ludovensis, tomo II de Vitis Sanctorum. Locus olim Vendopera dictus, nunc a sancto Leonardo nomen habet, situs ad Sartam fluvium in decanatu Fresnensi, versus confinia Normanniæ.

VITA

SANCTI DOMNOLI, CENOMANENSIS EPISCOPI,

AUCTORE PRESBYTERO CENOMANENSI COEVO.

PROLOGUS.

B

1. Sanctæ et individuæ Trinitatis freti auxilio, omniumque sanctorum precibus fulti, tum etiam præcedentium Patrum incitati studiis, denique reverendissimi præsulis nostri Haduini hortatu confirmati, beatissimi patroni nostri Domnoli, Cenomanicæ urbis episcopi, vitam illustrem, multorum utilitati profuturam, ipso nobis opitulante, scribendam suscipimus. Non enim sumus nescii veteribus id studio fuisse ut suæ ætates egregios viros scriptorum suorum monimentis ad posterorum notitiam transmitterent, eorum præclare dicta et facta aut litteris consignarent, aut picturis exprimenda, aut æri insculpenda, vel marmoris spectato opere repræsentanda curarent. Putabant enim se operæ pretium facturos, si qua in iis, vel aliis utilia, vel cognitione C digna, vel ad imitationem præclara viderentur, ea sua industria et labore posteris innotescerent: ut ita neque suo sæculo alieni a studio religionis et pietatis, neque erga posteritatem parum officiosi censerentur. Quod si vero hoc plerique ex illis non modo in sanctos, sed etiam in quosdam alios ipsis charos homines declararunt: quanto magis nos sagaciter et accurate sanctorum res gestas investigare atque ad aliorum quoque notitiam proferre debemus, ut eorum provocati exemplis doctrinaque informati ad ea nos semper intendamus, quæ sint grata et accepta Deo? Cavendum certe nobis est ne militum Christi fortia facta et præclara trophæa, ea præsertim quibus nostra ætate insignes et illustres fuere, silentii carcere premamus; sed potius quantum ille dederit, qui est auctor omnis boni, qui ora mutorum aperit et linguas infantium disertas facit, quæ possint successoribus nostris esse usui, ea vel mediocri stylo conscribamus. Etsi autem nos ejusmodi operi impares esse non ignoramus (quippe quibus est ingenii, eloquentiæ et eruditionis angusta suppellex), attamen

D

satius fore arbitrati sumus, vel exiliter dicere ea pauca quæ novimus, quam cum servo pigro et desidioso, pro retenta Domini pecunia, in damnationis discrimen adduci. Quæ igitur ab illis egregie perpetrata sunt, nos licet indigni, saltem utcumque commemoremus. Neque enim id facimus nostra temeritate adducti, sed, ut jam ante dictum est, voluntate et mandato venerandi pontificis nostri Haduini, qui nos beatissimi Domnoli episcopi vitam jussit vel rudi exarare stylo. Cujus, tanquam urbis nostræ antistitis, jussioni libenter morem gerentes, ejus fulti precibus, ad scribendum nos accingimus; suppliciter invocantes beatissimi Domnoli habitatorem Spiritum sanctum, ut qui illi gratiam largitus est miracula et admirandas patrandi virtutes nobis copiam tribuat et facultatem eas narrandi, ad laudem et gloriam suam et fidelium ædificationem: ut facta eximii patroni nostri, si tamen id fieri potest, dictis exæquemus, qui cum eo in hac vitæ mortalis peregrinatione plurimum conversati sumus: quanquam sane tantæ ejus virtutes sunt ut eum pro dignitate laudare humana fragilitas nequaquam possit. Cum sit autem aliud, teste divo Hieronymo, locis communibus laudare defunctum, et aliud defuncti proprias narrare virtutes; nos hoc opusculum ad bonorum exemplum ab illo tempore auspicabimur, quo nos glorioso adventu suo illustrare, nobiscumque manere ex Dei providentia jussus est.

CAPUT PRIMUM.

Iter romanum; episcopatus Cenomanensis; monasteria

constructa.

2. Itaque beatissimus Domnolus, urbi Cenomanicæ destinatus episcopus, virtutum omnium floribus redimitus, in alia regione ex generosis parentibus, quod ejus probi mores et nobilis conversatio testabantur, est procreatus. Ut enim ex radice fructus proficiscitur, ita ex fructus sapore radicis natura

intelligitur : et quemadmodum fructus arboris, etiam- A devote sit exsecutus. Porro autem socia charitate ac

si procul asportetur, non tamen amittit suavitatem
quam ex radice accepit; sic etiam hic sacratissimus
vir, undecumque sive quibuscumque ex partibus ad
nos advenerit, sanctæ nobilitatis suæ dulcedinem nos
celare non potuit. Etsi vero apud nos in episcopum
consecratus non fuit, ad nos tamen in multorum sa-
lutem divinitus est transmissus. Nam ad imitationem
Abrahæ patriarchæ, cui a Deo dictum est: Egredere
de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris
tui, et veni in terram quam monstravero tibi; jam or-
dinatus alibi episcopus, relicta patria et parentibus,
cunctisque rebus quas possidere videbatur, Ro-
mam profectus est, limina beatissimorum apostolo-
rum orationis gratia visitaturus. Ubi cum animi sui
devotioni fecisset satis, post longa itineris emensa B
spatia, Domino gubernante, ad Cenomanos appulit:
quos propter obitum sui pontificis magno offendit
animi moerore affectos. Jam pridem enim beatus
Innocens (a) ad Dominum migrarat, et laboris sui
erat præmia consecutus; in ejus vero locum necdum
alius subrogatus fuit. Cum igitur hunc virum san-
ctissimum conspexissent, eumque jam episcopatum
ordinatum didicissent, tam proceres et principes
quam clerus universus et populus, non solum urba-
nus, sed etiam ruricola, divino id instinctu agente,
uno ore, eadem animi sententia obnixe eum depre-
cabantur, vellet ipsos ipsorumque civitatem et pa-
triam non invitus gubernandam suscipere. Quamvis
autem ea in re valde se difficilem præberet, ad ex-
tremum tamen aliud agere non potuit quam quod
populus Deo inspirante postulavit.

mutua benevolentia conjunctus fuit Germano (c) sanctissimo Parisiorum antistiti : quem et creberrime invisere consuevit, et ab illo itidem non raro visitatus est. Cumque se invicem divinis inflammarent adhortationibus, subjectis populis tam verbis quam exemplis haud vulgariter profuere. Non enim immemores erant illius dominicæ sententiæ, quod si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo; itemque illius, Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

4. Extruxit autem sanctæ ecclesiæ amator devotissimus monasterium quoddam in suburbio civitatis suæ, tum ut ejus urbis esset munimentum, tum ut posset Domino animas lucrifacere : idque in honorem sanctorum martyrum Vincentii et Laurentii (d) consecravit, ipsi autem consecrationi adesse voluit memoratum Germanum episcopum, ut amborum solemni dedicatione ad majorem populus devotionem incitaretur. In ejus vero consecratione de rebus ecclesiæ suæ multa testamento ei legavit atque confirmavit, permittente et favente Chilperico Francorum rege ejusque principibus, multis etiam id ei suggerentibus episcopis, imprimis autem sancto Germano, clero quoque populoque ut id faceret adhortante, quemadmodum in ejus actis adnotatum est : subscripsit autem sua manu et approbavit (e) beatus Germanus, pluresque alii episcopi. Porro in eadem ecclesia caput beati Vincentii martyris et magnam C craticulæ partem in qua sanctus Laurentius assatus est, honorifice reposuit; monachos etiam sub cura et moderatione Leusi abbatis, quem ipse præfecit, ad regulæ præscriptum illic degere Dominoque servire voluit. Tanto autem amore beatissimum Germanum episcopum complectebatur, ut in ea ipsa sanctorum Vincentii et Laurentii martyrum ecclesia, sepulturæ locum ei præpararit; ubi tamen postea ob certas quasdam causas, non sanctus Germanus, sed ipsemet digne humatus est.

3. Suscepit (b) igitur, sed sane invitus et compulsus, episcopi ministerium cum multa humilitate: Dominoque cooperante, toto vitæ suæ tempore, non parum illis quibus præerat contulit. Denique qualem se quantumque illic præstiterit, ejus vitæ finis declaravit, in quo laus omnis tute canitur. Erat vero hoc ejus nobilitatis insigne, quod Christo die ac nocte alacri et jucundo animo gratam exhibebat servitutem, neque tamen vel a generis nobilitate, vel ab operum sanctitate gloriolæ et laudis fumos captabat; sed præclara de se præbens virtutum exempla, intra se suos thesauros deposuit, et Dominum mundo corde complectens, pompam omnem mundi hujus toto pec-D tore contempsit. In conversatione erat humilitate conspicuus, charitatis dulcedine fervens, castitatis splendore illustris, jejuniorum pinguedini deditus, disciplinæ vero cælesti adeo se totum addixit, ut pontificale ministerium pro dignitate, et quidem pie et

(a) Sanctus Innocens sive Innocentius colitur 16 Junii.

(b) Sanctus Domnolus suscipit episcopatum cum jampridem, ut supra dictum, sedes vacasset.

(c) Vitam sancti Germani Parisiorum episcopi damus 28 Maii.

(d) Appellatur etiamnum monasterium sancti Vincentii martyris, cujus Acta dedimus 22 Januarii, et § 2 de reliquiis sancti Vincentii varia controversa proposuimus.

5. Cumque religionis monasticæ propositum mirifice complecteretur, in ea cellula in qua sanctus Julianus, primus Cenomanorum episcopus, corpore requiescit (f), juxta monasterium Victorii (g), quod situm est ad flumen Sartam, monasticum institutum quod jampridem illic florere cœperat, mirifice augmentavit, adeo ut quinquaginta fere monachos illic regulariter degere voluerit, eaque quæ ad victum pertinent, tam illorum quam peregrinorum et adventantium magnifice suppeditarit. Aliud quoque monasteriolum et

(e) Infra in testamento memoratur Audoveus, aliis etiam Audoinus episcopus Andegavensis.

(f) Sanctus Julianus anno 1201 inde translatus est ad ecclesiam cathedralem; et quæ ante, ut infra dicitur, erat dicata sub nomine sanctæ Mariæ ac sancti Gervasii et Protasii, ab eo tempore mansit sancto Juliano sacra. Hujus Vitam dedimus ad diem 27 Januarii.

(g) Sanctus Victorius aut Victurius est sextus Cenomanensis episcopus, et colitur 1 Septembris.

xenodochium ultra Sartam flumen, in honorem bea- ▲ latamque aquam minister in ejus manus infunderet,

tissimæ matris Dei et Virginis Mariæ sapienter ædificavit atque suæ ecclesiæ rebus dotavit, accurate constituens ut illic pauperes et peregrini egentesque omnes, qui intra urbem propter ejus jugem custodiam admitti non possent, reciperentur. Porro monachos viginti quatuor illic ad regulæ monasticæ præscriptum vivere voluit qui et perpetim servirent Deo et adventantes pauperes recrearent, atque hospites comiter et congruenter acciperent. lis autem monachis quemdam e suis probatissimæ vitæ virum, Paduinum (a) nomine, ecclesiæ beatorum Vincentii et Laurentii per id tempus præpositum, abbatem præfecit: locumque ipsum et sibi et successoribus suis subditum esse debere decrevit, adhibita etiam adjuratione et detestatione, ut hospitale ejus urbis perpetuis temporibus in pontificum ditione esset.

B

6. Quanta autem apud vos degens vir sanctus corpus suum abstinentia affecerit, quam se perpetuis confecerit vigiliis, quam in præstandis eleemosynis liberalis et profusus fuerit, solus ille ad plenum novit cui cognita sunt omnia; nec puto quemdam mortalium facile omnia explorare et indagare potuisse, quandoquidem ejusmodi ille clam potius quam palam faciebat. Et, ut paucis multa expediamus, qualis quantusque fuerit, quæ et quanta gesserit, non potest mortalis lingua explicare, quod supra hominem fuerit quidquid fere gestum ab eo. Macerabat se et vigiliis et continua inedia, adeo ut etiam fortissimi juvenes ejus parcimoniam ferre non possent. Ita corpus suum redigebat in spiritus servitutem, adeoque illud mortificabat, ut posset illud apostolicum non immerito illi accommodari: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Cum equitaret in itinere, semper de Deo aut loquebatur, aut canebat. Cursum (b) vero suum (id est pensum precum canonicarum) per horas legitimas persolvens reliquo diei tempore, quando opportunum videbatur, studium psallendi divina eloquia, aut lectitandi, aut in preces incumbendi non omittebat. Ad mensam ipso accedente, mox aderat lector recitans divina eloquia : ut inter epulas quibus caro fovebatur, spiritualibus alimoniis potius convivæ explerentur. Nullum omnino sibi tempus præterlabi sinebat, quo non aut prodesset aliis, aut ad suos profectus aliquid ad- D jiceret, quod si quis ejus facta curiosius inquisierit innumera magnarum virtutum miracula inveniet, e quibus nos vel pauca promemus.

CAPUT II.

Varia miracula in vita patrata.

7. Quodam die Dominico, cum peracto officio solemni ad mensam pransurus ex more accederet, il

(a) Sub nomine sancti Paduini, vulgo sancti Pavini, est parochia in diœcesi Cenomanensi ubi colitur 15 Novembris. Vita aliqua ejus exstat inter Acta sanctorum ordinis Benedictini sæculi primi.

(b) Cursus, ut hic explicationis causa additur, passim pro divinis officiis aut horis canonicis sumitur. Ita memoratur sanctus Germanus solitus cursum

et lotis manibus malluvium asportaret, cæcus quidam Siagrius numine ei venit obviam, et aquam quæ de manibus pontificis defluxerat sibi dari petiit, ea suos oculos abluturus. Minister id parvi pendens, dedit ei aquam, ut petierat. Ea cæcus suos perfudit oculos, et in Christi nomine, meritis sancti Domnoli mox restituto visu, lætus abscessit. Quem quidem cæcum sæpius ego vidi, multique e sociis nostris, atque ab illo tum istud tum plura alia sancti viri miracula didici.Perlata est autem hujus rei fama ad multorum aures, et invito pontifice longe lateque diffusa, erat enim sanctissimus ille senex singulari præditus animi munditia et humilitate. Nec dubium quin apud omnipotentis Dei singularem misericordiam multum valeat humani cordis puritas et simplicitas, convenienter illi sententiæ Salvatoris: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

8. Vir quidam nobilis, genere et opibus prædives regiusque consiliarius, in villam Ecclesiæ cui vir Dei præerat, Tridentem vocabulo, sitam in condita Diablentica (c) obstinato animo invasit, eam sibi vindicans. Crebro autem illum admonuit vir sanctus ut a suis maleficiis resipisceret, et ad meliorem frugem se reciperet. Videns autem se nihil ratione proficere, ad precandum Dominum se contulit, ut res pro expiandis peccatis olim a fidelibus ecclesiæ donatas ipsi restitueret. Interim sacrilegus rerum Deo dicatarum occupator, divina ultione in eum animadvertente febre corripitur, eademque continenter laC borat. Sed neque sic tamen res male usurpatas reddere voluit, ut ejus pœna fieret cumulatior. Cum autem ea febre dire afflictaretur, lecto decumbens, visus est sibi quadam nocte videre Matrem Domini (cui res ab ipso usurpatæ, unaque beatis martyribus Gervasio et Protasio dicatæ erant) ferreo malleo ipsum in fronte percutientem. Mox igitur multo terrore correptus, ad sanctum Domnolum misit qui eum rogarent ut res ipsi ablatas cum fenore reciperet. Nec tamen potuit sanitati restitui donec sanctus Domnolus ad eum veniret. Ubi autem ille advenit, omnia in duplum restituit ecclesiæ ministris, et post dies paucos precibus et meritis beati viri salus ei reddita est; sed vulneris ejus fronti malleo impressi, quoad vixit, vestigia permansere. Quod idcirco factum est, ut ille suo exemplo a simili facinore alios absterreret. Quas autem res ille duplicatas tum sancto viro restituit, eas ecclesia nostra hactenus possidet.

9. Quodam quadragesimæ tempore in cellam Anisolæ (d) monasterii vir sanctus sese abdiderat, Domino in silentio et solitudine vacaturus. Ecce autem Francus quidam nobilis genere, regi valde familiaris, quamdam ejus Ecclesiæ villam, Bonallam nonudo capite dicere, uti in ejus Vita Fortunatus.

(c) Condita Diablentica videtur esse ditio Cenomanis contigua Perchensis comitatus, versus Nogentum Rotrudis et ex voce condita pro, regiuncula, mansisse Francis nomen Condé, etiam hodie pluribus in Gallia locis commune.

(d) Anisola, sive Aninsula celebre monasterium,

mine, in pago Stadinse sitam, ad se rapuit. Ubi pas- A die in villa nostræ ecclesiæ, quam Baiadonem vo

chalis solemnitas præteriit, eam iniquitatem vir Dei
moleste ferens, dolensque se vivente suam ecclesiam
nudari facultatibus suis, duos diaconos misit ad
Francum illum sacrilegum, et mire jam obstinatum.
Sed diaconi nullum ab eo quale vellent retulere res-
ponsum. Tum vero sanctus vir, corde compunctus,
animo intrepidus, eo se contulit, ut res suæ fidei
creditas recuperaret, fretus auxilio præpotentis Dei.
Cum igitur die quodam Francus ille solemnes cele-
braret epulas in villa per sacrilegium ablata, habe-
retque apud se parentes et amicos, nuntiatum est ei
præ foribus adesse sanctum episcopum, resque ipsi
a Domino commendatas repetere. Id ut audivit ille,
valde animo commotus, jussit eum a tota villa pror-
sus excludi et ejici. At episcopus non recalcitrans, B
quemadmodum apostolus monet, dedit locum iræ,
sed ita ultio divina in sacrilegum excitata est.

10. Cum enim nocte illa juxta morem sanctus episcopus in oratione persisteret, sacrilegum virum invasit febris, quæ infelicem animam altero mane extorsit ab illo; sicque miserrime excedens e vita, absque luctu et sine precibus in bivio sepultus est. Et quidem dignus erat tali morte, qui sanctum virum ausus fuit contristare, et oblationes fidelium resque Deo dicatas sibi vindicare. Factum est hoc meritis beati antistitis, ut cæteri ab hujusmodi maleficio absterreantur, ne similia ipsis accedant. Cum sic autem ille per iisset, multis ecclesiis res ipsarum restitutæ

cant, sancto episcopo pontificale exsequenti ministerium, Magnatius quidam oblatus est, qui die Dominico intra ipsius villæ fines ab opere se non abstinens, Deo ulciscente, luminibus orbatus fuerat. Vir sanctus sacrosanctam invocans Trinitatem, expresso signo crucis, cæcitatem depulit, visum reformavit, monuitque hominem ne quidquam hujusmodi deinceps admitteret.

12. Exiit quandoque vir beatus extra urbem nostram, audivitque damnatorum voces e carcere. Misit itaque ministrum suum ad custodem carceris, qui ei diceret, ut vinctos illos absolutos pateretur abire. Respondit custos non se id ausum esse, ne ipse cogeretur in illorum locum succedere. Tum vir Dei cum lacrymis rogavit Dominum pro illis: et ecce die tertio sua sponte patescit carcer, exeuntque qui illic detinebautur, et ad nostram ecclesiam sese conferunt. Clericus quidam Ragnoinus nomine venit ad sanctum pontificem, rogans ut sacerdotio initiaretur. Percontatus est autem ex illo vir sanctus, num caste viveret et a feminis se servaret incontaminatum. Illo constanter respondente, se hactenus impolluto corpore Domino serviisse, vir beatus ei et locum, et tempus, et mulierem libidinis ejus sociam indicavit. Cernens clericus se latere hominem Dei non posse, propria convictus conscientia, ad pedes ejus procidit, et culpam suam confessus est. Id ubi ad aliorum notitiam pervenit, multi sacris initiandi

sunt, quas tyranni jampridem per temeritatem in- Cab ejus se conspectu subduxere; maleque sibi con

vaserant. Nam timore perculsi, non fuerunt ausi retinere illas; atque ita unius horrenda damnatio multis profuit ad resipiscentiam, reddiditque poenitentia. emendatos. Sic nimirum omnipotens Deus per fidelem servum suum suas restauravit ecclesias, multique servi Dei ingentes Domino laudes et grates egere, jucundis vocibus cantantes: Adjutor et protector fa

ctus est nobis Dominus in salutem.

11. Puerulus quidam, Rainarius nomine, a parentibus oblatus est sancto viro. Is puer et cæcus, et surdus, et mutus, et claudus erat. Unxit autem eum vir Dei oleo benedicto, et crucis signo eum communivit, et totus revaluit. Clericus quidam Oximensis (a), Eleutherius nomine, videns tot admiranda fieri a sancto viro, obtulit ei filium suum, quem diuturna D febris vehementer afflictabat. Misericordia motus vir Dei aquam jussit afferri. Allatam, cum prius Christi nomen invocasset, et eam cruce consignasset, puero bibendam obtulit. Bibit ille, et Christo propitio, meritis episcopi continuo sanus effectus est. Vir quidam Andegavensis, Stritius nomine, in maxilla mire cruciabatur ex pustula magna. Occurrit sancto episcopo, petiit tanto malo medicinam: salliva sua pustulam tetigit vir sanctus, et homo curatus est. Quodam a sancto Carilefo tempore Childeberti regis constructum in inferiore Cenomanensi agro apud Vindocinensem urbem, ut diximus Kalendis Martii ad Vitam sancti Siviardi abbatis Anisolensis, latius dicturi ad Vitam sancti Carilefi 1 Julii. Videtur is mortuus ante adventum sancti Mauri in Gallias, ut vel hinc præ

scii, non fuere ausi sacros ordines ab illo petere, certo persuasum habentes, non eum latere etiam secreta cordium.

13. Est villa ecclesiæ nostræ quam Crisiacum vocant. In ea cum esset vir Dei, adducti sunt ad eum duo dæmoniaci, rogabantque eum parentes eorum, ut suis precibus illos sanaret. Sciscitabatur autem ex eis sanctus antistes, cur id ipsis accidisset ; et per eorum ora respondebant immundi spiritus, se torqueri ab ipso, nec posse coram eo celare præstigias suas rogabant autem eum ut si ipsos inde vellet ejicere, saltem sineret migrare in porcos. Permisit hoc vir sanctus et crucis signo edito profligavit illos, ita ut omnes astantes laudarent Dominum mirabilem in sanctis suis. Sunt vero etiam multi alii a dæmonibus obsessi, ab eo liberati. Hac autem miraculorum assiduitate fama ejus ubique divulgabatur, et jam quadam die revertenti ab expeditis quibusdam negotiis, quæ ad populi ipsius curæ commissi utilitatem pertinerent, multa plebs ei occurrit adducens ægros et male affectos, diversisque languoribus laborantes, qui omnes ab eo incolumes recessere.

sumi possit, quod eidem regulæ, quam Anisoluni servabant sua monasteria subjecerit sanctus Domnolus.

(a) Oximum oppidum Normanniæ sub juridictione Alenconiensi vulgo Hiesmes dictum.

CAPUT III. Virtutes sancti Domnoli, obitus, sepultura, miracula. 14. Etsi autem celebre esset nomen ejus et sublimis gradus honoris, attamen major erat et insignior virtus ejus. Serviebat sine offensione ei qui prope est omnibus invocantibus eum in veritate, et qui voluntatem timentium se facit, et deprecationem eorum exaudit. Poteram quidem plura ejus commemorare miracula, sed multa prætermisi, ne lectori fastidium parerem. Magna autem in eo virtus inerat, et multa verborum vel ex ejus ore promebatur. Cum populis verbum Domini annuntiaret, vix quisquam tam ferreo versabatur pectore, quem ejus conciones ad lacrymas non moverent. Mirabantur auditores spirituales sermones ejus, qui plerumque adeo humanum captum excedebant, ut ab angelo proferre viderentur. In episcopatus functione ita se gessit, ut celebres majores suos ipse celebriori vivendi ratione etiam illustrarit. Nec tamen vel ex generis splendore, vel pontificia dignitate ejus animum ulla inflavit elatio; spiritu pauper prius moribus egit pontificem, quam ad pontificis gradum esset evectus. Collatus honor tantus eum meritis conspicuum non fecit, sed invenit virtute instructus erat antequam esset sacerdos. Sacerdotio virtus pariter sua accepit incrementa. Tota ejus in pontificatu vita talis fuit quæ pontificis officium et verbo et exemplo præstaret. Nec culpa vacare putavit, judicioque divino obnoxium se fore timuit, si qui sibi uni antea privatus vixisset, jam episcopus non viveret universis. Inde adeo factum est, ut ipse semper aliquid adjiceret ad virtutes suas, et Dominus ad coronam. Cantans itaque canticum graduum, in eam curam intentus fuit, ne ad illam supernam civitatem solus ascenderet, sed socios eo secum permultos adduceret. Atque in hac via servus Dei simpliciter prudens et severiter lenis, doctrinam vita, mores comitate ac mansuetudine, zelum legis scientia commendavit. Unde factum est ut illum populi favor et gratia principum, sermones vero illius non mediocris consecuta sit auctoritas.

A

dicabat utilitas, ita tamen ut et noctes et dies in ejus expenderet obsequiis, qui et noctes et dies condidit.

16. Nihil ejus in actionibus cernebatur quod ad Deum non pertineret ; nihil in sermonibus ejus otiosum percipiebatur. Ad altare raro sine lacrymis, ad mensam nunquam sine lectore, nunquam sine convivis pauperibus accessit. Periculose corpus pasci arbitrabatur, nisi pariter et Christum in ejus membris pasceret, et ipse intus verbo Dei pasceretur. Qualis vero putandus est fuisse erga proximos, qui suarum injuriarum immemor, etiam inimicorum injuriis dolebat ? Quem ille unquam aut facto aut verbo læderet, qui etiam lesus ultro ignovit, nec iratus solem vidit occumbentem? Quid illa anima mansueB tius, quæ nulli obesse, omnibus prodesse cupiens, charitatis et pacis erat domicilium? Multa animi devotione opera benignitatis et misericordiæ prosequebatur, studebatque adesse desolatis, egentes alere, vestire nudos, et si reipsa non posset, prompta animi benevolentia omnibus ferre opem. Conversans nonnunquam cum iis qui gloriantur in malitia et sermones Domini projiciunt retrorsum, Christi bonus odor permansit, unus idemque perseverans, sive cum eis, ut ad meliorem se frugem reciperent, blandiretur, sive cum obstinatos severius objurgaret. Omnia ex charitate faciebat discipulus charitatis.

Nihil illi cum perversorum vitiis rei erat, præter odium et castigationem vitiorum : quæ et animo insectatus est, et pontificali auctoritate correxit. Bonos C et observatores mandatorum Dei sancto et sincero complectebatur affectu, mutuisque exhortationibus et profuit et profecit.

15. Inter hæc autem ille humilis et sibi constans permanebat, adversus ea omnia pervigil et circumspectus, quæ suffurari solent animi bene compositi puritatem. Eodem vultu et immoto pectore inter prospera et adversa perdurabat. Cum apostolo ca-D stigabat corpus suum, jejuniis et multifaria illud afflictione persequens, unde et confirmari spiritus assuesceret, et caro carnis oblivisci. Addebat his etiam sacras vigilias, quarum perpetui fuere comites et alti gemitus et fecundarum gratia lacrymarum. Atque id genus studiis potiorem noctis partem attribuens, in spiritu humilitatis et animo contrito pinguissimum Deo cremabat holocaustum. Si quid interdiu minus fecisset quam par esse putaret, idque negotiis sæcularibus impeditus, noctu supplebat. Nox secretis precibus et divinæ contemplationi accommodatior, ad litandas ejuscemodi hostias viro Dei optatam afferebat opportunitatem et copiam; diem autem vel sacra concio vel publica sibi vin

17. Germano Parisiensi sanctissimo episcopo, ut jam ante dictum est, valde familiaris fuit, crebroque et invisebatur ab illo, et ipse illum visitabat. In eorum colloquiis et actionibus nihil versabatur, nisi quod ad animarum ipsis commissarum salutem pertineret. Invicem se Christi milites armabant, non ignorantes adversarium nostrum diabolum circuire et quærere quem devoret: cui resistebant fortes in fide, veriti non se habituros pontificum merita, si de principe tenebrarum, de quo jam ipsi triumpharant etiam alii per ipsos non triumpharent. Itaque viri illi misericordiæ sollicite eo connitebantur, ut quotidianas infestationes et insidias maligni hostis eliderent. Atque in hoc uterque totus erat, ut sive cum Martha sedulo ministrarent, sive cum Maria sederent ad pedes Jesu, regnum diaboli imminuerent, et Dei civitatem augerent. Quam etiam ob causam beatus Domnolus, ex ejusdem sancti Germani consilio, in civitatis suæ suburbio monasterium construxit; in quo et illi quos tempestas hujus maris magni et spatiosi jactaverat, monasticæ tranquillitatis portum adepti, respirarent, et ipse certis temporibus sollicitudinis, quæ ex ministerio suscepto incumbebat, laborem, sanctæ contemplationis otio et refrigerio relevaret. At, ut supra quoque diximus, ei monasterio de ecclesiæ suæ possessionibus quas

« PoprzedniaDalej »